Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

171쪽

CV. . de disserentia, quaest. . I S,

distinguens ea , quae ex natura rei non sunt disti hcta; considerat unum, non considerato alio,& ideo sub eo quodam imperfecto, S perfectibili per alium, dicitur unus perficere alium: quodnon est verum ex natura reticum nec sint distincti , sed solum per intellectu distinguentem. Realis ergo est perfectio ipsa.quam unus

accipit ab alio , supposita distinctione, quam facit intellcctus: ideo propter defectum distinctionis, falsum est quod unus perfi

ciat alterum, ex natura re imam utrumque requiritur, ut verum

sit,nempe,quod sint distincti ex natura rei: & etiam quod ex natura rei, Vnus contrahat, aut determanet alterumquare deficiem te altero, deficit etiam veritas Antecedentis.

3 et Ad secundum,neganda est consequentia : & dum sic probatur: Si rationale est idem cum Animali: ergo etiam cum Equo : iterum neganda est Consequentiamam Animal non est quid tertiu, respectu Rationalis,& hinnibilis;nisi solum per intellectum quia a parte rei,distinctum Animal est in Homine,& Equo:& ideo nosequitur; quod si Rationale est idem cum Animali,& etiam hin-nibile; sint idem inter se: quia non sunt idem cum eo , tanquam cum alio tertio, ex natura rei; sed tanquam aliquo tertio , secundum rationem Bene autem potest intestigi, quod duo aliqua sint Idem, cum aliquo tertio, sola ratione ab eis distincto:& non sint eadem inter sese:vt Petrus,& Ioanes, sunt idem cum Homine abs. tracto ab eis, & inter se distinguuntur realiter. Itaque ut principium illud verum sit, Qdaecunque sunt eadem uni tertio,sunt e dem inter se,requiritur,quod sit tertium, ex natura rei distinctura ab utroque:ex defectu isitur Distinctionis fit,ut cum Genus non fit testium, ante operationem intellectus , respectu Differenti Ium & Speci Mum , non possint cum eo comparari ex natura rei,

sed solum per intellectum illud abstrahentem,& distinguentem: & ideo ut non possit inferri identitas realis differentiarum op- rositarum inter se, ex eo quod sit idem cum genere ab eis abstracto per intesiectum. Ad confirmationem eodem fere modo respondetur, quod cum Genus non sit cistinctum a ditarentiis , nisi per intellectum itilud abstrahentem ab eismon dicuntur ei aduenire , ab eo sepa rari realiter, sed solum per intellectum,& secundum rationem: I hoc tantum modo, potest quaelibet ab eo separari, salua eius esissentia: ex quo non sequitur distingui realiter, aut ex natura rei, sed sola ration . 3 2 Vnum restat argum. non facile , aduersus nostram sententiam; quia si compositio ex Genere, & Differentia, non est realis. sed rationis: ergo nihil reale ponit in natura, in qua reperitur: & si nihil reale, nihil etiam perfectionis, aut imperfectionis. Prob r utraque consequentia, quia ex eo, quod intellectus aliqGψ

172쪽

3 3 4 . Cap. .de disserentia, A.

intelligit uno, aut alio modo , solum prouenit ei denominatio extrinieca , intellecti eo modo : extrinleca vero denominatio, nihil impersectionis in ea ponere potest . Quae si ita se habent, sequitur,in Deo posse reperiri compositionem ex Genere,& Diffe-xentia:quod non videtur ullo modo concedendum, cum summae simplicitata eius repugnet quaelibet compositio. Respondetur; Talem compositionem non esse admittendam in Deo, secundum mmunem sententi in scholae.Cuius duplex est ratio, immissis aliis. Prima : quia conceptus Generis tria dicit sibi intrinseca, nempe eme limitatum;& extra rationem differentiarum, esse imperferetum: sc per alium perfectibilem effentialiter : & liare quidem cum fundamenbo in re ipsa,quae omnia intrinsecam impeta sectionem significant:& ideo aliena sunt a Deo,summe perfecto, in quo nihil limitatum,aut finitum concipimus, neque aliquid, quod essentialiter sit extra alia aut essentialiter imperfectum , &per aliud perfectibile : sed immensita: diuina, & infinita perfectio eius, atque esse purissimum adi*m, pa excludunt,etiam ut a nobis imperfecto modo intelligitia . . . Secunda ratiora uia conceptus genericus duo alia habet intrin-3 3 seca. Primum, quod communis esse lossit atque univocus multis Speciebust sed talem conceptum in Deo reperiri repugnat: ergo repugnat dari in eo Genus, & Differentiam. Probatur minoriquia conceptus de Deo formatus a nobis , non potest esse communis

