Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

201쪽

dicatorum estentialium:eatamque est significatio praedicamentit quod sic possumus destribere: Pradicamentum, est dispositio pradicatorum essentialium, superiorum atque inferis eum, bub uno quodam supremo genere,quo nihil est superius, usque ad individuum , quo nihil est inferius. Vnde liber categoriarum,aut pcaedicamentorum scribitur opus hoc: id est, Liber ordinationum, quibus praedicata disponuntur , secundum diuersos gradus essendi, a supremo genere, quod quasi caput totius ordinationis est, usque ad infimas species& indiuidua.

De inuentare artis pradicamentalis.

Communis consensus schol et iam tenet, primum inuentorem huius artis , fuisse Aristotelem. Ille enim primus fuit, qui omnes gradus essendi sic disponere docuit,ut ad certas quasdam

classes reducerentur omnes res mundi :& facile possemus naturam,& essentiam cui ulcunque inuenire,ad propriam eius catcgoriam,aut praedicamentum recurrendo.

D. Me huius operis. Cum ex simpl1cibus,aut incomplexis rebus efficiantur praedicamenta,patet ad primam operationem intellectus, quae est simplicium apprehensio, pertinere:& ad perficiendam secundam, quae versatur circa compositionem,& diuisionem proxime ordi. nari. Sed tanquam ad finem ultimum, ad demonstrationem , ad quam omnia, quae in Dialectica tractantur , ordinari constat. An de vocibus, vel de rebus agatiar in pradicamentis. AB omnibus refutatur sententia Nominalium : qui dixerunt, do vocibus principaliter agere opus hoc,sicut & tota scientia Dialecticae. Quod ex eo probatur taliam : quia voceS tantum sunt instrumenta ; quibus loco rerum utimur,non valentes res,de quibus disputatur, ad scholas afferret ut Arist.docet t. lib. Eten- chorum. Res igitur supt, ex quibus ordinatio praedicamentalis constituitur, mediis vocὶbus significatae : & ideo de rebus principaliter, minus principaliter de vocibus,tanquam de conditionibus necessariis agit ars praedicamentalis. De obiecto huius oherisOBiectu vero huius partis Dialccticae est categoria, seu praedicamen lum,in communi consideratum;prout omnes ordinationeS praedicamentales sub se comprehendit. Quod probatur Inde : quia sub eo proxime continentur omnia, quae in arie hac tractantur & rationem huius proxime participant: quae duo propriae conditiones obiecti sunt. Da

202쪽

De modo procedendi, ct ordinatione hγius operis, cum ceteris partibus Dialectica.

Modus procedendi, quem Aristo t. seruat, in hoc opere, simplex est. aia per definitionem , & diuisionem , procedit: per quas docet, quonam modo simplicia sitit ordinanda in praedicamentiS.

Quod vero ad ordinem huius operis inter caeteras partes Dialecticae attinet, sic explicari debet: ut primum locum teueat, inter omnes:quia ordinatio simplicium , & ordinata cognitio corum,quasi ianua est,per quam ad reliquas partes Dialecticae,& ad totam ipsam scientiam ingredimur. Ad quam scientiam γινtineat, de predicamentis agere. LIcet nonnulli afferant, ad nullam scientiam determinatam pertinere, artem praedicamentalem : sed intellellum per lumen naturale, nulla scientia media, notitiam huius artis habere posita,& adeo,nec ad Dialecticam,nec ad Metaphysicam pertinere: nihilominus, cum praedicatorum ordinationes non possint fieri sine arte,vel scientia,necessario dicendum est,ad scientia pertinere,& in primis ad Metaphysicam : cuius ratio satis est per se manifesta,& nota:quia de ente reali uniuersalissimo agit:ergo ad

eam pertinet, omnes modos entis realis considerare , secundum

rationem propriam abstrahendi a materia: sed praedicam ta non sunt aliud, quam rerum ordinationes, ex quibus proprios modos entis cognoscimus : ergo haec ars ordinandi res secundum diue

sos modos essendi,ad Metaph. proprie pertinebit:& etia ad Dia lecticam, sed diuersa ratione : nam ad illam, secundum proprias entitates: ad Dialecticam vero in ordine ad Naedicationes , enuustiationes,& syllogismos.

