Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

141쪽

intellςctus denominationes uniuersalium, aut praedicabilium. Et in hoc decipitur primo Caiet. quia putat, ex eo, quod pes

species rerum materialium a.nobis intelliguntur,denominari ab

intellectu uniuersales, & praedicabiles de pluribus: quod non est

Verum, sicut nec verum est,quod intelligamus este corporeas Secundo, decipitur in sua illa diuisione potentiae Physicae & Logicae:nam potentia Logica , fundament*m saltem remotum ii vere debet in natura ; etiam ut a nobis intelligitur i, ut vera sit,&non fictat sed nullum habet Andamentum in natura angelica, etiam ut a nobis intelligitur , multiplicatio indiuiduorum; cum Potius intelligamus ei repugnare:ergo nec habet potentiam l/hylicam,nec Logicam: secundum quam possit denominari praedicabilis de multis.

Secundo probatur: Quia Deum intelligimus per species rerum materialium,sicut Angelos:ergo si angelica natura uniuersalis est, ut sic a nobis abstracta,& intellecta:Peus etiam erit uniuersalis, Ze praedicabilis de multis quod patet esse falsum. Et si respondeas, adhuc este diuersam rationem de Deo , & Angelis : quia species angelica componitur ex genere & disserentia : & ideo potest ei attribui intentio uniuersalitatis: Deo vero non potest attribuit quia caret tali compositione. Solutio haec nihil valet; quia speciei non attribuitur denominatio uniuersalis,aut praedicabilis,ex eo, qηod componatur ex genere & disserentia: sed quia compastratur ad plura indiuidua. Probatur hoc in speciebus tubalternis: quae licet componantur ex genere & disserentia, non sunt species praedicabiles, sed tantum subiicibiles: ergo licet species angelica componatur ex genere, & differentia , non ideo capax est denominationis uniuersalis, aut praedicabilis; sed repugnat ei ; sicut multiplicitas indiuiduorum.

Ex quibus sequitur : Non omnem speciem subiicibilam esse λ praedicabilem l etiamsi infima sit in sed posse esse subiicibilem,&

non praedicabilem. Quod euides est in speciebus subalternis:quae non sunt praedicabiles, sed subiicibiles tantum: in infimis quoque verum erit,si repugnet illis plqralitas indiuiduorum.Et ratio eius . est quia ad specie subiicibilem satis est,quod coponatur ex genere & differetia:ad praedicabilem vero de multis requiritur necessario multitudo indiuiduorum actu existentium,gut possibilium. Ad testimonium Arist. pro sententia Caietani adductum, re- ' frondent aliqui,negando , quod naturae Angelorum sint secundae substantiae .sed hoc contrarium est verbis eiusdem Arist. quod ita prqbo : Quia Aristotelas asserit expresse,Genem se species, esse si eundas μῖctantias : sed naturae Angelorum sunt species fompositae ex genere , & disserentia : erso sunt secundae substantiae. Continent etiarn praedicata superiora, spiritualia acςidentia susten-

142쪽

ant:& ideo dicuntur eis substare : non minus quam species m terialesmec solum prout singulares sunt,aut primae substantiae: sed etiam , ut sunt species: ergo negari non potest in doctrina Atil quod sint secundae substantiae. Concedendum est ergo , quod tales species sint secundae sub stantiaemegandum vero quod eis non conueniat uniuersalis proprietas, assignata ab Aristotele:nempe , quod de ptimis praedicentur:nam haec proprietas singulis speciebus applicanda est, iuxta earum naturam: ita ut si plures habuerint primas substantias , de omnibus praedicentur et si unam tantum, solum de illa: quod sati, est ad veritatem uniuersalis locutionis , videlicet, proprium est secundis substantiis praedicari de primis. Ad argum. concedendum est,quamlibet harum specierum ab C. δ δtrahi posse a suo indiuiduo : negandum tamen , quod sic abstra,ctae, possit ei attribui relatio rationis , per quam sit praedicabilis de multis : nam idemmet intellectus eam abstrahens , praesupponit ei repugnare plura indiuidua. Nec sequitur. Quod intellectus eam abstrahat per species rerum materialium , quibus abstrahit alias naturas,plura indiuidua habentes:ergo sicut has deis nominat uniuersales,sic illas. Nam ex eo , quod per tales species rerum materialium eas intelligit , non format eundem conceptum earum, ac materialium rerum , sed diuersum , iuxta nat

