Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

i s a Cap. 3. de speciis quaest. 7.

nem omne individuum praedicatur de uno:sed quaedam de pluribus:ergo secunda intentio indiuidui, quae est eis ratio praedicandi,non habebit unam rationem communem univocam, respectu omnium. Consequentia euidens est: quia ab eo , quod praedicatur de uno, & ab alio , quod praedicatur de pluribus , non potest abstrahi ratio communis praedicandi de uno, cui conuenit definitio haec. Probatur item antecedens: quia Indiuiduum vagum, ut quidam homo, praedicatur de pluribus univoce,ut de Petro, &Ioanne : & Indiuiduum ex demonstratione; ut hoc album, praedicatur de eisdem : ergo quaedam sexunda intentio Indi didui, erit ratio praedicandi de uno , alia vero ratio praedicandi de

Pro solutionibus huius quaestionis notandum est , quod sicut 3 8 in definitione generis diximus, duplex esse definitum , Quo, &Quod, Definitum Quod,esse naturam genericam, ut denominatam a secunda intentione generis: & definitum, Quo, eandem secundam intentionem , ut denominantem naturam : & ex utroque sic ordinato, fieri Unum totale, atque completum: Praeterea, tam definitum Quod, quam definitum Quo, duplex esse, Adaequatum, & Proximum: sic Inadaequatum,atque Remotum: ita ut natura senerica, in communi sumpta, sit definitum adaequatum, di proximi remotum Vero,& inadaequatum,quaecunque natura generica particularis,ut animal vel color:& definitum,Quo,adaequatum di proximum, esse secundam intentionem generis incommuni sumptam: inadaequatum vero remotum particularem intentionem denominantem animal aut colorem. Ita dicendum est modo:Definitum,Quod, proximum, & adaequatum , esse naturam Indiuidui in communi acceptam,ut denominatur a secunda intentione , praedicabilis de uno: inadaequatum, & remotum, quodlibet Indiuiduum in particulari.Et definitum, uo,adaequa tum,& proximum:esse secundam intentionem Indi uidui,in communi sumptam,ut est ratio denominatis Indiuiduum in conam si praedicabile de uno: remotum vero, & inadaequatum , quam cunque intentionem indiuidui, denominantem Petrum, & I annem,praedicabilem de unossit ex utroque definito,Quo,& Quod, ut ordinato ad alterum, fit unum completum, & adaequatum a quod per definitionem explieatur et quae definitio condenit, Vt Quod, naturae indiuidui: ut denominatae a secunda intentione, .aedicabili de uno: & secundae intentioni, ut denominanti ean

dem naturam. ' .

Ex quibus colligitur mica conclusio : per quam responde- 3 9 mus quaestioni,& est talis:Secunda intentio indiuidui in communi accepta, ut est ratio denominans natKram indiuidui,etiam ineommuni acceptam,est una, atque univoca:& est etia definitum sorma

152쪽

formale huius definitionis,sicut natura indiuidui denominata,estvna : & est definitum materiale.Probatur utrumque hac ratione: Secunda intentio Indiuidui, aequalῖter denominat quodlibet In- diuiduum praedicabile de uno:& natura Indiuidui, in communi aequaliter est denominata ab ea:ergo utraque est univoca, di suo modo defiaitum huius definitionis. Pro solutione primi argumenti , notandum est:Secundam intentionem Indiuidui in communi,dupliciter posse considerari veQuo, & ut Quod:& prima consideratio formalis est:quia consideratur ut forma denominans naturam indiuidui, praedicabilem

de uno. Secunda vero , materialis: quia consideratur tanquam id,

quod praedicatur de multis,secundis intentionibus Indiuiduoru. Vnde secundum primam consideratione tantum pertinet ad praesentem definitionem: vi formale definitum eius: secun dum aliam vero,ad praedicabile speciei pertinet:quia praedicatur de pluribus disserentibus numero,in Quiὸ:pertinet quidem, non propriὸ,sed reductine,& improprie: quia sicut individuum quodcunque, non praedicatur praedicatione propria, pertinente ad artem, scie tiam,sed impropriissima,& quae vocatur identica, & naturalis:ita secunda intentio indiuidui , tanquam incompletum quid,& ἱmproprie, praedicatur de hac & illa secunda intentione Indi uiduit& ideo solum per quandam similitudinem denominatur a secun-ὸa intentione speciei:sicut naturae completae denominantur propriae.Argum. vero procedit de secunda intentione Indiuidui materialiter considerata, &ideo nihil probat contra nostram conclusionem.

