Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

Et est prima opinio, negans omnino, Relatio em realem,ct reati pradicamentum ad aliquid, tenensque per lotam relationem rationis, dici tale, quidquid ad aliud refcretur,ut pater,& simile.Ita plures ex antiquioribus Philo phis, quos citat comme utator I 2. lib. Metapla.commento i s. quos secuti sunt ex Theologis, Henricus quodlib. s. quaest 3. Ocham in i .Lq. i. Aureolus apud Capreolum in I. d. s. q. I .in argumen. contra primam concluso - nem, & ita tenent moderni quidam: quia putant, nullain esse rationem conuincentem, quod aliqua 1it relatio realis pontenda in

rebus.

x x Probatur testimonio Aristola s. lib. Phys textu i c.ubi assirmat. Ad relationem non terminari per se motum : & probat,quia acquiri-tpr sine mutatione subiecti: ut si uno albo Compluti existente, fiat aliud Romae, incipit primum album esse simile,sine noua sui mutatione, per solam mutationem alterius, in quo de nouo producitur Romae albedo. Ex quo tale arg. colligitur: Aliquid fit relatiuum, sine reali mutatione sui:ergo sine aliqua entitate reali noua in se recepta: ergo relatio non est entitas ruatis. Probatur euidenter ultima conse 'uentia:quia si esset entitas realis,ctim de nouo acquiratur , non fieret aliquid de nouo relatiuum, sine noua entitate in se recepta, nec sine reali mutatione sui: quia repugnat aliquid recipere de nouo in se entitatem realem sine sui

mutatione.

Probatur deinde ratione, primo: Quia ens reale, adaequale diuiditur in substantiam, & accidens:sed relatio non est substantia, neque accidens:ergo tio est cias reale. Probatur minor, quod non sit accidens:s nam quod relatio non sit substantia , euidens est ideintrinseca ratione accidentis realis est, inhaerere subiecto 1 si non actu,saltem aptitudine: sed relatio non in Lati et subiecto ullo modo; ergo non est accidens. Minorem probo : quia propitus conceptus relationis,est esse rationem referendi aliud ad terminum: ergo relatio ut relatio, non respicit subiecitum,sed terminum,nec potest inhaerere:quare non erit alciden S. 13 Secundo:Si relatio esset speciale praedicamentum , ex propria natura esset accidens reale , cum constet non esse substantiam: quare nec posset esse substantia,neque ens rationis:sed aliquando est substantia , & aliquando ens rationis : ergo non erit speciale

praedicamentum.

Probatur minor : quia in personis diuinis sunt relationes rea. les paternitatis, filiationis , & spirationis,seu processionis : & non sunt accidentia, quia accidens repugnat Deo. sed sunt relationes substantiales : ergo relatio potost esse substantia.Deinde relatio generis ad speciem,& speciei ad indiuidua, est vera relatio cum totum esse genetia sit is speciem,& torum esse speciei ad iodiub

362쪽

3 6 Cap. .de ad aliquid.quast. 2.

dua:& non est aecidens reale, sed rationis,ut vidimus in praedici bilibus. ergo Vera, relatio potest esse ens ivionis:& ideo non erit ex se speciale genus entis realis. Tertio. Quia relatio non est aliud, quam comparatio duorum extremorum, ut similitudo , comparatio duorum arborum eiusdem gradus. led comparatio est opus rationis, quam facit intellectus, postquam naturam utriusque cognouit ; ergo non erit ensreale,sed rationis Secunda opinio est totius scholae,quae cum Arist. ponit θecialepradicamentum relationis realis,sub nomine pra dicamenti ad aliquia

