Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

a 3 4 C l. 3. de regulis praedicatorum essentialisnn,q.unica.

Texim expositio.

INtentum Arist. est tradere duas regulas praedicatorum e Gn- Itialium , &hoc tantum agit in toto capite. Prima regula est,

uando aliquid pradicatur de aliquo tanquam de subiecto, hoc est, tanquam de quidditatiue inferiori, quacunque dicuntur depradicato, ne se est pradicari de bubiecto. Ita se habent quaecunque praedicata , posita in recta linea praedicamentali: ut animal praedicatur de homine, & lcone,ideo quaecunque praedicatur de animali, necesse est praedicari de homule. Secunda regula obscurior est & sc habetur in transsatione Boetii: Diuersioνumgexerum, o non subalternatim positiorum diuerso sunt specie disserentia ut animalis, & scientiae. Si vero subalternatim ponantur,easdem differentias habere possunt. Vt animal, Muiuens eandem habent differentia quia differentiae viventis includuntur in animali.

An genera non subalte natim posita,possint habere aliquam

differentiam communem.

DVas habet partes quaestio haec. Prima quaerit,quid intelligat i

Arist. per genera subalternatim posita , is non subalternatim posita. Secunda, an possint habere aliquam disserentiam communem, Prima pars quaestionis. Circa primam partem duae 1unt opiniones. Prima afferit, genera bubalternatim posita ea solum esse , quorum unum collocatur sub altero ut animal, de vivens:& non subaltornatim posita Ca,quorum unum non est sub altero: sed ambo sunt sub tertio : ut μ' imal & plata,vel etiam,quae nec unum sub altero,nec ambo sub tertio : ut sunt ea, sua: in diuersis praedicamentis collocantur,qualia sui animqt,& sciensia. ita Solus in expositione huius rhgulae. Probat duobus testimoniis Arist. Primum est in hoc capite,ubi secundum transsationem Argyropyli vocantur genera subalternarim posita ea quorum unum est sub altero: ed non subalternatim po- sit . quorum unum non est sub altero. Alterum testimonium habetur pri. lib. Topicorum,cap. t i. ubi senera subalternata Vocat Arist. sebalte natim posita : sed genera iubalternata sunt, quorum nἀm est sub altero .ergo non pubalternatim posita erunt illa, quo. Ium Vnum non est sub altero, licet utrumque sit sub tertio. Probat deinde ratione e quia si per genera subalternatim posita. non solum intelliguntur ea,quorum unum non est sub altero,led etiam illa,quae sunt sub tertio:sequitur , genera non sebalternatim' sit ,ea solitin esse, quae in diuelsis praedicamentis sunt,de suibus quidem est non posse habere differentiam communem,cum sint

252쪽

iti diuerso gradu essendi: quare nihil dissicultatis haberet regula

haec, quam tamen dissicilem cssiciunt omnes interpretes.s Nostra ientsntia est, Per genera non μι alternatim pista, intelligi non solum ea, quorum unum non est sub altero: sed etia qua sunt sub tertio. Et ideo non subalternatim posita, ea solum esse, quae in diuersis praedicamentis sunt.

probatur expresso testimonio Arist. 6 lib.Topicorum m. 2.lia co 4 I. ubi duo asserit. Primum genera subalternata non solum spe

'. lari ea,quorum mnum s sub alie sed etiam qua sunt sub tertio. Secundum: Genera illa qua Iunt subsertio habere diserιntiam communem: ut animal gressibile,& animal volatile, habent bipedem pro differentia comuni. Ex quo sequitur , quod vel non dicantur non subalternatim posita: vel falsa si regula riri st' telis,quod genera nosubaltemaum posita , non possint habere diste Ientiam comunem. Deinde probatur ratione. Primo : quiagenera non subalternas imposita,ex Aristot. non possunt habere differentiam communem: sed ea quorum unum non est sub altero sed ambo sub tertio .habent ditarentiam communem;ergo non dicuntur, subalterna rim posita ab Aristotele. Probatur minor:quia quantitas diuiditur in successivam,& permanentε,tanquam in duo genera, quo umvnum non est sub altero, & habent differentiam comunem mam differentia continui, communis est virique , atque etiam differentia discreti,si quidem tam quantitas permanens,quam successiva diuiditur in continuam & discretam. Secundo:quia eadem sunt genera bubalternata & subalternatim posita Ted ea quorum utrumq; est sub tertio, ni subalterna respectu illius:cum utrumq; sit sub eo:ergo erunt subalternatim posita. Ad primum testimonium respondetur: Quod cum diuerso modo habeatur in diuersis transationibus:per aliud expressum a nobis citatum, explicari,& intellisi debet, in quo no potest esse dubium nostram sententiam contineri. 'Ad aliud testimonium dicimus, genera subalterna,aut pubalte

