Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

261쪽

ex quibus fiat per se praedicamentum , idem est enim, ac poni in recta linea praedicamentali, vel ex aliquo fieri eandem rectam lineam:nam latera praedicamenti extra ipium sunt,& quasi ornatus eius.Dum ergo quaerimus de partibus tam Physicis , quam Meta- physicis, An per se sint in praedicamento, vel ex eis fiat praedic mentum: sensus est: An per 1 e sint in recta linea praedicamentali. Et de partibus Plir is tcnet prima opinio, quod per se collo centur in praedicamento,ita Villat p.indus,& Lovanienses, cap. de substantia, quos sequum ur alij. Probant primo: Quia completa substantia componitur essentialiter ex materia,& forma; & integratur substantialiter cx partibus integrantibus : ergo repugnat completam substantiam poni per se in praedicamento,quin partes etiam ponantur:& per se quidem,cum per se eam componant. Secundo , quia in partibus substantiae intelligimus genera , dc species ergo ex his potest ordinari praedicamentum, sicut ordin tur ex generibus,& speciebus substantiae totalis. Probatur antecedens:quia sicut diuidimus completam substantiam in corpoream, & ilicorpoream.& sic de taeteris generibus, sic possumus diuidere partialem. Et confirmari potest de partibus homogeneis:quia eiusdem rationis sunt cum tota substantia, & possunt per diuisionem fieri compictae substantiae: ut si diuidamus aquam, tot substantias completas ossiciemus, quot partes separamus: nam postquam separatae sunt, nec dependent a tota sui stantia,nec partes eius sunt: sed quς- libet incipit esse completa substantia:ergo per se etiam pertinens ad praedicamentum. Secunda opinio excludit paties substantiae Physicas a praedica

Probatu r primo , quia praedicamentum solum fit per se ex generibus,& speciebus, ut iam ostendimus: sed genera,& species sunt substantiae completae:ergo partes, quae in completae sunt substantiae,non possunt praedicamentum per se constituere, aut in eo per se collocari. Secundo substantiae completae,& incompletae nihil datur com-i rmune univocum:ergo nec dabitur genus commune utrisque, sub quo collocari possint incompletae 1 quare non pcrtinebunt per se ad praedicamentum. Ad primum : Concedendum est antecedens, sed neganda comsequentia, quia res non pertinent ad praedicamentum secundum

vnti Mem,quam a parte rei habent, sed secundum modum L quo talis

262쪽

talis entitas concipitur ab intellectu: & modus iste ad constitutionem praedicamenti necessarius, completae emi tatis esse debet, unde cuin partcs solum sint in completa entia, non possunt vitalia, per se efficere praedicamentum,quamuis componant per se substantiam completam,ex qua per sic fit. Solum autem concedi potest partibus, quod reductive, aut quasi in directe collocentur in recta linea praedicamentali , ubi collocatur species, aut genusς cuius partes sunt. Ad secundum, negandum est,quod in partibus possint intelligi Vera genera , & verae species : sed solum possunt ex eis formari conceptus,quodammodo similes generibus, & speciebus. Et ratio est : quia non possunt concipi partes, nisi tanquam in compictae, quamuis in communi cocipiantur abstractae a partibus singularibus,in quo consiliit aliqua similitudo:& cum genera,& species ex proprio modo quo cocipiuntur,sint completa,repugnat,in partibus Vera genera, & Veras species concipere, aut esse veram ordi-I 1 nationem praedicamentalem. Ad confirmationes de partibus integrantibus homogeneis, concedimus,quod sint eiusdem rationis cum t ta,quatum ad entitatem : atque etiam quod possint fieri substantiae completae:negamus tamen,quod per se pertineant ad praedicamentum.Εt ratio est .quia quamdiu sunt in toto,ab eo dependent,& incompletum

modum essendi habent. Quod vero separari possint ab eo, solum probat, quod dum separatae fuerint pertinebunt per se ad praedicamentum, quia non erunt iam partes:hoc vero solum est, posse pertinere,non vero pertinere actu.