multis Diis , specie differentibus, quos euidenter cognoscimus esse impossibiles: ergo solum potest esse communis Deo & creaturis, plusquam specie differentibus : sed Deo & creaturis, miniis potest dari aliquid commune uni vocum , quam Substantiae, ScΑecidenti:ergo sicut Ens non potest esse Genus ad illa: ita neque in Deo clari potest conceptus uni uocus , a nobis formatus,qui sit Vniu cus, & consequenter, neque qui sit Genus.

iram Disserentia superior includatur in inferiori,

de illa prediceturuplex distinctio Digerentiae nece Gria est ad explicandum 3 4

titulum quaestionis. Prima est, Differentiae superioris,& inferioris : Dirirentia superior vocatur illa, quae constituit speciem magis uniuei salem : Inferior vero , quae constituit speciem inferiorem: ut Di Terentia superior est Corporeum, respectu Differentiae Viventis : haee respectu Sensibilis:& sensibile respecta Rationalis.Petit igitur titulus quaestionis, Aii Corporeum includatur in Viuente: & Sensibile in Rationali An vera sit praedicatio , Rationale est siensibile. Secunda

173쪽

Cap. . de disserentia, quaest. s. ι 3 s

seeunda distinctis est,Disterentiae cuiuslibet,quae duobus modis sumi potest:Materialiter& Formaliter:sumlaur autem mare Italiter tu quantum totum dicit, quod species ipsa, nempe gradum generis, quasi pro materiali,& gradum proprium, quasi pro

formalia ut rationale, dicit pro materiali, naturam sensitivam; pro formali vero gradum rationalitatis:sed formaliter sumitur , pro solo gradu rationalitatis I quemadmodum Album , materialiter sun ptum,dicit Corpus affectum albedine ; sed dum sumitur se maliter, solam Albedinem denominantem corpus. Et utramque acceptionem habet differentia , significata in concreto ; sicut vintraque habet Album. Nam rationale,& pro tota natura hominissumitur;& etia pro solo ultimo gradu eius ; significato tamen in concreto. Vnde falso putant aliqui, Differentiam formaliter sumi,dum significatur in abstracto, ut nomine Rationalitatis, aut Sensibilitatis:hoc enim modo significata, non est Differentia sed principium differentiae,ut natura generis nomine abstracto significata, solum ut principium Generis,M non ut Genus significatur. In concrcto ergo significatur,etiam dum formaliter sumitur, sed tantum pro gradu Vltimo, atque proprio. 33 Et quidem , si Disserentiam inferiorem materialiter accipiamus, certum est, quod superiorem includat,& haec de illa praedicetur unde vera eu haec:Rationale est sensibile : quamuis non sit formalis: Nam rationale, saltem pro materiali, dicit naturam animalis , in qua includitur Differentia eius, nempe Sensibile;ergo includit etiam sensibile, quae est differentia superior. Dissicultas igitur quaestionis est, de Disserentia inferiori, A maliter sumpta, An includat superiorem, & haec de illa praedicetur: ut, An Rationale sumptum:ptout de formali, dicit ultimum gradum naturae rationalis,per quem constituitur homo, includat sensibile, & caeteras differentias superiores. Et prima opinio assirmat, formaliter includi,& praedicari:quam Soncinas T. Metap. quaest. 37. asserit se dessendere exercitii gratia, licet opposita ei magis placeat. In eam etiam inclinat Sotus cap. de genere, quaest. I. ad 3. sed expresse eam tenet Caudin exinpositione huius capitis. Probatur primo ex doctrina Aristol. 7. Metap. tex.4 3 .ubi tria docet de Differentiis.Primum , nihil referre siue sola ultima dis ferentia ponatur in definitione, vel etiam omnes superiores:quia vltima includit omnes. Unde eodem modo definimus hominem, si solum dicamus esse animal. rationale , ae si omnes superiores differentias ponamus, dicentes: Homo est Substantia corpor ea, animata, sensitiuh, rationalis. secundo asserit , vltimam

differentiam, esse totam Substantiam speciei:& ideo si ea ponaditur in definitione: non lieere superiorem aliam addere et quia