Et haec est vera,& tenenda: quae s ni si ego fallori efficaciter probari potest, his rationibuς : non quidem ex doctrina Aristotelis deductis, quam in hac parte non recipiunt aduersatij, sed ex ipsa

natura rerum, & ex fide Catholica. κPrima ratio , in natura rerum fundatur, hoc modo: Ex natura I 4 Iei,& ante operationem intellectus, magis assimilatur unus homo alteri homini, quam equo vel leoni. & etiam unum album,alteri eiusdem gradus, magis quam et,quod non habet tam intenosam albedinem .sed simile non dicitur tale respectu sui , sed alterius;ergo si naturaliter est alteri simile, naturaliter ordinatur ad

alterum, & naturalis ordinatio est realis 3 ergo unum ad alterum ordinatur eX natura rei,& ordinatione reali:& ordinatio realis est relatio realis: ergo dantur in rebus relationes reales. Et confise mari potest ex creatione:nam anima rationalis, ex eo quod creatur a Deo, Vocatur, & est creatura. sed creatura non dicitur ad se, sed aci aliud ; ergo refertur realiter ad creatorem , disiturque in ea relatio realis.

Secunda ratio deducitur ex fide Catholica, secundum quam in I spersonis Diuinis ponuntur relationes reales paternitatis , Filia tionis,& Spirationis: sed una persona Diuina refertur realiter ad aliam,quia procedit ab ea,aut quia est principium,a quo alia procedit:vt Filius ad Patrem , quia procedit ab eo, per natuialem generationem :& in creaturis unus.laomo procedit ab alio pet naturalem generationem, ut genitus a generante; ergo iste erit si-lius,& ille pater per veras relationes reales. Sed , ut natura relationis melius intelligatur, & argumenta fa- , εcili iis solui possint: Notandum est illud.quod D.Τho.asserit, . p.

q. 28. art. . nempe: Quodlibet predieamentum duplicem conceptumhεbere:Communem, in quo omnia conueniunt, saltem analog1ce

M particularem, per quem distinguuntur. Communis conceptus est, esse in subiecto,actu, vel aptitudine : in quo conuenit relatio cum accidentibus absolutis : conceptus verb particularis, & pr -Pxius Mon sumitur eodem modo in absolutis, & relatione: sed in

363쪽

Cap. 7. de ad aliquid, quaest. a. 347

illis per modos speciales intuerendi in 1 ubiecto: R ideo absoluta

vocantur, quia subiectum assiciunt, ut in se est .vi conceptus particularis quantitatis, est inhaerere substantiae, extendendo partes eius qualitatis vero, qualificando eam,sicque de caeteris sed pisticularis conceptus,& proprius relationis, non sumitur per ordinem ad subiectum : 1ed ad terminum,ad quem refert subiectum ut conceptus proprius paternitatis, per ordinem ad filium, tanquam ad terminum: unde accidentia abloluta his duobus conceptibus complentur,nem pe in hqrendi in 1 ubiecto.& tali modo in-naerendi: relatio vero duobus aliis. Piimo quidem inhqrendi in lecto, ideo communi cum absolutis:& secundo aordinando illud ad terminum: ideo dici solet, habere duplicem conceptum eunum qui dicitur esse malium, qui dicitur esse, Acret Testimonium Aristot . hae distinctione explicandum est: Mutatio duplex est , una propria,& per se talis, a naturaque intenta. quae procedit a principio intrinseco Lei , per quam mouetur corpus , ad recipiendum in se aliquam perfectionem absolutam: ut materia,ad recipiendam formam substanti3lem. vel corpus, ad recipiendam accidentalem. Asia Gmmunis, impropria,& per accidens, quae non procedit a principio intrinseco rei nec per se primo intenditur a natura, sed quasi per accidens sequitur. Et per primum genus mutationis, non potest acquiri, aut fieti relatio: quia natura non intendit per se relationem , cum non sit perfectio absoluta rei:sed sequitur quasi per accides, in utroque ex tr mo,ad acquisitione alicuius formae absolutae,atque per se interae in eis;vel lalte in aliquo eorsi. ut in ex εplo adducto in argumen. de albo Romae facto de novo;ex cuius mutatione intrinseca mutatur ab extrinseco aliud albsi,quod Copluti erat. Bene ergo Ari.

asserit, Ad relatione, non terminari perse mutatione, aut motum in

prium, is per se,sed acquiri sine ii non tamen vult,quod sine impropria saltem,& comum acquiratur cum verum fit, ac necessa-xium,ut subiectum quomodocumque acquirat de nouo relationem realem, aliter se habeat nunc , quam prius:quae est definitio communis, & impropriae mutationis : satis est autem per impropriam mutationem acquiri, ut sit ens reale.

