장음표시 사용
161쪽
Cap. . de disserentia, quas. r.
ab aliis,tanquam ab accidentalibus: sicut ratio Entis,a Substantia,& Accidenti. Vnde quantumcumque abstrahatur,aut considereis tur in ordine ad secundas intentiones, semper adducit secum imaequalitatem,& Analogiam.
AU merum sis Genu 1 sumi a mat. ria, oe DisserenIiam a se ma, quomodo intelligendtim.
HIs locutionibus, Genus sumitur a materia , o, disserentia μώmitur a forma, utitur Arist. g. Meta. rex. 9. ubi inquit: Antiqvituri aliquo signiscat ratio definitum , oportet, hec quidem, ut m teriam,illad υινο, ut formam esse.Εt eas sumpst ab eo tota schola, praecipue D.Tho.in opus.de ente & cilentia,c. T.& ν.& II. qu. 8 . art. I.ad 3. Sed hoc alg.probautur falsae. Multa su ut,in quibus dantur vera Genera & verae Disterentiae,quae non possunt sumi a materia,nec a forma: ergo locutiones istae non sunt uniuersaliter verae. Pro
batur antecedens in Angelis, in quibus est, aut esse potest distinia stio specifica ergo verum Genus,& vera Disserentia : sed non ha bent materiam,nec formam a quibus sumantur, cum sint substantiae spirituales di simplices,hoc est,non compositae ex maioria, Ac forma:ergo non cst verum Genus sumi a materia,& Differentiam
Tota dissicultas huius quaest. consistit in explicandis his locutionibusmam ex earum explicatione constabit,in quo sensu verae unt.Tria autem sunt,in quibus reperiuntur Genus & Differentia,
nempe Substantiae Corporeae,Substantiae Spirituales, & Accidentia ideo de singulis eodem ordine explicandum est , quomodo, a quo in cis sumatur Genus, & Disserentia. 1 s Et primo , de Substantiis Corporeis, in quibus, ut veritas harum. locutionum inici ligatur, tria sunt notanda. Primum est, Compositioncm speciei ex Genere, & Disserentia non esse Physicam. sed Metaphysicam:& ideo non est ex rebus, scd ex conce- p ibus ; non quidem formalibus: quia conceptus tarmales sunt Qualitates,& accidentia, in intcllectu inhaerentia,sed obiecti uis: qui repraesentantur per serinales: ut compositio hominis , non ex conceptibus focivalibus Animalis,& Rationalis, in intellectu existentibus, sed ex gradibus natura: Sensitiuae , & Rationalis , qui per ipsos repraesentatur. V Dde Genus ,& Disterentia, non sunt diuersae res etiam partiales, sicut materia & forma: nec ex eis componitur aliqua tertia re , distincta a quolibet , sicut componitur ex materia ,& forma , tertia quaedam res Physica,
distincta realiter ab utraque,quamuix non ab eisdem simul sumptis
162쪽
i P. q. de differentia, quali. s.
