Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

ri Tactat m de analogia.

talis conceptus formalis, & obiectivus,erit unus simpliciter . nullam includens diuersitatem. Secundo : Quia si aliquid obstaret, quominus conceptus entis non esset unus simpliciter, Sc communis substantiae ,& accidenti, esset maxime diuersitas in modo essendi utriusque, quia subitautia habet modum essendi per se,accidens vero modum essendi in alio: sed haec non Obstant:ergo erit unus simpliciter. Probatur minor , quia haec ratio diuersitatis non est in entitate, nisi ratione

anodorum. ergo non tollit unam rationem entitatis , itque adeo niuocam,quemadmodum non tollit unitatem conceptus animalis diuersitas per rationale,& irrationale, quia non est ratione naturae sensitiuae,sed disserentiarum. Tertio : Intellectus potest esse certus de aliquo , quod sit ens,& dubius an sit substantia, vel accidens : ut si quis dubitet, an aliqua Hostia sit consecrata, vel non, certo cognoscit esse ens,dubitat vero,an ibi si substantia,vel solum accidens. Hoc autem non posset cotingere,nisi intellectus cocipiat ratione entis, non cocc-ptis rationibus particularibus substantiae,& accidentis:qui concc-ptus communis erit eis,& unus simpliciter, cum non includat aliquid, ratione cuius possit ullam diuersitatem habere. Et ex consequenti, nomen ens significans talem conceptum , erit Vniuocum. Tertia sententia media inter haec extrema asserit, Ens non esse. σεquivocum,neque univorum,sed analogum. Et est communis in schola,& vera,quam sequuntur Averroes, Alexander, & D.Τhom. in commentariis locorum Arist.inferius citandis,Porphyrius,Albe tus,& Ammonius,cap. de specie tu praedicabilibus, caeteri om- tnes,praeter citatos pro sententia Scoti. Colligitur cficaciter ex doctrina Arist. 4. Metam. cap. 2dib. 7. Cap. I. dc 4.& .l.Εthic. cap 6. ubi expresse docet, Ens multipliciter

dici,ct non aquiuore, sed sicut sanum de urina, Medicina, ον animali .

ad unam naturam,hoc est, per attributionem multorum ad unum. Quibus verbis excludit utramque extremam sententiam: nam

dum dicit, Ens multipliciter diei sicut sanum, tollit uni uocationem,

contra Scotum: dum vero addit non equivore, tollit aequi uocatio

nem,contra Aureolum.

Probatur deinde ratione. Primo, ex definitione analogorum Ahaloga sunt,quorum nomen est commune , ratio vero substantiae nomini accommodata nec omnino eadem, neque omnino diuersa: sed ita se habet ens respectu substantiae, & accidentis , ergo si analogum,& non uni vocum. Minorem ita probo: substantia est primum ens; habens entitatem per se independentem ab alio: accidens vero est entitas alterius,nempe substantiae, & ideo Arist.

4.Met.cap. . dixit, Acridens non est ens sed enιις en ; ergo non habet

per se multatem, sed per attributionem ad substantiam: quare in aps met

232쪽

Tractatus de analogia. s

ipsemet ratione entitatis, reperitur in primis maxima diuersitas..cob id etiam in conceptu significato per nomen eus. Prinde re inperitur aliqualis conuenientia ratione eiusdem attributioni : ergo ratio entis per nomen significata,nec est omnino diuersa; neque omnino eadem. Et h*c est cns esse analogum , & ideo nop

Si autem dixerit Scotus,diuersitatem inter substantiam, & accidens non prouenire ex parte entitatis, sed ex parte modo ru per se,& in alto,a quibus abstrahi potest ratio entitatis: & se abstracta erit una,quia sic adiuersitate abstrahitur;ergo ut sς abstracta non .

