Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

e 1 cuaestio quinta uniuersiis.

1mmo neque cogno icuntur indiuidua ἰ ergo neque cognoscitur orelatio rationis naturae ad illa:sed relatio rationis non habet aliud esse quam actu cognosci: ergo si non cognoscitur per illa cognitionem, non est nec denominat naturam actu,de formaliter uniuersalem. Secundo , naturam per primam cognitionem non habere aliud quam cognosci: ut repraesentatam in specie intelligibili sine

conditionibus: ergo solum consequitur per illam noua denominationem realem extrinsecam,cognitae sine conditionibus:quam certum est non esse denominationem uniuersalis : nam haec, nec

realis est, nec sol uti denominatio extrinseca, sed rationis , & ha. bens modum, & similitudinem formae inhaerentis: sicut denominatio praedicati , aut subiecti: sol sim ergo erit natura per talem

cognitionem uniuersalis in potentia: non proxima , 1ed remo ta:codem modo ac per operationem intellectus agentis iam ex

plicato. . .

Ultima conclusio: Natuta sit uniuersalis, non solita in potentia proxima, sed actu,& formaliter, per cogniti,nem intellectus. 67 quae dicitur comparatio. Haec probatur primo, ex tribus praecedentibus : quia si non fit per operationem intellectus agentis,nec per primam cognitionem intellectus possibilis,no restat alia operatio,per qum fieri possit, praeter comparationem, Sed probatur secundo, quod per eam fiati quia uniuersa luas estietatio rationis naturae ad indiuidua : & relatio est comparatio

duorum extremorum : ergo relatio rationis naturae ad indiuidua, est comparatio naturae ad illa:quate fit per comparationem uni uersalitas,& uniuersale formaliter. ηSed ut conclusiones istae melisis intelligantur, & ex eis cognΟ- .namus aliquo modo fieri uniuersalem, per tres illas operationes .

intellectus agentiu& possibilis,notanda est illa distinctio uniuersalis , satis manifesta in schola Dialecticorum:Vniuersale duplex est,Logicum, & Metaphysicum. Vniuersale Metaphysicum, est

natura realis in communi sumpta , hoc est , sine conditionibus indiuiduantibus , & non ut denominata a secunda intentione, aut relatione uniuersalitatis. Et vocatur uniuersale Metaphys eum : quia sol sim sumitur secundum essentiam realem , quasi abstractam a materialibus conditionibus, qui est proprius modus , secundum quem res considesantur in Metapnysica: εc V caii etiam totest Uniuersale fundamentaliter, atque etiam Vniuersale in potentia , saltem remota, ut explicatum est. Aliud est uniuersale Logicum, nempe natura denominata a secunda intentione , aut relatione uniuersalitatis: quae etiam dicitur Vniuersale in potentia proxima, acta & formaliter: quia dum actu denominatur natura a relatioue,proxime dicitur eande m Ielationem

72쪽

suastio quinta uniuersalis. 3 3

hem fungare: & vocatur uniuersale Logicum,quia secunda intello,aut relatio uniuersalitatis,proprie pertinet ad consideratio. nem Logicam .Hac distinctione supposita dicimus, uniuersale Metaphysicum fieri per operationem intellectus agentis,cum re prauentetur natura in specie intelligibili per eam producta, sine conditionibus: quod est esse uniuersale Metaphysicum. Per primam vero cognitionem intellectus possibilis, fit idem uniueti te Metaphysicum : vel potius iam factum per intellectum agentem cognoscitur : sed uniuersale Logicum fit per solam compa

e rationem.

