Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

191쪽

, Cap. 6. de accidenti. ip s

siostra sententia; non est necessarium, argumenta aliarum in particular1 soluere,sed ex annotata doctrina, facile a quocunque

soluentur.

Solum restat, uno Verbo explicandum id , quod a quibusdam dubitari solet, An proprium, ut est quartum praedicabile,Vna, Sceadem relatione,secundum speciem, referatur ad speciem, & ii diuidua,aut ad genus,& inferiores species, vel diuersis: ita ut una od speciem, & alia ad indiuidua. Cui respondeo , Una, & eadem referri. Quod ita probo : Relatio sumit suam unitatem specifi- eam a termino formali: scd species, & indiuidua, habent eandem rationem terminandi relationem proprii: ergo Vna erit respectu omnium. Probatur minor : Proprium refertur ad speciem, & indiuidua , tanquam ad principium, a quo emanat, & tanquam ad sublestiura,cum quo conuertitur:sed spccies,& indiuidua,li cnt eandem rationem principi j,atque subiecti : cum indiuidua ratione speciei,utrumque habeant:ergo habent eandem rationem for malem terminandi, & pro unico termino formali accipienda sunt; a qua unitatem specificam habet relatio proprij.

De Accidenti. r E X T. P O R P Η Υ p.

Aecidens Muem est, quod ades m abest, prater siubiecti

eorruptionem, &c. Breuis explicatio textus.

1 Nientum Porphyrit,eap. praesenti est,explicare naturam Acci- Identis;quod est quintum praedicabile. Agit autem tria in toto capite. Primo; Tribus definitionibus definit accidens. Secundo, Quadam diuisione illud diuidit Terti θ;Cuidam tacitae obiectioni respondet. Prima definitio accidentis est: Aeetrina est quod se adest se abest, prater subiecti eorruptionem. Vt albedo inhaeret in pariete,& potest separari ab illo sine corruptione eius. Secunda definitio e dem fere est: Accidens est, quod eontingit eidem inesse , non iness e. Postrema definitio: Acciians est,quod neque est genus nec disserentia, neque jecies, neque propriuminest autem subiee o. Datur haec definitio per negationem aliorum praedicabilium a Porphyrio , ut explicetur proprius modus praedicandi accidentis. a Diuisio accidentis est: Accidens aliud est Separabile, ut dormire; aliud Inseparabile, ut albedo cygni. Sed poterat obiicere ali

quis aduersus Porphyrium, quod prima definitio accidentis non sit bona; vel quod haec divi sio sit mala: quia secundum primam definitionem, omne accidens potest separari a subiector ergo nullum

192쪽

r 4 CV.6. de accidenti, qui

nullum erit inseparabile : sed diuisio allerit, accidens aliud esse Separabile , aliud In separabile rero sibi contrariantur. Ideo respondet Porphyrius, in s. pari. hac distinctione : Duobus mstdiso trigiis parari a subiecto : Secundum rem, aut secundum conseaerationem intellectus: & primo modo , non omne accidens p

test separari a subiecto , bene tamen secundo modo : & definitio intelligitur primo, aut secundo modo diuisio vero, solum secundo modo ideo non sunt contrariae.

QV AESTIO I.

An accidens sit uniuersale , , respecita quorum id habeat. PRobatur, Accidens non esse uniuersale, duobus arg. Primo: Quia x niuersale non habet a parte rei aptitudinem essendi in multis, atri praedicandi de illis: nec respicit inferiora relatione reali: sed solum habet talem aptitudinem , per intellectum abstrahentem illud, vel comparantem ad inferiora: ad quae solum dicit respectum rationis : sed Accidens a parte rei , habet aptit dinem essendi in subiecto:ergo etiam habebit aptitudinem Praedicandi de illo:& cum distinguatur ab eo inaliter,per relationem reale illud respiciet, ut albedo hominem : ergo accidens non