includit eam,quare erit una simpliciter,& nomen ens, eam immediate significas,erit uni vocum.Non ergo probatur,analogum esse, aut non esse uni uocsi. Hoc non tollit vim arg. quia modi intrinse-ci substantiae, di accidentis,non synt gradus perscctionis distincti

ab entitate,sed ipsam et entitas expressius concepta, & significata, quae significatur nomine entis, unde nec ens est extra ratione eo- ' rum,nec ipsi extra rationem entis: unde sequitur primo,quod nec possit entitas concipi, sine illis actu saltem confuso inclusis, nee ipsi sine entitate. Secundo sequitur idem esse, quod diuersitas substantiae , & accidentis, ut significantur nomine entis , proueniat ex modis extrinsecis per se & in alio , & quod proueniat ex ipsam et entitate: idem etiam esse,quod per eosdem modos sint diuersia , & quod se ipsis sint diuersa: & tandem, quod sicut entitas non potest a seipsa abstrahi, sic nec possit abstrahi ab eisdem modis ideo neque conceptus entis eos necessario includens, possit esse unus simpliciter, nec univocus. An vero ens non in tota sua uniuersalitate sumptum, sed pro ente tantum completo , abstrahi possit a substantia, & accidenti, & respectu eorum sit uni vocum, statim dicemus. ὀ Ad testimonium Arist. pro prima sententia respondeo; Praedicamentae sic primo diuersa, hunc sensum essicere, quod non differant,sicut species per differentias,continentes diuersum gradum perfectionis a genere in quo conueniunti sed per modos, qui sunt Ipsamet praedicamentorum entitas speciali modo concepta : unde Verum est, per proprias entitates ita conceptas esse diuersa.Et hoc etiam se ipsis differre. Et cum insertur se totis differre , distin. ruendum est : nam si sensus sit; Per totam entitatem suam unum esse diuersum ab alio , verum est : si vero per totam entitatem omnibus modis conceptam,falsum, quia entitates eorum concipi possunt tanquam diuersae simpliciter , atque etiam tanquam similes,& eaedem secundum quid xatione attributionis,& ideo non Concipiuntur ut omnibus msdis diuersae. Neque in hoc sensu verum est, se totis differre , esse tamen necessarium utens esset AEqui vocum: quia aequivocata, ut sub eo nomine concipiuntur,&

233쪽

E IG Tractatus de analogia.

significantur, nullo modo conueniunt. Et ideo non probatur ex illo testimonio,quod ens sit aequivocu:Porphyrius vero de aequi- uoco loquitur secundum communem acceptionem,sub qua analogum comprehcndit nam ad intentum eius, quod erat ens, non esse genus rerum omnium, sufficiebat esse analogum.

Ad primum argum. secundae opinionis , Neganda est minor, s y quod conceptus entis sit unus simplicitur. Et cum dicitur modos distingui ratione ab entitate, distinguendum est: nam duobus modis contingit aliqua distingui ratione. Primo,distinctione totali,ita ut conceptus unius sic distinguatur ab alici, ut illum non includat, & hoc modo distinguitur ratione differentia a genere. Secundo, non distinctione totali,sed includentis,& inclusi,& ita verum est , quod conceptus entis distinguatur a modis , quos includit. a quibus includitur, in quantum addunt supra conceptum eius rationem expressionis. Et si distingueretur conceptus

Entis ratione a modis in primo sensu, posset abstrahi ab eis: sedaum non distinguatur, nisi in secundo negandum est,quod pollit abstrahi, aut sine illis concipi. Ad secundum:Neganda est minonqubd ratio diuersitatis subsantiar, & accidentis, non sit in entitate , sed ratione modorum: impossibile est enim , quod ratione modorum sit,& non ratione entitatis, cum modi entitates sint, & ideo in conceptu entitatis includantur.Εst igitur ratione utriusque:& ideo repugnat concipiens s ne diuersitate,aut ab ea abstrahi, ita ut conceptus eius sit unus simpliciter. Ad ultimum Concessa maiori , distinguenda est minor nam

concipere rationem entis non conceptis rationibus particularibus substantiar,& accidentis,duobus modis contingit. Primo,non conceptis distincte & expresse. Secundo,non conceptis actu implicito,& confuso .Et in casu Argumenti concedendum est, quod concipiatur sine modis in primo sensu, non tamen in secundo:exc O autem quod concipitur, non conceptis modis in primo sensu, fit, ut possit dubitare intellectus, An ens quod concipit, sit substantia, vel accidens. Quare talis dubitatio non probat,quod detur conceptus entis unus simpliciter abstractus a substantia, Maccidenti, ratione cuius univocum esse possit.