ptis.& vnitis: sed Genus & disserentia , sunt diuersi conceptus obiectini,eiusdem rei,& Species ex eis composita,non est res dis. tincta ab utroque, nec a quo libui corum , sed conceptus quidam obiectivus totalis,& completus,ex conceptibus Generis,& diffeώtentiae compositus. Secundo notandum cst, Conceptum Generis & differentiae,sei Tn habere,ut ille sit potentialis,atque imperiactus,determinabilis tamen,& perfectibilis, per conceptum Differentiae:& conceptum Differentiae habere modum actus cum determinantis atque contrahentis.Vnde sequitur, Genus ex imperfectiori gradu naturae defumi: differentiam vero , ex perfectiori: & quia radix totius potentialitatis, in rebus materialibus,est materia: quae in sua es.sentia nullum habet actum,sed est pura potentia determinabilisper formam,tanquam per proprium actum:& radix totius actua litatis, est forma , perquam determinatur materia ad talem Spe4eiem t ideo dictum est ab Arist. Genus sumi a materia, is disseren-riam a forma : quod solum intellexit in rebus materialibus: innuibus compositio Metaphysica ex Genere,& Differentia, pra supponit tanquam fundamentum,Compositionem Physicam,ex materia, & forma. Tertio notanda est differentia, quam ponit D.Tho.ubi supra, inter Materiam & Formam, ex una parte, & Genus,ac Differentiam , ex alia:quod illae solum habent modum , & officium partium:& ideo nunquam praedicantur de toto:nunquam enim verum est, Hominem esse animam aut corpus: sed Genus & Dissi tentia, utrumque habent respectu speciei, nempe rationem totius,& partis. Et huius ratio est: quia duo officia exercent respectu illius : Praedicatorum Vniuersalium, & Partium : viruinque enim per se sumptum,praedicatur de Specie et & ex eisdem , tanquam ex partibus smul concurrentibus,componitur. Vnde, cum componere sit officium partis: & ex alia parte , nihil praedicetur de altero formaliter, per modum partis , sed per modum totius: sequitur quod Genus,& disterentia, ut componunt speciem , habeant modum partis : & ut praedicantur de illa, modum totius: Genus quidem modum totius potentialis: Differentia vero, modum totius actualis: ita ut Genus proprium gradum imperfectae naturae actu includat: Differentiam vero solum in potentia: MDigerentia, utrumque gradum actu: sed genrricum quasi praesuppositum,& pro materiali:proprium vero, pro formalit ut Animal, gradum naturae sensitiuae,actu,& rationalis in potentia: rationale vero gradum naturae sensitiuae pro materiali:& quasi praesuppositum:gradum vero naturae rationalis,formaliter.
Vltimo notandum : Quod compositio Speciei, potest dupli 1 2 citer considerati: in Fieri, & in Facto esse: vel clarius, dum sit, vel duin
163쪽
Cap. . de disserent iis,quasLIA F
vel dum iam est facta:& si consideratur in Fieti: verum est Peciem componi ex Genereo genus est formaliteriboc est, v c tu potentiate; SI ex differentia, ut totum actuale : sed in Facto esse,
non componitur ex Genere: ut genus est: nec ex Disserentia: ut
differentia est sed ex Natura generica, &disterentiali, tanquam ex partibus. Et ratio huius est : quia licet Genus in principio compositicnis , sit totum potentiale : tamen dum iam est actu coniunctum cum differentia, coarctatum est , atque determinatum : ita ut ad alias specten ut sic,non se extendat. In quo differta Materia quae etiam dum est coniuncta uni formae ,habet potentiam ad alias: sed Genus, ut iam actu coniunctum uni differemtiae,non habet potentiam ad alias : & ratio huius differentiae est, quia potentia Materiae , ad omnes formas est naturalis: & ideo
nou amittitur , per coniunctionem cum vna , aut altera forma:
sed potentia Generis, prouenit illi ex eo quod tali modo concipitur ab intellectu : nempe per modum habentis: sed imperfecti,& perfectibilis per aliud: quod est concipi ut totum potentiale: quando vero actu coniungitur ab intellectu cum Differentia, alio modo concipiturinon quidem per modum habentis:sed per modum actualis componentis hanc Speciem determinatam: &pertinetis ad naturam eius, cum qua idem est:quia animal in homine, Homo est unde ut sic conceptum,limitato modo , non habet potentiam, ut coniungitur Differentiae Leonis. ItaqΗe potentia generis, solum proueniebat ei,ex eo, quod concipiebatur per modum totius contrahi bilis sed . dum iam consideratur actu coniunctum cum Differentia, non permanet idcm modus concipiendi, sed alio modo diuerso concipitur, vigo non permanci eadem potentia:quae tamen permanet in materia: quia cam habet a na
, , Ex tota hac doctrina, sequuntur duae conclusiones: quibus re-1pondemus ad primam partem quaestionis. Prima conclusio est:
In rebus materialibus , prima radix totius potentialitatis est Materia : & prima radix totius actualitatis Forma. Secunda conclusio. Et ideo verum est in eis Genus sumi formaliter , a tota ipsa natura, ut concipitur sub gradu imperfecto , & perfectibili per
Differentiam , radicaliter vero a Materia. Et disterentiam sumi formaliter etiam a tota natura , ut concepta sub gradu perfecto, radicaliter vero a forma. Prima pars, per se nota est in rebus Phνlicis: quare non indiget probatione. Secunda vero probatur: quia propria & formalis ratio Generis Metaphysici,
est esse totum potentiale , contrahi bile per disterentias oppositas:& propria ratio Disserentiae, est esse actum, per quem idem Genus contrahitur ad constituendam speciem , & utrumque est Praedicatum Vniuersale Speciei:quod necesse est totum cotinere:
164쪽
t ι Cap. . de di ferentia quaest. 3.
