장음표시 사용
121쪽
Ioz cap. 2.de genere clitari. g.
ineludit illaecum abstrahi ab illis , sit cognosci sine illis:ergo genus non potest includere actu species & disserentias , a quibus abstrahitur,sed sollim in potentia.
Secundum argumentu. Genus solium potest considerari ut pars actualis speciei,vel ut totum potentiale, contralii bile per differe-tias: sed neutro modo includit ca actu : ergo solom in potentia. Probatur minor. quia non iucludit eas actu, vi cst pars specieima na pars actualis, non includit alteram : quia eo ipso, quod eam
actu includeret,non posset cum ea componere totum cum componentia distinAa esse debeant;& ideo non se includEtia: sed nee ut est totum potentiale,includere potest eas; nisi sol sim in potentia:quia solum sunt partes potestativae eius, ex quibus ut tale totum potestativum componitur.Εt cofirmari potest; quia si genus . contineret actu disserentias,cum illae sint omnino diuersae, Ut rationale,& irrationale contineret actu plura diuersa, & ideo esset aequivocum respectu specierum,de quibus praedicatur, vel saltem analogum :sic ut ens , respectu substantiae & accidentis, quae tu confuso, atque indeterminato continet: 1icut genus continet ID ferentias , secundum opinionem Oppositam : consequens autem falsum est,cum genus sit vQuocuimergo etiam erit falsum;quo lgenus contineat actu disserentias. Ad testimonia Aristotelis , pro alia sententia adducta, respondeo,Genus continere multa in potentia, hoc est, specie , & differentias,non tanquam partes actuales, sed potestati uas: nam sicut totum,aliud est actuale , & aliud potentiate; ita partes, aliae sunt actuales.& aliae potentiales. Actuales sunt, quae essentiam actuarilem componunt: potentiales Vero aut potestativae , ater quas, vel ad quas constituendas contrahitur, aud determinatur totum: idem namque est,esse partes , ad quas actu constituendas determinatur totum,& e me partes suae potestatis. Ad argumentum , neganda est maior:Quia non requiritur ad LoVeritatem propositionis,quod praedicatum contineat actu, quidquid continet species, sed sussicit quod aliquid contineat actu,&aliquid in potentia: sic enim praedicabit partem speciei, inclusam
in specie,n5 tamen per modum partis , scd totius: & ideo veramessiciet propositionem,in qua dicitur hominem esse animalicuius sensus est , hominem includere animal, quod determinatur per rationale ad constitutionem eius. Hoc est enim includere rationale , ac caeteras differentias in potentia. Qv d sic declarandum est: Contrahi bile aut determinabile,dicit potentiam,& contrahgsactum: sed genus est contrahi bile per differentiam , tanquam pexactum: ergo est potentia respectu disserentiar, & speciei , quam Cum ea potest constituere : quare non potest 'continere species, de disserentias actu, sed potestate tantum.
122쪽
Vtram genvi praeditetur de Ierie tanquam totum,vel etiam ut pars Elius.