An saltem ens eompletum sit univocum respectu substantia

auidentis eo Ieti.

R Atio dubitandi pro affirmativa parte Decialis est de ente ,

completo,quia non videtur includi posse in disserentiis,nee in modis intri mecis, per quos diuersa sunt, accidens, & substantia:quia de modis atque disserentiis manifestum est,esse entia i completa: ergo abstrahi poterit ab M s conceptuῆ emis nullam diuexsi

234쪽

Tractatus de analogia. 2 IT

diuersitatem incladens. Probatur consequentia, quia toranI c. uersitatem essiciunt modi. Communis tamen sententia tenenda est tanquam vera:Quodens completum non possit esse uni vocum ad substantiam completam & accidens completum : scd non minus hoc modo esse analogii, quam si in tota sua uni uersalitate accipiatur. Cuius ratio non Gulam assignatur ab omnibus, qui ita sentiunt.Sed mihi videtur eodem fere modo probandum esse,quod ens completum non sit uni vocum,sed analogum, quo probatum est,uniuersaliter sumptum analogum esse. Probatur ergo duplici ratione. Prima: Sicutens uniuerialiter sumptum includit actu quamlibet entitatem,quantumcunque minimam sue sit entitas rei, siue modus,de etiam includitur in ea formaliter , & essentialiter : ita ens completum includit actu quamcunque entitatem completam tam accidentalem,quam substantialem, quia esse entitatem substanti lem,aut accidetalem, non sunt gradus perfectionis ab eadem entitate distincti,sed sunt eadem met entitas expressiori quoda modo concepta, & significata : ergo tota diuersitas, tota attributio, quam habent inter sese,includitur in conceptu entis completi, α ex consequςnti tota analogia. Quare repugnat conceptum entis completi,esse unum simpliciter.& uni vocum. g i Secunda ratio sumitur ex definitione uni uocatorum. Vniuora sunt, quaxum nomen est eommune, ratio vero substantia omnino eadem ἱ ergo univocata debent participare ex aequo , & simpliciter conceptu uni voci: sed substantia, & accidens completu,non par. ticipant ex amuo , nec simpliciter rationem entis completi:ergo ens non potest esse uni cum respectu eorum. Probatur minor: uia illa participant ex equo rationem communem,quoru quod

libet participat eam per se, hoc est, sine dependentia essentiali in

eadem ab altero:& illa participant eam simpliciter, quoru quodlibet dicitur simpliciter tale,ut eam participat:sed accidens com- Plexum n6 participat rationem entis completi,nisi cum essentiali dependentia a substantiamec dicitur simpliciter ens completum, sed tantum secundum quid imo non dicitur ens completum, sedentis ens, ut ex Arist.attulimus:ergo non potest participare uni uoce rationem entis completi , neque ens compIetum potest esse uni vocum respectu utriuique. Et quod diximus de ente completo, dicendum est de ente perfecto in ordine ad substatiam perfectam, & accidens perfectum : quia quantum ad praesentem diuisionem entis attinet, eadem est ratio de utroque : & ideo eaede rationes eodem modo probant de utroque.

Ad argumentum pro ratione dubitandi positum respondetur: Quod licet ens completum non includat modos intrinsecosyer se, R in alto,ut separatim conceptus a suinantia, & accidemum

235쪽

a 18 Tractatus de analogia.