ram cuiuscunquenta ut has intelligat esse multiplicabiles in pluribus indiuiduis, illas vero ad unicum esse determinatas. De quo concedimus, praedicari posse,non praedicatione identica, nee praedicatione superioris,sed aequalis,ad modum,quo disserentia vitima praedicatur de sua specie. Et ratio huius est : quia supposito, quod natura Michaelis non potest habere plura indiuidua solum dicit ordinem ad unam distentiam indiuidualem,etiam si ab illa abstrahaturiideo non magis coarctatur per illam. sed quomodocunque accipiatur , cum ea conuertitur. Talis autem praedica

tio eiusdem speciei de suo indiuiduo: licet similis sit praedicationi ultimae differentiae,de sua specie,ratione aequalitatis , sed quia

praedicatur in Q Aid,tanquam totum actuale, & completum, ad secundum praedicabile potius reducenda est. Species igitur, quibus repugnat pluralitas indiuiduorum , subiicibiles tantum sunt: quibus conueniunt duae definitiones assignatae a Porphyrio:nam

species Michaelis, subiicitur suo generi proximo : quod est seiri.

tus : Si etiam remoto, quod est substantia incorporea aut spiri tualis: sed non sunt species praedicabiles: ideo non conuenit eis

intima definitio.

143쪽

Cap. 3. de specie, q st. s.

snspecies diuinguatur a genere, per illas particulas sua desinitionis, praedicari de pluribus differentibus numero.

O stio haec occasionem sumpsit ex Porphyrio: qui cap. de

genere docuit Speciem distingui a genere : quia genus de pluribus Zi Terentibus specie praeὸicatur;species vero de pluribus differentibus numero.Sed in praesenti capite & etiam in ultimo huius libri concedit,Genus etiam de disseretibus numero pradicari.Palacum sit praedicatum superius respe u speciei, ut animal respectu hominis, necesse est praedicari,de quibuscunque praedicatur species. Quare non videtur excludi posse a definitione ultima speciei, per illas palliculas radicari de pluribus disserentibus numeroe nec est alia,per quam excludatur. Et ideo non erit bona definitio, quia non distinguit secundum praealcabile a primo. Est igitur prima opinio Alberti Magni tractatu de praedicabilibus cap. I. asserentis, speciem distingui a genere per illas p rti-sulas pradicari de pluribus disserentibus numero . quia in hoc sensu intelliguntur a Porphyrio , ut species per seipsam,& immediate praedicetur de indiuiduis:genqs vero non per seipsum,aut imme- , diate: d mediante specie.Et ratio huius sententiae est; quia species per se componitur ex genere, & digerentia:& ideo per seipsam participat naturam generis : indiuidua vero non componuntur per se ex genexe & differentia,sed solum participant naturam generis: quia participant naturam speciei,in qua continentur:ideo enim Petrus est animaliquia est individuum jeciei humanae, compositae ex natura sensitiva, & rationali, Haec expositio probatur falsa duobus prsumentis. Prim5,Genus praedicatur per seipsum, aut immediate de indiuiduis: crgo er hoc non distinguitur ab eo species. Probatur antecedens in iis praedicationibus,hoc animal est animal, hoc vivens est vivεs, quae vere sunt immediate,& non solo nomine : nam praedicatum significat naturam sensitivam in communi,& subiectu eandem naturam singularietatam: sed inter naturam in communi sumptam,& in singulari, nullum potest esse mediumergo immedi te praedicatur genus de indiuidui. Secundo;Quia indiuidua duobus modis considerari possunt. primo, ut sunt a parte rei:& sie pullum est, quod non continea-ῆur *b aliqua specie, & ea mediante participet natuIam generi- sam: & ideo vocantur indiuidua specie : ut Petrus, & Ioannes, sub his nominibus. Alio modo, in quantum conciliuntur ab in-itellectu, sub gradu naturae superioris: non conuderato gradu pecifico, quem reuera participant, ut si Petrus consideretur