GEnus tribus modis considerari potest. Primo , ut dicit naturam genericam abstractam ab speciebus,ut animal in quavis tu dicit naturam sensit tua , abstractam ab homine & equo:& hoc modo sumptum non est parsi sed totum qui asgnificatur per modum habentis naturam: non est tamen totum actuale , sia potentiale, quia significatur ut habens naturam perfectibilem, per di ferentias. Quot vero perfectibile est,significatur tanquam in potentia ad ulteriorem perfectionem,quod esst, significari ut potentiale. Alio modo sumitur genus, tanquam altera pars speciei, componens eam simul cum disserentia:& tunc non accipitur , Ut abstractum a speciebus , sed solum vi actu dicit partialem naturam earum.Sed adhuc per modum partis significatum, potest sumi tanquam pars actualis, in quantum actu coniunctum est cum disterentia componendo speciem , aut tanquam pars potentialis , si illud consideremus, non ut actu componςns , sed ut potest
Et secundum has tres acceptiones, tres sunt opiniones. Prima tenet , tanquam partem etiam actualem praedicari de specie, quam sequuntur Caiet. cap. praesentio, Venetus cap. sequenti ad sinem,& alij. Et probant primo ex Arist. I. lib. de posteriori re Iutione,ca. .ubi docet, Integram risinitionem , o Iulas eius par-
res, per se prassicari de definito sed partes definitionis sunt actuales, ex qsibus altera est genus : ergo tanquam pars actualis praedicatur de specie. i Probant deinde ratione : Primo ; quia haec est disserentia inter
praedicationem generis,& speciei,ab omnibus cocessa, quod praῖ dicatio speciei est completa : praedicatio vero generis incompleta:praedicatur ergo genus tanquam quid incompictum de specie: sed in completum est pars ergo praedicatur Vt pars. Secundo,partes Physicae,ut materia & forma,magis distinguu-tur inter se,& a toto,quam partes Metaphysicae, quae sunt genus,& differentia, cum illae sint res distin aristae vero , non nisi co . ceptus distincti .eiusdem rei: sed partes Physicae, in concreto significatae, Vere praedicantur de toto:dum dicimus, Homo est cocpo-Teus , aut 'est animatus: ergo melius praedicabuntur parteS Meta-
physicae, quae sunt genus & disserentia in concreto fgnificatae de
specie,quam componunt:& ita vera crit haec : Homo est ρnimal, cti m si tanquam pars accipiatur genus : sicut citam est vera haec: Homo est rationalis : cum tamen rationale non sit totum poten
123쪽
Secunda opinio affirmat, Genus non ut partem actualem p d icati de specie sed ut partem potentialem: hoc est , non ut acta componens:sed ut potest simul cum differentia componere .Hanc tenet Canterus cap.praesenti, dub. 3. & probat hoc arg. Vt praedicatio sit vera,praedicatum debet continere totum , quod continet subiectum : sed genus ut pars actualis, non continet aliam partem speciei,quae est disserentia, actu, nec potentia, sed bene ut potentialis:quia ut potest componere speciem non consideratur,ut aist u coniunctum cum aliqua disserentia: sed ut potest coniungi: quare omnes continebit in potentia : quod satis est , ut dicatur continere totum , quod continet species : nempe Unam partem actu,& alteram in potentia : praedicabitur ergo ut pars potenti
Tertia opinio est D.Tho. in I .dist. l . Ss opus de ente,& ess cn-L tia c. 3. asserentis,genus non pmdicari de specie, ut partem, sed ut totum. Verba eius sint:Si animal non esset totum, quod est hemo, nompradicaretur de eo , eum nulla pars pradicetur de suo toro . tam sequuntur Boetius lib.de diuisionibus,sere in principio.Caie.etiam licet citetur pro opposita sententia , asserit expresse etiam in eodem c. 3 .opust. de ente,& essent ia,genus non ut partem, sed ut totum potentiale praedicari de specie. Item Solus quaest. unica huius capitis , & pater Franciscus Suarius tom. t. suae Metaph.dis ei I S. ei. .num. I 6.Et videtur nobis probabilior. Sed ut fundamentum eius explicemus e Notandum est primo, hi quod tam genus,quam differentia, sumuntur a tota natura specifica, aut a tota entitate eius,sub diuersis gradibus considerata, Mnon a sola parte: ut capite de digetentia explicabitur : diuers, tamen ratione : nam genus sumitur a tota natura rei, sub ratione