eodem modo: nec disserentias, nec etiam in eis sic conceptis Includatur nihiloininus tamen eos includit, & in eis includitur,ut concipiuntur in constitutione substantiae, & accidentis, aut specierum.Εt ratio huius est manifesta,quia cns complet igna,vt probauimus, includit substantiam, & accidens complutum , & aD eis includitur inrmaliter A essentialitetissed non est substantia completa & incompleta sine modis, ut eam constituentibus:ergo ut 1ic concepta includutur in ente completo,& illud includiit. Quae inclusio iussicit, ut conceptus entis diuersitate includat lassicientem ad tollendam uni uocationem,& cssiciendam analogiam. An ena sit univoeum respectu aliquarum rerum eiusdem prε- dicamimi,vel diuersorum pradica

mentorum,

EXplicata ia analogia entis uniuersalissimi respestu substan- sitiae Sc accidentis,& entis completi ,respectu substantiae completae , & accidentis completi: restant duae aliae comparationesentis masis particulares. Prima est : An respectu duarum specie-xum elui tam praedicamcirii, ut hominis,& equi,Petri & Ioannis, aut albedinis, S nigredinis. Secunda: An respectu duarum rerum diuersorum praedicamentorum accidetium, ut albedinis & quantitatis, ens sit uni vocum, vcl analogum: Sc non loquimur de ente ut completo, sed secundum se sumpto. Prima opinio tenet: Ens uni vocum eta , respectu duarum re-6 3rum eiusdem praedicamenti,tam substantiae, quam accidentis, atque etiam diuersinum praedicamentorum accidentium. Ελm tenet quantum ad primum Fons. . Met. cap. I.q. I .lesst. .non negas secundum, & quantum ad utrumque P.F.Suarius in Met. dis 3 2. se 2.2. n. 23. Probat utrumque hoc arg. Duae substantiae,& duo accidentia eiusdem praedicamenti, aut diuersorum, participant ra Itonem entis sine ulla attributione unius ad alterum: imo sine Vllo Ordine , sed aeque primo : ergo non conuenit illis analpgice, sed uni uc cc. Secunda opinio est aliorum,qui tenent utroque mota compae satum ens e se analogum pxoportionalitatis. Probant: duia cn est analogum attributionis smul, de proportionis sed in his com parationibus non significat membra illa secundum attributione uius ad alterum : ergo non potest habere aliam analogiam, nisi proportionali ratis. 3cid vero hanc habeat, manifestum est:quia Verum est,ita se habere quamlibet speciem ciuidem vel diuerso-xum praedicamentoria accidentium ad luam entitatem, quam par-xicipat ab ente,sic tu alte tu ad suam : & haec est proportionalitas: ςrgo erit ens, respectu illarum,analogum attributionis.

Pio solutione huius dubij notandum est, quod in his ς mya-

ratio

236쪽

Tractatus de analogia. ' 2 stationibus duobus modis potest sumi ens. Primo secundum limitatum conceptum eiusdem praedicamenti, & hoc modo compa ratum ad duas substantias,idem est cum supremo genere substantiae. Secundo modo potest sumi in tota sua uniuersalitate , prout significat substantiam, & accidens. Omitto tertiam considerationem eius, quam ponunt alij quasi mediam inter utramque, ita usaccipiatur pro conceptu minus uniuersali, eo Niem habet in sc- , cunda acceptione : sed magis uniuersali, quam supremum genus praedicamenti: & ita si eo iuperius, quia conceptus iste coincidit cum secundo, quantum pertinet ad analogiam, aut Vniuocat Onemma repugnat accipi uniuersalius, quam pro rebus unius praedicamenti,& non accipi, pro communi aliquo modo multis prς- dicamentis. Idem est autem accipi pro duobus, ac prout est commune omnibus,quantum pertinet ad analogiam,aut univocationem iuxta communem & probabiliorem sententiam: ergo de haς

acceptione non est curandum.

Hoc supposito, duo asserit nostra sententia. Pximum : Ens primo modo sumptum,uni vocum esse respectu rerum eiusdem praedicamenti. Probatur; quia idem est ens ita sumptum cum supremo genem eiusdem praedicamenti, sed hoc est univocum respectu rerum eiusdem praedicamenti:ergo etiam ens. Secundum est:Si ens secundo modo accipiatur in omnibus his comparationibus.est analogum , non uni vocum. Quod sic pro

bo:Analogum in sua propria,& integra significatione praedicatus analogice de singulis analogatis per se sumptis,ut sanum de antia mali per se aut de urina & medicina per se: sed ens in sua propria,& integra significatione est analogum:ergo ut analogum praedi catur de substantia per se: & de quolibet accidenri per se : & ex