De aequi uocis univocis,& denominatiuis. TE XTUS A R I S T. AEquivoca dicuntur, quorum nomen solum remmune est, secundum vero nomen , substantia ratio diuersa. Textus expositio. IN lentum Arist. in hoc primo capite est,explicare. nat Uxam nolaminum aEqui uocorum, Uni uocorum, & Denominatiuorumnam cum ex rebus fiant praedicamenta , ut significantur per Voces,ex modo significandi vocum maxime dependet distinctio re-Lum, quae in praedicamento collocandae sunt:& ita, ex applicatione harum trium voc- , tria alia constabunt. Primum, quanam

203쪽

sint a praedicamentis excludcnda. Secundum, ex quibus praediea. menta coostituenda sint. Tretium,quonam modo res unius praedicamenti, praedicati possint de rebus alteri . . Diuiditur autem caput in t es partes , in quarum Prima, proponit Arist. definitionem AEqui uocorum : in Secunda definitionem Viri uocorum:&. in Tertia, definitionem Denominatiuorum. Definitio AEqui uocorum talis cst , AEquivoca distintur quorum nomen commune est, ratio vera substantic nomini accommodata , di--0.:Quae duas continet partos. In prima, dicitur, quod AEquivoca debent habere nomen commune , ut significet ut, distincta esse ab eodem nomine: ω essu rcs significatas per ipsum : ut canis latrabilis, sydus caeleste,& piscis marinus,quae sunt res significatae, per hoc nomen canis: distincta quidem haec iunt ab eo,sed non dicuntur . Equi uoca,nisi ut per nomen significantur:quia res non pertinent ad Dialecticana; nisi ut significantur per Voces. Et ex hoc desumpta est communis illa distinistis , qua distingvsitur AEquivoca in AEquivoca aequi uocata,& AEquivoca aequi- uocantia: ita ut AEqui uoca aequi uocata ,sint tes: quae,ut significantur tali nomine , dicuntur fieri aequivoca in eo : AEqui uoca Vero

aequivocantia, sint voces ipsis; quae ex tali modo significandi, res

efficiunt aequi uocas.

Secunda pars definitionis est , in qua dicitur, Quod ratio sub-

flantia, accommodata nomini equivoco,sit diuersa. Per rationem vero, intelligitur definitio: vel conceptis quidditativusnia his, quae non habent definitionem. Definitio igitur,vel conceptus aequi- uocorum,ut significatur nomine aequivoco , omnino diuersus csse debet: ita ut in co Dulso modo conueniant: sed solum habeant

nomen commune.

Definitio Vniu 3 comm haec est:Vniuoca dicunt ui;aeumunnamen commune est . ct secundum nomen eadem substantia ratio In qua, pcr rationem substantiae , definitio: vel conceptus Uni uoco, rum intelligit uriqui idem esse debet, non diuersus,sicut diuer sam csse diximus in L E lili uoc IS. Desinitio Denominatiuorum se habet. Denomiyatiua dicuntur, quacunque ab aliqMO, solo disserentia casu. secundum nomen habent appellationem ut a fortitudine, Ptis. In qua tria continemur,quia in denominatione tria sunt:Forma dc nominans Res denomina-Ia : & De nominatiuum noment tali ordine intelligenda: ut Res denominata dicatur talis, a De nominatiuo nomine:& hoc dῖcatur De nominatiuum , a forma: S ita forma sit quasi origo totius denominationis. Gratia exempli: Fortis, nomen denominatiuum est, in quo res denominata est Petrus ipse. Forma Vero,a qua d nominatur,est fortitudo. A qua nomen ipsum denominatiuum,

204쪽

eiusdem, quam a forma, res denominata accipit.