est uniuersale respectu subiecti: imo nec potest praedicari de illo:quia quod ab alio distinguitur realiter, non potest de eo praedicati, cum distinctio realis falsam essiciat praedicationem. Seeunia: uniuersale dicitur esse in multis , & posse praedicari

de multis, etiamsi illa multa non sint actu, in rerum natura, sed solum in potentia: ut patet de Sole R Luna: sed accidens non potest praedicari de subiectis, nisi actu existentibus: ergo non est uniuersale, nec praedicabile. Probatur minor: quia nullo homine existente in rerum natura , falsum erit dicere: Homo est albus, aut Petrus est albus. Pro solutione huius quaestionis, notandum est primo , Accidens duobus modis considerari. Primo, in ordine ad sua inferiora quidditati ua: ut color respei tu albedinis,& nigredinis : aut albedo , respectu huius, & illius albedinis: & hoc modo non constituit quintum praedicabile , sed primum , secundum , vel tertium : nam vel genus est , vel species, aut disserentia. Secundo consideratur in ordine ad subiecta, quibus inhaeret: vi album in ordine ad hominem, vel parietem. Et hoc modo constituit quintum praedicabile, quia praedicatur in Ouale accidentale. Secungo notandum: Accidens dupliciter considerari:In abstracto, & in concreto : & primo modo consideratum,non dicit sub--stum,sed solam formam,ut albedo, & colon& eum haec distinguatur realiter a subiecto, non praedicatur de illo : falsum est unim dicere, Homo est albedo: consideratum vero in concreto,

dicit

193쪽

dicit subicctum, ut album : & a diuersis subiectis abstractum petintellectum , ut ab homine, & pariete, est uniuersale,& praeale sile respectu aliorum, a quibus soliim distinguitur ratione : nee habet aptitudinem praedicandi de illis a parte rei , sed sollim petintellectum:nec denique ad illa refertur relatione reali ,sed latio nis: sicut caetera praedicabilia , ad sua inferiora. sed quia aceidens respieit subiectum secundum modum inhaerentiae actualis in eo,& hoe modo praedicatur de illo ; requirit actualem existentiarii subiectorum, de quibus praedicatur:alioqui non erunt verae praedicationes: Si in hoe distinguitur a caeteris praedicabilibus,quae cum essentialia sint; ut genus,lpecies & differentia; vel propriae passones,consequentes essentiam,vi quattum praedicabile, abstrahunt ab existentia, & praedicaptur de inferioribus , secundum natura

lem connexionem extremorumideoque non requirunt actualem eorum. existentiam.

His suppositis; Conclusio respondens quaestioni est: Aceldena

in concreto sumptum, est quintum eraedicabile r non respectu inferiorum quidditatiue;sed respectu subiectorum,a quibus abs trahitur, & de quibus praedicatur, in Quale accidentalec& hoe modo sumptum definitur a Porphyrio, duplici definitione, instarius explicanda. Probatur haec conclusio:Quia accidens hoc mo do sumptum, est unum in mulcis accidentaliter, & ideo praedica bile de multis in Quale accidentale distinctumque a caeteris quatuor praedicabilibus. Ad primum arg.Neganda est minoriquod accidens habeat apti tudinem realem inhaerendi, aut essendi in multis, a parte rei:nam si sumatur in abstracto, verum est,sed sic non est uniuersiale, nee praedicabile:sed dicit formam accidentalem,realiter distinctam a subiectis,& realiter eis inhaerentem:quae non potest realiter praedicari de illis, propter realem distinctionem : si vero sumatur in concreto,respectu subiectorum,a quibus abstrahitur, uniuersale est, & praedicabile; ut expositum est. Ad secundum Distinguenda est minormam ut accidens si unI uersale,& praedicabile; fatis est, quod plura subiecta , secundum potentiam existentia respiciat: sed ad exercitium praedicationum, requirit actualem existentiam subiectorum : & in primo ,eonue nil cum caeteris praedicabilibus: a quibus distinguitur,in hoe seseundo , propter modum distinctium praedicandi, accidentaleis quem habet; nam accidens respicit subiectum secundum actua lem inhaerentiam in eo : actualis vero inhaerentia petit actualem

existentiam subiecti:quia nihil potest inhaerere,nisi actu existen ti:de aliis vero praedicabilibus,diuersa est ratio,quantum ad exet citium praedicandi, iam explicata.