natim posita, qtraque comprehenderemempe ea, quorum V Rum est

sub altero,& quorum ambo sunt sub tertio.. Ad arg. Concedendum est antecedes cum consequentia,& dicendum: uod regula Aristotelis , quantum ad hanc partem,cla

tisima est, si per alia testimonia expressa eiusdem intelligaturi eam vero dissicii ε fecerunt,qui praedicta testimonia non viderui. Secunda pars quaestionis. 6 ΟΕcunda pars quaestionis viaetit, An genera no subalternarim ρο- sita postsint habere disrentia communem. Quod ut melius intelligatur,notandum est duplicem esse differentiam;Constitutivam

x diuisivam ; Superiorem etiam ariue InferiorOm : Vt sens bile

est con

253쪽

a 3 6 Cay. 3. de regulis pradic.esentialiumcl. unica.

est constitutiva animalis, & diuisiva viventis : & corporeum est differentia superior respectu viventis : sensibile veto inferior re 1 pectu eiusderii. Intelligitur ergo quaestio de inferiori diuisua:

nam desii perioribus no est dubium quin possint esse communes. Circa quam est prima opinio Soti asserentis, Genera non subalte natim posita: uorum et mim est 'b esura in eodem pradicamento , sed utrumque sub tertio , non posse habere disserentiarn communem : γmutto mrnus genera siuersorum pra dicameantorum Quem etiam sequutiirali j,etiam si nobiseu dicant, hetc esse subalternatim posita. Probant duplici testimonio Aristo. ι . lib. Topic .cap. 2.loco Q. ubi affirmat, De pluribus pradicari genus, quam dulιον tram. Secundum liabetur i. ii de partibus animalium, cap.3. ubi dicit, Tot esse H serentia, quot sunt speries: sed si eadem differentia duobus genexibus , quae sunt sub tertio . commul, is sit, utrumque erit falsumi ergo non est admittendum. Probatur minormam si eadem differentia diuisiva viventis,communis est duabus speciebus subalternis,sub eo contentis,cum de illis praedicetur genus , praedicabitur etiam haec dilFerentia communis,& ideo non praedicabitur disse-xensia de paucioribus,quam genus. Et praeterea, in minori numero erunt differentiae, quam species, chim v na disserentia sit communis duabus specicbus.

Probant deinde ratione:Quia sicut repugnat idem individuum esse sub duplici specie ita repugnat eandem speciem esse sub duplici genere: sed si eadem digerentia Divisiva sa communis duobus generibus,sequitur eandem speciem contineri sub duplici generet:ergo impossibile erit. Probatur minor:Quia disserentia Divisiva generis constituit speciem sub eo, ut rationale diuides animal constituit hominem sub eo: ergo si animal , & planta habent differentiam communem talis diisereotia constituet speciem sub

Vtroque genere ;& eadem erit species animalis, & plantae, quod absurdum est. Secunda opinio tenet, Genera non subalternatim posita, no emper , aut nece fario , habere dissorentiam eommunem : sed aliqua posse eam habere. Et haec est probabilior & tenenda. Et explicatur duabus conclusionibus. Prima Genera subalternatim posita, quorum Vnum est sub altero, habent omnes disserentias Constitutivas superiorum generum communes, & Divisivas aliquas, non tamen omnes. Exempli gratia. Animal-υiuens hasens disserentiam Di Ni am siubstantia comunem , Ut corporeum r se etiam Constitutiiι corporissed neutrum habes di ferentiam Constitutivam alterim S, qua,