V ram definitio Vniuocorum emueniat Denominatiuis.s D Rima opinio tenet , Denominatiua smul esse Uniuoca , sed

diuersa ratione: nam in quantum appellationem habent ad ab alio dicuntur Denominatiua: in ordine tamen ad res dc nosnunatas de quibus praedicantiir,vere sum vnii exut album,respectu albedinis,a qua denominatur,& De nominatiuu dicitur: sed respoctu huius, & illiuscorporis;nempe parietis,& hominis,de quibus praeiticaturiUniuoctam est quare omnibus Denominatiuis conRenit definitio uni uocorum. Ita Solus qu. univoca huius ca ad secundum. Quam sententiam probabilem dicit esse Caiet in op . sitione definitionis Denominatiuorum. Et videtur Hobari ex definitione Uni uocorum ; quia nomen denominatiuum commundi est omnibus subiectis;de quibus diciturivi album , homini, dipa, rimi: & ratio significara, quae est forma accidentalis, eadem est etia in eis ut albedo in ei suε:ergo conuenit eis integra definitio. Et potest probari secundo ; quia omne unu tersale debet esse uni vocum : ut in quaest. vltima Universialium diximus.sed inter uniuersalia, quartum, & quintum praedicabile,sunt denominatiuua;ut risibilen album probant:ergo Denominatiua sunt Vnium ca:& eis vere & proprie conuenit definitio univocorum. Secunda opinio , est Toleti: qui quamuis negare omnino VLdeatur Denominatiua esse Uniuoca: unum tamen asserit, ex quis

Videtur conixari uin collisi mempe illam particulam definitionis uni uocorum Iuhstantia intelligi,de definitione quidditatiua, Vel descriptiua; ita ut sussiciat ad rationem Vniuoci, quod definitio descriptiua , eadem sit in omnibus univocatis. Ex quo colligit nomina propriae passionis, ut sensibile , aut risibila , esse Uniu ca, respectu subiectorum,de quibus praedicantur: ut sensibila.I spectu hominis & equi.

s Nostra tamen lententia est, Denominatiuis nullo modo comvenire definitionem uni uocorum: ita tenet Caiet. cap. praesemi, Sc expressa sententia Arist. cap. de substantia. Vb, Denominatina asserit non predicari de siubiectis nomine, se ratione: quia forma si gnificata per nomε,non est quidditatiud in eis,sed accidentalit . Et ratiorac prob tur:Quia in definitione Uni uocorum dicinaiquorum nomen est commune: ratio vero substantiae eadem.3Per rationem autem substantiar, intelligunt omnes,aut definitimnem quidditativa aut quidditatiun concepis:quq yroprie ad substantia rei γertinent: sed hoc no reperitui in De nominati uixquis-ς fgnificata per illa: neque est definitio quid itativa respect in serio

205쪽

18 8 Tractatus de analogia.

inferiorum, nec quidditatiuus conceptus eorum, sed Arma accidentalis:ergo non sunt Uni uoca.

Ad primum arg. Diitinguenda est minor:Nam ratio significata

Per nomen uobus modis potest esse communis,vel cadem in intcrioribus essentialiter, aut accidentaliter,& primo modo Aommunis esse debet, ut nomen sit Vniuocum : noc enim intelligit Arist.per illa verba s ratio substantia nomini accommorata in definitione Uni uocorum:quia ratio substantiae,idem est ac ratio e Glantialis: significatuin vero Denominatiuoruin, solum est commune, & unum in inferioribus, accidentaliter:& ideo non potest cis conuenire definitio Vni uocorum. Secundum arg. soluitur alia distinctione. Uni cum duobus Imodis accipitur: proprie pro co, cuius non solum nomen commune est uni uocatis: sed definitio, vel conceptus quidditativus: es hoc tantum definiuit Arist. cap. praesenti. Aliud est uni vocum improprium aeuius significatum commune est inferioribus, tum accidentaliter: & hoc modo improprio , Denominatiua possunt dici uni uoca:qui licet non sussiciat, ut eis conueniat definitio Vni uocorum,sussicit tamen, ut sint Vniuersalia , & praedicabilia: nam ad rationcm Vniuersalis, sussicit aliquid esse Uniuocum, tum, ut distinguitur contra aequivocum & analogum : quod habent Denominatiua , per impropriam uni uocationem.