194쪽

An dissio acciden tu in accidens separabile , Ο inseparabit, sit bona DVobus argumentis, videtur probarit, quod non sit bona. Primo: Quia accidens secundum porphyrium , duobus modis

potest separari a subiecto, lacundum rem,& per intellectum e go nullum accidctis erit inseparabile. probatur consequetia:quia accidens inseparabile I cundum rem , est separabile per intellectum: unde non bene diuiditur accidens, in duo membra.

Secundo iam a si omne accidens est separabile per intellectum: ergo haec diuisio comprehendit propriam passionem, quae licet non possit separari secundum rem, potest tamen per intellectuin: ut risibile,potest separari ab homine: quia cum no sit de essentia eius, potest homo intelligi sine illo. Et ex hoc sequitur, quartum praedicabile, & quintum, non distingui. Probatur consequentia quia propria pastio, quae constituit quartum praedicabile, pertinet ad quintum, cum sit accidens inseparabile. Pro solutione quaestionis; annotanda est distinctio, quam tradit D.Thom quaest.unica, de spiritualibus creaturis , art. Ultimisnd . ubi ait, Duplieem esse operationem intesteam , per quam unum

separat ab alio Una est simplex abstractio , per quam illud unum sine alio eo gnoscit, sine affirmatione, & negatione:vt dum intelligimus albedinem, existentem in pariete, non intellecto parietemon tamen negadum,quod in eo sit. Altera est,abstractio composita. per quam unum sine alio intelligimus, illud de eo negando:ut si dum intelligimus, albedinem sine Pariete : negemus eam de pariete; dicentes, paries non est albus. Secundo notandum est : Quod haec est disterentia, inter accidens separabile , & propriam passionem ; quantum ad secundum, modum abstractionis a subiecto:quod subiectum accidentis inseparabilis,non sollim potest intelligi sine illo,sed etiam cum opposito,salua eius essentia: ut cygnus non solum potest intelligi sine albedine sed cum nigredine, quae non repugnat essentiae eius.

Sed subiectu propriae passionis;quamuis possit intelligi sine illa

non tamen cum Opposita:cuius ratio est, quia cum propria passio

diman et ab essentia, a qua impossibile est dimanare opposita. impossibile est etiam quodcu Opposita intelligaturised accidens inseparabile non dimanat ab essentia subie sti: ideo non repugnat, quod idem subiectum,cum opposito accidete intelligatur.Εxem-oli gratia; Sine risibilitate, potest Intelligi homornun tamen cum hinnibilitate,quia repugnat hinnibilitatem di manare a b essentia eius: sed cygnus , non solum potest intelligi sine albedine , sed etiam cum nigredine , quia cam albedo non dimanet ab essentia

195쪽

Cap. 6.de accident ucst. a. 377

eius non repugnat, quod cum nigredine opposita intelligatur. Conclusio nostra est Diuisionem esse bonam. Probatur : Quia

utrumque membrum vere datur in rebus , Veruin accidcns est,&tantum continet, quantum diuisum : ergo adaequata est, & bona

diuisio: sed intelligenda est realiter, & non per intellectum: ita ut sensus sit: Accidens, unum est separabile, a subiecto realiter : & aliud realiter inseparabile, ab codem : S ex hoc soluitur primum

argumentum.