ν Ad argumenta aliarum opinionnm respondendum est ; & ad testimonium Aristo.pro prima opinione duobus modis. Primo, sensum eius esse, quod lumen facit colores actu visibilesmon quia ipsi actu visibiles non essent in tenebris;sed quia videri non poterant per medium obscurum: illud vero illuminans facit, veactu videantur. Vel secundo respondeo , concedendo,quod lumen facit colores actu visibiles , cum in tenebris non enent, nisi visibiles in potentia i & ita intellectus agens quasi lumen quoddam spirituale, facit naturam actu intelligibilem:ex quo non sequitur eam facere actu uniuersale:quia ut sit actu intelligibilis, sufficit esse uniuersalem in potentia , quod habet, dum per speciem intelligibilem repraesentatur sine conditionibus,&c. Ad primum argumentum eiusdem sententiae,concessa maiori, distinguenda est minormam duobus modis natura est una Primo, unitate negat tua:& hanc habet reprae lata in specie intelligibili, quia sine conditionibus indiuiduantibus repraesentatur : sed per' hanc unitatem solum est uniuersale Metaphysicum,aut in potentia. Alio modo est una positiue : quod non habet, nisi dum comparatur ad triuidua:& quia haec requiritur,ut sit actu,& formaliter uniuersaeus: non est uniuersalis hoc modo, nisi per compa

Ad seeundum respondetur, eadem distinctione : quia natur repraesentata in specie intelligibili , habet unitatem negativam uniuersalis Metaphysici,& in poteria, non uniuersalis Logici,nisi

per comparationem.

Ad argumentum secundae opinionis concedo,quod natura non est uniuersalis a parte rei, sed fit uniuersalis per cognitionem imtellectusmego tamen,quod per primam cognitionem intellectus tribuatur ei forma uniuersalitatis;sed solumei tribuitur per cominyarationem.

Ad tertiam opinionem negandum est , quod uniuersale possit

distingui in absolutum,& relatiuu:quia ex propria natura , &essentia relatiuum est,ut probauimus. Falsum igitur est quod detur

niuersale absolutum:& non minus falsum, quod hoc uniuersus

73쪽

s suanio sexta uniuersatis.

absolutum , fiat per primam cognitionem intellectus.

Virum Vniuersate Logicum far per simplicem comparationem natu eum indiuiduis, vel non nisi per compositam,qu. voeatur Actualis pradicatio. VT titulus quaestionis explicetur,notandum est quod ab on1- onibus fere ponitur in intellectu duplex coparatio,vna Simplex, alia Composita. Simplex comparatio est , per quam intellectus unum in altero, vel in ordine ad alterum cognoscit sine copositione:vt dum sim- Plici cognitione cognoscimus patrem in ordine ad filium , non assirmando,quod habeat filium; vel albedinem in pariete,non fa- firmando, quod in ea sit. Alia est comparatio ; per quam cognoscit intellectus duo extrema, & unum attribuit alteri,assirmando quod in eo sit: & ideo comparatio haec vocatur actualis praedicatio. Quaerimus ergo, An supposito quod uniuersale fit per comparationem,ut in quaestione praecedenti probauimus;fiat per simplicem , vel per compositam. Et sunt duae opiniones. Prima, non admittit comparationem simplicem, sed solum compositam:& perea asserit fieri uniuersale: & cum coparatio haec sit actualis praedicatio Vnius de altero;per actualem praedicationem fieri docet,& ante illam non dari uniuersale actu & formaliter ed actu tem praedicationem esse uniuersalitatem,a qua natura denominatur uniuersalis: & ita non admittit aptitudincm , nec potentiam praedicandi in natura, sed idem esse,quod uniuersalis sit,& quod sit actuale praedicatum. Hanc opinionem sequuntur quidam moderni, & eam probant hoc argumento. Non potest intellectus comparare naturam ad indiuidua , ni-7 si cognoscat in eis esse:sed non potest cognoscere, quod in eis sit, nisi indicando quod cis conueniat. Iudicare autε quod in eis sit,& eis conueniat, est praedicare eam de indiuiduis:ergo non datur simplex comparatio naturae ad indiuidua, sed solum composita, quae est actualis praedicatio: quare si verum est uniuersale fieri per comparationem,necessario sequitur,quod fiat per actualem praedicationem, ita ut ante illam non detur. I Iaec opinio in primis est contra Arist. α D. Tho.quod unico71 testimonio utriusque probatur. Arist. enim agens de uniuersali, I .lib. de interpretatione cap. 1. definit illud his verbis: Diso sutem uniuersale, quod de pluribus aptum est predicari. Ex quibus euidenter colligitur naturam esse uniuersialem,per aptitudinem prae

dicandi de indiuiduis: sed aptitudo praedicandi eum sit potenti est prior, quam actualis prae dicasio, quae est actus ei assiem Poten tiae:

74쪽

stuaestio sexta uniuersialis. I I

tiae t ergo prius est natura uniuersalis quam actu praedicetur , exiuiente Arist. duare non fit uniuersalis per comparationem com .positam, quae est actualis praedicatio , sed per aliam comparati

- nem priorem,quae vocatur simplex.