ANALOGIA.

TRactatio de natura & ratione Analogiae, maxima ex parte 8 pertinet ad Metaphvsicam, cum praecipue reperiri possit inente uniuersalissimo,quod proprium obiectum eius est: atque etiain passionibus eius , & in accidenti , quod nomen praedicamentis est commune:sed propriὸ pertinet ad Logicam : ut ex ea cognoscatur,Analoga excludenda esse a praedicamentis , atque etiam asyllogi sinis,& aliis argumentationibus quae in solis terminis uni uocis commode fieri possunt. Aristoteles vero non definiuit analoga cap. praesenti: sed solum aequivoca & vniuoca:quia cum sint quasi media, inter haec extrema , cognitis univocis, & aequi uocis facile est analoga cognoscere.De quibus quinque tantum disputanda sunt.Primum:quid sit analogia. Secundum : quot uplex sit, Tertium: virum Analogum possit abstrahi aut pr scindi ab an a- Iogatis. Quartum : An ens sit analogum ad Deum , & creaturas: si ad entia creata,substantialia, & accidentalia: dc qua analogia, haec omnia significet. Quintum : An accidens, respectu nouem Prvi amentorum accidentium,anaiugum sit,Vel uni vocum.

Expli

206쪽

Tractatus de analogia. i 89

E Iicatur, qui is Analmia. I analogiam ex iptiusmet nominis significatione definire ve-Volimus ; dicendum erit non esse aliud , quam proporatonem aut

conreenientiam , seu comparationem inter multa , eodem nomine significata : nam Graecum nomen est: quod in Latinum transferens Quintilianus, proportionem vocavit: Tullius vero , in uno loco, onuenientiam : in alio vessio , comparationem aut proportionem. Et

omnes istae significationes,diuersis analogis couenire possunt:vc Ieisdem sub diuersia consideratione: ut dum diuersas analogiae species enumerabimu s, constare poterit. Si vero rem poti us, significatam nomine analogiae, consider mus quam etymologiam eiusdem nominis definitionem analogorum ex definitionibus aequi uocoru, M vni uocorum assignatis

ab Arist.cap. praesenti facile possumus colligere. Nam Analos excommuni tintentia scholae, medium qilocitam sunt,inter Aquivoca & Vni uoca. IEquivoca vero sic definit Arist. orum nomises commune: ratio vers substantia nomini accommodata. omnino diuersa: ve canis respectu latrabilis, piscis, is si deris ealestis. Vniuora , quorum nomen est commune : ratio vero substantia, nomini accommodata , omnino eadem Analoga igitur erunt, Quorum nomen est commune : ratio vers substantis nomini acrem data, noque omnino diuersa, neque omnino eadem. Secundum quam analoga Vtrumque extremum participant:conueni ut enim cum aequi-

uocis, & uni uocis in nomine : quod commune debet esse in omnibus : in re vero , aut conceptu per nomen significato; partim conueniunt, & partim differunt : conueniunt quidem cum aequi.

uocis, in eo; quod diuersus debet esse simpliciter: & in hoe disserunt ab univocis,in quibus idem simpliciter debet esse: sed dis.

ferunt ab eisdem aequi uocis , in eo, qu6d non omnino diuersus est: s ed aliquo modo unus, vel idem: & in hoc assura dantur uni-Moeis. Vnde sequitur maiorem similitudinem habere eum aequi- uocis. Et haec est ratio, propter quam cum ςquivocis enumerari solent:& etia aequivoca appellari:quia parum ab eis distinguutur I O Itaque conceptus analogi, quantum ad res significatas, non est unus,sed plures,quia analogata diuersa sunt: ratione tamen proportionis, vel attributioni Q seu proportionalitatis, quandam haribent similitudinem : & eius ratione, aliqualem unitatem: & hoc est, rationem Lubstantiae nomini accommodatam , non esse omnino diuersam, nec omnino eande sed proportionalem,vel simile