, Ad secundam respondeo, quod per hanc definitionem non definitur quodlibet Indiuiduum , sed proprium , ac determinatum: quod de uno praedicatur,hoc est,de seipso,praedicatione identiear R ideo nec definitum form te est, nisi secunda intentio propria Indiuidui, quae est ratio praedicandi de uno. Dc individuo vero v go,afferunt quidam Mon definiri hac definitione,quia est eomplexu ut quidam homo. Alij vero dicunt, non definiri:quia nihil determinatum significatised vagum quid,quod ad singularia

omnia eiusdem naturae se extendit, nullum determinando. Sed

utrumque est falsum.Primum qgidem:quia Quidama et Aliquis, signa quaedam suntmon significantiarem distinctam a nomine, cui adiunguntur ed particularem modum essendi qui est indiui-

qualis dister tia , a qua denominatur: res autem determinata Per modum, una, & egdem est; ergo Indiuiduum vasum, aut ex demonstratione, res simpler est,& nomen, quo significatur, imc Plexum.quamuis vocie Jideatur complexum: ut quidam homo, lignificat naturam i mapam singularietatam mon significan-

litimas rationes singulam vita quas distinguitur in diuersi,

153쪽

r 3 4 Cap. . de disserentia.

indiuiduis. Hanc vero rem, determinatam esse, aut determinatum conceptum,nianifestu est:quamuis non determinet aliquod individuum:de quo verificetur in propositione: sed sufficit in uno, aut altero verificari. Ex quo patet, falsum esse secundum. Quare diccndum est: Indiuiduum vagum non esse proprie Indiuiduum; cum de multis praedicet uti& ideo non pertinere ad praesentem definitionem.

Si autem aliquis obiiciat, aduersus hanc definitionem Indi ui-ΑΙ dui illud quod asserit Arist. in praedicamento substant tae,nempe, A prima substantia, nulla spradicatio,quod est idem, ac si dicatur ab Indiuiduo nulla est praedicatio : cum individuum , & prima si1bstantia,idem sint: unde ex eo videtur sequi Indiuiduum nullo modo praedicari:consequenter nec de uno; ut in definitione dicitur. Respondeturiduplicem os e praedicatione Unam propriam, ac doctrinalem ; cuius praedicatum aliquo modo diuersum est a subiector Alteram impropriamo non aptam ad doctrinam, vel scientiam ; sed quasi naturalem : in qu i idem est praedicatum, α subiectum:dum ergo Arist. asseruit; ε prima substantia, vel ab indiuiduo, nullam dari pradicationem, de doctrinali loquitur ,& n turalem seu identicam non excluditae qua intelligitur haec definitio Porphyris individuum est,quod de uno solo pradicatur.

De Disserentia.

Breuis e stio sextus.

INtentum Porphyrij in praesenti capite, est explicare naturam Iterlij praedicabilis, quod est Differentia. Diuiditur autem c put in duas partes : in quarum prima diuidit Differentiam quinque diuisionibus. In secunda, eam definit quinque aliis desinutionibus. Prima diuisio est:Differentia una est Communis alia Propria:& alia Propriissima. Communis differentia est, illa , qua aliqua differunt accidεte com niunt: ut albedo Petri,est disserentia communis , qua dissert Petrus albus a Ioanne nigro. Disserentia propria est,qua disserunt aliqua, accideti inseparabiliavi albedo cygni , perquam differt a coruo. Propriissima tandem disserentia Vocatur illa: per quam distinguuntur aliqua specie:vt rationale, per quod digeri homo a l eone.