Ad primum argv.Negandum est,relationem non esse accidες.& dum dicitur,secundum proprium concepum non inhaerere:dio tinguendum est : nam si sensus sit, quod proprius concepti s relationis non sit inhaerendi , sed referendi ad terminum verum est. Et si rursus dicatur, secundum hunc conceptum proprium, qui est, Ad, non esse accidens : concedendum est; quia non est accidens, nisi secundum conceptum communem inhaerendi : sed est iis accidens: sicut quodlibet aliud praedicament .

secun

364쪽

cundum proprium conceptum, non est accidens,sed secundum iam unem inhaerendi: in quo conueniunt omnia Et si tandem matur, communem conceptum inhaerendi, esse transcendentasim : & ideo inclusiim necessario in conceptibus particularibus dicamentorum. quia si illum non includunt,non erunt conce- plus accidentium , nec proinde reales. Respondeo : Necessario il- Ium includere, propter transcendentiam , sicut necessario inclu

dunt conceptum entis: eum tamen non exprimere , aut non ex

presse significare, sed quasi implicite,aut confuse quemadmodum Tationale includit conceptum cntis , sed non exprimit: quia expresse non significat nisii gradum naturae rationalis, in quo tamen cum includatur ens, dicitur conceptum entis implicite, aut confuse significare,non distincte,aut expresse itaque conceptus pro prius relationis,per quem distinguitur relatio ab accidetibus absolutis , non exprimit, nisi modum referendi ad terminum : sed quia est conceptus formar realis, inhaerentis , & referentis subiectum, quod constituit ad terminum , etiam includit implicite esse, sicut includit conceptum entis. Ratio autem , ob quam non exprimit, est:quia nomen relatio' i , nis, non est impositum ad significandum conceptum inhaerendi, sed conceptum referendi:in quo tamen implicite includitur idem conceptus inhaerendi. Ad secundum Distinguendum est antecedens: nam relatio duΟ-bus modis accipitur. Primo, communissime prout solum dicit rationem referendi, Ad terminum, abstrabendo aratione reali,vel rationis: imi, a ratione substantiali, vel accidentali: & hoc modo non efficit praedicamentum reale,quia non determinat rationem accidentis reali 3. Secundo, sumitur speciali ori modo pro ratioue Leferendi reali & accidentali in qua acceptione costituit tertium praedicamentum : a quo excluduntur in primis relationes rationis:quia no sunt reales:& ad quod non pertinent relationes substantiales aut diuinae:quia diuina. propter sui excellentiam,& im mensitatem, non limitantur ad ordinem praedicamentalem.

Ad tertium ; Concessa maiori , distinguenda est minor: quia

duobus modis comparantur aliqua: primo, ex natura rei, quia ra Otiones naturales eorum non sunt tales absolute,sed ad alterum,

ut sunt similia, aut aequalia & talis comparatio non est opus m-tellectus: sed sine dependentia ab eo reperitur in natura aliqua-Cum rerum. Alia est comparatio , quam non habent res ex pro pila natura: quia non sunt distinctae ut cum sint absolutet , concipi utur in ordine ad aliud:& talis comparatio est opus rationis. Primam igitur comparationem includunt relationes reales aliam ς O , relationes rationis: α ideo prima compara Io, tanquam

reali ,

Dissilige

365쪽

Cap. . de ad aliquid, quast. 3. 349

realis,pertinet ad hoc praedicamentum : secunda vero , tanquam non realis,excluditur ab eo.