Quotvlex sit Analogia. CAietanus in opust. de Analogia nominum , cap. I. 1.& .lΗ-pli em Analogiam distinguit. Primam Inqqualitatis,quae reperit Wi

207쪽

t ς di Tractatus de analogia.

peritur in generibus,respectu suarum specierum; a quibus ratione disserentiarum, secundum inaequalitatem pertastionis participa--C. vr ira animali, respectu hominis,& leonis:perfectius enim participatur ab homine, ratione perfectioris disserentiae, M ideo ina qualiter ab utroque: sed hanc analogiam,dicit,non esse talem simpliciter; nec facere immen analogum:quia in generibas vere uni-

uocis , reperitur ; & solum potest vocari Analogia physica: quia procedit ex diuersis formis physicis, maioris & minoris pexfecti

Secunda species AnaIosia est, Proportionis, unius M a terum, MI farium ad unum: dc hoc etiam vocatur Attributionis: quia proportio,quam habet unum ad alterum, vel multa ad unum,h hitudo quaedam ad illud esti qu:e attributio etiam vocatur et ut si num, dicitur analogum proportionis,& attributionis:quia de urina δε medicina dicitur: secundum proportionem , quam habenticum sanitate animalis:iri quantum urina,est signum sanitatis; medicina vero causa:& hoc cst dici per attributionem ad illa:quare iram respectu animalis, urinae, & medicinae, dicitur analogum proportionis,seu attributionis.

Tertia species Analogiae est Proportionalitatis Proportionalitas vero, non est aliud, quam fimilitudo, vel proportio duarum proportionum Gratia exempli:Inter tria & sex, reperitur proportio dupla:& eadem reperitur inter quatuor, dc octo; deinde inter has duas proportiones duplas,repetitur alia proportio, aut similitudo, in eo consistens, quod sicut se habent tria ad sex:ita quatuor ad octo. Haec igitur proportio, & similitudo duarum proportio num,uocatur proportionalitas.Et ideo nomen illud,quod significat plura,inter quae reperitur, vocatur analogum proportionalitatis ut risus significat risum hominis verum,& quafi metaph ricum risum prati :quod dum floret, quandam hilaritatem osten.dit, similem ei, quam ostendit homo, dum ridet. Dicitur autem de utroque nomen risus e nempe de homine ridente, & de prato storido secundum proportionalitatem: quia sicut se habet risus hominis, ad hominemsic floriditas prati,ad pratum. Quare ana-Ioirum proportionalitatis vocatur-hx his tribus speciebus analogiaet prima a nullo reputatur VCFa, nee lassiciens ad constituendum nomen analogunt: sed omnes di- eunt non esse analogiam fimpliciter; sed solum secundum quid. Et ratio omnium est: quia in generibus, x pluribus aliis uni-cis,reperitur;sine praesudicio uni uocationis. Anologiam vero proportionis,seu attributionis, recipiunt ori 'i snes tanquam veram , & sussicientem, ad constituendum nomen analogum.Et ratio est manifesta: Aia sola attributio unius ad alterum , vel multorum ad unum essicit ; ut non omnia eodem modo,

208쪽

TMEAatm de analogia. Inlado , nee aequaliter significentur: sed illud unum , simpliciter

tale appelletur; caetera vero non, nisi secundum quid : crgo sola attributio facit nomen analogum. Probatur consequentia ex definitione analogorum: Analoga sunt,quorum nomen est commune: tio vero si ubstantia , nee omnino eadem , nec omnino diuesa et sed eo

ipso,quod lignificata ita se habent;vt omnia dicantur per attributionem ad unum : ratio, sub qua, significata primo per se, &principaliter ei conuenit,caeteris vero per attributionem ad illud: ergo non est omnino eadem in omnibus: quia si eadem esset aeque primo; & sine dependentia ab aliis, conueniret singulis: ut patet in uni uocis: quare nece se est dicere,quod sola attributio efficia

analogiam.