Secunda diuisio dissierentiae est : secun m officium proprium eiu quod est di viam facere: & sic se habet. Differentia qua dam

154쪽

Cap. de disserentia. 13s

dam est,quae facit diuersum per se,ut essentialis:alia quae facit diauersum per accidens : Vt accidentalis. Haec diuisio non est minus Vniuersalis, quam praecedens:quamuis duo tantum membra habeat:quia sub membro eius secundo concinentur duo membra primae; nempe differentia communis & propria.

Tertia diuisione diuiditur etiam Differentia, secundum totam suam latitudinem, in Separabilem,& in Inseparabilem: ita ut subsecundo membro comprehendatur differentia communis,& propria. Nam disserensia separabilis est, qua differunt aliqua accidenti separabili, ut albedo parietis: inseparabilis vero qua differunt inseparabiliter,ut rationalitate, aut risbilitate. Quarta diuisio est Differentiae inseparabilis,in In parabile in per se, ut rationale: & In separabilem per accidens,ut albedo cIgni:& est minus uniuersalis, quam praecedentes : quia subdiuisio est unius membri, tertiae diuisionis;nempe differentiae inseparabilis:& duo tantum membra continet primar,videlicet propriam differentiam,& propriissimam. . Ultima diuisio est: Differentia una cst; quae diuidit genus;alia, quae constituit speciε.Exemplum ponit in animali; cuius differε-tia constitutiva est sensitiuum;diuisiva vero rationale. Et diuisiolimc miniis comprehendit, quam praecedens ; cum sit subdiuisio quaedam unius inebri eius,nempe disserentiae inseparabilis per se:

POPEstque.vtruque membrum eius conuenire eidem disterentiae, non tamen eadem ratiooemec respectu eiusdem: sed diuersorum: quia utrumque ossicium exercere potest : ut rationale , est diffe-.Ientia diuisiua animalis:& constitutiva hominis. In secunda parte cap. definiuit Differentiam quinque definitio-ῖ nibus:quarum erima talis est: Disserentia est,qua specieή excedit ge nus , ut homo excedit animat: quia propter naturam sensitivam

et , continet rationalem non contentam actu in eodem anima

li .Hanc vero differentiam asserit habere speciem,non a se,nec ex nihilo: sed ab ipso genere, in cuius potestata continetur,& ab intellectu educitur de potentia eius,& tribuitur speciei .ut ex ea simul cum genere componatur.

Secunda definitio talis est Disserentia est, qua pra dis atur de pluribus disserentibus specie , in laeuale quia. Probat Porphyrius. Disse-xentiam praedicari in Quale quid:quia ad quaestionem factam de specie, per Quid, proprie respondemus per Genus : ad quaestio. nem vero factam per Qualemon mimis proprie per disterentiam. Vt si inquiratur , Quid est holno8proprie respondemus esse animalisi vero Qgale animat: non minus propale dicimus,essaxationale : ergo Genus praedicatur in Quid: sed Differentia i αQuale,non quidem absolute: quia non est qualitas accidentalis,

sed pars essentialis speciei:& ideo praedicatur in Quale: addito,

155쪽

r 3 6 Cap. .de digerentia, qt est. I.

quid; ut denotetur praedicari in Quale essentiale. Tertia definitio est: Digerentia sipaνat ea, qua sub eodem genere

conueniunt, ut rationale,separat hominem a leone; cum quo conueniunt in animali. . t

Quarta definitio . Disserentia est, qua digerunt a se singula, i per

rationale differt homo a leone. Differentia enim constituit Spe ciem,& ab aliis separat eam. . Vltima definitio, magis propria videtur , quam praecedentes, quia explicat potissimum actum eius. Ait enim: Disserenita confera ad substantiam rei, is est par essentia ae definitionis eius. Vtrumque habet rationale:confert cnim,hoc est,iuuat per se,ad substantiam

hominis,& cum eum componat cum animali,est vera pars essentiae ipsius:& vltima quidem,ut per hoc distinguatur a Genere. Perbas quinque definitiones sol uni definit Porph.Disserentiam propriissimam quia haec sola est essentialis,dc sola etiam pertinet ad tertium praedicabile.