Et D. Thoni. in eodem loco , declarans eandem definitionem Arist. ait : Bena disinisse uniuersati per aptitudinem pradicandi, is

non per actualem radicationem : quia aliqua seunt natura , ut Sol, ct Luna, qua non pradicantur 'diu de multis , cum non habeant nisi unia eum individuum tamen sunt vere vn uersales per aptitudinem, is

potentiam pradicandi de multis. Ponit ergo D.Thom. aptitudinem praedicandi in natura uniuersali:& per illam asserit esse uniuersalem cum AristotErgo opinio quae aptitudinem tollit,& non nisi per actualem praedicationem assirmat fieri uniuersale,expresse est contra Arist.& D.Thora. Deinde est contra rationem:quod sic probo : Si natura est uniuersalis, per actualem praedicationem,sequitur non esse uniuersalem , nisi simul praedicetur de multis , ita ut dicamus Petrum &Ioannem esse homines, non hominem , & equum csse animalia:& non , dum de singulis praedicatur:quare neque erit praedicatio uniuersalis: dum species praedicatur de indiuiduo, aut genus 'de specie : ut in his praedicationibus, Pettus est homo , & Komo est

animal conseques autem falsum est,ergo etiam antecedes. Quod sit uniuersalis natura per actualem praedicationem, probatur conis sequentia : quia uniuersalitas est aetualis praedicatio:sed uniue salitas est respechus naturae ad multa, ergo nΩn est natura uniuer- talis , nisi dum actu praedicatur de multis, S non de uno tantum.

Quod vero consequens sit falsum, probo,quia haec est praedicatio generis,Homo est animal ergo est praedicatio superioris, quia genus superi u est specie:sed praedicatum superius est uniuersale ergo est praedicatio uniuersalis:& tamen de solo uno:ergo uniuersa lis erit natura,dum de uno inferiori praedicaturiquia praedicabilis oest de multis:quare non per actualem praedicationem,sed per prae-idicabilitatem,ut omnes asserunt. Communis ergo sententia Arist.D.Thom.& omnium vera est,

tenenda, Ruod natura prius sit uniuersalis , quam rictu pradice-rur,per pstentiam pradicandi de multis: quod fiat' uniuersalis per comparationem simplitem inteliectus, per quam cognsscitur in ordineud indiuidua, ct non per eampositam , qua est actuatu praἡicatis. Qua hoc argumento probo: Intellectus potest cognoscere unum in altam, aut in ordine ad alterum,sine assirmatione, & negatione, M sine actuali praedicatione : ergo potest cognoscere naturam in ordine ad indiuidua, per simplicem comparationem : sne eo,

quod ea actu praedicet de illis sed cognita in ordine ad indiuidua, sognoscitur ut uniuersalis : eigo per comparationem simplicem

75쪽

fit uniuersalis: non per compositam. Antecedens probatur duobus modis: primo in intelleitu : deinde in sensibus. In intellectu quidem: quia per sim plicem cognitionem cognoscimus patrem ordinatum ad nilum:& duos par1etes similes in albedine,simul in

utroque cognita:& in tali cognitione nihil componimus nec iudicamus:ergo absque compositione, & iudicio possumus comparare unum cum altero. Deinde in sensibus,de quibus certissimum est, non iudicare, nec componere, aut diuidere:& non est minus certum. quod cognoscant Vnum in ordine ad alterum,uel comparando ad alterum:ergo idem poterit intellectus facere per simplicem comparationem naturae ad indiuidua. Probatur minor:Sensus communis cognoscit sensibile unius sensus externi: ut visus, non esse sensibile alterius sensus,nempe auditus et quod non potestvllo modo fieri sine comparatione unius cum altero:& ouis cog

