Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

301쪽

284 Cap. 1 .one substantia quast. S.

propria,S communi sinat litudine ad illam, accipiendus est uterquσmodus: nam dualitas duo habet. Primum habet inhaerere iubiecto:a quo abeste potest, ipsumque circiim stare,ac tali modo determinare: ut ad interrogationem dc ipso factam , per Quale, Proprie respondeamus per illam. Et haec est ratio propria eius: cui assimilatur differentia, quae ad genus comparatur tanquam ad potentiam:extra cuius rationem est:& cui adesse,& abesset potest:& ideo tanquam determinans genus, ad constitutionem specizi: per modum adiacentis, adiecit tuo nomine significata, praedicatur de specie:& hoc est assimilari qualitati, secudum propriam rationem cius. Aliud habet Qualitas, commune cum caeteri S accidentibus: quod a subiecto determinetur, quantum ad actualem eius inhaerentiam:& aliquo saltem modo quantum ad indiuiduationem secundae substantiae assimilantur qualitati : secundum

hanc rationem communem & impropriam cosideratae: quia sunt quasi communes conceptus, & communes fornaae,quae determinantur, quantum ad subsistentiam,& in ciuiduationem, a primis substantiis: in quibus subsistunt: & propter hanc similitudinςm docuit Aristoteles non sisnificare Hoc aliquid .l hoc est,substantiam singularem, & subsistentem : aduersus Platonem , qui substantias ponebat siparata a singularibus , extra illa subsistentet: sed significare Qualoeita ut sint quasi formae abstractae a singularibus soli im per intelleistum:& ab eisdem determinabiles,quantum ad subsistentiam,& indiuiduationem,ad modum accidentalium:& quia vere sui substantiae, significare Quale quid. Deinde, cὐm ratio substantialis conueniat eis proprie: ratio vero quali tatis soli im per similitudinem,in ratione communi,& impropriar ualitatis nominibus substanti uis significantur: praedicata quiditativa appellantur:& in Quid, non in Quale quid , sicut ditiarentia, dicuntur praedicari: quia disserentia, similitudinem pro-

.priam habet cum qualitate : secundae vero substantiae, eidem secundum communem impropriam rationem assimilantur: Scideo no praedicantur in Quale quid:quia modus specialis praedicandi lex propria rationem on ex communi sumi debet. Et haec est Tatio propter quam A rist. docuit, Secundas substantias significare Stiale quid non prassicari in Suale quid. . e Ad primum argumentum in principio positum e Concedendum totum , quod assumit: sed distinguendum consequens:dum

insertur non significare Quale quid ma si de proprio Quale quid intelligatur verum est: si de improprio , falsum. itaque bene stat simul significare Quid simpliciter plopter rem fgnificatam , quae est substantia,& propter modum significadi nominurn substantia uorum,significare etiam Quale , proprium , propter quanda similitudinem cu qualitatein ideo quodamodo QEale quid,

302쪽

Cap. 1 .de substantia,quaen. F. 28s

Ad secundum,distinguenda est maloianam ex modo significandi proprio, sumitur modus praedicandi, non ex improprio:& quia secundae substantiae,proprie significant Quid, de quadam ratione communi,& impropria Quale quid, potius praedicantur in Quid, quam in Quale quid.

DUBIUM TERTIUM CIRCA

quartam proprietatem substantiae.

An verum sit substantiam non habere conIrarium.

lN li ac proprietate subi nitar,videtur Arist sibi contrarius:quod

ita probo Nam I .lib. Physicorum,tex. so .ali eriti Princin3,ea qui-bm Abstantia generatur, , componitur, esse contraria , inso esse primaeontrariarisin unoquoque genere, seu pradicamento, esse unam contra rietatem, , ideo in substantia qua unum ge tra erit,unam contrarietatem reperiri: falliam est ergo, quod capite praesenti docet, Proprium esse substantia non habere contrarium. Et ratione probatur, quod substantia habeat contrarium : nam elementa contraria sunt, Vt ignis, & aqua, aer, & terra , dc vinea sunt substantiae quaedam. Et ii respondeas: Elementa esse contraria,non ut sunt iubilantiae: sed ratione primarum qualitatum,quae sunt accidentia eorum: ut ratione cabris, & frigoris, hutniditatis,