uniuersaliori, atque imperfecta: perfectibili tamen per eandem naturam sub gradu speciali consideratam : disserentia vero, a tota etiam natura , ut determinata atque perfecta. Gratia exempli : Animal , ut est genus hominis, sumitur a tota natura eiuS, secundum gradum superiorem & imperfectum , hoc est, ut se stiva, per candem naturam hominis , ut rationalem , determinabili .: & rationale , quod est differentia, sumitur etiam a tota natura hominis: vi perfecta ac determinata : unde sequitur , ramgenus quam differentiam signi Mare totam naturam speciei: illud quidem sub latione contrahibilis haoc vero sis ratione con
Secundo,notandum est,suod genus sumptum ut totum potentiale,valde diuersum est a seipso sumpto ut parte actuali, aut potentiali: nam ut totum potentiale , non solum dicit partem speciei : sed totam naturam eius, sub gradu superiori, & imperfectiori consideratam .& contrahibilem per gradus inferiores, Mireci tes
124쪽
speciales indisserentiaru: sed ut pars est speciei,non dicit ullo modo integram naturam speciei, sed panem duntaxat:& ratio huius
dii serentiae est quia genus ut totum potentiale, abstrahitur a speciebus abstractione uniuersali: qua abstrahitur commune a particulatibus : ut animal abstrahitur ab homine,& leone,tanquam uniuersale a particularibus: & ideo dicit totam naturam eorum:
sed sub gradu superiori sensitivo, idem significans: quod habens
naturam sensitivam determinabile per rationes cm. Si vero idem
genus accipiatur ut pars speciei , non abstrabitur abstractione uniuersalis a particularibus: sed potius abstractione praecis tua, qua pars praescinditur a toto: ut brachium ab homine. Ex hac doctrina colligitur duplex argumentum ad probandum,quod genus , ut totum potentiale,maon ut pars, praedicetur de specie. Primitia genus praedicatur de speciebus , ut uniuersale, ac supe1iu praedicatum abstractum ab eis : sed uniuersale , quod
abstrahitur a particularibus,continet totam naturam eorum, sub ratione superiori consideratam : non consideratis rationibus inferioribus, a quibus instrahitur: ut patet de spςcie abstracta ab indiuiduis. erso praedicatur de illis, ut totum potentiale , contralibbile per dimerentias,& non ut pars. Probatur consequentia, quia pars non potest abstrat, La toto , abstractione uniuersalis a particulari sed solum praescindi ab eo: ut brachium ab homine ἰ quod patet non praedicari de toto. Secundo , ut vera sit praedicatio aliqua, non sussicit quod praedicatum includatur in subiecto: nam si hoc sufficeret, quaelibet pars praedicaretur de toto : ergo requiritur quod contineat,quidquid continet subiectum. Probatur consequentia, ex sensu ipsius propositionis,per quam significatur hoc enu illud : quod non potest esse verum,nin totum quod continet subiectum , contineat praedicatum : nam si aliquid subiecti non continet : non erit verum ex parte illius, csse illud. Et haec est ratio, propter quam, nulla pars praedicari potest de toto: quia ratione alterius partis,
quam totum dicit,non potest esse verum , totum esse partem: Vt hominem esse caput. Et argum . hoc eodem modo probat de partibus Metaphysicis: quales sunt genus,& differentia , ac de parti-b his Physicis, quales sunt materia & forma:quia licet illa: non distingitatur realiter a toto , satis est distingui ratione formali propter diuersum modum essendi.& significandi totius de partis, ut ab intellectu conceptis:vt falsam efficiam propositionem. Ad testimonium Arist. pro prima opinione respondeo, Partes definitionis praedicari de definito per se, seruato modo praedicandi debito,nempe suriptas per modum totius potεtialis, vel actualismam sub forma partis impossibile est. Ad intentum vero Aristotelis,in eo Io sumit, quod hoc vel illo i do praedicentur.