. Dic

144쪽

P. R. despecte, Guaest. Isub graὁu naturae sensitivae, non considerato gradu rationali, quem participat ab specie humana, in qua acceptione significatur nomine huius animalis. Et indiuidua hoc modo considerata, vocantur genetica:quia formaliter,& immediate significant,& participant naturam genericam. Vnde tequitur 3 quod licet de indiuiduis specificis praedicetur genus media specie , de genericis tamen per seipsum,& immediate praedicatur : quare du praedicatur de indiuiduis, hoc modo consideratis,non distinguitur ab specie Ideo secundae opinio Auicentiae, concedens genus per seipsum,& immediate praedicari de indiuiduis, asserit,illa verba definitionis, quod praedicatur de pluribus differentibus numero j cum duplici limitatione intelligenda esse,ut per ea distinguatur species a generemempe de his,quae solo numero distincta sunt:& de his tantum,& non de aliis;quae plusquam numero distinguuntur unde cum genus non de indiuiduis tantiim,sed etiam de specie bus praedicetur,excluditur per illa verba,sic exposita , a definitione speciei. Sed haec etiam sententia, insufficiens est. Probatur primo quia scut desinitio debet conuenire definito positiue , & non tantum per negationem;sic etiam debet illud distinguere ab aliis, pra differentiam positivaim,&non per solam negationem:quia sola ne

gatio non potest esse disserentia distinguens species: sed praedicari de indiuiduis,& non de aliis magis diuersis , est pura negatio: ergo non potest distinguere secundum praedicabile a primo. 1 secundo, Si semel concedatur genus immediate praedicari de indiuiduis,sicut speciem etiamsi de speciebus praediceturinon sequitur non esse speciem : sed non este solum speciem, sed etiam

genus;cum definitio utriusque ei conueniat:ergo. non distinguitur ab specie per illas particulas. Propterea tertia opinio teneti Non distingui per illas materialiter consideratas , sed formaliter:hoc est , sub talῖ modo praedicandi speciei proprio : quia species praedicatur de indiuiduiri

complete,hoc est,ut totum actuale,& completum , praedicans de illis totam essentiam : genus vero praedicatur incomplete ; quia licet per modum totius potentialis praedicetur, tamen solum praedicat partem: ut animal non praedicat totam naturam Petri,

sed solum sensitivam, quae pars illius est Et hoc modo intelligi debet Porphyrius, dum distinguit speciem a genere, per praedicari

de pluribus disserentibus numero. Haec etiam opinio falsa probatur,argumento ad hominem,ex

eo, quod c6cedit,desumpto: neriape,genus praedicari per seipsum,& immediate de indiuiduis generis: t animal de hoc, & illo animali. Quo supposito, sic argum. Animal praedicatur per se,& immediate de hoc & illo animali: ergo natura sensitiva sumitur in