174쪽

ass Cap. . de differentia,quae i. s.

commitreretur vitium nugationis; idem bis repetendo : ut si dicanius: Homo cst animal rationale sensibile. nugatoriam definitionem assignamus. Asterit tertio, ad inueniendam Disserentiam ultimam alicuius speciei, diuidendam esse superiorem, per duas inferiores oppositas; ut bipedem, quae est differentia anima-

Iis accidentalis quidem sed qua utitur Arist. loco essentialis)per i fissos c non filios pedes habenteire hoc est, scissos , vel non s cissos:nam fissos habere pedes linquit differentia in serior est, respectu bipedis: cum fissio pedis, sit quaedam pedalitas: id est,cumsissio pedis: includat pedalitatem, idem sisnificantem, quod habere pedes. Ex quolibet autem horum trium,videtur euidcnter sequi:quod Differentia inserior, includat superiorem. Ex primo quidem:quia formaliter sumitur Disserentia, dum in definitione ponitur: sed ultima disserentia quae inserior est posita in definitione , tantum alet, ac si omnes superiores ponantur;ergo eas includit: nam si

non includeret : non tantum valeret. Ex secundo vero:quia non

posset esse tora substantia rei, nas superiores includeret:quas certum est ad substatiam infimae speciei pertinere. Sed ex postremo emcacius sequitur: quias ad imieniendum ultimam disserentiam, diuidenda est superior per duas inferiores oppositas:ergo in utraque includitur formaliter : & de utraque formaliter praedicatur. Probatur euidenter consequentia : quia in bona diuisione,Diuisum forrnalitet sumptum, includitur in singulis membris dies- dentibus,& de illis praedicatur , etiam formaliter : ut animal de animali rationali, & irrationali. Et tandem , Arist. ipse praedicat

Disserentiam superiorem de inferiori formaliter sumpta: dum est, Verum εse quodsissio pedis sit pedalitas: haec. nim superior Di Dfetentia est:& illa inserior dicitur.

Probatur deinde ratione. Primo : quia Rationale , formaliter sumptum est Substantia: Corporea igitur, aut Incorporea:& cum Corporea sit , includet formalitet disserentiam superiorem , Ut

etiam probat hic syllogismus in Dari j: Omnis homo formaliter est sensibilis:homo formaliter est rationalis : ergo rationale formaliter est sensbile. SecundoeSi Disserentia inferior non includeret superiorem: maxime id fieret,quia est conceptus simplex : & ideo non potest componi, nec resolui in plures alios conceptus: quia iam da retur processus in infinitum : sed conceptus genericus, est etiam fmplex ,& nihilominus includit genera superiora: ut Animal includit Vivens, Corpus, & Substantiam: ergo etiamsi Differentia si simplex conceptus, includς re poterit differenti*s

superiores. .

Secunda opinio negat, Disserentiam in seriorem formaliter sumptam

175쪽

sumptam, miludere superiorem:& coniequenter negat,quod haec praedicetur de illa formaliter. Quam sequutur scorus in .dist. H.