VAESTIO III. Quo nam sit supremum genus preditamenti ad aliquid. SΡecialis est ratio inquirendi de supremo genere huius praedicamenti. Quia hoc arg.videtur probari, nullum posse habere,& ideo nec ordinationem praedicamentalein ex relativis fieri posse. Quia intrinseca ratio relativorum est, ordinari ad terminum : ergo siue ponatur pro suprcino genere relativum in communi, vel ad aliquid, ordinabitur ad terminum :& tunc vel ad terminum inferiorem, vel superiorem , vel aequalem: non ad superiorem , neque inferiorem , propter duo. Primum .quia relatio realis debet esse inter extrema realia, & realiter distincta, ut inferius probabitur: superius autem, & inferius sunt praedicata solom ratione disti iusta , ut est manifestum; ergo non potest inter illa dari relatio realis. Secundum, quia relativa sunt simul natura ; superim vero pri natura est inferiori, ut docet Aristo t. in postpraedicamentis; ergo inter illa non potest esse relatio realis. Quare relativum in communi, ad rerminum sibi aequalem ordinabiturin realiter a se distininum. Vnde sequitur,aut duo esse suprema genera huius praedicamenti, aut nullum. Probatur consequentia: quia neutrum ponitur sub alterno : sed duo esse repu- nat,sicut in eodem corpore duo capita: alioqui duo essent prae-icamenta ad aliquid ergo nullum habebit supremuna genus. Propter hoc argum. diuisi sunt autores. Et prima opinio tenet 'premum genu3 huiuε pradicamenti, proprie loquendo, non esse relativum in eonereto , vel ad aliqti id, sed re ationem in aι stracto: quae est ratio reserendi ad aliud : & hoc modo videntur dissicultatem argumenti effugere t quia relatio non refertur ad aliud,sed est ratio referendi: ideo non colligitur esse duo genera suprema. Ita Fonseca s. Metaph. c. 21.q. 6.se R. a.& 3. quod ratione uniuersali probat: quia abstracta accidentium potius quam concreta in praedicamento collocantur, c sim significentur tanquam entia per

se:concreta vero tanquam entia per accidens. Haec tamen sententia non potest satisfacere argumen. qm a licet Verum esset,abstracta magis proprie in praedicamento collocari , nihilominus quod

etiam concreta aliquo modo collocentur, necessario concedendum est, & concedit haec sententia:quo supposito non soluit arg Secunda opinio , Adaliquid, aut relatiuum .dicit esse supremum

genm, potius quam relatiouem : ita Albertus Magnus trai'.de praedicamento ad aliquid,cap. 2.& Io. Scotus in I. d. M. q. Vnica. Et

tunc ad arg. respondent: Supremum genus praedieamenti esse ad aliquid , vel relativum in communi, prout dicit conceptum abs trestiam,

366쪽

3 so Cap. .de ad aliquid, quaest. s.

tractum, in quo conueniunt omnia relativa. Et hoc modo semptum , non refertur per te ad alterum, sed per inferiora relativa, . in quibus exercetur actus referendi, ut per paternitatem, & filia.

tionem , per simile. dissimile: ipsum vero sollim dicit rationem communem eorum , quae referuntur: & ita unicum est supremum genus in concreto , habens tub se inferiora genera , &species : in quibus habet exercitium referendi. Sed haec sententia falsa probatur, duplici arsu. Primo ; Con- 3ceptus communis abstractus ab inferioribus, debet continere rationem essentialem inferiorum , vi conceptus hominis , abstractus a Petro, & Ioanne , rationem essentialem hominis: sed ratio essentialis quorumcunque relativorum particulatium , cst referri ad terminum t ergo sanc debet continere conceptus communis relatiui,abstractus a particularibus : unde sequitur relatiuum in communi, referri ad terminum in communi, sicut relati min particulari, refertur ad terminum in particulati: vel non esse conceptum relativi abstractum a particularibus. Secundo : Qui vult definire patrem in communi, non potest, nisi per communem etiam terminum eum definire , videlicet per genitum in communi, aut per filium in communi: ergo pater in communi, refertur ad filium in communi: sicut hic pater ad hunc filium e & consequenter re atiuum in communi, ad terminam in communi.