consequenti de rebus eiusdem praedicameli, vel diuersorum praedicamentorum accidentiu sed sic sumitur in secunda accepti ne rergo praedicatur analogice de singulis analogatis. 6 3 Ad arg. primae sententiae, Distinguendum est antecedens, secun dum diuersas considerationes entis explicatas : nam si secundum primam accipiatur,verum est sine attributione, aut respectu pa ticipari a duabus speciebus eiusdem praedicamenti: sicut participatur supremum genus eiusdem praedicamenti cum quo conuertitur: si vero accipiatur iuxta secundam, negandum est : quia 'i'cὀt duae illae species non participent rationem entis,cum attribu tione inter sese , eam tamen participant cum attributione acci dentium ad ipsas, quemadmodum verum est,ac necessarium, Q p emum genus earum, participare rationem entis cum attributione accidentium ad illud in hac praedicatione, Substantia est eni alioqui non esset praedicatio analogi formaliter. Quod patet esse falsum.

237쪽

a io Tractatus de analogia.

Ad rationem alterius opinionis: Respondetur ex doctrina su- Pelius tradita: Quod proportionalitas nullo modo essicit per se nomen analogunuvndc eo ipso,quod ens non praedicatur secundum attributionem , non potest praedicari ut analogum. Sed de hoe statim dicemus. Secunda pars quaestionis.

ω eus sit analogum eo aratum ad ens ereatum,ct inereatum, mel ad Deum, P creaturas.

DIuersa est entis comparatio a praecedentibus : quia nonccsumitur ens in sua uniuersalitate ,respectu substantiae, Sc accidentis:sed respectu Dei,& ercaturarum. Per creaturaS Vero non intelligimus accidentia:na cum Deus sit substantia, manifestum est ex dictis in prima parte quaestionis,non posse conuenire Vni- uoce sub nomine cntis cum accidentibus : solum ergo intelligitur nomine creaturarum substantia creata:vnde sensus quςstionis

est, An substantia creata,& increata,vniu oce conueniant sub nOmine entis. Et prima opinio asserit,Ens ad Deum is ereaturas, non e se isse Mocum οῦ sed aquitio m. Huius sententiae mentionem fecit D.Tho. I-p.q. 3.art. .& quaest. .de potentia,art. 7.& eam videtur tenere

Aureolus in i .d. x. quaest. I. inisi sorte de aequivoco loquitur sub communi acceptione,ut comprehedit analogum. JEt potest probari : quia entitas creata, alterius longe rationis est ao increata,& in infinitum ab ea diuella:ergo nihil potest habere commune cum increata, praeter lam vocem. Et hoc est,nomen utramque significans esse aequivocum. Secunda opinio est Scoti in i .dist. 3.quae. t.& 3. afferentis, Ens respectu substantia errata , increata , habere unum conceptum eom muNem, is distinctum ex natura rei ab υtraque e sicut superius dixerat de conceptu entis, & ideo esse uni vocum. Eum sequuntur eius discipuli. Probatur a lassicienti diuisione: Ens ita comparatum non estι sequi vocum,non est analogum:ergo erit uni uocon .Probatur pri- ma tars antecedentis;Nam substantia creata non est omnino diuerta ab increata, sed ei similis:ergo non conuenit cum ea in sola voce,sed aliquo modo in entitate ipsaequare non potest enS re spectu utriusque essie aequivocu. Probatur secunda pars hoc modo: Ens non cst analogii proportionalitatis, neque attributionis:ergo nullo modo. Antecedens probo:quia nomen ens respectu Dei &ς aturarum, non significat proportionalitatem , quod necessa-xium est, ut sit analogumergo non est analogum proportionalitatis : sed nee signifieat attributionem : nam creatura simpliciter ςst ensiergo non per attributionem ad Deum.