Diui a s proximi sen/ri . Ita Arist in ultimis verbis huius capitia. Et colligit ut euidenter exprima regula huius capitis: quia si genus superius praedicatur de generibus inferioribus,quae sui species subalternae:sequitur de eisil ε praedicari disserentia Constitutivam

254쪽

Cap. 3.de regulis praedic sentialiumcl. unica. a 3 tiuam eiusdem generis superioris,quae illud constituit, & de illo

praedicatur. Secunda conclusio Genera non subalternatim posta secundum primam opinionem quorum unum non est sub altero,sed utrum que sub tertio easdem differentias Constitutivas 1 uperiorum generum liabcnc communes,& aliquam Diuisivam superioris generis, possunt habere communem, licet non necessario, nec semper habeant sed gulacra diuersorum praedicamentorum , quae sola dicuntur non iubalternatim posita, nullam. PIima pars nutas conclusionis euidens est in animali , & planta quae habent differentiam Diuisivam,& Constitutivam corporis communem. Secunda vero expressa est apud Aristo t. 6.Topicor. cap. 2. loco I. Vbi eam probat hac ratione : Animal diuiditur in gressibile , is volatile, tanquam in diuersas species subalternas, Ur ideo in diuersa genera, qua sub se halent alias species, is tamen utriq ue gencri, communis est. disserentia Bipedis, ergo duo genera, non subalternatim posita, communem ha bent disserentiam Diui suam severio is generis. Vtitur autem Aristoteles his differentiis loco essentialium,quas ignoramus. Et confirmaturi uia quantitas diuiditur in successivam, & permanentem, tanquam in diuersas species subalternas , quarum una non est sub altera, sed utraque sub icrtia; & habent, communes differentias 'eontinui,& discreti.Si autem dicatur, quae sit ratio propter quam non semper, nec necessario habeant talia genera di merciit iam communem , sed aliqua habeant illam , & alia non et Respondeo, rationem esse,quia aliqua sunt magis similia aliis.& ideo potant

habere maiorem conuenientiam.

Pro soliuione argumenti, notandum primo. Quod differentia communis, quam habent aliquando illa genera , quorum unum non est sub altero, sed utrumque sub tertio; eo ipso,quod communis est,non est ultimate Constitutiva eorum,quia differentia vitimate Constitutiva distinguit speciem,quam constituit,a quacunque alia: sed digerentia communis non distinguit inter se illas species.quibus est communis; ergo non est vitiniate constitutiva earum. Gratia exempli:Digerentiae continui & discreti, communes permanenti & successiuae quantitati, non distinguunt eas inter se; sed solum quantitatem continuam a discreta : & ideo harum sunt vltimate constitutivae,non illarum Secundo notandum,Differentias quasdam esse uniuersites,quae totam lineam praedicamenti diuidunt; ut corporcum, & incorporeum. Alias vero particulares solum diuidentes unum, vel alterum genus particulare alicuius partialis linear , ut digerentiEdiuidentes animal. Et ideo genera etiam sunt duplicia : Qviedam Vniuersialia , quorum quodlibet continet intcgram lineam;vt coreus, & spiritus: Alia particularia partiales lineae , ut animal

255쪽

vel planta. Et differentiae uniuersales non possunt esse communes, nec uniuersalia genera possunt habere aliquam differentiam communem. Et huius ratio est manifesta, quia uniuersales differentiae habent uniuersalem oppositionem. Particulares vero oppositae non sunt formaliter oppositae , sed diuersiae, ideo repugnat illas este communes,non istas.Tertio notandum,Quod cum dici mus,Genera uniuersalia quae cotinetur sub tertio non posse habere disserentiam communem,& particularia poste habere, non loquimur de disserentia Constitutiva superiori,quam certum est,

necessarium, habere communem: nam corpus,& spiritus,sunt uniuersalia genera, SI habent communem modum intrinsecum substantiae, qui licet non sit differentia , quia substantia non est genas est tamen similis superiori digerentiae; & non minus eum includeret,si est et vera differentia. Et ratio huius est euidens , quia,