Sc siccitatis: Contra hoc est,quod qualitates istae procedui ab ipsa

substantia clementorum ; ergo ab ea accipiunt contrarietatem:

quare primo erit substantia,& per participationem ab ea, in accudentibus. Pro huius dubi j solutione, notandum est: 'uatuor esse genera ρο- positionis, ut docet Aristoteles in hoc libro,capite de oppositis,& s. Metaphysicae,c. Io. Una est oppositio priuatiua, inter formam, &Privationem,ut inter lucem,& tenebras Alia contradictoria, inter affirmationem,& uegationem : ut inter hominem, & ηon hominem,seu inter propositionem affirmativam,& negativam: Tertia, relativa, ut inter patrem,& filium : Quarta denique contraria , ut inter calidum, & frigidum : quae explicanda est,cum de ea sit dubium,an reperiatur in substantia. Contrarietas duobus modis accipitur.Primo , sub ratione communi,& impropria. pro quacunque oppositione. in qua acceptione , contraria appellamus, quocunque modo opposita. Secundo; Proprie pro ultimo tantum genere oppositioniS, ex quatuor en meratis. Cuius talis definitio colli itur, ex Aristotele locis citariS : Contraria sunI,qua sub eodem genere maxime distant, is ab eodem subiecto , mutuos expellunt. Vt calidum, & frigidum , sub g nere qualitatis, maxime distant: hoc est, quasi extrema sunt, dca corpore , in quo unum inhaeret, expellitur aliud :Yx ib aqua,

in qua

303쪽

185 Cap uetae substantia quae .

in qua est frigiditas ces ellitur calor. Duas igitur conditiones, agpropositum necessarias, debent habere contraria. Primam, quod sint formae positiuae quia sunt species eiusdem generis.Secundam, quod respiciant idem stibiectum,in quo utraque inhaerere potest, α aliam ab es expellere. Ex quibus intelligitur; Primo, quod eae quatuor generibus Op . , positionis, tria reperiuntur in substantia : nempe, priuatiua quia Τsubstantia duna generatur, fit ex piluatione sui r ut homo, ex non hominc sidcst , ex materia , in qua est priuatio animae rationalis Contradictoria,ut inter hominem & non hominem:Relativa, ut inter Pctru & loannem,quatenus sunt eiusdem speciei. Sola oppositio contraria,ei repugnat,propter perfectionem suae naturae quia cum sublitantia tam perseetae naturae sit, vi ci debeatur subsistentia per se, repugnat et,quod sit forma inhaerens subiecto : & ideo, quod cum alia forma te expellat ab illo,ut in definitione contrariorum dicitur. uec in tota latitudine sui praedicamenti potest talis imperfectio reperiri. Et hoc est potissimu fundamentum huius

Proprietatis,quam ei tribuit Aristotcles. Secundo intelligitur,quonam modo concedendum sit,substantiain habere contrarium . & quo etiam modo negλndum: nam de impropria contrarietate, pro quacumque oppositione concedendum est:de propria vero , pro ultimo tantum genere oppositionis

supra posito, negandum. Et qnia quarta proprietas intelligitur ab

Arist. solum de propria,verim maest eius sententia, Luod IubH-ria nihil sit contrarium. Pro solutione argumentorum notandum est,quod inter opposi- s isti Ones, prima.& quasi fundamentum caeterarum est privativa. quae ' δin quocunque genere, & praedicamento reperitur: nam ex duabus differentiis oppositis per quas diuiditur genus,una se habet respectu alterius, tanquam priuatio : quia imperfectior est illa et &ideo quasi priuatur perfectione alterius, ut in differentiis,per quas diuiditur umens, in sensibile , & in insensibile : & animal in rationale,& irrationale patet: nam insen fibile, quasi priuatio sensus intelligitur: & irrationale , quasi latione carens. Quod vero sit fundamentum aliarum , probatur: quia substantia est fundamentum aliarum rerum, inter quas reperiuntur aliae oppositiones;

sed priuatiua oppositio repetitur in prima uneratione eiusdem substantia :quia quaelibet substantia generatur , ex priuatione sui

in materia: ut homo ex non homine,& ex consequenti,quaecunque alia generantur, vel fiunt, ex sui priuatione heri intelliguntur: Vt calidum ex no calido,hoc est,ex prinatione caloris in subiecto, in quo, & ex quo fit. Unde sequitur, quod sicut priuatiua Oppositio est prima,& fundamentum aliaru,ita substantia, in qua primo reperitur, est quasi radix, a qua procedunt omnes oppo- . sitiones:

304쪽

silignes: quae ideo primo reperiuntur in ca formaliter quidem, priuatiua contradictoria,S relati uarcontraria Vero, non formalia ter, sed solum virtualitertiqui a formalis repugnat perfectioni eius. Ex hac doctrina, facile soluuntur argumenta: nam tcstimonia Arist.loquuntur de contrarietatu,sub ratione communi, R impropria pro quocunque genere oppositionis,sed praecipue pro oppotitione priuatiua:de qua intelligit uriquod principia generationis

subtantiae,sim contraria : & quoin prima cΘntrarietaS reperiatur in substantia: hoc est,prima oppositio, tuae est privativa. Dum vero substantiam asserit,in hoc praedicamento , non habere coutra. rium. loquitur de contrarietate propria,ut cxpositum est. 's. Adarg. Respondetur, distinguendo antecedens: nam elementa ratione substantiar,non sunt formaliter,nec proprie contraria,sed ratione qualitatum. Et dum dicitur ualitates procedere a subiastantia,concedendum est, sed distinguendum conlequens:quod in

substantia, primo reperiatur vera contrarietas nam Virtualiter reperiturιtanquam in prima radice,a qua procedit, non formaliter. Aristoteles vero dum negat in hac proprietate quarta substantiam habere eonipaνitim,de formali intelligit, non de virtuali: quia liare non dicit imperfectioncmirepugnantem naturae Gubstantiali, illa vero cum eius perfectione pugnat.

vltimam proprietatem substantiae.

An solis primis subctantiu eonueniat esse susceptium contrariorum. vel etiam secundis,ct accirintlb:M. VLtimam proprietatem substantiar,dixit Aristoteles esse,aeuoiluna numero eum sit, contraria possit in se suscipi re. Et cum sola prima substantia sit una numero , secundae vero . unitateIn tantum specifieant, degenerieam habcant, ei soli vidctur attributa ab Aristotele , ita ut secundis non conueniat , & multo minus ac cidentibus,sed prina e substantiae,quarto modo: hoc hst,omni, soli, M semper. is Sed videtur, nec omnibus prirnis substantiis conuenire , nec sol is, sed etiam accidentibus: nam propositio accidens est ; & tamen

eadem permanens, nunc est vera, si res ita se habeat , ut per eam emunciatur; postea vero falsa, si res mutetur, ergo suscipit contraria. Probatur consequentia : quia vcritas. & falsitas contraria fiant.Nec videtur satisfacere solutio quam tr uit Aristoteles huic argumento , dicens , Suscipere eontraria , idem esse . ac mutari de rarao AEd alterum : quod ver lim utatur, mutationem ipsam in se re-GiPat , atque etiam terminum eiusdem mutationis : Vt quod mutatur,

305쪽

mutatur dum fit calidum ex frigido , utrumque in se recipit: sed propositio non mutatur,diim fit vera ex falsa , sed solum mutaturres,& ex eius mutatio u fit propositio vera, aut falsa : & ideo non dicitur suscipere contraria : laaec , inquam , solutio non satisfacit argumento, quod ita probo : Veritas, & falsitas formalis, aut complexa, non est formaliter in rebus,sed virtualiter tantum, ut incluta: quia causant in intulicishu: in lioc vero, reperitur formaliter, ut e nunciant ,aut iudicantem ec reperitur, nisi media propositione men rati, per quam c nunciat;ergo in propositione mentali, aut intellectu. per cam enunciante reperitur veritas, & falsitas; tanquam in lubiecto quod formaliter mutatur, dum propositio fit falsa ex vera quare necesse est concedere, quod suscipiat contraria ςum per vcram sui mutationem ea suscipiat. Sed intellestiis S propositio mentalis . sunt accidentia ergo accidentibus conuenit suscipere contraria,& non solis primis substantiis. Quod etiam de

quantitate verum est : nam accidentia corporea, vere contraria,

prius in quantitate recipiuntur,quam in substantia: ut calor,& frigus , ergo quantitas etiam una numero cum sit, erit susceptiua

contrariorum.