125쪽
Ad primum argumentum eiusdem sententiae respondetur , dis tinguendo antecedens. Nam praedicatum , ex duplici parte potest esse in completum: ex parte eius quod praedicat de subiecto,& ex modo,quo illud praedicat:& in primo sensu incomplete prς dicatur genus de specie: quia tantum praedicat naturam sensitiuam,quae est pars speciensiud ex parte modi,complete potitis prae
dicatur:quia eandem naturam sensitivam praedicat, non per modum partis, sed per modum totius : quia per modum habentis illam , non quidem totius actualis, sed potentialis : quia per modum perfectibilis, ac determinabilis,per gradus disterentiales. Ad secundum respondetur: Concedendo antecedens,quod pars rus physica in concreto significata, praedicetur de toto : quia non significatur ut pars , sed sub ratione totius , quia significatur nomine adiectivo: quod chim significet per modum adiacentis, rem quoque significat per modum habentis; ut dum dicimus , hominem esse materialem; idem est, ac si dicamus,esse habentem materiam : 3t esse materialem , adiectivo nomine significatur per modum adiacentis, ac si esset accidens hominis; cum vere sit pars substantialis. Genus vero ctiam in concreto significatum, sumi Potest ut pars : quia significatur nomine substanti uo: & ita sumptum non potest: praedicari de toto,secundum verum sensim pro-PPsitionis; per quam dicitur hoc esse illud. Quod non potest esse
Verum, ex ea parte , qua totum aliquid aliud importat, diuersum a qualibet parte per se.
Ad argamentum secundae opinionis respondeturiDisserentiam inter genus, ut partem Ut lena, & potentialem , non consistexe in eo , quod ut pars actualis , uni tantum differentiae coniunctum sit : ut potentialis vero, omnibus coniungi possitmam Vtroque modo unam tantum determinatam disserentiam respicit:sed solum , ut pars actualis JHinguitur a se,ut parte potentiali:quia Vt actu coniumstum , consideratur cum tali differentia determinata,sed ut pars potentialis,consideratur ut potest coniungi, non omnibus , sed eidem tantum determinatae disserentiae. Vnde falsum est, quod ut pars potentialis contineat differentiam aliquam
in potentia , & consequenter est falsum, quod ut pars potentialis praedicari possit de specie.
An modus pradicandi in qiιid, separet genuae adisserentia
P 8n negativa:quod non distinguantur per modum praedican- ais di in Quid,& in Quale quid: probatur ex Aristotele ι .lib.Po-ιheziorum, ex. Ix ubi docet, Vtramque partem definitionis: nem-
126쪽
Cap. 2 .de genere,quasti. s. IGIPe , genui differentiam , pradicari de specie in quid: Sc expressius
T. lib. Topicorum, cap. 1. loco 3 t his verbis. Eorum qua sunt in afflinata oratione. hae quidem genvi , illud autem disserentia : e, in eo, quod quid efflenus re disserenita praedicaritur. Probatur etiam ratione: uia modus praedicandi sequitur modum essendii sed differentia habet modum essendi persectiorem in compositione speciei, quam genus , cum se habeat tanquam forma, & Senus,ut materia: ergo habebit modum perfectiorem praedicandi. Sed modus perfectior praedicandi, est praedicari ita Quid: ergo hoc modo potius quam in Quale praedicabitur. Mi- rem probo : quia modus praedicandi in quid, est proprius substantiae:& modus praedicandi in quale,est modus accidentis:quod
non videtur posse negari,ctim sit praedicatum estentiale.Commanis tamen sententia Porphyri j omnium interpretum eius est: di tinguatur a disserentia , ex eo, quod illud praedicatu in quid, hac υeis in quale quid : vera est & tenenda Quia prob rur expresso testimonio Aristot. .lib. Topicorum,cap. 6.loc. 8 I.
ubi sic ait. Quoniam disserentia quidem qualitatem generis semper significat, genus autem disremia non: nam qui dicit gressibila quis- iam , Vimal dicit : qui veνὸ animal dicit. non dicit quale qui m gressibile: disserentia igitus a genere seseparanda. Et h unc modum distinguendi haec duo praedicabilia, generis, & differentiae, per modum prςdicandi in quid & in quale quid sequitur D. Tho.