quod speciem,secundum proprium modum:Genus quidem, actu
simul,& potentia:Differentiam vero, actu: licet diuersa ratione, atquc specics continet. Vnde necesse est utrumque sumi tota natura Speciei,formaliter adi caliter vero a Materia Genus, & differentiam a Forma. Quia veruiri est, primam radicem Generis, in rebus es Materiam:& priniam ladicem Disserentiae,Formamrin quo sensu, dictum est ab Arist. & a caeteris omnibus intellectum:quod Gem siumatura materia is Disserentia a formarin rebus quidem materialibus, in quibus solum potest esse verum. Et ex hoc solutum est argum. in principio propositum. Secundo,explicandum est breuiteria quo sumatur ratio Generis, & Lisserentiae, in substantiis spiritualibus. In quibus certum
est, non sumi a materia,nec a forma, cum eas non habeant:dicimus ergo, etiam in his sumi Genus ab aliquo, habente similit dinem materiae:& Differentiam,ab aliquo habente similitudinem formae.Quod hoc modo intelligendum est. Actualitas,atque peIfectio ellentiae ereatmper quam est, & filio extra causas,est esse actualis existentiae, lealiter:aut sola ratione ab eadem essentia' distinctuin. Vnde, quo ningis gradus essentiae, aut effetitialia praedicata, proxima sunt eidem actui:perfectiora esse intelliguntur:& ideo magis habere de actu, & minus de potentia: quo magis ab eo distant:minus actualia,& magis pote tialia. Gratia exempli:Inter gradus essentiales hominis, proximὸ accedit ad actum essendi Rationalis: quia ei conuenit proxime, aut immediate existentia: nam ultimus gradus essentialis perfectionis est; ultra quem non est alius sed solum substantialis modus,actualis existentiae. Gradus vero Animalis , minus proxime:& remotissime gradus Substantiae: quare gradus iste, erit magis potentialis; cum magis distet ab actu. Cum erso Genus sit potentiale quid , atque contrahi bile per Disseremias:& Disserentia Dctus, per quem Genus contrahitur:primum Genus cui ibet Speciei substantialis,a tota ipsa essentia, secundum gradum substa tiae sumitur, tanquam a prima potentia in Genere Metaphysico, materiae simili:& sic de caeteris generibus intermediis,secundum
maiorem vel minorem approximationem ad Speciem ultimam: quae proxima est actuali existentiae. Ut genus Corporis, etiam a tota ipsa natura hominis, sub gradu corporeitatis accepta, & Gcnus viventis, a tota natura sub gradu vitae concepta: & tandem Genus Animalis,a tota natura sub gradu sentiendi:& hoc est vltimsi genus:eum ultra illud, nullus sit Mius gradus potentialis naturae, sed infimae tantum Species.Vltimus vero gradus, secundium quem eadem natura hominis proxime capax est actualis existentiae,Rationalis emunde eum Differentia sit actus, contrahens genu et a tota natura hominis, sub gradu Rationalis considerata, sumitur
165쪽
Cap. .de disrentia, quaest. 3. IAT