Iam quod non conueniat omnibus primis substantiis , proba-3 Stur: quia substantia spiritualis, ut Angelus, non suscipsi in se ulla

contraria : imo nec substantia corporea incorruptibilis: qualis est coelum : ergo non omnis substantia prima est susceptiua contrariorum. Antecedens probat unquia contraria disponunt subiectu iri, in quo sunt, ad corruptionem, ut calor,& frigus sed Angeli,& cor pora coelestia sunt incorruptibiles substantiae ; ergo non sunt capaces contrariorum. Probatur antecedens: quia contrariae qualitates disponunt subiectum ad diuersas formas substantiales; ut calor ad formam ignis,& frigus ad formam aquae: sed diuersie forin substantiales non post uni simul esse in eadem materia, vel subiecto, nec una expelli ab eo, nisi per corruptionem compositi; ergo contraria ordinantur ad corruptionem eius: quare non possunt esse in subiecto incorruptibili. Vt hoc dubium plene soluatur tria sunt determinanda. Primum: 1 9 An haec proprietas conueniat solis substantiis, vel etiam accidentibus. Secundum: An dato,quod conueniat solis substantiis conueniat non solum prim li, sed etiam secundis Tertium: An si solis primis conueniat, quibusdam rantum conueniat, vel etiam omnibus ae ex determinatione horum trium colligi poterit,An sit proprie. tas haec substantiae,quarto modo ei conuenienS. Pro solutione primi notandum est , Primam substantiam duoliabere,quorum ratione conuenit illi haec proprietas. Primum est,

quod sit hoc aliquid, vi verbis Aristo t. Ytamurὶ hoc est , substantia singularis,& per se subsistens,& ideo independens ab aliis.Secundum,

306쪽

Cap. 1 de substantia,qua l. F. 289

dum quod sit primum subiectum omnium accidentium: & ratio ne primi conuenit illi este unam numero, manentem sub diuersis accidentibus:ratione secundi ; quod sit contrariorum susceptiua: Nam contrarie opposita accidentia sunt;& ideo ratione utriusque conuenit illi integra proprietas, nempe , ut una numero cum sit, contraria in se suicipiat: sed cum neutrum conueniat accidentiabus, lut notum est nec potest eis conuenire eadem proprietas. Ad arg. vero de propositione , Respondetur hac distinctione. Propositio duplex est,una vocalis, aut scripta,& mentalis alia:&de vocali,& scripta,euidens est, non recipere in se veritatem , aut falsitatem inrmalem : sed solum est in eis veritas, tanquam in signo:quod est esse per solam denominationem extrinsecam : unde licet transeant de veritate in falsitatem , non per sui mutationem id fit,quia non recipiunt haec accidentia in se sermaliter, sed so lum per mutationem rei, unde nec suscipiunt in se contraria. Der mentali vero negari non potest , quin contineat in se veritatem, aut falsitatem formalem, cum formaliter repraesentet rem, scuti

est, aut sicut non cst,nec etiam nefari potest , quin in intellectu iudicante sit veritas sermaliter: led adhuc sic , non dicitur propositio mentalis,aut intellectus iudicans,suscipere contraria:quia non est principale subiectum veritatis,aut fallitatis, sed medium, per quod ista recipiuntur in anima,& adhuc,nec sic sunt tanquam

medium contraria suscipiens ratione sui,aut virtute propria:& ex consequenti,nec ea habent simpliciter:sed virtute substantiae, cuius accidentia sunt:& ideo substantia sola est,quae tanquam praecipuum subiectum,propriaque virtute suscipiat contraria, non accidentia. 6 I Circa secundum ; An proprietas haec conueniar secundis substantiis Caici. cap piaesensi , ait, hanc particulam , lunam numeto distinguendam essemam vel a parte subiecti ponitur , vel a parte praedicati: Si a parte subiecti positam, hunc sensum efficere;