opusc. 6 8.traist. l . cap. 4. Probatur deinde ratione:quia genus praedicatur de specie per modum substantiae : hoc est, per se stantis, cuius euidens signuin est , quod nomine substa Miuo significatur:
1ed modus praedicandi in quid , est proprius substantiae, quae est
quidditas rei: ergo praedicatur in quid. Differentia vero praedicλtur per modum formae , qui non est rei per se stantis: sed inhaerentis materiae ; & determinantis, ac modificantis illam, ad similitudinem qualitatis : ergo non praedicatur in quid sed in qua-le: non tamen sicut vera qualitas,quia adessentiam rei pertinet:&λdeo non praedicatur in quale simpliciter , sed secundum quid, &cum addito,hoc est, in quale quid:& in hoc distinguitur a genere. Pro explicatione testimoni j Aristotelis , adducti ad probandam
negativam partem,notandum est:duo esse eonsideranda in praedicato alicuius praedicationis. Primum , rem ipsam quae praedicatur. Secundum,modum,quo concipitur,& significatur,secundum
quem attribuitur subiecto:& Primum quasi materiale est in praedicatione : ex quo non sumit ut modus praedicandi , distinguens praedicabilia, sed ex seeundo, in quo consistit ratio formalis praedicationis. Aristoteles ergo in diuersis locis utrumque considerauit: in eo quidem, cuius verba adduximus . pro negativa parte, considerauit primum : modum vero concipiendi praedicatum, Mattri
127쪽
& attribuendi subiecto, considerauit in secundo loco, quem prΘnostra sententia adduximus: R ideo distinxit genus a differetia, per modos praedicandi in quid, & in quale : in alio vero coden
modω pridicari docuit:quod verum est ex parte rei,quae prςdica tur,in' te consideratae : nam tam differentia, quam genus, est pars quidditatis speciei. ' '. Ad argumentum ver6 respondeo,distinguendo maiorem retram modus estendi dupliciter sumi potest, secundum se, vel Vt concipitur a nobis : & ab co ,hoc modo sumpto, accipitur modus praedicandi: quia non praedicantur res , ut sunt a parte rei, sed Vt tali modo cognoscuntur: & licet secundum primam considerationem, persectior sit differentia quam genus, ex modo tamen posteriori, perfectiorem habet modum praedicandi hoc quam illa, per quem distinctum praedicabile constituit.
INtentum Porphyrij in hoc capite est,explicata naturam secv - rdi praedicabilis, quod est Species. Diuiditur autem in quatuor partes. In prima proponit duas acceptiones speciei:primam Physicam & realem,ex cuius similitudine colligit secundam L gicam. In secunda definit speciem duplici definitione. In tertia ponit ordinationem praedicamentalem, praedicamenti substantiae, ut per eam intelligatur duplex habitudo speciei: Vna Pam habet ad genus , sub quo collocatur: Altera ad indiuidua , de quibus praedicatur. In ultima , definit individuum duabus definitionibus. Prima acceptio realis speciei est, qua accipitur pro forma, ac pulchritudine rei. In qua acceptione dici soleti. Prastantisimam. steriem dignam esse imperio. Hoc elt, pulcherrimum hominem dignum esse imperio:quia pulchritu ci corporis,sgnum est virtutis In anima exlitentis. Et huic acceptioni reali , similis est acceptio Logica , qua occipitur siperies pro ea qua sub assignata genere collocatur, inquit Porphyr. id est,sub genere iam definito , & explicato capite praecedenti. Similitudo autem utriusq; acceptionis consistit in hoc : quia quemadmodum forma rei, inqua pulchritudo consistere solet accidentali modo includit atque ostendit pers ctionem essentialem rci: ita species,quae sub genexe collocatur,&ab eo simul cum differentia constituit m , includit modo substan-xiali totam perfectionem essentialem rei: ut species humana totam perfectionem essentialem hominis. Et haec in yrima rari