De partibus vero Metap.quales sunt disserentiae,dixerunt quidam, quos citat Fonseca s. Meta. cap. 8.q. x. pertinere ad pIrodicamentum qualitatis, cum praedicentur de speciebus in quale quid. Sed hoc aperte falsum est , quia licὸt aliquam similitudinem ha-.

beat cum qualitatibus in modo praedicandi, vere sunt conceptus essentiales i& ut tales concipiuntur ab intellectu componente speciem ex eis simul,ac generibus ergo non sunt verae qualitates, nec Vt verae qualitates concipiuntur,sed per quandam similitudinem earum : & ideo non possunt pertinere ad praedicamentum

qualitatis.solum potest esse dubium , An singulae disserentiae per se pertineant ad illud praedicamentum,in quo collocantur gene ra quae diuidunt,& species quas constituunt. a 3 Et est prima sententia Ammon ij, cap.de substantia, asserentis per se pertinere quaslibet differentias, ad proprium pra dicamentum, qRod probat hoc arg. Nam aut disserentiae excluduntur a praedicamento,quia simplices conceptus sunt:vel quia incompleti: sed utraque ratio concurrit in generibus:ergo vel genera excludi deibent, vel collocari disserentiae:sed stenera excludi non possunt, r

263쪽

24 6 CF. . de incomplexis,quaest. I. ,

notum est ergo ncc di fierentiae excludi debent. Probatur minor quia conceptus generis,ut talis,non est compositus,quamuis,si sit

species suabalterna, in quantum est species,componaturiergo est simplex : & est vera pars speciei,non minus quam differentia:ergo incompletum quid. Nec soluitur arg. si dicatur genus esse totum potentiale: quia etiam differentia est totum actuale, ut praedicatur de specie continens totum, quod species : nam ut pars non posset de ea praedicari:ergo pertinebit ad praedicamentum sicut genus. Communis sententia omnium expositorum, cap praesenti, dc sequenti,dissurentias excludit a recta linea praedicamentali,& tum eis concedit,ut latera praedicamenti constituant:quod est extra praedicamentum simpliciter esse.

Et probatur duplici ratione. Prima: Differentia formali tec sum-I pta solum dicit partem speciei:ergo formaliter est quid incompletum sed recta linea praedicamenti solum constituitur ex praedicatis completis, quae sunt genera, di species : ergo differentiae non pertinent per se ad illam. . Et si dicas totum includere , quod species, cum includat genus

saltem materialiter. ergo habet modum totius completi: sicut genus,ex eo solum , quod includit differentias in potentia,dicitur habere modum totius copleti,& pertinere per se ad praedicamentum.Contra hoc est, quod differentia codem modo includit genus, ac accidens in concreto,nempe per modum subiecti,& ideo significatur nomine adiectivo,ut rationalc,quare no includit per se totu, quod species, sed quasi per accidens: unde nec habet modum unius per se.Sed genus per se,& formaliter est totum potentiale,per se,& formaliter includens totum,quod species,quamuisVnum actu,nempe gradum propriae naturae,& aliud in potentia, nempe gradum di rentialem: & ideo modum habet totius,atque completi per se:& per se essicitur ex eo praedicamentum. Securedo probatur: Recta linea praedicamenti constituitur ex I spraedicatis per se , formaliter & essentialiter ordinatis;sed differentia non ordinatur per se, & formaliter cum genere:ergo non pertinet per se ad rectam lineam praedicamenti. Probatur minor: quia disterentia non includit per se,& formaliter genus, i rationale non includit per se & formaliter animal,sed extra rationem eius animal est crgo non potest cum eo constituere lineam prae dicamcntalem; nec per se pertinere ad praedicamentum. Ad arn alterius opinionis iam responsum est , quia differenti formaliter,& per se non est totum, 1ed pars:genus Vero formaliter, & essentialiter habet rationem totius potentialis, & completi: & ideo per se,& formaliter collocatur in praedicamento, a quo excluditur differentia, propter rationem incompletam