V νum prima diuisio Digerentia is Communem ropriam

ct Prorissimam, sit sufficiens. DVobus modis intelligi potest , Insufficientem esse aliquam

Diuisione vel quia aliquod membrum ei deficit: aut quia aliud continet superfluum Vtroque autem modo in lassicies probatur hare diuisio Differentiae. Et primo , quod aliqua membra Contineat,quae non continentur sub diuiso,hoc arg. Diuisum huius diuisionis est tertium praedicabile: sed Disserentia communis, α propria non pertinet ad tertium praedicabile, sed ad quintum: ergo non continentur sub dioisio. Probatur minor:quia Differentia communis & propria,sunt accideus separabile, & inseparabi- Ie : sed haec pertinet ad quintum praedicabile, ut notum est ergo non possunt pertinere ad hanc diuisionem. O uod vero alia membra ei desint, duobus aliis argumentis probatur primo , quia Differentia indiuidualis, per quam dissertunum individuum ab altero,non est communis,nec propria,cum non sit accidens, nec est propriissima : ergo non continetur sub aliquo membro diuisionis , sed aliud pro ill addendum est. Probatur non esse propriissimam: quia Disserentia propriistima es specifica: ut docet expresse Porphyrius in eadem diuisione:sed indiuidualis non est specifica,ut orium est eigo nec est propriissima Disserentia. Secundo : propriae passiones specierum, ut risibilitas, faciunt differre easdem species accidenti inseparabili:& tamen non sunt. differentiae propriae; ergo nee pertinen ad hanc diuisionem.COnsequenua

156쪽

Cap. 4. de disserentia, quant.I. I 3 7

sequentiae idens est quia non possunt ad duo alia membra pe tinere:cum nec sint accidentia separabilia, nec Differentiae specificae.Item probatur minotaquia Differentiae propriae, Vt Porphy-xius asserit, in explicatione quartae diuisionis, sulcipiunt magis,&mintis:quod constat conuenire propriis passionibus specierum. Tenendum tamen est,Diuisionem nanc suffici cntem esse. Quod non soldm probatur authoritate Porphyrij, & expositorum omnium;sed hac ratione:sufficiens Diuisio est illa,cui nullum membrum deest, nec aliquid habet,quod non contineatur sub diuisb: sed talis est haec, ergo sufficiens. Minor probabit ut, ex solutione arg. Et ad primu quo probabatur communem di propriam differentiam , non pertinere ad hanc diuisionem i, distinguenda est minor nam Disserentia Communis, & Propria, dupliciter considerari possunt: primo,ut sunt accidentia quaedam:& hoc modo pertinent ad quartum, vel quintum praedicabile. Secundo, ut faciunt differre unum ab altero accidenti seearabili, ast inseparabili:& hoc modo pertinent ad hanc Diuisionem: cuius diuisum non est tertium praedicabile ,sed quid uniuersalius; nempe mi G-Ientia secundum communem rationem , ad essentialem,& accidentalem , sed tertium praedicabile, sola propriissima constituit.

Caeterae vero explicantur,ut ex earum rationibus magis manifesta fiat differentia propriissima;vnde non pertinent ad duo prae- dieabilia; sed ad unum tantiim : quamuis in hoc tertio adducantur ad faciliorem eius intelligentiam. Circa Differentiam indiuidualem , de qua procedit primum argumentum alterius partis, moderni quidam asserunt, Essenti

lam esse: quia individuum non potest sine illa esse,nee intelligi: uod si verum est,erit propriissima disserentia. Sed probatur raI-um hoc argumento:Euentialia ea sollim appellantur: quae praedicata sunt ex aliquo gradu ipsius essentiae desumpta, ut rationale, ex gradu rationalitatis:& sensitiuum, ex fradu sentiendi : sed Differentia indiuidualis non accipitur ex aliquo gradu essentiae: ergo non est essentialis, Probaetur minor:quia ultimus gradus ecsentiae, aut naturae, est Differentia ultima , per quam constituitur vltima species:sed Disserentia indiuidualis determinat ultimam speciem iam constitutam, per ultimam Disserentiam : ergo non potest esse essentialis, sed extra essentiam indiuidui. Et ita tenendum est, Modum potius substantialem esse , extra