non solum probabilior: sed vera, & quae cuidenter colli itur ex doctrina Aristotelis & Dahomae. 3 8 Vt autem haec ita esse probemus:duo sunt praesupponenda,lan-

quam fundamenta certa ac necessaria. Primum est, Disterentiam

quamcunque, siue inferiorem, sue superiorem, includi formaliter in sua specie,quam costituitivi Rationale formaliter in homine,& Sensibile formaliter est in animali. Quod probatur euicienter: quia Differentia formaliter constituit Specie:ergo formatis pars illius est 1sed pars includitur formaliter in toto : ergo Disserentia includitur formaliter in Specie. Secundum fundamentum est : Omnes Species subalternas,es. Genera,re ectu inferiorum: ut Animai Lei pectu equi & laonis: ac Vivens, respectu animalis,& plantae. Ex quibus sequitur:quod in quocuque includitur formaliter disseretia subalterna, formaliter etiam includitur genus subalternum,quod est subalterna species, per eandem Disserentiam constituta.Gratia exempli: Animal est species subalterna,constituta formaliter per Disterentiam sesibi lena,quam necesse est includere formaliter:ergo in quocuque in cluditur formaliter sensibile includitur etiam formaliter animat: sicut in quocuque includitur fotmδliter rationalecincluditur for maliter homo.Eadem igitur es h quaest io: An Differentia inferior formaliter sumpta , includat superiore:& , An includat Genus: quod est Species subesterna,peream constituta: ut eadem quaestici est: An rationale , formaliter sumptum , includat Sensibile:&.An includat Animal. Unde si probatum fuerit, non includere Genus I superius, probatum erit, quod non includat Disserentiam superiorem e & conclusum,veram esse nostram sententiast. Probatur autem expressis testimoniis Aristot.& D.Τho.deindo Iatione. Aristot.enim . lib. Top.cap. 2. loco 8.sic ait:Manifestum Visur, quoniam non participat caenus Disserentia, quare neque impar Species erit : sed D merentia : quoniam non partit at Genus. & locoxa. De pluribus linquitὶ Genres , quam Disserentiam oportet diei, non partiripare disserentiam. Et D. Tho. 3.li. Meta te st. 8 ait: Genus,pιrse rumptum non potest praedicari de disserentia: quia disserentia

non participat genus, vi dicitur H Topirerum,Hic. Probatur etiam ratione:Primo,Quia Genus & Disserentia, ria

maliter sumpta,duo habent: Primum, quὁd formaliter important diuersos gradus perfectionis cssentialis. Vt animal gradum natura sensinuae,& rationalis. Secundo:Quod se habent, tanquam con,

trahens.

176쪽

I 3. 8 Cap. .de disserentia, quoi. s.

trahens, &contrahibila: & ideo tanquam actus & potentia: sed ex utroque sequihur , quod non se ,ncludant formaliter: ergo nec Differentia inferior, includet superiorem. Minorem sic pro bo : Gradus diuers sentialis perfectionis, habent rationes diuersas: Actus quoque & potentia, formaliter disserunt: ergo nec illi,nec isti possunt formaliter se includere;& consequenter nec

Genus, & Disserentia, per quam contrahitur. Consequentia ve-xo; quod nec Differentia inferior includat superiorem , probatur hoc syllogismo : Illud quod non est formaliter animal, non est formaliter sensibile : sed rationale formaliter sumptum, non est animal; ergo nec erit formaliter sensibile: quare noli includet formaliter disserentiam superiorem. Secundo: Si Differentiae inferiores includerent formaliter su-39periores: ergo rationale ,& irrationale includerent formaliter sensibile:& consequenter conuenirent in eo formaliter:sicut homo. & eqnus: sed quaecunque conueniunt essentialiter in aliquo gradu perfectionis essentialis; debent a tali conuenientia separari per digerentias: Vt homo,& equus, separantur a conuenientia essentiali in eodem sensibili,per disserentias,rationale.& hin-nibile : ergo Digerentiae ipsae, per alias deberent separari a tali conuenientia essentiali in gradu sensibilis, & ita daretur processiis in infinitum:quia illae etiam Differentiae, per quas separarentur, haberent similem conuenientiam in disserentia superiori, quam includerent, aqua deberent per alias disserentias separari:

nee possent separari per seipsas: quia per seipsas Armaliter eonueniunt: sed per alios gradus perfectionis deberent separari: &consequenter per alias disserentias. Ad testimonium Arist. respondetur, secundum expositionem oD.Thomae in Comment. ipsius,& Scoti in 4. d. II. q. 3. ad rationes: ubi proprium eius sensum hunc esse asserunt; ut duobus modis rem definiendam esse docuerit, videlicet, per supremum Genus , & omnes Disserentias superiores,& inferiores, usque ad ultimam, vel per solum Genus proximum, & vltimam Differentiam , neque unum modum esse alteri contrarium; sed rationem primi esse , quia digerentiae intermediae eonstituunt species se alternas , quae sunt intermedia genera: ideo eisdem differentiis in definitione positis, sufficienter explicantur rationes formales, eorum. Quod patet, si sic definiamus hominem; Homo est substantia corporea, animata, sensitiva, rationalis. Rationem veroseeundi: quia Genus proximum , formaliter continet rationes

omnium superiorum: ergo sola ultima differentia ei addita, sufficienter explicatur tota ratio definiti: Sc ideo si post eam addatur aliqua ex superioribus ν vitium nugationis, aut inutilis repetitionis committitur: qaia sufficienter explieatur talis differen-

177쪽

Cap. 4. de differentia, quaen. s. I s

tia , posito genere proximo , in quo includitur formaliter. Graiatia exempli, Animal, formaliter continet vivens, Corpus, &substantiam , & omnes differentias eorum: quare addito ei solo Rationali, sufficienter explicat totam rationem essentialem

hominis :& si post Rationale addideris Sensibile, vci Corporeum inutilem repetitioncm committis: quia sufficienter explicatae sunt tales disserentiae, posito animali, in quo formaliter

includuntur.

4r Et ex hac explicatione .Respondetur ad primum Eundem modum definiendi este , per supremum Genus, & omnes Diiserentias intermedias , usque ad ultimain , dc per sola in ultimam cum proximo genere : non quia ultima includit superiores, sed quia in proximo genere includuntur formaliter: & ideo eo solo posi-' to sufficienter explicantur. Dum vero asserit Aristoteles ; Vltimam disserentiam esse rotam, μι stantiam speciei: non totaliter, sed completiue intelligendu esse docent, ita ut praesupposito genere prox uno, quod contrahit, &supra quod cadit in definitione, totam substantiam rei compleat. Tertium vero quod asserit Aristoteles,de diuisione superioris diffrirentia, in inferiores oppositM. ita exponunt, ut Disserentia non ratione sui,sed ratione Generis, quod constituit, ut speciem subalternam,& quod formaliter includit, diuidaturmo quidem in differentias,sed in Decies per differentias:vnde nec Genus superius, includitur in differentiis inserioribus, sed in Speciebus & multomimis differentiae superiores in inferioribus. Illa autem verba Arist. Fissio pedu,s pedalitas,non sic intelliguntur, ut unam velit praedicare, de altera formaliter: sed sensus eius est, quod fisso sit differentia per se diuisiva pedalitatis,& non per accidens.

Ad primum argu .nistinguendum est Antecedens, nempe,Rationale est Substantia: nam si pro Substantia completa, quae est supremum Genus praedicamenti,accipiatur,falsum est:csim rationale,& quaecunque Di Terentia formaliter sit pars speciei,& ideo substantia incompleta: si vero accipiatur Substantia uniuersallus, prout abstrahit a completa,& incompleta,verum est, Rationale esse Substantiam,non praedicamentalem, sed analogam, ad completas , & incompleta bstantias. Vnde ad formam argumenti negandum est, quod sit Substantia , quae diuiditur in corpoream& incorpoream: & consequenter, quod includat Disserentiam

superiore In.

Syllogismum vero, qui adducitur, concedimus esse in modo, 3c figura : & ideo euidenter eoncludere ; quod Differentia inferior includat superiorein: non tamen in sensu formali mee id necessarium est ad forma syllogisticam, cuius virtute, infertur quidem, nelusione stare in veritate cum praemissis,ted non semper

in eo

178쪽

I go C. p. 4. de disserentia, quasi.6.

in eodem sensu : ut hoc exemplo, omnino simili potest probari omnis homo est a nimat: omnis homo est risibilis: ergo risibile est animalicuius praemissae verae sunt in sensu formali:conclusio vero no potest esse vera formaliter,sed solum in sensu materiali Ad secundum; Concesta maiori distinguenda est minor : quia Genus non est tam sἰmplex, sicut Differentia: ctuod cum fit species iubalterna , componitur ex genere , &differentia ; sed Di ferentia non potest habere talem compositionem ἱ quia cum ex propria ratione fit ultimus actus speciei non potest esse ullo modo composita : nee tamen est purus actus:quia cum sit pars, potentiam includit ad componendum totum , & intrinsecam imperfectionem, cx rationc partis ei prouenientem.