145쪽

his praedicationibus, vi immediate participata ab eis, & non me dia aliqua specie sed non sumitur genus ut totum potentiale , MiHompletum atqtae contrahi bile per differentias,nis in quatum per i Ilas descendit ad species ; ergo nec praedicatur incomplete, nisi de speciebas , aut de indiuiduis eius mediantibus : Iaeo Impossibile ςst, immediate praedicari de indiuiduis, & praedicari in-eompletc.Quare,nec potest dies ingui ab specie,per modum praedicandi incompletum de indiuiduis. . His sententiis refutatis duabus conclusionibus explicatur nostra. Prima est, Genus non praedicatur de indiuiduis per seipium,& immed ate tanquam genufled per modum speciei: & ideo tales praedicationes,non ad primum, sed ad secundum praedicabile pertinent.Haec conclusio primo explicanda est:deinde probanda. Explicatur autem hoc modo:Genus non praedicatur per seipsum, aut immediatemisi de indiuieuis genericis: ut animal de hoc &illa animali: & in his pra dicationibus fiεnificatur natura gen rica, ut immediate participata ab indiuiduis , & non mediante aliqua specie:quare non consideratur ut contrahibilis per differentias essentiales:ac ideo nec ut imperfecta, & incompleta,sed ut completa ex genere, M differentia immediate determinata ad indiuidua,per differentias indiuiduales proprias,& non alterIus D turae inferioris:quae propria sunt infimae speciei: unde in ea idem praedicationibus immediatis formaliter sumitur, per modum infimae speciei, & non tanquam genus, nec praedicatione generis praedicatur:sed tanquam species, & praedicatione speciei. Sic autem explicata conclusio probatur duplici argumento. 2SPrimo:Cum genus praedicatur immediate de indiuiduis geneIIS,

concipitur narur generica , ut immediate participata ab eisdem indiuiduis:ergo ut immediate contracta per disterentias Ina1πι-

duales fibi proprias: sed immediate contrahi per disterentias In- diuiduales, conuenit species, & non generi,ut genus est:ergo Iribis praedicationibus , non habet modum generis, sed specieI.PIO-batur mino uia genus, ut genus , non contrahitur Immediate

per differentias indiuiduales, sed specificas:ergo dum formaliter

concipitur in eisdem praedicationibus, tanquam ctintractum Immediate per disrentias indiuiduales propriae naturae,ison concipitur tanquam genus sed per modum speciei. secundo : Id quod concipitur tanquam Immediate contra- . ctum, per differentias indiuiduales concipitur ut quὶ ΡΠ pselum in sua natura: sed animal in hac praedicatione,'O Imal est animal .aeonsideratur, vi immediatE contractum, per differentias eiusdem naturae sensitiuae. ergo gficatur ut quid vompletum in sua natura , composita ex genere

R differentia: nempe ex viventi, & sensibili: & ideo non vi

x incom

146쪽

incompletum, neque ut genus,sed per modum speciei. Secunda conclusio: Genus ut genus non praedicatur de india uiduis per seipsum,sed perspectam. Haec latis est manifesta,supposita praecedenti: nam si genus non praedicatur immcdiate de indiuiduis, tanquam genus,led per modum speciei: sequitur,quod dum praedicatur de illis tanquam genus, non per seipium, & immediate praedicatur, sed per speciem, & diuerso etiam modo,atisque species quia per modum totius potentialis, & contrahibilis, lolum praedicant partem essentiae,cum tamen species prς dicetur, ut totum completum , atque perfectum. Et ex his intelligitur, bene fuisse exclusiim a Porphyrio genus a definitione speciei,per illas particulas: pradicat:ιr de pluribus disserentibus numerari, sic ab eo intellectas;vt per se,& non per aliud praedicetur species dc indiuiduis , atque etiam complete,cdm tamen neutrum conuenire possit generi Vt genus est.29 Ad formε arg.primae opinionis respondeo:Solam speciem comis poni per te ex genere,& differentia:& ideo solam speciem per se participare naturam generis, ut gelius est: indiuidua vero media specie: sed eadε natura generica, ut consideratur immediate conistracta ad propria indiuidua,immediate etiam participatur ab eis: non tame sub ratione generis;sed speciei, cui couenit immediatὰ

contrahi per disserentias indiuiduales.Talia autem indiuidua ita considerata,non existunt parte rei, sed formaliter accipiuntur ab intellectu, sub gradu nεturae superioris, & genericae.