noscit lupum ut inimicum, & ideo fugit ab illo : & Unsi ut amicum, a quo non fugit: & inter duos agnos, cognoscit hunc esse filium,& alium non: ergo cognoscit unum in ordine ad alterum;&per comparationem cum eo:sine formali iudicio, sine compositione, aut actuali praedicatione : ergo melius poterit intellectus cognoscere naturam in ordine ad indiuidua , Ee eam cum illis comparare, sine compositione,aut actuali praedicatione. Pro solutione argumenti alterius opinionis notandum est,duobus modis posse cognosci unum in ordine ad alterum , Vel com parari ad illud. Primo,cognoscendo utrumque extremum per se, tanquam conueniens alteri attribuendo illud alteri, & hoc non potest fieri nisi per formale ,& expressum iudicium,& compar tionem compositam : quae consistit in actuali praedicatione unius

de alter . Secundo, non cognoscendo utrumque extremum Perse , neque attribuendo illud alteri, sed unum tantum cum ordiane ad alterium,ut conueniens, aut disconueniens:sed non per mo-idum attributionis , aut aliquid assimando de conuenientia, vel disconuenientia : &.hoc fit per simplicem comparationem ab intellectu , atque etiam a senu bus, ut probaui, sic autem comPararitur natura ad indiuidua, & fit uniuersalis, & pnedicabilis:antequam praedixetur actu de illis. Ad formam igitur argum. distinguenda est minor ; quod non possit intellectus cognoscere naturam esse in indiuiduis,nisi iudicando:nam duplex est iudicium.

Vnum formale,& expressum , per quod intellectus iudicat unum conluenire alteri per modum attributionis : Alterum, quasi virtualo ς per quod notitia simplici cognoscit unum in altero,vel in ordine ad alterum : tanquam ei conueniens aut disconueniens,ssed non per modum attributionis. Negamus igitur, quod intellectus non possit cosnoscere naturam esse in multis , nisi per ex pressuin, forniale iudicium: s concedimus,quod n possit sine

iudicio

76쪽

cusio septima uniuersialis. 3

ludicio virtuali ines uso in comparatione simplici,quam ideo vocamus iudicium virtuale : quia cognoscere Unum per compara tionem ad alterum, fundamentum est formalis ,& expressi i

dici j, per quod ei attribuitur. VAESTIO VII. An uniuersale sit univoeum respectu predicabilivmo

verum genus eorum.

. 73 D Raesupponit titulus quaestionis : quid sit nomen univocum, is quid etiam analogum:quod ex Summulis notum est. Quaerit

vero quonam modo se habeat uniuersale respectu praedicabilium, Ut analogum, vel potius , ut uni vocum : ita ut sit genus eorum. Prima opinio tenet, analogum esse. Quam diuelsis modis defendunt diuersi auctores: sed in eo conueniunt, quod per prius de uno, aut multis dicatur i, per posterius vero de reliquis.Ita docet Albertus Magnusuaci. h. praedicabilium,cap. 9. amrmans primo convcnire generi, deinde speciei, & ratione huius differentiae. Per posterius vero , & quasi per accidens proprio , & accidenti , tanquam praedicatis accidentalibus. Et eodem fere modo cxplicat analogiam Canterus 4. cap. praedicamentorum. Potissimum argumentum huius opinionis est , quia ens reale est analogum ad substantiam,& accidentia:sed tria praedicabilia, ut genu.,1pecies,& disserentia sunt substantiar;duo vero alia, Vt proprium& accidens, sunt accidentia ; ergo uniuersale , quod de omnibus dicitur, cum omnia praedicabilia sint uniuersalia, non potest esse

uni vocum.