An Differentia simper , re necessaribsit perfectior

Genere, quod contrasiat.

QVodlibet Genus contrahitur per plures Disserentias oppO- 'sitas, diuersae perseistionis , ita ut aliae sint nobiliores aliis, S ex eis quaedam eleuent genus ipsum, ad gradum altioris natu-Iae,aliae vero intra proprium gradum illud contrahant. Gratia exempli, Animal contrahitur per rationale, & irrationale:& r tionale eleuat illud ad altiorem gradum naturae rationalis: irrationale vero non eleuat, sed intra proprium gradum naturae sensitiuae relinquit.Et de differ stia eleuante,certum est, nobiliorem esse genera ipso: ut de rationali, quod fit nobilius animali:sed dedisserentiis non elauantibus, procedit quaestio : An sint nobiliores genere, vel miniis nobiles, aut nobilitate aequales. Et prima opinio tenet; Non omnes differentias esse nobili res genere , quod contrahunt: sed solum eas , per 'uas eleuatur ad gradum perfectioris naturae: caeteras vero miniis nobiles eo esse, vel ad summum eiusdem nobilitatis: ut omnes differentias animales excepta rationali,& omnes digerentiae Angelorum,per

quas genus eorum, quod est substantia spiritualis, aut incorporea , non eleuatur ad altiorem gradum cssentialis perfectionis. Hanc sequuntur moderni quidam. Eamque probant duplici arg.Primum est; Quia perfectior gradus naturae, radix est perfectioris operationis:ergo illa dis rentia, quae ad perfectiorem operationem , vel perfectiorem saltem

modum operandi, non eleuat naturam generis,non potest este eo perfectior , sed plures sunt disserentiae, genus neutro modo eleuantes : ergo nulla earum erit nobilior genere. Probatur minor,

in differentiis animalis: ex quibus nulla costituit speciem, perfectiorem aIiam operationem habentem sensitiva, quae gradui generis propria est:& etia in speciebus Angelorum, non alia operationem

179쪽

Cap. .de disserentia, oris. 6. I 6 I

tionem perfectiorem habentibus praeter intellectione,nec alium modum perfectiorcm operandi, praeter intelligere sine discursu. Secundum:Inter species animalis plures reperiuntur adeo imperfectae,ut pluribus sensibus careant. Vt de talpis, ostreis, & fanguisugis manifestum est, de aliisque, petris semper assixis, quae praeter tactum , nullum alium sensum habere videntur: ergo in his mimis perfectus reperitur grgdus sentiendi, quam in genere animalis, significante naturam sensitivam , abstractam ab his defectibus. Secunda opinio opposita est. Ermans, quamcumque disierentiam esse perfectiorem genere, quod contrahit. Haec est expresia D. Thom. & non solum probabilior , sed vera. Probatur primum duobus testimoniis clusilem: nam in 1.d. I . quaest. I. artic. 6. ad I. ita ait: Disserentia non est nobilior genere, sicut natura una,s nobilior altera, vel sicut forma Una , nobilior est alia e quia disserentia nullam formam dicit , qua implicite in natura generis non contineatur : sed dicitur genere nobilior, sicut determinatum indeteraminato : ct per hune modum , habere intellectum sic , est nobilim; quam habere intellectum simplieiter se habere siensum sic, quam ha here sensum simpliciter, &c. Et r. pari quaest. s .art. 7. ad 2. inquit: Dissorentia ster ea ultima, est nobilissima , in quantum est maxime

determinata , peν modum,quo actus nobilior es potentia sis autem intellectuati, non es nobilissimum: quia est indeterminatum. π eommune ad multos intellectualitatis grad- fur sensibile, ad multos gradus in