quidquid includitur in praedicato superiori debet includi in inferiori: sed digerentia Constitutiva superioris generis includitur in eo : ergo necesse est includi in quolibet genere inferiori. Loquimur ergo de differentia diuisiva superioris generis, de qua dicimus, Communem esse poste in ferioribus,licet hoc non sit necessarium:nec se in per contingat, sed aliquando , ut differentiae continui discret ι , quae sunt diuisiuae quantitatis , communes sint quantitati permanenti,atque successiuae. Notandum quarto . Quod haec disserentia Divisiva superioris syueris , quam dicimus poste esse communem duobus generibus sub eo contentis, non est ada:quata alicui eorum, sed inadaequata: ita ut per alias differentias dilhinctas ab ea , adaequale constituantur.Gratia exempli : Bipes communis est disserentia gressibilis, αvolatilis animalis;sed inadaequata utrique;quia per proprias differentias gressibilem & volatilem,adaequale constituuntur. Ex his respondetur ad utrumque testimonium Aristot. Negando minorem,nempe quod ex nostra sententia sequatur, Genm non pradicari de pluribuου, quam disserentia: aut, Nan esse tot differentiaι, quot fiunts'ecies. Neutrum enim sequi thr. Nam cum differentia, quae potest esse communis duobus generibus, quae continentur sub

tertio superiori, non sit Constitutiva eiusdem superioris generis, sed Diuisiua; ideo inferiorem necesse est de paucioribus praedicari,quam genus ipsum: ut bipes,de paucioribus, quam animal.Εt de hac loquitur Aristot.in primo testimonio,non de constitutiva, de qua manifestum est , Quod de eisdem omnino praedicetur, de quibus praedicatur genus , quod constituit. De tot enim praedicatur sensibile, de quot praedicatur animal. Quod vero dixit Aristoteles in secundo testimonio , Ut esse disserentias , quot siunt spe etes, verissimum est: nam licet 'na possit esse communis duabus

speciebus subalternis,positis sub tertio genere superiori; non tamenso by Coo le

256쪽

Cap. . de incomplexis quaea. r.

1 neri est ultimate constitutiva earum , sed habent alias, per quas constituuntur,& distinguuntur. Illa vero quae communis est,licet non constituat eas adiῖquate: tamen suam habet speciem propriam, quam adaequale constituit. Ut bipes non constituit adaequale animal volatile, aut grelsibile , sed adaequale constituit animal habens duos pedes. Vnde intelligitur , quod etiamsi una disserentia in adaequata communis sit duabus speciebus; nihilominus tot sunt diiserentiae, quot species , cum nulla sit species, quae non habeat propriam disserentiam adaequale constitutivammeque ulla disistentia,quae non constituat adaequa te suam speciem. Ad argumentum: Negandum est antecedens, Quod sicut noneotest idem individuum esse sub duplici specie, sic non possit una species e Te sub dupli ci genere ; est enim diuersa ratio de indiuiduo, ac de specie. Nam differentia indiuidualis adaequale & vlti mare determinat speciem: & ideo repugnat,eandcm disserentiam indiuidualem determinare duplicem speciem diuersam. sed di Sarentia specifica,cum sit praedicatum commune,& possit in adcquate conuenire duobus , & neutrum adaequale aut ultimate constituere,potest ea consequenti eme communis illis.

Continens diuisionem incomplexorum in decem praedicamenta. TEXTUS ARIST. Eorum,qua e num nullam comptiri em dicuntur,vnκm- qua ue aut substantiam significat,au: quantum, θα. Textus expositio.

elle debere illa, ex quibus praedicamenta constituenda sunt.Diuiditur autem in duas partes, in quarum prima ponit Ari st. Uniue Ialam diussionem incomplexorum in decem pra dicamenta. In secunda RQ erobat, Esse incomplexa, ex quibu3 predicamentum sit.