sumitur tanquam ab actu formae simili: sicque de caeteris Differentiis specierum. Ex his intelligitur, quonam modo accipiantur Genus, & Di DLerentia in Angelis. Conueniunt enim cum corporibus , in gradu substantiae remotissimo,ab actuali existentia:& ideo primum genus eorum a tota ipsa natura spirituali, sub gradu Substantiae, maxime potentiali,materiaeque simili sumitur. Secundum vero, a tota eadem natura, sub gradu spirituali,aut incorporeo, adhuc omnibus communi, sed minus remoto ab actuali existentia. Et si Τuae sunt alia Intermedia genera, nobis incognita, eodem modo
umuntur a tota natura, lub aliquo gradu concepta , magis aut minus remoto ab existentia. Differentia vero, a tota etiam natura,sub gradu proximo, eidem actuali existentiae. Loquor autem de Differentia ultima: nam subalternae , Intermedia genera contrahentes,tanquam imperfectiores, ab aliis gradibus naturae imperfectioribus sumuntur:quemadmodum Disserentiae,Substantiae coi poreae,quod facile potest intelligi. De Accidentibus tandem dicimus , ΕΓ in duplici digerentia: nam quaedam sunt Relativa, de quibus in praedicamento Ad aliquid dicetur,quonam modo,vel a quo Genus & Differentiam sumant. Alia vero absoluta,de quibus illud est certu Quod essentialis sit eis attributio ad substantiam , cum aliquid eius sint: &non tam Entia appellentur,quam Entis Entia,hoc est,substantiae: cui inhaerere nata sunt ex propria natura. Primum igitur eorum senus,sumitur a gradu Effendi,quem participant ab Ente uniuersalissimo,cum attributione ad substantiam,tanquam remotissimo
ab actuali existentia: & ideo magis potentiali, ad similitudinem
materiae. Vt primum Genus Quantitatis, a gradu, seu modo extendendi substantiam, & alia intermedia Genera, ab aliis gradibus, secundum proportionem iam explicatam. Digerentia vero desumitur per ordinem ad proprium principium,aut causam, a quo causatur: quod in propriis passionibus manifestum est : nam Ditarentia Risibilitatis , per ordinem ad Rationalitatem, ex qua tanqu*m ex proprio principio naturaliter procedit,desumenda est:& sc de caeteris. Et eodem fere mΟ-do,in Accidentibus communibus:quia licet plura habeant subiectar semper tamen habent aliquam propriam causam in eis, ad quam ordinantur, & per ordinem ad illam sumitur digerentia eorum:& haec est causta,propter quam semper, & necessario definiuntur Accidentia per Subiectum:siue in Concreto,vel in MD tracto definiant utiquia tam in Genere, quam in Differentia eorum,essientialiter includitur ordo ad Subiectum:quem vocare so-Ient Inhaerentiam aptitudinalam.
166쪽
Cap. 4. de diserentia,quaest. 4.
An compositio Speciei ex Genere,o, disserentia sit reatis,
DE speciebus naturae realis procedit quaestio , An composi-χatio Metaphysica earum sit realis,vel rationis : ut compositio honi in is,ex animali.& rationalimam de Speciebiis,quae reperiuntur in Entibus rationis, certum est non elle Iealcs : quia natura
Entis rationis non est realis, sed facta ab intellcctu: ergo nulla compositio in ea fieri potest,quae sit realis.