essentiam, aut naturam , quam determinat, atque constituit singularem,aut indiuiduam : & ideo non est Disserentia propriissima:sed propter similit inem,quam habet cum disserentia speeifica, reducitur ad propriissimam Disserentiam. Quod vero sine illa non possit esse, nee intelligi individuum : non probat esse essentialem : sed solum esse modum liminsecum : natu Iam vel

157쪽

Cap. . de specie, cyrasi 2. I 39

Αd ultimum igitur argumentum neganda est nainor:quod propriae passiones lpecierum, non sint Disterentiae propriae: & quod Porphyrius asserit, Differentias proprias, suscipere magis,& minus: non de omnibus intelligit; sed de his, quae conueniunt indiuiduis,in quibus exempla posuit,potius quam in propriis passi

nibus specierum : quia communiter sunt nobis notiores.

Disim disserentia in Communem,Propriam,o Pr

priissimam, sit generis in species, aut

analogi in analogata.

I T liuelligatur difficultas quaestionis,supponendum est, tan- ω V quam certum apud omnes: membra huius Diuisionis non conuenire in sola voce , sicut conueniunt significata nominiis x- qui uoci : sed etiam aliquo modo, in re significata : quae est, esse Differentiasi per quas umis differt ab altero:iste enim conceptus. faciendi differre, communis est eis: unde certum est apud omne Diuisionem non ege aequivocam. Sed an sit via uoca ut Anal ga, in hoc consistit difficultas quaestionis. Cuius solutio maxime dependet ex alia: nempe , An sumatur Diuisio realiter, hoc est,pro realibus differentiis,facientibus differre unum ab altero , ante operationem intellectus: aut pro secundis intentionibus, seu differentiis realibus: non ut reales sunt, sed ut denominantur a secundis intentionibus:& ideo hoc in primis determinandum est. Circa quod,duae sunt opiniones.Prima teneti Diuisionem Donsumi pro disserentiis realibus,ut reales sunt:sed pro eisdem Vt denominantur a secundis intentionibus, vel pro eisdem secundis intentionibus, ut eas denominant;quemadmodum Genus,& Species, in suis definitionibus. Haec est Caiet.cap.praesenti,Mems quuntur aliqui ex recentioribus. Probatur hoc ars.Quia si pro realibus differentiis acciperetur. membra eius coinciderent: ita ut eadem Disserentia esset Communis, Propria , atque Propriissima, & ideo nulla esset diuisio, Probatur antecedens:quia differentia albedinis respectu parietis,

est comunis; respectu cygni,propria;&respectu sui,propriissima. Probatur secundo : Quia diuitan huius Diuisionis, est Disse-zentia formaliter , di in communi consderata : & membra sunt differentiae particulares, etiam formali tot acceptae: sed Disse. xentia formaliter, est ens rationis, sicut Genus & Species: ergo accipienda est Diuisio pro secundi intentionibus. secunda opinio, est communis,quod non pro secundis init a. ionibus accipiatur diuiso,nec pro disserentiis,ut denominantu a secundis intentionibus:sed pro eiciem, secundum actus reales . faciendi

158쪽

34o CV. . de differentia, quaest. 2.

faciendi disserreata sentiunt,Λuicena, Albertus Magnus,SOtus,&plures moderni in praesenti capite. Et mihi videtur probabilior

lententia.