Secundo i Sola attributio tollit univoeationem : ergo sola facit nomen analogum .Euidens est consequentiai quia ubi est attributio significatoriana, non est aequi uocatio nominis: cum aliqui Asit eis commune,praeter nomen : nempe similitudo illa , & correspondentia, quam facit attributio: si ergo attributio tollit uni uocationem mecesse est eandem essicere nomen analogumqu ia nullum datur medium , inter uni vocum & aequivocumpraeter ana-lCgum. Caeterum probatur primum antecedens ex definitione viai uocorum.Vniuoca seunt,quorum nomen est communerratio vero substantia nomini accommodata, omnino eadem. sed attributio em est,ut ratio non sit omnino eadem,nec aequaliter participetur ab omnibus:sed primo ab uno,a reliquis vero cum dependentia ab eo: ergo tot litvni uocationem.

De analogia vero proportionalitatis non est certum , quod sit talis simpliciter: ita utiola iussiciat evicere nomen analogum sed prima opinio tenet quod sum ciens sit; non minus quam analogia attributionis. Ita Caietanus ubi suprarita etiam vidctur sentire D. Thom. te veritate,qu. 2.art. I i . ita denique plure S moderni. Secunda opinio,est aliorum modernorum: qui hac distinctione utuntur. Proportionalitas, duobus modis potest reperiri, inter significata nominis i Primo , ita ut non significetur ipsa per illud nomen ,sed alia ratio communis eorum:& hoc modo sumpta, non lassicit ad eviciendum nomen analogum. Quod vero non signi ficetur per nomen ,videtur manifestum: quia animal, solum significat naturam sensitiuam,communem speciebus: non proportionalitatem inter eas repertam.

I J Secundo : ita, ut per nomen ipsa analogia significetur : & haee sussiciens erit ad constituendum illud analogum: & quia nullum cst nomen impositum, quo significeturmulta datur talis analogia:

daretur tamen,si imponeretur nomen ad eam significandam. u- Ius rationem vel exemplum non asserunt. Sed utrumque afferre

Potamus;exemplum quidem, in hoc nomine Principium, quod, analogicc

209쪽

19 1 I, Ziatus de analogia.

analogice dicitur , de fundamento domus, de puncto : quod est principium lincae , dc de praemissis demonstrationis, per se notis:& inter haec nulla est attributio : sed omnia aequaliter ., per se significantur : sola proportionalitas reperitur : quia sicut se habet fundamentum domus , ad domum ab eo incipientem : sic se habet punctum ad lineam, & principia dcmonstrationis ad de- monitiatio min:& quia per nomen sqniscatur scum ratione proportionali tatis, videantur significare tria illa : & non ratione alterius conceptus cis communts ὶ sussicit constituere analogiam. Ratione vero probari potest: qui ais proportionalitas praesupponit necessario, diuersa esse illa inter quae reperitur: sed ab eo recipere aliquam similitudinem, & unitatem: ergo essicit, Vt r rio significata per nomen non sit omnino diuersa, sed nec omnino cadena: quia aliqualis cst similitudo, & unitas in ea:quare sola efficiet nomen analogum.

Tertia opinio teneri Proportionalitatem quomodocumque in Ieportam , micr significata eiusdem nominis, non sussicere ad constituendum nomen analogum : sed necesse est, ut sic reperia- tui ; quod unum eorum sit absolute tale per suam formam, aut per suum esse: aliud vcro non sit absolute tale per suum esse, sed

ut substat sali proportioni,vel comparationi ad aliud.Exemplum esse potest in risu,qui ita significat risum hominis & floriditatem prati , ut ille quidem per proprium esse sit absolute talis: haec vero non nisi in quantum talem habet proportionem , aut propo tionalitatem cum eo. Manifestum est enim floriditatem prati, non esse nec vocari risum misi per ordinem ad risum hominis.Ita sentit Pater Franciscus Suarius,tom. 2.suae Meta.dispu. 8.sect. . .