Secundo probari potest hoe modo. Vniuersale , & praedicabile conuertuntur: & se habent tanquam essentia, & propria passio sed praedicabile est analogum, respectu omnium: ergo erit etiam analogum uniuersale. Probatur minor: Praedicatio analogice dicitur de praedicatione per se,& per accidens,cum illa sit simpliciter talis , haec vero solum secundum quid: ergo praedicabile erit etiam analogum, cum se habeant sicut actus,& potentia,respecta praedicabilis per se , & per accidens: sed tria praedicabilia , genus, ιpecies , & differentia praedicantur per se ; cum praedicentur essentialiter r& duo alia praedicantur per accidens cum praedicentur accidentaliter et ergo praedicabile analogum est respectu

omnium.

secunda opinio asserit ν Vniuersale uni vocum esse reta praedicabilium , & verum genus eorum , sicut animal respectu Mominis. & equi :&'est D.Thom.in quaestionibus uniuersalibus, Suaest. xi Scot.quaest. 8 Iauelli tract. q. de praedicabilibus, cap. I. I.

77쪽

18 sieptima uniuersilis.

α 6. Soti quaest. Α .uniuersalium,& cap. de gcnere, quaest. Unica. MCardinalis Toleti,quaest. Σ. uniuersalium:& iam fere communis,

vera,& tenenda.

Sed ut eam etficaciter probemus,notadum est, uniuersale,cum 6 sit nomen concretum , & accidentale, duobus modis sumi posse: Materialiter, pro subiecto, seu natura denominata & Formaliter, pro uniuersalitate eam )enominante: sicut album sumitur pro corpore,& pro albedine. Sed adhuc subicctum denominatu consideratur duobus modis , secundum propriam essentiam, & naturam, aut in quantum denominatur ab uniuersalitate : quemadmodum corpus sumitur , secundum quod est substantia corporea: aut in quantum denominatur ab albedine: quo pacto visibile

est, & ad praedicamentum qualitatis reducitur. Et naturae, quae denominantur niuersales, si secundum propriam essentiam , aut entitatem sumantur, quaedam sunt substantiae , & quaedam accidentia : imo quaedam accidentia realia,& quaedam accidentia rationisin eum nihil possit esse commune v niuocum substantiae,&accidentibus , nec accidentibus realibus , ω rationismihil etiam potest esse commune uni vocum diuersis naturis, quae denominantur uniuersales, hoc modo sumptis. Sed si accipiantur secundo modo , Uiuo cana rationem habere poterunt: si forma eas de- nominas uni uoca sit.Exemplum afferre possumus in genere,quod est primum ex quinque uniuersalibus;& considerare diuersas naturas, quae a secunda intentione generis denominantur,tanquam a forma : ut substantiam ,quantitatem, & qualitatem. Primo quidem secundum proprias essentias: & hoc modo nihil commune niuocum habere possunt. Deinde , in quantum denominantur genera : & cum ratio generis uni uoca sit:pur unam definitionem

explicata a Porphyrio: uoi sit pradicabilis de pluribuου digerentibus

oecie in quid, viri uoce conueniunt sub ratione generis, substantia, quantitas,& qualitas: quia codem modo denominantur a tali fomma:ita ut non magis,nec prius substantia sit praedicabilis de pluribus disserentibus specie , quam quantitas , aut qualitas:sed omnino aequaliter.

Ex hac distinctione colligitur argumentum,ad probandam no- 77stram sententiam , & communem: uni vocum est, quod multa significat sub eadem ratione: sed uniuetiale significat omnia uniuersalia, aut priedicabilia sub eadem ratione : ergo est uniu cum respectu eorum. Probatur minor -: illa est una , & eadem ratio, quα per γ nam definitionem explicatur : sed ratio uniuersalis explicatur ab Aristotele per unain defianicionum , nempe , quod sit num in inultis, aptum praedicari de multis : ergo est una respectu omnium uniuersalium,sub qua vita uocὶ conueniunt.

Ad primum arg. respo fidendum est , ex doctrina tradita: dis, insuendo

78쪽

2 Maenio octaua uniuersalis. s s

tinguendo maiorem hoc modo: Si substantia , & aecidentia sumantu.r secundum propriam entitatem,& essentiam , nihil commune uni vocum habere possunt:si vero sumantur ut sunt uniuer salia, univoce conueniunt: quia eodem modo denominantur ab uniuersalitate:& ideo uniuersale respectu eorum univo cum cst.