264쪽

Cap. .de in complexis, quaest.I. 24 T

An, is quomodo indiuidua ponantur in tradicamenIo.-DRima opinio est Iavelli, in sua Logica, tit. s.cap. l. asserentis, I Indiuiduum per se non pertinere ad pradicamentum,sed reducliuer tione speet i, quam participat. Quod probari potest ex Porphyrio cap. de i*pcie, ubi P. rminos,quibus clauditur praediι amentum, asserit, esse sipremum genus , Or infimam θιciem , vltra quam non licet ascendere ad indiuidua, quia sunt infinita : ergo sentit non pertinere per se ad Praedicamelum:& praetcrea si infinita sunt, quemadmodum de illis non datur scientia , ita ad praedicamentum non per se pertinebunt: quia pars ista, scientiar Dialecticae pars est.

Sed opposita opinio , quod individuum per se sit in praedica-

mento tanqtiam basis, & fundamentum eiust vera est & tenenda Eam sequitur Fonseca 1.Met. c. 7.q. .se n. 2. & q. 8.se L . . Et ratione probatur, quia Indiuiduum est ens per se complerum, & in se continens omnia praedicata tactae lineae praedicam c-ralis, quibus per se subiicitur:& de quo per se,& formali ter praedicantur,Substantia,Corpus,Viuens, Animal & Homo ergo nihil ei deficit, ut in praedicamento sit tanquam fundamentum eiuS. 7 Ad arg. respondetur,Porphyrium posuisse pro extremis praedicatis essentialibus praedicamenti genus supremum,& infima speciem:praesupponendo individuum esse extremum tanquam fun-dmentum Omnium praedicatorem. Quod vero sint infinita indiuidua,non tollit individuum pertinere per se ad praedicamelum, etiam si actu essent infinita quia non pertinent ad praedicamentum ut distincta, vel vi essiciunt numerum: sed ut participant de praedicatis essentialibus,& ea sustentant:& haec ratio eade est in omnibus, siue sint infinita,aut solum finita. Ex quo etiam intelligitur, individuum ad scientiam praedicamentalem pertinere pon e,non quidem ut obiectum eius, sed tanquam id ,ex quo, ut fundamento, integratur obiectum, nempe praedicamentum,quod est pars totius Dbiecti Dialecticae scientiae.

Luonam modo res infinita ponantur, aut excludantura pradii amento.

i 8 IN communi tantum dicendum est hoc loco de rebus infinitis: I nam in particulari suis locis de illis agemus, nempe in praedirsam Cnto subit tiae & quantitatis. Nunc vero hac distinctione explicandum est dubium hoc: Duobus modis potest esse aliquid

infinitui aut secundum estentiam,vt Deus,aut secundum aliqua τλtionem acesciunt εἰ M t sonis , aut intensionis , ut linea,si

Metur infinita, aut habens infinitos gradus intensioni

265쪽

a 8 Cap. .de incomplexis, qua l. 2.

de quantitate, quod ad praedicamenta propria per se pertineant,

non miniis quam finitae quantitates aut qualitates.

An rei sint ponenda in predicamentis sub nominilus

abstractiquet concretis.

DE his,quae pertinent ad praedicamentum substantiae, certum Is

est,sub nominibus concretis collocanda esse in praedicamε-to, & non sub nominibus abstraetis: ut species humana,& genus animalis, sub nominibus hominis, & animalis,& non sub nominibus animalitatis,& humanitatis, & sic de reliquis. Et huius ratio est, quia praedicamentum fit ex rebus completis, sed per nomina abstracta non significatur substantiae, tanquam entia completa, sed solum per concreta: ergo sub concretis, de non abstractis ad praedicamentum pertinebunt. Probatur minor , quia per nomina abstracta significantur, non ut species, vel genera,sed ut principia generis, de speciei:vi nomine animalitatis significatur natura sensitiua , ut principium animalis:& nomino humanitatis natura rationalis, ut principium hominis ergo fgnificantur modo incompleto, de non praedicamentali. De solis ergo accidentibus procedit quaestio, An abstracta,ut