9 Adsecundum:Neganda est consequentia: quia accidens commune, separari potest per intellectum, utraque abstractione : simplici, & composita:ita ut non solum negari possit de subiecto, sed etiam oppositum ei attribui:quod non habet passo:quia cium di- manet ab estentia,repugnat oppositam passionem conuenire subiecto. Itaque commune accidens, omnibus modis potest separari per intellectum a subiecto : proprium vero non omnibus modis:& hoc sufficit, ut ad quintum praedicabile non pertineat. o Sed ut melius natura huius praedicabilis intelligatur : Triplex alia disserentia notanda est; quam habet respectu proprij. Prima est, quod proprium dimanat ex principiis essentialibus subiecti: accidens commune non dimanat ab eis: sed ex aliis causis prouenit. Secunda : Quod passio , primo conuenit speciei, secundario vero indiuiduis accidens commune,ex opposto:primo conuenit indiuiduis:& ratione eorum speciei Et ratio huius disserεtiae est: quia proprium maxime dimanat a natura specifica,sed commune accidens, ex particularibus causis indiuidualibus sequitur. Tertia differentia est,Quod proprium praedicatur perse,de subiectoraccidens vero, quod est quintum praedicabile per accidens.

An definitiones accidentis intelligantur a Porphyris , da inharentia reali accidentis in subiecto, vel seeundo intentionaliter,de affirmatione, is negatione.

VIdetur hoc secundo modo intelligi, & non proximo : quod

probatur ex eodem Porphyrio: qui intimam risinitioncm a1Rgnauit per negationem aliorum predic iliu ergo definit accidens, Ut praedicabile:& consequenter, non per realem inhaerentiam, sed per praedicationem. Et praeterea,quia ut explicaret diuisionem,noesse contrariam primae definitioni, docuit Accidens non solom

secundum rem sed per intellectum posse separari a subiecto:ergo dum illud asserit, posse adesse, & abesse subiecto: in prima definitione, non de reali inhaerentia,sed de praedicatione loquitur. Et ratione deinde probatur Primo: Quia accidens secundum realem inhaerentiam , non pertinet ad Dialecticum , sed ad Plii-

196쪽

losophum:ergo in Dialectica,non per illam debet definiri,sed per

praecii cationem Dialecticae propriam. Secundo: Accidentia rationis qualia sunt secundae intentiones: dum praedicantur de primis, pertinent ad hoc praedicabile, Si non habent realem inhaerentiam in subiecto,sed solum sunt obiective in intelle stu:& tamen eis conueniunt definitiones accidentis:et-go non inte Iliguntur de reali inhaerentia , sed de praedicatione. Hanc sententiam tenent,Caici. cap praesenti,dubio 3 Iauel.tract. . de quinque praedicabilibus,cap. 6. Solus in expositione textus, &eandem dicit esse probabilem, Tolet.dub. 3 Secunda opinio affirmat: Easdem definitiones intelligi a Por-I aphyrio de reali inhaerentia accidentis:Et haec est probabilior. Probatur emcaci et ex Porphyrio , qui ut explicaret prima definitionem,non et si e contraria diuisioni, tradit diuersos modos separationis,accidentis i subicctnmempe realem, & per intellectum, quod non esset necessarium, si definitio intelligeretur de praedicatione, R non de reali inhaesioncmam praedicatio separationem dicit per intellectum,si sit negativa. Probatur secundo: Ouia eodem modo sumitur accidens in definitionibus, sicut in diuisione sed diuisio non potest intelligi de praedicatione , sed de reali separationemam in primo sensu , nullum accidens esset inseparabile : ergo definitiones de reali in hae rentia intelliguntur. Ad primum testimonium respondeturiNon per solam negationem aliorum praedicabilium, definisse Porphyrium accidens, sed per realeni inhaesentiam, quam in ultimo verbo desinitionis posui Secundum testimonium potius probat nostram sententiam. Ad primum arg. respondetur: Qvi,d realis inhaerentia, fundamentum est secundae intentionis:quam necesse fuit explicare per definitiones , ut natura huius praedicabilis melius intelligeretur. Ad secundum dicimus:Fntia rationis,non habere realem inhaerentiam in subiecto,ied intelligi a nobis per similitudinem,ad accidentia realia,quae illam habent:& ideo de illis etiam loquimur: ac si realiter inhaererent: quare per similitudinem applicantur eis definitiones accidenti S.

An prima definitio accidentis sit bona.