Pro solutione secundi notandum est, quod sicut animal significat solum naturam sensitivam: non rationalem , aut irrationalem : quia disserentia, ut docet Porph. in pradicabilibus, sint extra significationem generis: eodem modo uniuersale solum dicit unum in multis ,& aptum praedicari de multis: quod vero praedicetur essentialiter aut accidentaliter , per se aut per accidens, extra significationem eius est, & diuersis uniuersalibus conuenit: non sub ratione uniuersalium,vel ut tali nomine sisnificantur: sed secundum alias rationes particulares, non signincatas pernom uvniuersale.vnde licet rationes illae ita se habeant, ut una sit prior altera,vel una sit talis simplicitet, alia secundum quid : non ideo commune nomen quo significantur,desinit esse univocum. Nunc ergo ad formam argumenti neganda est minor: quod praedicabile, aut praedicatio sit analogum,respectu quintue pra dicabilium : nam licet quaedam illorum praedicentur essentialiter, aut per se: alia vero accidentaliter,& per accidens: istae t men rationes particulares non pertinent ad significationem prindicabilis: sed solum potentia iraedicandi in communi: quae cum sit eadem in omnibus, uni uoce significantur omnia praedicabilia,

per nomen praedicabile omnibus commune: nec tollitur Vniuo- Latio per particulares rationes, eodem nomine non significatas.

An uniuersale sit ad aquatum obiectum libri pradicabilium, vel potius pradicabile. 3 I Iber praedicabilium pars quaedam est totius Logicar: & ideo Lo aliquod obiectum partiale debet ei correspondere , quod sit quasi pars totalis , & adaequati obiecti eiusdem scientiae : de quo

inquirimus, An sit uniuersale vel praedicabile, cum sit certum nullum aliud, praeter haec, obiectum esse posse: ex quibus illud erit Obiectum: cui generales conditiones obiecti , quaestione ultima prooemiali a nobis traditae conueniant potius quam alteri. Prima opinio defendit, praedicabile esse obiectu,potius , quam niuersale : quae attribui solet Scoto, & defenditur a multis modernis , habetque duo arg. Primum , illud est obiectum alicuius partis et scientiar, quod continet omnia,de quibus illa agit: sed Vniue sale non continet omnia, de quibus agitur in hoc libro ela

non est eius obiectum: probatur minor. Porphyrius in cap. de specie

79쪽

specie agit de indiuiduo, atque etiam de specie subiicibili , quae

non sunt Vniuersalia:quia individuum non est in multis: c spexies subiicibilis,in quantum talis, respicit indiuidua. Secundum,illud est obieetiun formale scientiae, sub cuius ratio ne sormali considerat omnia:sed omnia quae tractantur in hoc libro considerantur sub ratione praedicabilis,& no sub ratione Vn ue salis:ergo uniuersale non est obiectum ,sed praedicabile Mino- Iem probo ,ex definitionibus praedicabilium ; quas tradit Porph γλ ius, per praedicabileat definitionem generis,quod sit praedicabIledc pluribus disserentibus specie in eo quod quid: dc sic de caeteris: unde S librum praedicabilium vocat Otus noc. Secunda opinio allecit uniuersale potius esse obiectum,quam xenet D.Tho.qu.; de obiecto huius libri.Sotus quaest.4.Vniuer a lium. Toletus quaest. i.& videtur nobis probabilior, & tenenda. Pro eius declaratione notandum est,ex doctrina D.ThO.Opui. 48- cap. I.quod intellectus tribuit naturae uniuersalitatem , tanquam fundamentum caeterarum denominationum: quia primum quod in ea intelligit,est esse in multis:& ideo vocat eam Vniuersalem.& quia ex ratione essendi in multis, sequitur posse praedicar de multis , statim ei tribuit denominationem praedicabilis: deInde alias denominationes speciales, generis speciei. V le tequi Luxiquod sicut primum quod est in aliqua re,tanquam fundamen rum aliorum,est eius essentia:ita uniuersalitas, quae est prima denominatio naturae, sit quasi essentia eius in ordine Logico:praed Cabilitas velo passio omnibus uniuersalibus communis. Ex hac doctrina D.Tho. vera & necessaria, hoc argumentum colligitur ad probandam eius sententiam,& nostram.Vmuer ales