Ad compositionem vero realem,duae sunt conditiones necessariae,& quae iussiciunt,ut talis dicatur Prima est, quod partes, aut componentia sint realia. Probatur: Quia ex compositione reali, aliquid etiam reale debet resultare:sed si componentia non sint realia ; nihil reale ex eorum compositione resultabit; ut notum est:ergo realia esse debent. Secunda conditio est: Quod sint distincta realiter: aut ex natu- 2 3ra rei:nam si solum per intellectum, non essiciet compositionem realem : sed rationis tantum : & huius ratio est,quia compositio est,quas unio multorum: si vero multa haec non distinguuntur
realiter; non erunt multa realiter i ergo non essicient compositio
Et de prima conditione certum est,apud omnes,concurrere incompositione Metaphysica Speciei,ex Genere,& disserentiamam conceptus obiecti ui,ex quibus fit,sunt gradus naturae genericae,&differentialis; qui vere sunt reales: ut gradus naturae sensitivae, quem dicit animal ,& gradus naturae rationalis,quem dicit rationale, reales sunt:erso componentia sunt realia. Ad secundam igitur conditionem , reducitur tota dissicultas 2 quaestionis; An gradus isti,vel coceptus obiecti ui,sint realiter distincti:nam si distincti fuerint realiter,tealis erit compositio, si Vero distinguantur sola ratione non erit compositio realis; sed rationis. Quandoquidem Distinctio triplex est; una realis, alia ex natura rei,& tertia est distinctio rationis.Realis dicitur illa, quae est inter duas res;vt inter Petrum & Ioannem.Distinctio ex natura rei, ponitur inter rem, & modum eius: ut inter puninuin , & lineam,Vei etiam ponitur ab aliis, inter rationes formales eiusdem rei,Verum distinistas ante operationem intollemis ut inter actionem,& passionem:quq sunt idem motus realiter. Ponit Scotus dis. timstionem ex natura reii qui asserit distingui rationem formalem actionis,& passionis,ante operationem intellectus:Distinctio Vero rationis , vocatur ab omnibus illa,quae non est inter aliqua
167쪽
Cap. .dedisserentia,quas. 4. I 49
S 7.Metap.q. I 6. Vbi affirmat, gradum Gencris , & Differentiae, distingui ex natura rei: in quantum sunt rationes formales distinctae, ante operationem intellectus : & cum ex eis fiat compositio Speciei:consequenter debet concedere,ialem compositionem esse realem:si non ex rebus diuersis, saltem ex rationibus formalibus eiusdem rei: ante operationem intelledius distinctis. Scotum se
a s Probatur primo : Quia gradus differentialis, realiter perficit
gradum generic uin, & non tantum per intellectum : ergo Disse-Ientia ex natura rei contrahit genus : sed contrahere Genus , est componere cum eo Speciem: ergo realiter componit speciem: quare erit compositio realis. Vtraque consequentia potest probari,hoc exemplo : Quia gradus r*tionalitatis , perficit gradum naturae sensitivae, & perficit perfectione reali:quia natura sentitua magis perfecta est realiter in homine , quam in animali;ideo realiter dicitur contrahere genus:quia contrahere nihil aliud est, quam determinare, atque perficere. Secundo probatur: Quia si rationale non esset distinistum realiter ab animali , non esset distinctum realiter ab equo : conse quens est falsum:ergo etiam antecedens. Probatur consequentia: nam quaecunque sunt eadem uni tertio,sunt eadem inter se : si erugo rationale est idem cum animali, ergo etiam hinnibile, quod est Differentia equi, erit idem cum eodem animali. Et ita ratio nate, & hinni bile , erunt idem realiter , & consequenter rationale, dc equus: quod patet esse falsum. Et confirmari potest: quia ca distinguuntur realiter, quorum unum potest separari ab altero:sed quaelibet Disserentia , potest separari a Genere:& separ bitur, si species, quam constituit,pereat: ergo distinguit realiter ab eo.