R Atio dubitandi est , quia multa sunt accidentia , quae subie. 1 4ctum corrumpunt,ut moIbus lethalis,combusti',& motare

go eis non conuenit definitio:quia non possunt adesse, & abesse, praeter subiecti corruptionem. Dissicultas huius quaestionis,in eo consistit:An ea quae enumerantur in argumento, sint accidentia, Vel non. Et prima opinio negav

197쪽

Cap. s. de acci uti, . 1 I 0 negat e ge accidentia, sed po tisis, dicit elle destructiones lutinantiae, vel praedicata substantialia priuatiua.Probat quia corruptio vel mors, est dissolutio principiorum vitari sed principia vitet 1 unt substantialia : ergo corruptio,& mors,erunt potius quid substantiale, quam accidentale. Pro solutione quaestionis, notandum est 3 Mortem dupIicitet sumi posse:primo pro corruptione rei,ut in fieti hoc estinum fit: aut pro corruptione in facto est e,vel iam facta: de certum est,utroque modo sumptam, modum saltem accidentis liaber δε consequentet subiectunt .& cum si quas mutatio Prigatiua, non solum habet subiectum ; sed etiam terminum , quasi per eam s. et unu& subiectum cius est materia tuae a iarma, quae corrumpitur , ad formam de nouo aduenientem mutatur et ut forma hominis, quae desinit eme in materiae ad formam cadaueris, quae de

nouo aduenit. Terminus autem corruptionis , est non esse rei; ut non esse hominis:dcnominat autem corruptio materiam an- quam sub tectum : in quantum est mutatio eius: dc etiam te senum,nempe rem corruptam, ad cuius non e terminatur: dc ita materia denominatur priuatiue, mcitata per corruptionem, tanquam subiectum huius accidentis priuati ut: ὁc id quod desinit

esse per eam , dicitur non esse,veI esse mortuum,aut corruptum:

εc sicut est accidens materiae, tanquam subiecti, in quo intelligitur inhaerere : ita respectu illius conuenit ei definitio accidentis:

quia adest,& abest materiae praeter eius corruptionem Verminum vero non denominat,ut subiectu sed tanquam terminum,quem dest alit,& ideo non est accidens , respect u eius, nec conuenit ei definitio accMentis... Nostra igitur sententia est:Illa omnla, quae in arg. enumeran- ut esse accidentia, vel saltem modum accidentium habere:quiabus suo modo conuenit definitio. Quod probatnr cuidenter de morbo etiam lethali hac ratione:Morbus adest,& abest,sine subiecti corruptione:ergo conuenit ei definitio accidentis. Probatur antecedens:quia quamdiu durat morbus, subiectum manet:& eo absente etiam manetaergo adesse, & abesse potest , praeter corrΠ-ptionem eiuS.

Secundo, probatur do combustione,& mortemam ista habent modum mutationis priuatiuae:sed mutatio habea subiectum, ut docet Arist. i.& 1. lib. Phys ergo est accidens: quare modum accidentium habere debent, quibus definitio conueniat. Ex his iesion ictur ad arg. Morbum esse accidens : 8c posse ad. esse, & abesse subiecto, praeter corruptionem eius et quia quamdiu durat, non est corruptum : sed manet. De combustione vero, dc morte : dicimus esse accidentia priuatiua materiae, cui adsunt,dc absunt, prςter corruptione eiusmon tamen sunt accidetntia

198쪽

Cap.6 .de accidenti quast. s. I 8 r

tanquam per subiecta,quia licet vera sint subiecta accidentis,tam haec quam illa: quodlibet tamen est inadaequatum : itaque definiendum est per aliud uniuersialius , quod sit quasi adaequatum

subiectum eius, & in plurali sumptum, adaequatus terminus relationis eiusdem accidentis, ut praedicabilis. unde,talis erit eius adaequata definitio: Aecidens est, quod pra catur de pluribus,in Quale accidentale. Per quam definitionem ratione ultimae particulae,

patet distingui a caeteris praedicabilibus. Et haec de praedicabilibus annotaste sufficiat.