M prVdicabile , considerantur per se in hoc libro,& illud se navet

tanquam essentia; hoc vero tanquam p1opria passio:ergo niuersale potius est obiectum,quam praedicabile.Probatur con eqv Π piis: Quia ossicium scientiae est, probare passiones de sub ec O. Cin hoc libro probatur de uniuersali, quod sit praedicabile , tan quam posterius de priori: ergo tanquam propria passi de viecto; quod non potest conuenire praedicabili, cum nullam in hς t passionem , quae de illo probari possit: ergo nec potest ei e

obiectum. . . . - -

Ad primum argumentura alterius opinionis, neganda est mὶ- Srnor,quia species subiicibilis. & individuum, suo moco contInen- ur sub uniuersalimon quod uniuersalia sint formaliter ,geφquia termini sui relationis uniuersalitas generis,&. specie .genus enIm niuersale est , quia est in multis speciebus, de quibus aptum e . Praedicari:& ex hac relatione genesis ad species resultat In eIs Ie-iatio alia subiicibilitatis, per quam dicuntur Ulam terminare, utiplicabitur. xt eade' relatione individuum eliin cap.de specie explicabitor.eerrum

80쪽

2uaestio oflaua uniuersialis. 6r

terminus relationis speciei,a qua uniuersalis , & praedicabilis de- hominatur: quia in multis indiuiduis est, & de illis apta praedicari:& ideo indiuidua,& species subiicibiles, ad genus, & speciem,

tractatum eorum reducuntur.

Ad secundum respondeo,distinguendo minbre quia Univer sale considerari a Porphyrio in hoc libro,sub ratione praedicabilis duobus modis intelligi potest. Primo, ita ut praedicabilitas stratio obiectiva,quae consideratur; & in hoc sensu negandum est, quia cuni uniuersalitas sit essentialis ratio, & fundamentum praedicabilitatis , atque aliarum denominationum , quas intellectus tribuit naturae, ratio obiectiva est, sub qua considerantur omnia.

Secundo modo potest intelligi, sub ratione praedicabilitatis considerari omnia tanquam sub passione communi, quae de quinque uniuersalibus in hoc opere demonstrantur;& in hoc sensu concedenda est minor: sed ex eo non bene infertur, quod praedicabilent obiectum ediolum , quod fit passio, quae de obiecto demonstratur. Demonstratur autem hoc modo: Quidquid est unum in multis,est pr dicabile dc multis:sed genus est in multis speciebus: ergo praedicabile de illis est : & sic de eaeteris praedicabilibus,quae per praedicabilitatem definiuntuI a Porphyrio, tanquam per propriam passionem,magis nobis haanifestam:& ideo definitioΑibus non quidditatiuis : sed dcscriptiuis, ut in cap. de genere explicabitur.Et eodem modo intelligendam est, Librum quinque prae4icabilium , vocari hoc opus , denominatione sumpta a communi passione , quae de illis demonstratur magis nota,potius quam ab uniuersali,quod eius obiectum est.

An prarieabilia sint quinque,vel plura, aut pauciora. ε HIcut praedicamentorum artem inuenit Arist. vi modos essendio omnium rerum, ad certa quaedam capita reduceret ι & ita facile possemus agnoscere earum naturam , cognito praedicamento , in quo collocatur: ita Porphyrius inuenit artem praedicabilium, ut ad certa capita reduceret omnes praedicationes : α nos facile possemus cognosccre,ctualis sit praedicatio quaecunque: Essentialis,aut Accidentalis:& cstentialis,generica: aut specifica:& eodem modo accidentalis: accidentis proprij, aut communis, ex quarum cognitione naturas rerum cognoscere possimus. Ut autem hanc artem praedicabilium melius possimus intelligere: necesse est determinatum numerum eorum cognoscere: R ideo quaestio .vltima uniuersalis de eorum numero inquirit, An quinque sintrita ut nec plura, nec pauci Ora : & licet non sint diuersae

opiniones,elaca numen ,sed omnes Porphyrium sequantur au

SEARCH

MENU NAVIGATION