albedo, & color: vel concreta potius, ut album & coloratum,po nantur in praedicamento qualitatis:& sic de caeteris prςdicam&is. Et antequam alias sententias proponamus, reiicienda est ea, 1 ciquam Caiet. tenet,opusc.de ente, & essentia, cap.7.ubi di sanguit duas considerationes praedicamentorum,Logicam,& Metaphysicam dc in praedicamentis Logice cosideratis, abstracta esse collocanda,non concreta,quia ordinatur ad praedicationes,quae melius in abstractis,quam in concretis exercentur sed sub cosideratione Metaphysica, concreta,& non abstracta. Hoc tamen ab omnibus renuatur: luia praedicam eta eadem sunt in Logica, 8c Metaphysica: et go ex cistacin rebus,& eodem modo coceptis significantur. Quod vero in ordine ad praedicationes potius abstracta, quam concrcta ponenda sint,etiam est falsum:quia cum concreta, quibus significantur formae accidentales,ut sunt in subiecto,notiora nobis sunt, melius in concretis exercentur praedicationes. Sed haeς ratio non est sum ciens ad variandum modum significandi rerum .pi aedicamentaliuan:& ideo sub utraque consideratione Logica,

NI etaphysica disponendae sunt in praedicamentis.

Tenet ergo prima opinior Abstracta accidentium non collocari inpradicamento, sed 'la concreta. Ita Niphus s.Meta.quaest. 3.& 7.

Toletus quaest. Σ. post praedicamentorum, δc ali j ex modernis. Et probant ex Aristotele ips cap. praeseri, ubi praedicamenta in co-Coeto onumerauit iuxta transatione Boetij: quavis Argyropylus in

266쪽

Cap. .de incomplexis, quast. 2. 2 9

in abstracto ea posuerit, & I. lib.Topic .cap. .& lib. .c. I. loco A etiam in concreto secundum utramque translationem. ait Probant deinde ratione. Primo,quod at stra Ita non ponantur.

Secundo,quod ponantur cocrcta. Ratio primi est,quia pertrectior est substantia accidentibus: sed substanti no ponuntur in abstracto riuia significantur tanquam partes,& ideo modo in completo. ergo multo miniis collocanda erum accidentia in abstradio. Ratio secundi est, quia sic non ponerentur concreta:maxime quia sunt entia per accidens,cum significent forma, S con nolent subicctum,ut album:& ex forma,& subiecto tanquam ex duobus entibus in actu,non fiat unum per se, sed per accidens: sed lioc est falsum:ergo non sunt a praedicamento excludenda. Probatur misnor: quia ex potentia , secunciuili Arist. 2.lib.dc anima,tenet is inlcm per se : sed subiectum se habet ut potentia, & forma vi actus ergo ex tali congositione resultabit unum per se,quod est

concretum.

Secunda opinio opposita est , quia sola abstracta accidentium dicit collocanda esse in praedicamento: ita D. Tho. opus de Ente,& essentia,cap. 7 ad finem. Scotus quaest. s. uniuersalium,& quaecI I. praedicamentorum:Avicena lib. 3. suae Meta.cap. 3. Iaucllus S. Meta. quaest. I 6.Sotus ca. de quantitate, quaest. I.vcnctus cap.prae

senti. Villalpandus cap.de genere, quaest.Α.ar Probatur testimonio Arist. 3.lib. Topic.c. I. loco 3.&4.Vbias serit, Iugulam esse in genere, hoc est, in praedicamento, non iustum. Et etiam ratione, quia concretum significat rcs diuersoru praedicamentorum. nempe subiectum quod est subnatia;& formam, quae est accidens:ergo non potest pertinere ad unu praedicamentum determinarum. Imo ad nullum potcst pertinere,quia praedicamenta fiunt ex entibus per se:sed ex rebus diucrsorum praedicamentorum,c sim stat primo diuersae,& in actu,no potest seri unuper se : ergo concretum non potest collocari in praedicamento. Probatur minor, quantum ad hoc ultimum ex Alis . . Meta.tCX. 2I. ubi docet expresse, Album,is musicum non habere unam essentiam determinatam, , per se, Meo non posse ριν unam definitio nem essentialem explicari, sed ese entia per aetidhns. Pro solutis ne huius quaestionis duo notanda sunt circa, concreta,& abstracta accidentium. Primum est circa natura concreti,