In secunda vero , desinit Porphyrius speciem , secundum hanc acceptionem Logicam, duplici definitione. ytima Ofinitio talis
128쪽
est: Species est qtra si licitur generi. O de qua genus in quid predι- catur. Per quam explicatur species secundum habitudinem,quam habet ad genus, a qua dicitur species subiicibilis. Secunda delinitio speciei est.Species es qua pracicatur de pluribus disserentibus decie in eo , quod quid. Per quam cxplicatur specics, secundum habitudinem, quam habet ad indiuidua,& ut est secudum praedicabile:& haec Porphyrius iu 2. pari. In tertia proponit ordinem praedicamentalem in praedicamento substatiae: quod his
quinque praedicatis conliat: Substantia,Corpus, Ulucris, Animal, Homo. Sed ut intelligatur, tria ait ciste in eo consideranda . Primum est,tria in eo reperiri,nempe supremum genus,quod ita cligenus, ut non sit species;vt substantia. In: imam speciem,quae ita est species, ut non sit genus,ut homo , aut lco , & intc cdia genera , quae stinui sunt genera respectu inferiorum specierum , Scspecies rei pectu superioris generis. Indi uidua vero non collocantur in praedicamento, tanquam partes eius , sed tanquam fundamentum omnium praedicatorum essentialiuin , ex quibus tanquam partibus componitur praedicamentum. Gratia exempli:
Substantia, c li supremum genus: Homo, infima species. Et haec sunt quasi extrema praedicaritenti: Anit nai, Vivens,& corpus,dicuntur intermedia: quia ita sunt genera, ut sinuit sint species:animal enim est genus scaminis, & species viventis:& ideo vocantur haec genera subalierna: quia ita sunt genera , ut sub alio genere collocentur, respectu cuius species dicuntur:& hoc est simul esse genera, & species respeetu diuersorum.
Secundo, considerandum est suprema genera esse decem nempe, Subitantiam , Quantitatem,Relationcna , Qualitatem, Adtionem, Pallionem , Vbi, Si tum , Quando , Habere:& cum haec sint quasi capita praedicamentorii ; decem quoque sunt prςdicameta: species vero infimae finitae sunt: & eodem modo intermedia genera: sed indiuidua in infinitum procedunt: quia Ttibuscunque datis alia & alia multiplicantur in infinitum:& ita a scientia prς-
dicamentorum deficiunt. 3 Tertio,considerandum est,hanc esse disserentiam, inter ascensum & descensum pr dicamentalem:quod descensi is fit per diuisonem unius in plura; nempe generis , in plures species, per disserentias: ascensus vero, per collectionem plurium in unum rei dum
defccndimus, a supremo genere substantiae , usque ad infimam speciem hominis , praedicemus diuidendo illud , in Substantiam
corpoream, & incorpoream: & hanc in viventem,& non viventem usque ad hominem: Sed dum ascendimus i plures species colligimus in unum genus, ut hominem , leonem , & caeteras species animalis, in unum genus animalis : & ita usque ad supremum genus substantiae.Et haec Porphyrius in s. parte. In ultima
129쪽
vero, quia specie ut praedicabilem , definiuit per indiuidua, ta
quam per terminum relationis eius , explicat naturam indiuidui, duabus definitionibus:quarum prima esti Indiuiduum est , quod damnosolo predicatur. Vt Petrus de seipso, in hac praedicatione identica, Petrus est Petrus. Secunda definitio : In tui uum est, cuius eoilectio proprierarum, qua, in υno s. in aἰo nou potest reperiri. Quae sic explicatur. Proprietares specificar ; ut visibilitas , & admiratio , communes sunt omnibus indiuiduis humanae speciei:& plures etiam proprietates indiuiduales cuiustibet indiuidui possunt conuenire aliis sed cotilectio omnium , quae in uno reperiuntur. 3on potest in alio reperiri.Εxempli gratia:quaelibet proprietas indiuidualis Petri, potest conuenire Ioanni; sed omnes simul sumptae non possunt ei co uenire Haec Porphyr. in toto cap.