Probatur testimonio Porphyrij, & ratione. Verba Porphyrij

sunt : Disserentia qua alicui adiuncta , facit illud diuersum ob arist. Vna est Communis : alia Propria: P oprii ima altera. Sed alicui coniungi. illud facere diuersum ab altero, non conuenit secundis intentionibus,nec differentiis, ut ab eis denominantur, sed actus reales, faciendi differre unum ab altero realiter : ergo realiter in Diuisione accipiuntur a Porphyrio,& non pro secundis intentionibusis

Ratio vero talis est:Disserentiae istae possunt sumi, ut praedica-IObiles sunt,uel ut faciunt differre unum ab altero:& in prIma consideratione , non pertinent ad tertium praedicabile, sed ad quartum & quintum : cum praedicetur in Ouale accidentale: & non in Quale quid: in secunda vero non possunt sumi , ut denominantur a secundis intentionibus: quia actus faciendi differre v-

num ab altero, realis est, ante operationem intellectus eis conuenit et imo sine ulla dependentia ab intellectu, ut patex in albedine: quae sine dependentia ab intellectu , facit differre hominem album a nigro, ergo non potes: sumi Diuisio haec pro secundis intentionibus. Ad primum arg. respondeo, Membra boni Diuisionis, coincidere posse in eadem re : dummodo distinguantur ratione forma. li:quod patet in Diuisione Boni in Honestum, Vtile, & Delectabile: cuius membra in virtute realiter coincidunt: sed satis est. distingui rationes eorum formales:quia alia est ratio honestatis, alia utilitatis, x alia delectabilitatis , in eadem virtute.Ita ergo Disserentia communis, Propria,& Propriissima.coincidunt in eadem re: sed semper l, bent i ationbs formales distinctas:quia alia est ratio eiusdem distentiae albedinis: vi communis est dif&xentiae alia, ut est Propria,aut Propriissima. Ad secundum: distinguenda est maior; quia ratio formalis i a Disserentiae duplex est: Vna est ratio praedicabilisialia est ratio faciendi differre : dum ergo dicitur, Disserentiam in hac Diuisione, sumi formaliter: si Lusus sit de ratione formali praedicandi, falsum est antecedens : si vero de ratione formali faciendi disser-τe, Verum: sed tunc neganda est minor,quod Disserentia hoc modo considerata , formaliter sit ens rationis:est enim reale potius, per realem actum faciendi disrre unum ab altero.

Hoc iam supposito , de alio. agendum est , quod principalitet quaeritur, An Diuisiost Vniuoca, vel Analoga. Et e st prima opinio eorum, qui tenent Diuisionem sumi, pro secundis intentioni bus, A propterea esse Diuisionem Vniuocam generis is species:

159쪽

Cap. . de disserentia, quaest. 2. I Iita,ut Differentia in communi,prout denominatur a secunda imtentione , Genus sit ad Disserentiam Commune , Propriam, &Propriissimam, prout denominamur etiam a secundis intenti

nibus, consideratas.

Probant ex Porphyrio, qui in textum , vocat membra huius Diuisionis tres species Differentiae:sentit ergo diuisam esse tan quam genus in suas species. Deinde ratione : quia, lices sumpta Diuisione realiter, non possint membra eius uni uoce conuenire: cum sola Disserentia Propriissima faciat differre simpliciter, caetera: Vcro,non nisi secundum quid, quia solum faciunt differre accidentalitermihil minus, ut denominantur a secunda intentione Disserentiae , a qualiter conuenit illis ratio Differentiae:sic fit ratio Generis, pro secunda intentione,aequaliter conuenit generibus substantiae, &accidentis.1 Secunda sententia est aliorum omnium , qui tenuerunt diuusionem hanc sumi realiter a Porphyrio, & consequenter asserunt,eme Analogi in analogata:quod etiam tenet Caietan.quam

uis sentiat sumi pro secundis intentionibus:Et haec est probabilior sententia.