An inharentia aptitudinalis sit de essentia accidentis. IT TNhaerentia duplex est, Actualis, & Aptitudinalis Actualis est I modus quidam,per quem accides unitur subiecto,ut ab eo sus. tentetur:& proportionatur modo per se substantiae, per quem in se,& per se subsistit independenter ab alio:vnde sicut modus Subsistentiae, est ultimus terminus naturae substatialis per se existentis,a quo completur , & constituitur in supposito: ita inhaerentia actualis est ultimus terminus naturae accidentalis, actu existentis,complens eam & constituens actu, in subiecto:& tandem sicut subsistentia,pr supponens actualem existentiam,non distinctam realiner a natura substantiali, sed per quam est extra causas,distinguitur ex natura rei, ab eadem natura substantiali, per se existente '. eadem ratione, inhaerentia actualis accidentis praesupponens nostro modo intelligendi, naturam accidentalem actu existentem, distinguitur ab ea ex natura rei. Alia est inhaeretia Aptitudinalis,quae non est aliud, quam aptitudo eiusdem naturae accidentalis ad actu inhaerendum subiecto: ut si Deus separet accidens a subiecto, peribit modus actualis inhaerentiae eius: per quem actu inhaerebat subiecto : sed adhuc erit aptum ei inhaerere:& haec aptitudo inhaerendi vocatur inhaerentia aptitudinalis. Et de inhaerentia actuali,certum est apud omnes, quod non sit de essentia accidentis,quia sine illa potest esse accidens,si non naturaliter, item diuina virtute:& vere manet quantitas Eucharistiae, sine inhaerentia actuali, qua habebat in substantia panis. ET quo euidens argumentum deducitur, probans non pertinere ad eius essentiam, & cum eadem ratio sit de caeteris accidentibus, se quitur actualem inhaerentiam , nulli accidenti esse essentialem: in quo etiam assimilatur subsistentiae substantiali r de qua euidens est eam non pertinere ad essentiam naturae substantialis,

cum sit in fide cautum , Naturam humanam Christi non habere propriam subsistentiam: sed terminatam esse subsistentia Verbi diuini. Ideo solum quaerit titulus quaestionis , de inhaerentia

199쪽

aptitudinesL An sit de essentia accidentis. Et est prima opinio Scoti in A. I x.quaest. unica, de Antoni I.

Andreae T. Meta. q. I. cum caeteris Scoti discipulis,asserentium, no, 'pertinere adessentiam eius.sed extra illam esse. 2robant id pimmo. Quia inhaerentia, est relatio accidentis ad subiectunt: vel Ic- lationem saltem includita ergo non potest esse de esientia alie ius accideutis siloluti: imo aliquam rationem accidentalem dobet prae lipponere in eo,cui conuenit,per quam fundet ur talis re- ilatio:Ze ex consequenti, estentiam accidentis, eam fundantem:

quare extra illam omnino criti

Secundo Si inhaerentia aptitudinalis est de essentia accidentis. Omnibus aeque conuenire debet quia quae essentialia sunt, omnibus illius ordinis debent aeque conuenire et sed neque conuenit omnibus, neque aeque potest conuenire:ergo non est essentialis. Probatur minor,quia modus, quem habet quantitas Eucharistiae,

separata a substatuta est accidens: cum terminet naturam accidentalem:& repugnat ei aptitudo inhaerendi, cum sir modus cssendi per seM independenter a subiecto ergo non conuenit Omnibus accidentibus:sed neque aequaliter:quia iam conueniret clavniuoce, quod videbimuν esse faIsum. Secunda opinio est communis,& vera, quod inhaerentia aptitudinalis sit cle essentia accidentis. Ita D. Tho.in 4.A I 8. &arta

a f.Et colligitur euidenter ex doctrina Arist. 7. Meta.tex. 2.Vbi aD serit, Meldensia non esse emis,sed entis eruta. hoc est,substantiae, ad quam in sua e lateaei cutit attributionenusta esse entia substatiae,est posse eam assicere,fecundum proprios modos intrinsecos: ergo aptitudo ei inhaerendi est eis egentialis ex me te Aristotelis.