Tertia

238쪽

Tractatus de analogia. Q rTertia opinio est D.ThOm. .parr.quaest. 1 3.art. 1 Quod Ens respectu Dei , Cy creaturarum, non sit aquivocum , nee vnmecum: sed analogum. Quam sequuntur iam fere Omnes , praesertim Ferra. r.

est vera & tenenda. Et quod non sit aequivocum contra primam opinionem , essicaciter probatum est argum . secundae opinionis. Sed probatur,quod non si uni vocum adueIsus secundam,hac ratatione: Analogum est,quod non participatur aequaliter,nec simpliciter ab analogatis; sed ab uno per se primo,atque simplicitet,sed cum essentiali attributione , ac dependentia ab illo : sed ita se ha bet ens respectu Dei,& creaturae:ergo analogum est , & non λα- uocum. Probatur minor,quia entitas conuenit Deo per se, & a se.& conuenit ei simplicitericreaturae vero , Ut creatura est, non per se primo, nec a se,sed per participationem ,& ideo non simpliei ter, sed secundum quid. 68 Ad arg.primae opinionis:Concesso antecedenti neganda est con sequentia. Nam licet infinita sit distantia inter entitatem creatam,& increatam:aliqua tamen est similitudo,per attributione si gnificata quia entitas creata est quaedam participatio entitatis di uinae. Et hoc sussicit,ut non siit omnino diuersae,& ut respectu ilia. Iarum, ens non sit nomen aequivocum.

Ad arg secundae opimonis;Negandum est antecedens.Et rursus dum probatur, quod ens non significat Deum , & creaturam secundum attributionem; quia cxcatusa est ens simpliciter, distin guendum est. Nam duobus modis potest significari creatura. Priamo,nomine eritis : secundo , nomine entis creati, ut significatui comparatione Dei per nΘmen ens , ut commune ad ens creatum.& increatum. Et si primo modo accipiatur, non significatur cum attributione ad Deum , sed absolutὸ : & ideo dicitur simplieitetens:significata vero secundo modo attributionem dicit;& ratione illius non vocatur ens simpliciter, sed secundum quid , hoc est, ens per participationem. Et ex hoc habetur, quod nomen ens, ut significat ens creatum, & inereatum,analogum sit, & non unium

sua analogia dieatur ens respectu subsantia,ct accidentis, atque etiam restem Dei,ct ereaturarum. Rima opinio est aliquorum modernorum, qui utramque ana I logiam proportionalitatis, & attributionis tribuunt enti, respectu substantiae, & accidentis, atque etiam mspectu Dei , &creaturarum. Probant hoc arg. Illud est analogum proportion litatis,& attributionis, inter cuius analosata reperitur proportio

nalitas, & attributio : sed inter substantiam, se accidens, & in

239쪽

2 22 Tractatus de analogia.

ter ens creatum , & increatum , reperitur utraque : ergo dicetur analogum proportionalitatis , & attributionis. Probatur minorinam verum imprimis est, quod sicut te habet substantia ad suum eta, quod participat ab ente : ita accidens ad suum , quod participat ab eodem : ergo habent inter se proportionalitatem.Deat- tributione vero videtur manifestam : quia accidens dicitur ens per attributionem ad substantiam, & ens creatum per participationem, R attributionem ad increatum.

Secunda opinio estiNon esse analogum attributionis, sed pro 69

portionalitatis tantum : quia accidens vocatur absolute ens in communi modo loquendi, & multo melius substantia creata: ergo non sunt entia per attributionem. Probatur consequentia:

quia quod tale est per solam attributionem ad illud, non dicitur tale sinpliciter, sed secudum quid, ut de urina, & medicina patet. Tertia sententia est : Non eme analogum proportionalitatis, sed solius attributionis.Haec est conformis doctrinae D.Thom.&probabili ociideo eam sequitur iam maior modernorum pars, sed

non.omnes in eodem sensu , aut propter eandem rationem eam tenent: nam quidam fatentur, non solam attributionem reperiri

inter analogata , sed etiam proportionalitatem: sed hanc ideo non facere ens analogum , quia non significatur per illudmonenim significantur substantia,& accidens nomine enti in quantum quodlibet sic se habet ad suum esse , sicut alterum ad suum, licet nanc proportionalitatem habeant, & secundum eam possint concipi ab intellectu : ergo talis proportionalitas non essicitens analogsum proportionalitatis. Probatur consequentia:quia non dicuntur aliqua analogata alicuius nominis analogi: nec