An detur una ratio eommunis . atque re A indiui uerum, qua defi-- niaturi er secundam definitionem indiuidui. DE indiuiduo agit Porphyrius cap.praesenti,quia est terna in relationis speciei per quem definita est species ultima definitione et & ideo ex eius notitia dependet notitia speciei. Sed da plici definitione definiuit individuum. Prima, In. quantum est ρυψάic sile de uno , per terminos secunda intentionis: & propterea se cundo intentionaliter intelligitur talis definitio ab expositoriis bus. Secundana vero tradidit, per proprietates reales, dicen , In- .mi uum esse , mim collectio proprietatem , qua in uno sunt, in Hiistreperiri non postixi quare haec est veluti fundamentum primae, Nideo prius est a nobis examinanda, quam pila. Et quia definisio quaecunque explicare debet aliquam rationem communem Om. nibus, quae sub definito continentur, ut definitio hominis, rarionem hominis communem omnibus hominibus; quaeris titulo

quystionis:An per hane definitionem Indiuidui,definiatur aliqua Ialise realis communis omnibus indiuiduis,

Et est

147쪽

Et est prima opinio Soti quaestione unica huius capitis,in so- 3 Iatione ad secundum, afferentis, Nihil dari reale , quod omnibus indiuiduis sit commune, & per hanc definitionem explicetur:sed definitum Formale, & Vt Quo, e sse secundam intentionem india

uiduri Materiale vero, & ut Quod reale Indiuiduum non secundum esse reale commune omnibus,sed ut denominatur a secunda . intentione, sicut in definitione generis diximus definiri naturam genericam, prout denominatur a secunda intentione. Habe v autem haec opinio duo argumenta, quibus probatur

nihil dari reale cominu ue omnibus indiuiduis , quod definieti possit. Ptimum, Quia indiuidua duo habent: Unum est participatio naturae specificar,sub qua uni uoce conueniunt, ut Petrus,MIoannes , in eo , quod uterque est homo : sed communis haec ratio, specifica cst , non indiuidualis : quare non potest esse definitum huius definitionis; sed per definitionem potius speciei ex plicatur. Alterum quod habent , est differentia indiuidualis,propria atque distincta,per quam contrahitur natura specifica , & fit ungularis : &per hanc disserentiam constituuntur in ratione singularium , aut indiuiduorum , & distinguuntur inter se.Gratia exempli, Petrus habit naturam humanam, per quam est homo,&conuenit cum Ioanne,& disseretiam indiuidualem, per quam est . talis homo singularis, & distinguitur a Ioanne, & sub prima ratione, certum est non definiri, quia sub ea consideratus, non est singularis, sed sub secunda.Sed sub r1tione singulariumsiron possum conuenire indiuidua: ergo nihil reale datur eis commune, quod definiatur. Minorem sic probo:disserentiae indiuiduales sunt primo diuersae;& per quas ultimo distinguuntur indiuidua: ergo vatione illarum non possunt conuenire: quare nihil reale commune habereIossunt,quod definiatur, sicut in quantum diuersa

sunt,non possunt conuenire.

Secundum;Singularia ut distincta sunt,propriis ac diuersis no-3 3minibus fgnificantur,vt Petrus, R Ioannes : ergo sub propria, &vltima ratione singularitatis non conueniunt. Probatur consequentia : quia si sub ea conuenirent, per alias differentias indiuiduales deberent distingui, quarum ratione conuenire etiam possent, si ratione earum , quas modo habent , conueniunt: dc tunc per alias differentias distinguerentur, dareturque processus in infinitum.

Et confirmati potest arg. hoc modo: Si indiuidua vi indiuidua sunt realia , habent conuenientiam univocam abstractam a Perro, & Ioanne, ac caeteris : sequitur species etiam reales at mas, ut distinctas , habere conuenientiam realem uni vocam: ita