Diuisio talis est:Ens ncomplexum, aut simplex, aliud est sub- tantia, ut homo,vel equus; aliud quautum , ut corpus, aut lineaῶaluid quale, ut albu ; aliud ad aliquid, ut duplum, dimidium,aliud, ubi,ut esse in foro;aliud ,quando,ut heri,aut hodie;aliud, situs, ut iacere,sedere; aliud habere, ut armatum e Teialiud agere, ut secare; liud pati, ut secari. Sed simplieia hae linquit Aristot. in secunda parte in sicundkm steonyiaerata non punt Urmationes nec negationes; νι amuis ex eis si alis Ιηο verbo,aut copula variantur,posntferi Urmationes, nlationes.

257쪽

o Cap. . de incomplexu,quaΠ. I. Quod ita probat:Omnis Urmatio is negatio, est vera aut falsa: sed

simplieia, et i homo aut albedo per se sumpta, non dicunt veritatem auara ratem, vi notum est: ergo non sunt Urmationes aut negationes. Sed se ea coniungas ve bo aliquo, irmationem, aut negationem flarim O-Ges,si si homini is albo adiungm verbum, est, resultabit hac as 4rio bomo est albu3,in qua tam reperitur veritas aut falsitas.

Qv AESTIO I.

Ex quibusinam i ebin perse componatur pradicamentum.

OV inque sunt de quibus dubitari potest,An & quomodo pertineant ad praedicamentum , vs excussis his quae ad ipsum non possunt pertinere intelligi possit, ex quibusnam per se componatur Primum , est ens rationis quod ex eo videtur primo ad praedicamentum pertinere,quia praedicamentum, sicut propositio, aut syllogismus , quoddam ens rationis est , ergo non quomodocunque,sed formaliter, pertinebit ens rationis ad praedicamelum. Secundo,Praedicamentum fit ex generibus & speciebus;sed genera, & species sunt entia rationis : ergo ex entibus rationis fiet praedicamentum. Vera tamen sententia est,ex solis entibus realibus fieri; & ideo entia rationis non pertinere ad praedicamentum,nisi per quandam similitudinem; ratione cuius, quoddam praedicamentum, Vel potius similitudinem praedicamenti excogitare possumus, ut in tra statu nostro,de natura entis rationis diximus. Ita sentiunt D.Th. s. lib. Mut.leist. 9.& quaesL .de potentia,art. 2.Capreol. in I .dist. 8.quaest. .& d. 29.quaesLI. ad 3.Sotus cap. 4 antepraedicamen. quaest h. ad 4. Fonseca S. Metaphy.cap. .quaest. 6. se Tr. & caeteri omnes Probatur testimonio Aristi .lib. Metam.cap.7aex. I .ubi docet, Entia ρὸν se ditιidi in derem pradieamenta; ens autem per se,apud ipsium lubicunquc de eo loquitur 9 ens reale,idem sunt. Probatur deinde ratione:Quia entia rationis nec veram habententitatem, nec veram essentiam , sed ab intellectu excogitatam ad similitudinem emiratis,& essentiae realis' sed verum praedicamentum ex vero ente , Veramque essentiam habente debe t fieri: ergo non fit ex entibus rationis , sed solum ex realibus. Quod constabit,si per singula praedicamenta discurramus;videbimus enim praedicamentuin substantiae,qualitatis, & quantitatis, ex Veris naturis realibus fieri. Sed pro solusione argum. notandum est , Praedicamentum fieri sex praedicatis realibus: non tamen realiter , aut ex natura rei disia

tinctis:quia ut probauimus cap.de differentia,Genus, & differen-3ia , eiusdem rei conceptus reales obiectivi sunt , diuersos gradus essentiales significantes, & solum ab intellectu distincti. Species ero ex eis componitur, non tanquam tertia res ab eis distinista,

258쪽

. sed quantum tertius conceptus obiectivus, totalis atque completus:& ideo non est compositio realis, sed rationis, quia licet reales sint conceptus componentes, & compositi ; non tamen disti sti. nisi ratione; quare non postulat realem compositionem facere.