Proprium est substantiae.quae est una numero, esse contrariorum

susceptivam , in quo euidens est, ili primae substantiae conueni-- re:quia sola est una numero. Si vero ponatur a parte praedicati, talis erit sensus: Proprium est substantiae, ut seruata unitatem umeritica, possit contraria suscipere : & sic intellectam proprietatem, etiam est euidens,conuenire secundis substantiis: quia seruata v-nitate numerica,quam habent in primis, contraria suscipere possunt: ut homo seruata unitate numerica, quam habet in Petro , potest suscipere calorem & frigus. Finc etiam modo, inteIligitur proprietas haec ab aliis expostoribus , ut Alberto Magno, Simplicio , & Villat pando; dicuntque sic esse locutum Aristotelem: ut hanc proprietatem communem esse omnibus substantiis

efficeret.

307쪽

Alij vero negant posse secundis substantiis accommodati, ut

AmmoniuS, & ant. in cxpositionibus huius capitis.

Sed nostra sententia est, hac distinctione respondendum esse.62 De hae proprietate substantiae , duobus modis loqui possumus. Primo, in eo sensu, in quo locutus cst Arist. Secundo sine ulla limatione verborum. Et si primo modo loquendum est , solis primis substantiis conuenit naec proprietas,secundis Vero nullo modo:probatur hoc contra Caiet. Primo Arist. asserit, Maxime pra-

p ium esse substantia, uva numero eum sit, contraria suscipere posserergo proprietas haec non potest conuenirc substanticinis sit una numero: d secunda substantia, heque in se,ncque in prima substantia, habet unitatem numericam: ergo nullo modo ci conuenit Probatur minor. Secunda substantia in se consideratur , ut est abstracta a prima sed ut abstracta a prima,no est una numero, eum sit communis omnibus primis substantiis, sed solum una genere , aut specie: ergo non conuenit ei haec proprietas.Caeterum,ut cst cotracta ad primam, est quidem,una numero, non tamen est secunda substantia,sed prima : quia homo,ut est contraetus ad Petrum realiter & formaliter, est hic homo: sed hie homo sol maliter,est singularis homo : ergo formaliter prima substantia,& nullo modo secuta.Quare idem est dicere , quod secil- dis substantiis conueniat haec proprietas,ut habent unitatem -- mericam in primisἰ ac dicere,quod solis primis conueniat. Secundo probatur, ex definitione secundarum substantia ruiti,qsae ita habet: Secunda subnantia sunt genera, ct species:qtubui prima siubstantia infuni. Sed non sunt genera, & species: ut gunt contractae ad primam, vel ut in ea habent subsistentiam sed in quantum considerantur ab eadem abstractae : sub hae aute in consid

ratione, repugnat eis conuenire: cum non habeant Vnitatem numericam : ergo secundis substantiis, ut sunt secundae substantiae, non potest accommodari haec proprietas , ut ab Arist. assignata: sed idem fuit dicere Proprium esse flubstantia, ut una numero ea msit,eontraria post susciperarac excludere ab hac proprietate,secundas substantias. Si vero accipiatur eadem proprietas, secundo modo: sine ulla6 3 limitatione verborum,scilicet ita, ut dicamus maxime proprium esse substantiae, suscipere contraria, conuenit omni substantiae, eodem modo,atque proprietas substandi, sed analogiee : hoc est,

er se primo,& ratione sui,primae: secundis vero, non nisi cum

ependentia,& attributione ad illam. Circa tertium: An proprietas daaec conueniat omnibus primis substantiis : non conueniunt omnes e Sed primus modus dicendi est:Solis primis substantiis corporeis, & corruptibilibus conuenire,propter argumetum a nobis factum in principio:ita Po