Itaque duo asserimus. Primum est Diuisionem sumptam realiis ter,esse Analogi in analogata . quod concedunt auctores utrius. que opinionis. Et probatur euidenter quia illa quae disserunt suta stantialiter,disserunt simpliciter. quae vero disserunt accidcntaliter,disserunt secundum quul:sed sola Disserentia propriissina,s eit differre substantiali teciduae vero aliae solum accidentalitezer go in ratione faciendi differre realiter, non uni uoce , sed soliunanalogice conuenire possunt. Secundo asserimus; Quod, etiam si accipiatur Diuisio pro se cundis intentionibns , aut pro differentiis, ut ab eis denominanturmon est Generis in Species, sed Analogi in analogata, ut asseruit Caiet. Quod probatur hoc argum. Membra huius diuisionis, vel considerantur sub ratione praedicabilis : vel sub ratione faciendi distre:& in prima consideratione, Communis, & Pω-pria non pertinet ad tertium Praedicabile: quia non praedicantur in male quid,sed ad quartum, & quintum cum praedicentur in Quale accidentale,proprio,Vel communi. Et certe,si in ratione praedicabilis Differentia in communi esset Genus: & membra ement Species:distinguerentur ipecie , in ratione praedicabilis:&ideo duo, aut tria praedicabilia Differentiae ement multiplicanda.

In secunda vero , non denominantur a secundis intentionibus: quia facere differre accidenti proprio,aut communi, non dependet ab intellectu : sed est actus realis, ante operationem intellectus eis conueniens: in quo non possunt univoce conuenire cum

differen

160쪽

a a Cap. .de diserentia,quaest.2.

Digerentia Propriissima ; quia istae non faciunt differre , nisi secundum quid ,& per attributionem ad disserentiam propriissimam,quae sola facit differre substantialiter , & simpliciter: ergoerepugnat membra huius Diuisionis habere conuenientiam um- eam. Sed etiamsi in ratione faciendi differre , denominarentura secundis intentionibus; non possent conuenire uni voce. ProbatimQuia facere differre in communi sumptum , Analogum est: cum primo,& per se conueniat Di Terentiae propriissimae, facienti digerre substantialiter S: loldin secundum quid , caeteris facientibus differre accidentaliter: ergo nec secundae intentiones denominantes haec membra , pollunt conuenire uni voce. Probatur

consequetia:Quia una ost ratio faciendi differre sinpliciter: alia faciendi differre secundum quid : ergo sicut facere differre incommuni est Analogum sie etiam ratio faetendi differre in communi,erit Analoga.

Ad testinionium porphyrij, pro alia sententia facile respon-I 3deoares species Di Ferentiae,appellae e membra huius diuisonis; id est,tres modos diTerentiae ; non proprie de Specie loquens sed

per similitudinem. . . 'Ad arg.Negandum est antecedens ex ea parte: qua dicit membra huius Diuisionis, ut denominantur a secundis intentionibus, Vni uoce conuenire: quia nec denominantur ab illis , cum non pendeant ab intellectu , in ratione faciendi differrei & etiamsi denominarentur, non possient Vniuoce denominari: quia conceptus faciendi differre , quantumcumque abstrahatur, non potest

aequaliter participari ab his, quae non faciunt differre: nisi accidentaliter:& ab eo, quod faeit differre substantialiter: sicut conceptus entis non potest abstrahi: quin diuerso modo participalis st,ab ente simpliciter, quod est substantia;& ab ente secundum quid,quod est accidens. Et,n dicatur,verum hoc esse,si membra Diuisionis accipiantur 1 4

realiter sed ut denominatur a secundis intentionibus , aequaliter eis conuenire rationem communem faciendi differre , sicut Generibus Substantiae, & Accidentis , ut animali & colori, uni uoce comaenit ratio Generis, quia aequaliter denominantur a secunda intentione: quamuis sumpta realiter nihil commune uni vocum habere possint.Respondeo,diuersam esse rationem de generibus,& differentiis. sub ratione faciendi differre sdmptis:quia Genera Substantiae, & Accidentis,eodem rhodo sunt in multis speciebus,& de illis praedicantur in Quid : & ideo uni voca est eis denominatiΘ Vniuersalis,& Generis a secunda intentione: sed differ&i is ubstantialibus & accidentalibus, non potest es uni uoca. ratio faciendi differre sed semper est inaequalis:quia simpliciter a Propriissima tanquam a substantiali,& secundum quid,participatur ab aliis,

SEARCH

MENU NAVIGATION