Ita ergo de praedicamento intelligendum est, ab intellectu distinguente praedicata essentialia fieri: ita ut sicut ante operationem eius, non sunt distincta praedi cata,nec ideo plura ; sic non potest praedicamemum dari,sed est opus eiusdem intellectus,qui distinguens praedicata,ea ordinat, ac disponit, praedicamentumque ex eis essicit. Secundo notandum , Praedicamentum duobus modis considerari.Primo quasi pro materiali,nempe pro naturis rerum, ac praedicatis earum ,quae in linea praedicamentali ordinantur , & sic acceptum reale est, quia tam praedicata essentialia, quam naturae, in quibus fundantur,realia sunt;licet non realiter distincta. Secundo modo consideratur quasi pro formali, hoc est , pro ordinatione ipsa, ac dispositione praedicatorum, quae necessario supponit distinctionem eorum:& hoc modo sumptum non est quid reale, sed rationis:vnde sequitur p aedicamentum formaliter sumptum ens rationis esse, & pro fundamento esse ens reale , & hoc secundo modo consideratur a Meta.sed primo modo a Dialectica. His explicatis ad utrumque argum .simul respondemus. Concedendo,quod genera, species, & praedicamentum formaliter sumpta,entia rationis sint , negamus tamen quod aliquo modo pertineant ad praedicamentum; quia illa solum dicuntur pertinere ad praedicamentum,ex quibus praedicamentum fit : sed praedicamentum solum fit ex praedicatis,quae in eo ordinantur , & non ex Drdinatione ipsa, sicut caetera entia artificialia solum dicuntur fieri ex materia: ut statua ex ligno, domus ex lignis & lapidibus; ergo entia rationis non pertinent ad praedicamentum , nec enera , &species formaliter sumpta ,sed solum pro fundament calibus.

De complexis.

Ecundum,de quo dubitari potest , sunt complexa, quae sic di DI Ot guuntur a quibusdam:Quaedam sunt complexa, quae unam tantum rem significant, & aequi ualent voci simplici eam signi canti .Et talia sunt definitiones substantiarum, ut animal rationale,aut vivens sensibile Alia sunt complexa,quae non Unam rem,sed plures significant. Et talia sunt definitiones accidentium , in quibus praeter illa, quae pertinent ad essentiam accidentis, includitur subiectum , ut per illud explicetur intrinsecus ordo accidentis ad ipsum, & complexa illa pertinent per se ad praedicamentum, haec vero ab eo excludenda sunt.

Probant ex Porphyrio,cap.de specie, ubi praedicamentum sub-

259쪽

14 a C . . de incomplexis, qrsul. I. 'stantiae constituens, pro genere viventis posuit, corpus antina . tum,& etiam animal rationale, pro quodam gelacre, in quo exitii mauit homines,cum daemonibus conuenire ted haec iunt complexa substantialia ergo ex mente Porphyri j pon eda sunt in praedicamenris. Deinde ratione, quia loco definiti, licet pon e definitionem eius nihil extrinsecum includentem , ut loco hominis, animal rationale, quia talis definitio simplici ite finito aequi ualet: ergo iniecta linea praedicamentali licebit ponere loco generis,& speciei cuiuscuque propriam dc sinitionem, quae cum sit complexu quid, sequitur ex complexis substantialibus fieri per se praedicam stum. Nostra sententia est opposta: Quod nullum complexum per- stineat ad praedicamentum, de est expresia apud Arist. c. praesenti, ubi ita ait : Eorum , qua secundum nullam complexionem dicuntur, unumquodque aut substantiam significat, aut quantum, aut quale, aut ad aliquid, dce. Quibus verbis complexa omnia sue substan talia,sive accidentalia sint cxcludit a prςdicamento,& solum ensi ne plexum diuidit in decem praedicamenta. Sed ratione probatur, quia recta linea praedicamentalis ex solis generibus,dc speciebus fit, ut in praedicanactito substantiae, ex substantia,corpore,uiuenti,animali,& homine: scd complexa,sive sint definitiones substantiarum,sive accidentium,non sunt genera, neque specios : ergo ex eis non fit praedicamentum. Quod probatur etiam ex definitione eiusmam prςdicamentum est prς- dicabilium ordinat : sed praedicabilia sunt quaedam uniuersialia, de quorum ratione est esse simplicia, ut quaestione vitinia uniuersali vidimus: ergo ex solis simplicibus ni praedicamentum , non

ex complexis.