phyrius,

308쪽

Cap. 1.desubstantia quas L 3. 29 I

phyrius,& Ammonius, in explicatione huius proprietatis. σή Secundus modus dicendi esti communis omnium aliorum Interpretum, lod omnibus primis substantiis congeniat.Et ita tenendum est. Sed duo iuut breuiter notanda, ut intelligatur. Primum ;Quod Arist.non loquitur de solis contrariis stridie acceptis; qualia sunt primae, & secunda: qualitatcs:nam veritas, & fallitas, non sunt ita proprie contraria, de quibus loquitur in textu, negans; quodpropositio dicatur em suscipere:sed loquitur de contrariis, univcrsalius.Secundo notandum estiQuod ut proprietas haec conueniat alicui substantiae,non est necessarium eam suscipere omnia contraria: sed lassicit aliqua posse juscipere secundum conuenientiam suae naturae.Vnde satis est , ut corpora caelestia sint susceptiua contrariorum , quod possint suscipere motus contraricis, unum ab Oriente in occidentem , alterum ab Occidente in Orientem: aut motum augmenti, & decrementi circa lucem : quos constat suscipere Lunam a Sole.Suffcit etiam ι quod Angeli possunt suscipere vetitatem & falsitatem, medio intellectu, & bonitatem, &malitiam moralem media voluntate , & actibus eius ; ut dicantur esse primae substantiae susceptiuae contrariorum. 6 . Ad arsevero;Distinguendum est antecedens:quia contraria du-

'plicia sunt.Propria quidem, ut primae, & secundae qualitates, quae ad corruptionem subiecti solent disponere:alia minus propria,no respicientia corruptionem subiecti:& licet Angeli,& corpora caelestia, non possint suscipere contraria illa priora & propria:quia neque corrumpi possunt ι susceptiua tamen sunt aliorum contrariorum:& hoc suffcit, ut proprietas haec illis eonueniat; quia non de solis primis contrariis intelligitur ab Arist.sed de his,vel aliis. Ex his quae dicta sunt,sequitur nanc proprietatem ultimam se stantiae,conuenire primis substantiis,quarto modo:quia omni primae substantiae, soli,&semper conuenit. Et ideo Arist.dixit, Maxi me proprium esse siubstantia ut una numero eum sit, contraria Ascipere possit: ut significaret, alias proprietates non conuenire ei quarto modo:sed accidentibus esse communes: hanc solis primis substantiis,eum quibus eonuerritur.

CAPUT VI.

Continens praedicamentum quantitatis.

inurem estnetinnum.

Bremis expositio renus.

Post substantiam, statim di viat Aristoteles de quantitate:

quia inter accidentia corporea, primum est , proxime conse-

309쪽

292 CV. 6.de quantitate ,text.expositio.

quens naturam eiusdem substantiae,& medium,quo illi caetera imhaerent.Et intentum eius est explicare naturam quantitatis. Diuiditur autem caput hoc in tres partes. In prima , diuidit quantitatem, tribus diuisionibus : ex quibus colligit numerum specierum

quantitatis. In secunda explicat singulas species. In tertia, enumerat tres proprietates eiusdem quantitatis.

Petima diuisio quantitatis, non as lignatur expresse ab Arist. sed praesupponitur,& insinuatur.nam eo ipso, quod agit de Quantitate per se,praesupponit diuisionem cius, in Quantitatem per se,ae Per accidens: Quantum per se, cst illud,quod a se habet partes extensionis: vi linea aut superficies: uantum per accidens est, quod non habet a se extensione sed ab alio extenditur:vi album dicitur quantum per accidens : quia albedo non habet a se partes extensas:sed eas accipit a superficie illius corporis , in quo extendi

tur.

Secunda diuisio est, licet tertio loco ponatur ab Arist.ὶ Quantum aliud est Continuum, aliud Discretum.Continuum est,cuius

partes copulantur termino communi: ut partes lineae copulantur punctis. Discretum vero, cuius partes non copulantur termino communi. ut numerus, discreta quantitas est : quia unitates coniunguntur aliquo termino:sed separatae permanent.