Ex quibus duo argum . colliguntur, ad probandam eamdem sententiam. Primum est , Omnis differentia elevat genus, ad altiorem gradum essendi, vel ad altiorem modum essendi, intra cudem gradum suae naturae: ergo omnis differentia, est nobilior suo genere. Euidens est consequentia : quia non solum res est perfectior : quia perfectiorem dicit gradum essendi, sed quia eundem

gradum persectiori modo participat. Sed probatur antecedens: quia differentia duo habet, in quibus elicedit genus : Nempe esse

actum determinatum , atque perficientem ipsum : ct m tamen genus se habeat, sicut potentia determinabilis : Esse etiam de te minatum , atque dῖstinctum gradum naturae:& modo dc termin to,atque distincto eum dicere: cum tamen Renus, licet determinatum:indeterminate tamen,& quasi confuse eum includat : sed gradum nativae determinatum, atque determinate includere, Perfectius est, quam confuse tantum : ergo differentia ex proprio

modo essendi, scin per est perfectior. Secundo : Gznus se habet, tanquam materia in compositione speciei: &. di fierentia ranquam forma ; sed forma semper eleuat materiam,ad perfectius esse : ergo differentia semper eleuat ge-

180쪽

161 Ca . . de disserentiari st T.

nus ad perfectius esse: α forma semper est nobili Ur materia i etigo semper erit nobilior Dissilesia Genere. Probatur minor prioris syllogis ii:quia forma eleuat mate Iiam,in ordine physico, adesse specificum determinatum, & actuale, quod ei tribuit,& eodem modo differentia elevat genus in ordine metaphysico: Esse autem specificum,deterni inat una.& actualet perfectius est,confuso,& potentiali: quod habet genus: ergo differentia semper est nobilior genere. Ad primum arg alterius opinionis respondetur, negando con ι σsequentiam primi Εnthymematis : Ruia praeter eleuationem ad perfectiorem operationem , Vel perfectiorem modum operandi, reperitur perfectior modus essendi actualis , ac determinatus: ad quem omnis differentia elevat genus: & ideo semper est persectior illo. Ad secundum: Concesso Antecedenti , neganda est consequentia; nam licet imperfecte reperiatur aradus sentiendi in illis speciebus adhuc reperitur perfectitis,quam in genere:quia determinatus,& specificus est:in genere Vero,nec determinatus, nec per

fectior,sed confusus abstrahens a perfecto, & im,erfecto:Quod autem determinatum , atque distinctum est, perfectius est indeterminato, atque confuso.Et ideo adhue differentiae harum spe. cierum perfeci iores genere sunti

QE AESTIO VII. An secunda definitio disserentia, pastῖe eonuenire ultimis disserentis. DVo praesupponit titulus quaestionis, tanquam certa. primo:

Duplicem esse disserentiam: Subalternam,& Ultimam. Su alterna est , quae constituit Speciem subalternam Corporeum,& Sensibile. Ultima, quae constituit Speciem ultimam, Ut Rationale. Praesupponit secundo : Secundam definitionem conuenire differentiis subalternis,cum notum sit, de pluribus differentibus specie,eam praedicari ut Sensibile,de homine,& leone.Sed in dubiam reuocat, An possit eriam conuenire vltImis. Et ratio dubitandi est manifesta: quia non praedicantur de pluribus speciebus, sed de una tanti invi& indiuiduis eius:vt rationale, de solo homine, & singularibus hominibus: ergo non conuenit eis definitio, quae asserit, Disserentiam esse,qua pνadicatur de pluribus disserentibus θεeie in Quale quid Et est prima opinio, quae tenet, etiam conuenire ultimis dige- γzentiis:vt autem modum quo eis conueniat, explicet, sic esse exponendam definitionem docet, ut dum dieitur , Differentia est,

quae praedicatur de pluribus disserentibus specie ; sensus sit, de pluribus, quae inter sese, ab aliis distinguuntur Specie. In qu sensu manifestum est Disserentiis subalternis, atque etiam Vlti-

SEARCH

MENU NAVIGATION