nomen ipsum dicitur analogum respectu illorum, nisi ea significet, Ut talem habent analogiam: sed non potest ea ita significare, nisi analogiam significando:ergo si eam non significet,ut probatum est non significare ens , non dicetur ab illa analogum, quamuis inter res significatas reperiatur. Nos vero alia via hane sententiam defendimus t ut superius odiximus δFatemur enim, proportionalitatem reperiri inter utraque analogata entis, & diximus, proportionalitatem, siue significetur per analogum , siue non, sussicientem non esse ad emciendum illud analogum, quod superitis agentes de speciebus anal giae probauimus. Ideo non datur analogum proportionalitatis: nec en S tale vocari debet, sed analogum attributionis , quia sola attributio vera analogia reputanda ess, & sola illa analogum facit nomen : & semper significatui per nomen analogum . Neceo sarium est enim analogiam significari per nomen , ut illud analogum constituat. Quod essicaciter probatum est argumento illo Pro nostra sententia ab his, qui eam alia via defendunt.

240쪽

Tractatus de analogia. 223

sed ad argumentum alterius opinionis distinguendum est an- tecedens , dum dicitur, Accidens vocari simplicitet ens & etiamens creatum. Nam aliquid este, aut dici simpliciter ens,duplicem sensum habere potest. Primus est, ut sit ens intrinsece, formaliter, & non per lotam denominationem extrinsecam. Et in hoc. sensu verum est, accidens esse cns simpliciter, & ctiam ens cre

tum. μ iter sensus est , quod aliquid sit ens sine addito. Et hoc modo de nullo analogato minus principali praedicatur simpliciter analogum, sed de omnibus cum illo addito secundit inquid.

i Et ratio huius est:quia licet sol maliter participet rationem an logi,hoc tamen non nisi per essentialem dependentiam, & attria butionem ad principale analogatum, di ideo non nisi secundum quid. Quod ut significaret Arist. asseruit, decidens non se ens ,s dentis ens. Et ita loquendum est de quocunque alio analogato minus principali cuiuslibet analogi: cum probatum sit omne an logum esse attributionis. Et hoc significat etiam illud commune

proloquium s analogum ρὸrsis sumptum flat prosim ora signifemro. l Cuius sensus est , quod licet omnia fgnificet: principale tamen tantam simpliciter,ia sine addito. Quare dum abs ture pro-

fertur analogum, pro eo tantum supponit.

Et si dixeris , ex hoc sequi , hanc propositionem esse veram: omne ens est siubstantia : imo esse identicam , quod sic probatur: Ens absolute sumptum solum supponit pro substantia , ergo subiectum, L praedicatum idem sui. Respondeo neutrum sequi. Non primum,quod propositio sit vera , quia analogum abi lute sumptum semper significat omnia sua analogata : sed pro solo primoestare dicitur, si per se accipiatur: quia reliqua non sunt talia sine addito t in subiecto autem illius propositionis, Onme ens es Dbstantia , non sumitur absolute , aut per se ens,sed cum addito diΩ tributionis quae in nomen analogum fertur, secundum significa tionem analogi:& ideo in omnia analogata. Quare sicut no pro

solo principali distribuitur,se non pro ilo illo supponit,& ideo

non est vera propositio , quia praedicatum solum continet unum analogatum, subiectum vero distributive omnia:& haec est ratio, proiter quam non potest verificari de subiccto. Quod vero non sit identica, ex eodem est manifestum, cum plus significet subiectum, quam praedicatum : atque etiam ex alio, quia licet subiectum solum pro substantia supponeret,non signincat eam expIes. . se ac distili ste , sed confuse tanti im, & in praedicato significatur

distiniste & expresse: diuersus autem modus significandi praedica.ti, & subiecti sufficit, ut propositio non sit identica.7 1 Ad argumentum primae opinionis dupliciter respondetur.Primo,distinguendo antecedens. Nam duobus modis potest experiri proportionalitas inter analogata : Primo, ita ut per nomen analogum

SEARCH

MENU NAVIGATION