Ad porphylium respondetur, Complexa posui sic loco simpli-

cium, non quia intelligeret ad praedicamentum pertinere, sed vel maioris cxplicationis gratia , vel quia simplicia genera non cognouit. Propter primam rationem , posuit corpus animatum pro Viventi,& propter secundam, animal rationale pro genere homi

num,ac daemonum.

Ad rationcm vero negamus, quod semper loco definiti,liceat ponere definitioncm, etiam nihil includentem extrinsecum,sed solum licet quantum ad aequi ualentiam veritatis, quia de quibus praedicatur definitum, necesse est praedicati definitionenae sed ubi modus significandi determinatus esse debet , atque distinctus indefinitione, & definito , non licet eam loco definiti ponere. Et ita est in proposito, quia res non ponitur in praedicamento,quo- modocunque significata , aut concepta , sed per modum genexis,aut speciei; dc ideo per modum incomplexi: cum ergo definitio no habeat modum generis, ut speciei ratione complexionis,. sequitur

260쪽

Cap. . dein Vrplexis,quas i. s. a 4 3

sequitur nec habere modum praedicamentalem, quare non potest loco definiti in praedicamento poni.Ad formam ergo arg.dum dicitur,Definitio licet sit complexa,aequi ualet simplici definito,distinguendum est antecedens, quia aequi ualet delinito, luantum ad Veritatem rci , non tamen quantum ad modum significandi simplicem, & omnino necessarium ad lineam piaedicamentalem ; &ideo non potest loco eius in praedicamento poni,quamuis in pro positione, vel in aliis casibus ponatur.

De partibus Physeis Metaphysicis. p Artes rei duplices sunt,Physicae,& Metaphy sicae:& partes Physicae adhuc duplices, quaedam sint Essentiales ut materia , α forma,& aliae integrantes , quae adhuc sunt in duplici differentia: nam quaedam sunt eiusdem ratinis , ut partes aquae aut ligni , Mideo vocari sol cnt homogeneae:aliae diuersae rationi S,Vt caput,m nus, & vocantur heterogeneae & integrantes,quae non sunt essentiales, sed substantiales , aut entitatiuae appellari possunt. Partes Metaph. sunt genus, & differentia .sed de genere certum est, quod per se pertineat ad praedicamentu quia habet modum substantiae completet. De solis ergo differentiis,tanquam de partibus Metaph. 8c de materia,& forma ac partibus integrantibus, tanquam Physicis procedit quaestio, An per se sint in praedicamento. Et primo de his dicendum est,deinde de partibus Metaphysicis. Sed prius explicandum est,aeuid sit per se pertinere ad pradicamentum. Duo sunt in praedicamento. Primum est, series ipsa seu ordinatio praedicamentalis superiorum, & inferiorum , ex quibus fit quasi quaedam linea recta, per quam ascendere , atque descendere possumus,ab indiuiduo,quod totius lineae fundamentum est,usque ad genus supremum, quod est quasi caput. Sic linea praedicamenti substantiae,procedit a genere supremo,quod est substantia, per diuisionem eius in species,quae sunt corpus , & spiritus: & rursus per diuisionem corporis in vivens,& non vivens:deinde per diuisionem viventis in animal, & plantam:& tandem per diuisionem animalis in hominem,equum & leonem;& ex his diuisionibus generum in species per disterentias, resultat linea haec , quae appellatur series,aut ordinatio, nempe substantia,corpus, Vivens, animal. homo, Petrus. Et pro hac linea recta supponit praedicamentum quotiescunque de eo loquimur. Praeter hanc vero haber pra dicamentum quasi duo latera,quibus quasi circundatur,& lata haec fiunt ex differentiis oppositis,per quas genus diuiditur in species. Vt latus eiusdem praecii camenti substantiae nobis fit notissim ex his quatuor disserentiis,corporeum,animatum, sensitiuum, rationale.

Ex his intelligitur iam uid sit esse per se in praedicamento , mi

SEARCH

MENU NAVIGATION