, quae explicanda est per similitudinem concrcti substantialis. Natura aute substantialis habet actitatem existcntiam , perquam est in rerum natura sola ratione ab ea distinctam, & vltra hanc ha- . bet subst*ntiam, quae est modus quidam substantialis, pcr qi multimo terminatur,atque completur,& constituitur in Lupposito, si no sit rationalis,& si rathmalis sit,constituitur in supposito simul,& Persona,vi natura humana Petri habet actualem ea iscn-

267쪽

2 s o Cap. 4. de incomplexis, quaest. 1.

tiam, perquam est in rerum natura,& subsistentiam quae est vitimus actus eius,& per quam costituitur persona: unde persona Petri ,est composita ex immanitate actu existente, M subsistetia, aut personalitate.Et cum immanitas la habeat per modum potentiae,

hoc est,terminabilis per subsistetiam:& subsistentia sit tanquam

actus substantialis eam terminans,atque cpmpicias: sequitur personam elle unum per se substantiale Et etiam concretum singulare quaelibet perlona , & a multis personis abstrahitur natura communis sic terminata & complera. Et sic abstracta significatur

riona in e concrcro communi: ut nomen homo, signiticat naturam

humanam subsistentem, & completam in comuni, quς cst idem,

ac homo in communi.

Simili modo natura accidentalis ut albedo habet actualem exi-λ ην stentiam, per quam cst in rcrum natura, sola ratione a se disti il-etam, & etiam alium modum , per quoni ultimo terminatur , Scompleti 1 r,qui modus non cli subsistentia Ied actualis inhaeretia in subicisto. Ex liac igitur natura accidentali actu existenti in rerum natura,& ex modo actualis inhaerentiae in subiecto,componitur hoc concrctum, quod cst hoc album, vel illud.Et ab his concretis singularibus abi rahitur cocretum commune, ut album, significans naturam albedinis actu inhaercnte in subiecto .Et compositio haec cst per se. quia fit ex natura accidentali, se habente tanquam potentia quasi substantiali: hoc est,cx natura, ut de te minabili,& ex modo actualis inhaerentiae, tanquam ex actu quasi substantiali cani terminante. Ex potentia autem substantiali, &actu substantiali, fit unum per se : 8c ideo concrctum accidentale resultans ex tali compositione, est unum per se, sed quia modus iste, quo terminatur natura accidentalis cst actualis inhaeretia in subiecto, concretum lioc per se, ut album,con notat subicctum, in

quo inhaeret natura accidentalis, ita completa,& torminata. Con-

notare autem subiectum non est aliud , quam simul denotare illud, tanquam quid cxtrinsecum , cui quasi assi Xa eth natura accidentalis. Et ratio huius con notationis est , quia modus, per quem torminatur haec natura, imperfectus cst sicut ipsi& ideo non potest per se illam sustentare , sed indiget adminiculo subiecti cxtrinseci, cui quasi astiga sit. Et propterea talis modus non dicitur substantia , aut existentia per sis, sed actualis inhaerentia , vel a d ualis in exist tia. Ex quibus intelligitur. Concretum accidentale duobus modissumi possc. Primo ut solum significat composivum quid ex natura accidentali. & proprio modo actualis inhaerentiae: connotat Vero ex consequenti subiectum , in quo inhaeret , & concretum hoc est unum per se quia non componitur ex natura accidentali,

di subiecto: sed ex sola illa, de termino, icu actu proprio substantiali,

268쪽

Cap. de incomplexis,quaest.2. 23

uali,qui est actualis inhaerentia,eo modo, quo componitur concretum substantiale ex natura substantiali,& proprio modo su stantiae:subiectum vero non pcrtinet ad hac compositionem, sed extra illam con notatur,tanquam quid extrinsecum,cui affixa est natura per actualem inhaerentiam: con notatur tamcn per sic. Alio . modo sumitur concretum accidentale per modum aggregati ex utroque, nempe ex natura accidentali,& subiecto,ita ut tanquam compositum ex utroque significetur. Et hoc modo non est unum per se,sed pcr accidens : quia licet componatur ex subiecto, ut ex potentia;& ex forma accidentali, , t ex actu; potentia tamen illa