. ab homine & equo non solum ut conueniunt in animali , sed etiam,vi sunt species distulinae per rationale,& irrationale,possit

abstralii

Di ilige

148쪽

Capri de Issecie, quaest. 6. I 29

abstrahi unus conceptus Iealis eis communis, & vniuocus: quod patet esse falsum. 3 λ Secunda opinio assirmat ; Dari aliquid reale commune,& Vni-uocum indiuiduis, quod per hanc definitionem Porphyrij defi

qua '. art. l.& Canteri in expositione huius definitionis, & capit.de substantia,in expositione definitionis primae substantiae, quam 1 equuntur plures moderni. Et mihi videtur probabilior. Sed duo sunt probanda,aduersus primam opinionem, Ut m ior probabilitas secundae constet.Primum est,quod non definiatur secunda intentio,vel natura indiuidui,ut ab ea denominatur. Secundum,quod definiatur aliquid reale. Probatur primum, Quia omnia verba in definitione posita,significat proprietates reales indiuidui, per quarum collectionem distinguitur unum ab altero:nam licet in multis conuenire pos- snt, tamen quodlibet habet aliquam sibi propriam, diuersam a propriis aliorum: unde collectio,quae ex communibus,& propria

constat, distincta est in singulis, & per illam distinguunturiergo

collectio,per quam definitur individuum,constat ex proprietatibus realibus,ut reales stant,& non ut denominantur a secunda intentione. Probatur consequentia: quia individuum constituitur per proprietates reales ante operationem intellectus: ergo sine ullo ordine ad secundam intentionem. Probatur secundum , duplici ratione. Primo : Definitio haee communis est omnibus indiuiduis substantiar, quae per eam definitur. ergo aliquid commune definitur per eam, non sola vox: quia uni vocum est, quod definiretur , ut canis, quod constat non posse definiri ergo definitur aliquid commune,per vocem significatum, ut reale: ut probatum est: nempe, ratio indiuiduationis realis in concreto. Secundo:Α quacunque couenientia reali uni uoca,abstrahi po-s test conceptus realis uni uocus sed indiuidua conueniunt uni uoce in modo particulari essendi:ergo talis modus abstrahi potest ab eis,& ut in eo aequaliter coueniunt,poterunt definiri.Probatur minor:quia aeque conuenit Petro, & Ioanni, modus particularis ctandi, per quem determinatur natura humana, ut sit singularis in Vtroque. Hoc autem commune definitur, & confirmari potest hoc modo: Syllogismus iste constituitur in Darij: Omne indiuiduum est incommunicabile: Petrus est individuum : ergo est incommunicabilis: sed si nihil commune datur indiuiduis, sequitur esse vitiosum : ergo dicendum est aliquid reale commune cis dari.Probatur minor:quia medium erit aequivocum, nempe indiuiduum, nihil commune indiuiduis signi scans praeter vocem. Pro solutione argumentorum ndiandum est : Tribus modia

149쪽

considerari posse indiuidua. Primo, in quantum conueniunt in natura specinca ,ut Petrus,& Ioannes,in natura humana: ratione 'cuius conuenientiae, quilibet vocatur homo : & conceptus iste non est indiuiduorum,ut indiuidua sunt ; sed conceptus speciei. Secundo modo considerantur, ut sunt particularcs ac determinati homines,per proprias differentias indiuiduales : & iste conceptus, non est naturae, sed indiuiduationis. Quem adhuc dupliciter considera inus. Primo, ut taIis indiuidui eis nomine particulari,& proprio significati,Petri aut Ioannis. Secundo: ut est rei singularis,& indiuiduae: non determinando hanc disserentiam indiuidualem Petri aut Ioannis : sed differentiam indiuidualem, ut sic : abstrahencio a determinatis, Petri & Ioannis:& secundum primam considerationem, nihil commune habere possunt:in secunda vero, communis est eis conceptus indiuidui, ut sic : per quem significatur disserentia indiuidualis : & non aliqua determinata ,& in concreto individuum sub ratione indiuidui: non determinando hoc, vel illud. Unde sequitur : Conceptum communem , quem indiuidua ha-33bere dicimus, non esse conceptum rei,aut naturae: sed conceptum

modi determinantis naturam:& sub tali conceptu definiri indiuiduum in hac definitione. Ad primum ars. Concessa maiori, negatur minor: quod indiuidua vi indiuidua sunt, nihil commune habere possint: nam licet differentiat indiuiduales sint primo diuersae : & ut tales nihil propriis rationibus commune habere possint: tamen in officio conueniunt: nempe, in determinando naturam specificam,