Nostra sententia tribus conclusionibus explicatur. Ptima est: Proportionalitas non est vera analogia: nec sussicit analogum nomen facere : nisi per illud significetur. Haec videtur mihi euidens : ut probat hoc arg. Res non habent analogiam , aut Vniuocationem,nisi in quantum per voces significantur : ergo nec sunt analoga proportionis vel attributionis : nisi in quantum , ut eam

habentes significantur. Cuius euidens signum est, quod quia diuerso modo significantur,per diuersas voces fieri potest,ut aequi-

uoce per Vnam,vniuoce vero per aliam significentur: ut Canis,

nomine bestiae latrabilis , Piscis, & Sydus aequi uoce significantur;& vni uoce eadem designantur per nomen Substantia: ex eo, quod substantia fgnificat conuenientiam essentialem eorum:c Dis vero nullam.Vt igitur nomen sit Vniuocum , necesse est,significet conuenienticm multorum : & eodem modo , Ut sit analogum, necesse est, ut signifiect diuersitatem simul & conuenientiam multorum: sed analogata habent conuenientiam , aut similitudinem,

210쪽

Danaim de analogia,

Iitudincam,ratione proportionalitatis, vel attributionis e curti sint diuersa simpliciter : ergo non possunt,ut analoga significari: nisi proportionalitas ipsa,vel attribestio significetur. Secundo probatur: via licet fgnificata alicuius nominis, ni . 7 voeam habeant conuenientiamui tamen non significentur,ut eam

habent,non erunt viii uocata,nec nomen quo significantur,vniuo-cunt: sed conitententia se habebit materialiteI tantum,aut concomitantex, & erit,quasi non est et, adcffectum efficiendi nomen analogum : ergo licet aliqua habeant inter se conuenientiam analogicam , si haec non significetur, materialiter, & quas concomitanter se habebit; & erit quasi non esset:ad effectum constituendi nomen analogum nare necesse est per nomen significati. , Secunda conclusio:Propcirtionalitas aliquando significatur per nomen analogum : M ideo .ci significata sufficit constituere sp ciem distinctam ab analogia attributionis, efficiet eam distinctam:& ita fatendum erit,esse actu,in rerum natura, diuersas species analogiae. Haec est contra fecundam opinionem, quae negat,

diuexfas esse species analogiae, & analogorum nempe proporti nalitatis, & attributionis:quamvis fateatur, esse possibiles si nomen imponatur ad significandam proportionalitatem multorum Probatur efficaciter, exemplo risus: quo significatur floriditas prati, simul cum risu vero hominis;ex eo solum, quia sic te habee Pratum,dum florer,prae se ferens quandam hi laesitatem;sicut se h bet homo,du ridet: sed haec est proportionalitas, ergo significatur floriditas prati: in quantum habet proportionalitatem cum risu hominis:quare falsum erit, quod proportionalitas numquam Ggnificetur per nomen analogum ;& consequenter erit necessarium,fecundum eandem sententiam : quod ita significata , efficiat distinctam speciem analogiae; & analogum specie distinctum , ab analogia, & analogis attributionis. Et si dicatur per nomen risus, non agnifieari floriditatem prati,nisi ut habet smilitudinem cum Tisu hominis, non proportionalitatem : & ideo, nec significari ipsam proportionalitate: sed attributionem: Contra hoc est , quod floriditas prati non significatur , ut habet similitudinem in communi; d in particulari hoc est,talem; et i sicut risus est actus vit Iis , quo ostenditur hilaritas cordis, in hoc sit similis ei floriditas Prati,quiae ostendit quandam hilaritatem ,hoc est,ita se habet, atque homo, declarans hilaritatem:& haec est proportionalitas,quae Vere significatur pel nomen risus. Et certe , non potest aliud nomen imponi,quo melius significetur proportionalitas haee,quaru

nomen risus.

I S Tertia Conclusio : Proportionalitas , etiam significata per nomen analogum , & adhuc in his analogatis reperta , quorum Unum est tale,per suum esse;aliud vero non ,nisi ratioue proportio-

SEARCH

MENU NAVIGATION