subiecti, quam habet ad recipiendam formam accidentalem, accidentalis est: quia omnibus modis est extra essentiam eius, iam Gmnino completam per principia . partes substantiales. Ex potetia autem accidentali,& actu etiam accidentali, non potest fie-Ti Inum per se, sed per accidens: quia fit ex duobus entibus iam copletis in proprio esse substantiali, & ad diuersa praedicamenta pertinentibus,nempe ex subiecto,& natura accidentali,iam completa per proprium modum actualis inhaerentiae. Et hoe est fieri ex duobus entibus in actu ,ex quo infertur esse unum per accides,

Et si dicatur, quod sicut ex potentia substantiali,& actu substantiali fit unum per se substantialita ex potentia accidentali subiecti,& actu accide talis formae, potest fieri unum per se accidentale. Respondeo in possibile esse,quod sit unsi accidentale,& per se; quia potentia accidentalis subiecti non potest esse per se respectu illius,quia est alterius generis a substantia: ergo respectu subiecti est potentia per accidens: sed subiectum concurrit per talem

potentiam ad componendum concretum, simul cum forma accidentali rergo concurrit per potentiam,no per se sed per accidens: quare non potest per illam efficere unum per se componendo simul cum alio : sed eo ipso, quod essicit unum accidentale , cum ipsummet sit substantia,effcit unum per accidens. Secundo notandum est, circa naturam abstractorum acciden tiualiquod ut in communi modo concipiendi, & loquendi accipiuntur, significant naturam accidentalem,ut abstractam a subiecto abstractione Physica,& non Metaphysica: qua abstratiuntur uniuersalia a particularibus: unde significant eam non peI mO 'dum inhaerεtis in subiecto: sed per modum quasi per se subsistentis,adsimilitudinem substantiarum t ut albedo quae vere inhaeret subiecto, nomine albi significatur,per modum inhaeretis sed nomine abstracto albedinis significatur, ut abstracta physice a subiecto:& propterea non per modu inhaerentis,sed per modum per se subsistentis completi, & ideo tanquam Vnum per se. Ex tota hac doctrina colligo tres conclusiones, quibus nostra

sentcn

269쪽

Cap. 4. de incomplexis, quest. a.

sententia explicatur. Prima est : Concretum accidentale ex sola natura accidentali,& proprio modo actualis inhaerentiae compositum, per se collocatur in praedicamento. Probatur hac ratione: Praedicamentum fit ex entibus per se completis: sed concretum

hoc est unum per se & completum: ergo per se pertinet ad praedicamentum. Probatur minor. Ex potentia substantiali, se actu subpatiali componitur unum perser ut docet Arist. χ.li.de anima, tex. x .sed concrctum accidentale compositum ex natura accidentali, , t terminabili,& ex proprio modo actualis inhaerentiae terminante, componitur ex eadem natura,vt in potetia substantiali ad suum terminum, tanquam ad actum substantialem: & ex termino ipso, tanquam actus eius subffantialis: ergo est unum per se,at- qud completum, cum contineat natura accidentalem completam pex proprium modum. Secunda conclusio : Concretum secundo modo sumptum ut significat compositum Physicum ex subiecto, & forma acςide tali, non ponitur in praedicamento.Probaturiquia praedicamentum fit ex cntibus per se: sed concretum accidetate hoc modo sumptum est ens per accidcns : ergo non pertinet ad praedicamentum. Minorem probo:quia ens per accidens est,quod componitur ex pluribus cntibus in actu, hoc est, iam completis in tuo e sse substantiali:sed concretum sic sumptum , componitur ex subiecto iam completo in toto si o esse substantiali , & ex natura accidentali, etiam completa per proprium modum actualis inhaerentiae;ergo ex multis entibus in aes u. . Tertia cones usio: Abstracta Physica accidentium, ut in communi modo concipiendi & loquendi significatur, per se pertin tia praedicamentum,ut albedo,color,&c. Probatur, quia significat naturam accidentalem per modum per se existentis,ac subsistentis:ergo tanquam unum quid per se & pr dicamentale. Si vero ab his abstractis abstractione Physica quae potius habent modum concretorum substantialium in accipialitur alia abstracta Meta- physica,ut ab albedine albedincitas,& a colore coloreitas, stracta haec non pertinent per se ad praedicamentum , sicut nec abs tracta substantiarum:quia significant naturam modo incompleto, hoc est, non tanquam genus,aut specie . sed tanquam principia generis,& speciei. Ad testimonium Arist. pro prima sentetitia: Concedendum est, γ