ad particularςm modum essendi: quod est constituere eam in indiuiduo : licet quaelibet secundum propriam rationem , constituat individuum determinatum ac diuersum. Ad secundum respondetur: Distinguendo consequens nempe, fingesaria sub vltima ratione singularitatis,non conuenire. Nam propriae singularitates Petri, & Ioannis,duobus modis considerari possunt. Primo, ut singularitates sunt. Secundo , ut tales sngularitates. Et si primo modo considerentur, conueniunt: quia commune est eis Ossicium singularietandi naturamis vero secundo modo,conuenire non possunt. Nec datur proc essus in infinitum:quia sub illa ratione communi, considerata indiuidua , non

distingiruntur per alias disserentias indiuiduales:sed per easdem, consideratas sub ultima ratione particesari, ac determinata quibus hoc modo sumptis, nihil eommune datur:& ideo nec est necessarium,per alias disserentias distingui.

Et quod de indiuidualibus disserentiis dicimus, de specificis o

intelligendum estiquae licet secundum proprias rationeS,non co-

ueniant in aliquo: sed sint primo diuersae: ut rationale, de hin-

nibile

150쪽

eibile:tamen in ossicio diuidendi genus,& constituendi speciem,

conueniunt. Quam conuenientiam definiuit Porpllyrius, cap.

de di Erentia, dicens : Disterentia est , qua diuidit genus, ct consi- ruit speciem. Et conuenientia haec speciorum , ut per .ditarentias specificas constituuntur,etiam est modalis: quia non est ratione naturae di Terentiaru: sed solom ratione ossicii constituendi spe ciem:& ideo non est media inter proximum genus,& species sed natura generis proxime descendit ad species, per differentiasui cet disserentiae ipsae,& species, per eas modaliter conueniant: ut

expositum est.Si autem inquiras, Ad quod praedicabile pertineat individuum reale, sub liac ratione communi , sub qua definitur: Respondet Caiet. speciale praedicabile, distinctum a caeteris, pro eo esse ponendum , quia habet modum praedicandi distinctum: non enim praedicatur in Quid: neque in Qirale quid: sed in euiusmodi, nec est praedicatum Accidentale : sed Substantiale. Di cendum tamen est : Non posse speciale praedicabile constituere: quia non est praedicatum naturae aut alicuius gradus effentialis eius: sed modi substantialis, eiusdem naturae specificae: & ideo ad praedicabile speciei reduci debet, propter maximam similitudinem cum ea: quia praedicatur de pluribus differentibus numero, substantialiter.

An seeunda intentio Indiuidui, preprimam definitionem Indiuidui definita, sit uva.

O Vaestio haec praesupponit unum : & quaerit alterum.Illud quod praesupponit,est : quod secunda intentio Indi uidui,incommuni considerata, hoc est,abstracta ab hac,& illa secunda intentione Indi uidui,denominante Petrum,& Ioannem, praedicabilis de uno sit definitum primae definitionis Indi uidui : nempe,

Indiuiduum est, quod de uno predicatur. Quaerit Vero , An sit una: id est, An habeat unam rationem communem, & Vni uocam, L spectu secundarum intentionum , denominantium particularia Indi uidua.

Sed hoc quod praesupponit , videtur falsum , ut probant haec

arg. Primo : Secunda intentio Indi uidui, in communi considerata, praedicatur de hac & illa secunda intentione Indiuidui, denominante Petrum & Ioannem: ergo est praedicabilis de multis:sed definitio asserit, Indiuiduum este praedicabile de uno : ergo non potest illi ciua uenire: sed potitis conueniet ci definitio speciei:cupraedicetur de. pluribus differentibus numero in Quid. secundo:Probatur quod non sit una : ex quo etiam colligitur, quod non sit definitu quia definitum unum debet es:hoc est. vniuocum, respectu omnium , quibus definitio conuenit: seta

SEARCH

MENU NAVIGATION