Vtrum species fueris da ita a Porphyrio duabus vel iribus definitionibus. CIrca numerum definitionum , quibus species definita est a Porphyrio , certum est apud omnes interpretes eius, du hus saltem definitionibus definitam esse, secundum duas habitudines,Vel respectus,quos habet, unum ad genus,a quo species su iicibilis vocaturialterum ad indiuidua, a quo dicitur species praedicabilis. Sed an duabus tantum definita fuerit,uel tribus,diuersae
Prima est Soti asserentis, duabus tantum esse definitam: ita ut prima illa, quae asserit, speciem esse, quae sub assignato genere collocatur , non sit definitio, sed acceptio tantum logica speciei, aut nuda explicatio vocis. Altera vero , qua dicitur speciem este, quae subiicitur generi, & de qua genus in quid praedicatur,definitionem esse, non tamen duplice sed unam tantumquia eundem respectum explicatenam idem est subiici seneti, & genus praedicari de illa. Et cum praeter hanc,tantum sit alia, per quam explicatur species, ut praedicabilis, tantum erunt duae. Probat hoc arg. Species solum habet duos respectus unum ad genus , ut est subiicibilist alterum ad indiuidua, ut est praedicabilis:ergo solum habet duas rationes formales, explicabiles per definitionem:& ideo duabus solum definitionibus explicari potest. Alii vero omnes, asserunt tribus definitionibus fuisse definitam,sed non eodem modo eas enumerant: nam Toletus primam
solum esse explicationem vocis ait , sed secundam distinguit in duas: ita ut una sit , Species est, qua subiicitur generi: & altera , Spe etes est de qua genu sp radicatur in qui et & ideo cum alia , per quam
130쪽
h2 pli datur species,ut praedicabilis, esse tres. Probat, quia eundem respectum ad genus diuerso modo utraque explicat: nam aliud est speciem respicere genus; aliud,genus respicere speciem dumptaedicatur de illa. Caietanus vero, & Canterus,ita asserunt tres csse definitiones ut prura a non sit sola acceptio, aut vocis explicatio, sed simul de-nnitio secundam vero Vnam tantum esse; quia unam tantum habitudinem ad genus, omnia illa verba explicant: Et liaec videturn,illa probabilior sententia,& magis ad mentem Porphyrii I Et probatur primum , quod illa Verba , Speries es , quasib gnato genere collocatur, non sint sola acceptio , sed etiam defini tio , quia Porphyr. dum aliam definitionem proposuit, sic as ruit ; lanam ergo oesie speciem: Species est , qua ponitur stib stenere de qua genus in aliquid praedicatur. Quibus verbis docet Iealiam definitionem , post primam iam traditam, assonare'. Praeterea, priusquam secundam definitionem proponeret ratio nem reddit, propter quam, cum genus per speciem definierit cap. praecedenti, nunc speciem per genus explicauerit: quia climsint relativa, unum per alterum definiendum erat: eroo fatetur iam defini 1sse speciem, antequam secundam definitionem proponeret: quod non est et verum, si prima solum esset acceptio.&-
Probatur secundum , quod sint definitiones distinctae prima.& secunda, per quas species definiatur ut subiicibilis 'lioe a 'gumento. Species ut subiicitur generi, habet duas rationes rmales diuersas: ergo non una, ped duabus definitionibus debuit explicat. Consequentia euidens est , quia Una definitio , unam tantum rationem serinalem explicare potest. Probatur vero antecedens , quia in genere, diuersae rationes formales sunt esse uniuersale , hoc est unum in multis speriebus , & esse praedicabile de illis: & ratio uniuersalis prior est,& essentialis illi : ratio vero ptaedicabilis posterior ,&prppria passio eius:& sub utra-
res pondere diuersae rationes formales: nempe esse subiectum iri
quo est genus:& ese subiectum , de quo ρ - ἡ ἴπ
ptior,& quasi essentialis speciei,n sebiicibili: hςc vero posterio& quasi propria passio eius:sed diuersae illae rationes formalesungenere,explicantur diuersis definitionibus, nempe unum in multis speciebus:& praedicabile de illis: ergo etian diue ratione, ex parte speciei, debent explicari per diuersas definitiones. Et ita factum est a Porphyrio , qω per illa verba : vicies est , qua sitiba 'nato genere collocatur. explicuit speciem subiteibilem .gest