troque modo Enumerasse praedicamenta , in concreto,& in abiati acto:quia tam concrctum per se, quam abstractum per se pertinent ad praedicam εta:& solum concrctsi per accidens excluditur.

Ad primum aret. distinguenda est maior : quia duobus modis possumus lis qui de rebus aut secundu se,& hoc modo perfectiora isunt abstracta substantiariam quam accidentiu vel ut tali modo a abstra

270쪽

Cap. de incomplexis quast. r. 2 3 3

abstrahuntur ab liuellectu,& sc accepta perfectiora sunt abstracta accidentium,in comuni modo concipiendi & loquendi , quia significant naturam,licet accidentalem, ut abstractam abstractione Physica;& ideo per modum naturarum per ic subsistentium,atque completarum, abstracta vero substantiarum significandi naturam,licet substantialem,abstractam tamen abstractione Metaphysica,& ideo modo quodam incona picto , tanquam principium generis , &speciei. Quare illa pertinent per te ad pIaedicamentum, haec non, sed abstracta accidentium, quae accipiuntur Metaphysice,etiam excluduntur a praedicamento.

Ad aliud quod de concretis dicitur in eodem arg. Respondeo,

Concretum , ut compositum ex subiecto, Sc accidenti , este unum per accidens, licet componatur ex potent Ia, & adtiuquia potentia,& actus,nou sunt substantiales, ex quibus Arist.assirmat fieri unum per se , sed potentia accidentalis substantiae, Ex adius accidentalis fornaae,ex quibus fit unum per accidens. Ad testimo esum Aristot. pro secunda opinione respondetur, quod si loquatur de genere pro praedicamento, iustum, sumit pro

eo Rcreto accidentali,& hoc modo sumptum, verum est, non esse in genere,hoc est,in praedicamento,ut expositum est. Et eodem modo respondetur ad arg. quod concrctum, ut significat compositum ex rebus diuersorum praedicamentorum,non ΡΟ-test pertinere ad unum praedicamentum determinatum, imo nec ad ullum praedicamentia bene tamen , ut significci compositum ex sola natura,& proprio eius modo actualis inhaerentiae,quod est unum per se. Si autem aduersus nostram sentcntiam aliquis ita arguat: Accidentia in concreto definiuntur unica definitione, ut album quod

si disgregativum visus : & definiuntur , ut dicunt subiectum , &formam accidentalem , ita , ut subiectum sit definitum materiale, tanquam denominatum a forma, & haec sit definitum formale, ut denominans subiectum:ergo sunt unum per se, etiam ut includunt subiectum.& ideo pertinebunt ad praedicamentum , con. tra secundam conclusionem nostram. Respondeo , quod concretum duobus modis includit subiectum , ut ex nostra doctrina est manifestum. Primo, tanquam per se connotatum, & non significatum, & tunc concretum est unum per se : quia solum significat naturam per proprium modum actualis inhaerentiae compictam: subiectum vero per se connotat. Secundo modo includit subiectum,ut per se significatum , & hoc modo est unum per accidens. Dum ergo definitur in cocreto. primo modo sumitur,& est unum per se,includens naturam,& subiectum,ut per se connotatum,non Vt componentia unum , sed ut ordinata : quia cum subiectu iii

SEARCH

MENU NAVIGATION