Probatur etia ratione: ia esse per se esse in alto,sunt modi t sintrinseci substantiae,& accidentis lividentes per se ens: sed esse per se,secundum aptitudinem, hoc est, tum esse ad subsistedum per sciest de essentia substantiae: ergo aptum esse ad inhaeredum

eidem substantiae, erit de essentia accidentis. Probatur minor: Quia substantiam esse talem entitatem, cui debetur subsistentia per se,cssentiale est ei:& hoe est,esse radicem, unde oritur subsistentia , esse ei essentialelmergo etia est essentiale accideti, esset Lalem naturam cui debetur actualis iuhaerentia in subiecto:quod est, esse radicem actualis inhaerentiae: radix haec st , inhaerentia aptitudinalis,quae etiam erit ei essentialis, Ad ptimum a*.Neganda est maior:cruod inhae entia actualis, sit relatio:sed est modus absolutus, includens respectum quendam transcendentalem,de quo neganda est minor:quod non pot-ὶ esse,de essentia absoluti,sicut caetera praedica i transcendetaliaω

200쪽

Cap.6.de accidenti, quast. s. i 8 3

ut videbimus in praedicamento, Ad aliquid. Vbi probabimus quod

licet relatio praedicamentalis, quae vocatur secundum esse , non possit pertinere ad pstentiam absoluti, respectus tamen transcendentales, & secundum dici, ad essentiam plurium ρbsolutorum necessario pertinent. Ad secundum:Negada est prima consequensia,quod inhaeremtia aptitudinalis conueniat aequaliter omnibus accidentibus aut nivoce ; nam cum conueniat eis per attributionem ad substa tiam vel sit ipsemet attributio ad substantiam,non potest eis con uenire uni uoce : quia repugnat attributio univocationi, Et pra xerea,Vnicuique conuenit secundum proprium modum attributionis ad substantiam: quod lassicit analogiam constituere, ut in

antepraedicamentis,c. 2.ostendemus. De modo autem per se,qualitatis Eucharistiae,non est certuna,quod illum habcat,sed probabile,quod immediatς sustentetur a Deo, & etiamsi illum habere dicatur, non est natura accidetalis, cui debetur actualis inhaerentia, sed modus cui non per se debetur:sicut inhaerentiae actuali,no debetur alia inhaerentia: alioqui esset processiis in infinitum;sed cum sit ratio,vel modus inhaerendi , non dicitur propriὸ inhaereri:nec modo illi, per se essendi quantitatis , debetur inhaerentia: quia non est natura accidentalis, sed entitas quaedam modalis, super naturaliter concessa accidenti: ut si per se, hoc est, sine dependentia actuali a substantia : quae entitas accidentalis est, quia modum essendi tribuit accidenti. Itaque naturae ascidentali,tantum sonuenit aptitudinalis inhaerentia, per se, sicut ei solum debita est actualis:modis vero, non conuenit per se:sed ratione naturae,cuius sunt modi:sicut,nec per se inhaerent,sed ratione natu rae;& cum modus ille, nec sit natura accidentalis, nec modus per se, ex propcla natura conueniens accidenti, non est ei ullo modo debita actualis inhaeventia,nec erit egentialis ei inhaerentia aptiatudinaliS.

COMMENTARII IN LIBRUM C

TEGORI ARUM ARISTOTELIS STA C I R I

xae, quae Praedicamenta appellari consueuerunt, una

cum dubiis,& quastionibus, hac tempostate agitari selitis. BREVE PRO OE M I V M, De inscriptione huius libri. Vamuis vocabulum Graecum Categoria, ex prima eius impositione, praedicano , seu praedicamento dictu sit:communi tamen Diala ticorum, Philosophorum conssensu, iam acciritui pro integra ordinatione PIR-

SEARCH

MENU NAVIGATION