Secunda opinio tenet: Gradum Generis ,& Disserentiae, aut conceptus obiectivi utriusque,nec distingui realiter,nec ex natu, Ia rei, sed tantum per intellectum : M ideo tantum Distinctione Iationis Et consequenter compositionem speciei , non esse realem, sed factam ab intellectu. Haec est D. Thom. in opusde ente,
168쪽
Et est communis iam in schola,& vera. Sed explicanda prius est,deinde probanda:& pro eius explica-M tione notandum primo , Compositionem Speciei, ex Genere, MDifferentia,Metaphysicam esse, & non Physica:& ideo no fieri ex eis tanquam cx diuersis rebus; ut fit compositio Physica , ex materian forma,quae sunt res diuersae:sed tanquam ex diuersis gradibus essentialibus eiusdem rei: ut compositio hominis,ex gradu naturae sensitivae, Se rationalis. Quare de compositione Physica, non est dubium, quin sit realis:sed de compositione Metaphysica, maxima dubitandi ratio esse potest:quia non est certum,An gradus isti, aut conceptas,distincti sint ex natura rei: vel se lum diu tinguantur per intellectum.. lSecundo notandum, Genus,& Disserentiam,tribus modis sumia r posse. Primo,ut sunt in diuersis Speciebus & indiuiduis: ut Animal in Leone,aut hoc Leone:& Rationale in Homine,& in hoc,
aut illo Homine.Et hoc modo,certum est, non solum ex naturaret,sed realiter distinguimam Animal,quod est in Homine,aliud est essentialiter,ab Animali, quod est in Equo:quia pes coniunctionem cum differentia Equi, fit equus : licet ut abstractum a Disserentiis, sit unum & idem,unitate solum generica : quae non itollit distinctionem speeificam , quam habet in diuersis Speciebus, per diuersas Differentias:vt Animal, quod est in hoc Homine : & Animal, quod est in hoc Leone: distinctam habent entitatem realem. Secundo modo , sum utitur, prout sunt in eadem Specie,aut in eodem indiuiduo: ut in Homine , Animal & Rationale, & in Petro,hoc animal,& hoc Rationale.Tertio prout Gae,nus consideratur abstractum ab Speciebus , & Differentiis, & ut contrahibile per eas : & hoc modq , dicitur esse extra rationem disierentiarumquia eas non includit actu, sed gradum proprium suae naturae: ut animal abstractum , solum actu includit gradum naturae sensitivae, non rationalis, aut irrationalis,nisi in potentia tantum. Et de gradu Generis , & Differentiae his duobus modis postremis sumptis, afirmat Scotus, ante operationem intellemctus,& ex natura rei distingui:sed negat D.Thom.& qui eum sequuntur:& afferunt,solum distingui per intellectum: & ideo so
Tertio notandum Quod licet Scotus, & alij sentiant, gradus
omnes genericos, differentilites, eiusdem Speciei, a diuersis formis substantialibus procedere: tamen D.Tho.cuius sententia convinis est iam in setiola, tenet ab eadem forma substantiali pro- manare, Vt Omnes gradus essentialas hominis,nempe gradu Suia stantiae gradum Corporis gradum Viventis, gradum naturae Sensitivae,& RationaIis,ab ea em anima rationali procederemec ess aliam sormam substannalem in homine.Cum tamen Scotus,pro
169쪽
gradu substantiae , & gradu Corporis, ponat unam sermam sub
stantialem , quam vocat formam Coloreitatis: & pro reliquis gladibus inferioribus,aliam distinctam realiter, nempe animam rationalem. Et haec diuersitas Formarum, videtur arguere Distinctionem aliquam , ex natuxa xei, inter gradus essentiales , ab eis proueniente.Sicut Identitas formae subitantialis,apud D.Tho .ar guit Identitatem eorum.
o His praenotatis , probatur communis sententia dupilai argu. Primo: Quia si Genus distinguitur ex natura rei, a Differentiis: aut distinguitur ut abstractum ab eis, hoc est, tanquam gradus Vniuersalis,a particularibus:ve animal in communi. ab Equo, MLeone:vel ut contractu in Speciebus,& indiuiduis: ut in Petro hoc Animal, & hoc Rationale;sed neutro modo distingui potest:eigo non distinguuntur isti gradus ex natura rei. Maior est neces1aria: quia his tantum da bus modis considerari possunt in ordine Metaphysico: ut notauimus. Minor vero probatur: Nams distinguuntur tanquam Vniuersale a Particularisus r ergo dalatur Vniuersale ante operationem intellectus : quod superius probauimus falsum. Quod vero non possint distingui, tanquam diuersi gradus singularietati in Petro: probo. Quia in uno indiuiduo , tantum datur una Disserentia indiuidualis realiter: per quam omnes gradus generici, & dissetentiales, fiunt singulares, licet unicuique gradui correspondeat sua Differemtia indiuidualis, sola ratione distincta: ut gradui Corporis, hoc Corpus : & gradui Animalis,hoc Animal, &c. sed gradus omnes,& singuli, sunt idem ex natura rei, cum Differentia indiuiduali
Petri, eos contrahente : ergo sunt idem inter sese. Probatur minor:nam si ex natura rei distingueretur, eodem modo sequeretur dari Uniuersale ex natura rei & ante operationem intellectus,
distinctum a singulari. Secundo;Omnes isti gradus generici,& differentiales,tribuuntur ab eadem forma subitaqtiali:omnes sumuntur ab eadem natura reali: imo omnes reperiantur in eadem forma Physica,quae
est cadem Entitas simplex:ergo non possunt distingui nisi a solo intellectu. Consequentia euidens est. Quia in eadem Entitate simplici , in eadem essentia , & natura , nihil potest esse distinctum ex natur rei. Quocirca probatur Antecedens : quia ab eadem natura humana reali, sumuntur omnes gradus generici, dc differentiales,a Substantia usque ad naturam Sensitivam, & Rationalem:omnes etiam in eadem natura reali Petri reperiuntur, cum qua eade res sunt: omnes denique,in eadem Entitate simplicissima animae rationalis, in qua fundantur, existunt:nam eadem
est forma substantialis Corporea, vitalis,Sensitiva,& Rationalis: ergo sic t gradus isti Physice loquendo, non possunt distingui,
170쪽
ῖ s a Cap. 4..de disserentia, qtiast. .