Tertia diuisio, Quantum , aliud habet Positionem partium in 1

cotinuo:aliud non habet talem positionem.Positio autem in continuo,duplex est: Una,quam habent partes quatitatis, in ordine ad locum ratione cuius dicitur aliquid sedere iacere, aut stare.Ethςc Positio partium non pertinet ad hoc praedicamentum:sed ad prς- dicamentum Silus:alia est Positio,quam habent partes,non in O dine ad locum,sed inter se,secundum quam una dicitur anterior, alia posterior: una dextra,alia sinistra: una sursum, alia deorsum:&haec est propria huius praedicamenti:secundum quam intelligitur

diuisio, quae ait: uibusdam quantis id conuenire. aliis non. Duae sunt enim conditiones necessariae,ut quantum aliquod dicatur habere positionem in continuo.Prima quod continuum sit. Secunda,quod sit permanens. Et defectu primae conditionis, nulla species quantitatis discretae habet talem positionem. Defectu secundae, ex quantitatibus continuis tempus non habet positionem: sed reliquae quatuor illam habent:vt linea, superficies, corpus, & IO-cus quia habent utramque conditionem. Species quantitatis continuae sunt quinque: Linea, Superficies, 3 Corpus, Tempus, o Locus: Species vero quantitatis Discrotae, duae tantummempe Numerus, & Oriuio Sed probatur de singulis,quod

sint species quantitatis:vel si hoe notum sit de aliquibus , probat Arist.saltem,quod sint quantitates continuae,vel discretae; & incipit a Namero, de quo non probat esse quantitatem i quia per se

310쪽

Cap.6.de quantitate,text.expositio'. 293 est notum : sed quod sit quantitas discreta , hac ratione prubat:

Quantitas discreta est , cuius partes non copulantur termino communi,sed partes numeri quae sunt Unitates , non copulantur aliquo termino communi,scd separatς manendi ergo numerus inquantitas discreta.

De Oratione vero utrumque probat,& esse quantitate , & esse discretam : quia neutrum est per se manifestum. Probat quod sit quantitas hoc arg. Longum & breue , sunt passiones quantitatis: sed oratio mensuratur syllaba longa, & breui l loquitur cnim desola vocali,quia haec sola potest esse species quantitatis ergo est quantitas. Quod vero sit quantitas discreta , probat,sicut piob

uerat de numero: quia partes orationis quae sunt syllabae, non copulantur termino communi,sed separatae manent. De continuis etiam, probat eodem modo : & primo de Linea, Superficie,& Corpore , quod sint quantitates continuae sp supinposito tanquam manifesto , quod sint quantitatesὶ hac ratione: Quantitas continua ess, cuius partes copulantur termino communi r sed partes harum trium specierum , copulantur termino communi ergo sunt quantitates continuar. Minorem ita probata Linea,est longitudo sine latitudinewuius partes copulantur punctis:Superficies,est longitudo,& latitudo ,sine profunditate,cuius partes copulantur lineis : & Corpus , est longitudo , latitudo, Mprofunditas: cuius partes copulantur superficiebus : ergo partes

narum trium specierum copulantur termino communi.

De Tempore vero,& Loco supponit tanquam manifestu,quod sint quanta, & probat, quod sint continua: de Tempore quidem

hac ratione: Partes temporis,quae sunt praesens,pi aeteritum,& futurum,copulantur instanti:ratione cuius fiunt unum tepus:eIgo tempus est quantum continuum. De loco vero hoc modo:Locus ita continet corpus locatum, ut aqua arborem , ut partibus eiu sedem locati correspondeant partes loci : sed partes locati, cum sit corpus, copulantur termino communi: eigo etiam partes loci:&ita erit locus quantitas continua ,sicut corpus locatum. Prima proprietas quantitatis st, Nεn habere contrarium,Vibi cubitum , aut tri cubiti na, quae sunt quantitates, nullum habent contrarium:& haec proprietas, communis est quantitati cum substantia,ut cap. praecedenti docuit Aristoteles.

Secunda proprietas est , Non sν iis ere gνnisus intemsionis, aratremissionis : aut quod aliis verbis dicitur: non sistit re magi:, o minus: scut suscipit calor , quem dicimus esse intovisum, secun dum duos , aut tres gradus: non est enim unum tempus magis tempuS, quam aliud : quia nec liri cm plures gradus perfectionis: di sic de caeteris speciebus quantitatis.Haec etiam est communis proprietas quantitatis,cum substantia,& aliis:& ideo non conue

SEARCH

MENU NAVIGATION