nisi ab intellectu ita multo mimis distingui poterunt, Metaph
Sed si non distinguuntur, nisi sola ratione : explicandum est, χqua distinctione rationis:quia duplex dari solet: una habens fundamentum in re ipsa coccpta, quae appellatur Distinctio rationis Ratiocinatae: Alia in selo intellectu, imperfecte concipiente, hoc est,per plures conceptus,ca quae per unum concipi possunt,quam vocant Distinctionem rationis Ratiocinantis , ut ea qua distinguitur Petrus a seipso,in hac praedicatione identica,Petrus est Petras. Respondeo: distingui Genus a Differentia,Distinctione rationis Ratiocinatae. Et ratio est manifesta. quia in eadem essentia specifica reperitur uterque gradus, & secundum eos habet operationes realiter distimstas. ut Homo, secundum gradum Genericum animalis, habet operationes sensiti uas, ut videre, & audire:& secundum gradum Disserentiae , habet operationes rationa les intellectus, & voluntatis: ergo Labet fundamentum ex par
te sua, ut intellectus distinguat in ea gradum genericum a differentiali. Verum quidem est , quod intellectus noster non dintingueret hos gradus : nisi impersecto modo cognosceret: sed nec sussiceret imperfectus modus cognoscendi, nisi in reipsa daretor fundamentum , & cum non detur in Petro fundamentum,
distinguendi eum a seipso,non potest intellectus tali distinctione eum distinguere: sed solum alia minori, quae vocatur rationis Ratiocinantis.
Ex his omnibus,colligitur haec coclusio,qua respondetur qua, stioni:Licet compositio Spσciei, ex Gcnere, & disserentia,realis
sir,eX parte componentium realium,tamen ex parte distinctionis eorum, non est realis,sed rationis:& cum utraque conditio neces.saria sit ad realem compositionem,nempe componentia esse realia, & realiter, aut ex natura rei distincta simpliciter loquendo, non est compositio realis vocanda, sed rationis facta ab intelIectu eodem modo quo fieret ex natura rei,si gradus genericus, α different alis essent distincti ex natura rei. Ad primum arg. negandum est antecedens,quod gradus disserenti lis perficiat genericum,ex natura reimam cum no sint distinisti ex natura rei sed idem mec ex natura rei coniungi possunt:& ideo nec unus perficere alterum: nam si non sunt distinisti,non
erunt unus & alter: solum ergo perficit illum supposita distin- tione facta ab intelle tu, inter eos: & ideo , solum per intellectum unus perficit alterum : sicut solum per intellectum disti guenrem eos, coniungitur illi. Itaque rcalis est perfectio, quam habet gradus genericus, in Specie , per gradum differentialem:&non Ens rationis:sed sicut ex natura rei non sunt distincti, ita ex natura rei,eadem est perfectio in eo semper: sed quia intellectus distia ε