Quod vero dicitur , Exercitium referendi solism habere reuhio-π-m singularibin , salsum est ,& ex ignorantia procedere videtur z quia exercitium relationis non consistit in aliqua efiicientia , neque in altu aliquo ipsius relationis, quem in s nguIaribus habeat ,& non in conceptu communi considerata : sed sol sim est ordinatio naturalis unius ad alterum eodem modo se habes sema er: ergo non soldm in singularibus exercetur, sed etiam in uni- nersalibus Haec solium disserentia esse potest: quod in singularibus exercetur secundum actualem existetitiam in eis: in uniuersali vero considerata, abstrahit ab existentia:& sol sim in hoc sensu , vera esse potest distinctio relationis, a quibusdam assignata: in relationem : ut Conreptam, de ut Exercitam : quasi dicatur , relationem,ut actu existentem, inter singularia exerceri, quod non habet in uniuersali, sed conceptum tantum eiusdem exerciti j.Et si aliquid aliud velit eadem sententia, vel eadem distinctio , non est admittenda. Ideo tertia opinio tenet; Supremum genus huius predicamenti, m MLyracto , esse Relationem in communi , ct in ronereto Relatiuum mei Ad aliquid , etiam in communi. Hanc tenet ΤοIetris quaest. 2.haius ,praedicamenti. Et est probabilior , & sequenda. Probatar-

qnevrx communi modo conelpiendi, & loquendi, de aliis pnedi

367쪽

Cap. 7. de ad aliquid, quaest. 3. 31 r

eamentis accidentium,quς,Vt in antepraedicamentis probauimus, Vltoque modo sumi pollunt: in Concreto,& in Abstracto,dc utroque modo accipiuntur, In diuersis locis ab Arist. nec excludi ps

test omnino concietum a piaedicamento , nec etiam Abstractum Pro solutione autem argumenti notandum primo, Diuersam esse rationem formalem relativi, & terminimam ratio formalis relatiui,est referri ad terminum: ratio vero formalis termini no est te ferti ad aliud,sed terminare relationem alterius: terminare veto no est aliud quam esse id ,ad quod relativum ordinatur:& hoc non videtuI ponere aliquid in re, quae terminat, sed est quasi denominatio extrinseca: sicut visum esse in pariete, aut quid simile. ιε Secundo notandum ἱ Quod licet diuersae sint opiniones circa

terminum relationis , an sit absolutus , Vel relativus: certum latamen est, quod in relationibus tertiJ generis, quae sunt mensurabilis, de mensurae, terminus nor est relativus, sed absolutus:nam mensura absolutum quid est , non dependens a mensurabili.Graiatia erempti: Scientia sub ratione mensurabilis , per suum obiectum, rebertur ad illud relatione textiJ generis: quam relationem

terminat obiectum,sub ratione mensurae: Obiectum vero non de

pendet a scientia, licet haec dependeat ab obiecto: & ideo selen

tia diei tui mensurabilis per Veram relationem: sed obiectum non dicitur mensura , per relatiψnem propriam , aut intrinsecam,sed per solam denominationem extrinsecam mensurabilis existentis in scientia r& ideo dixit Aristot. Obiectum non diei mensiudiquia referatur ad mensurabile: sed quia mensurabile refertur ad ipsum, tanquam ad absolutum quid .Vnde sequitur,quod vel omnis terminus relationis absolutus est, vel aliquis saltem:quod sufficit , ut dicamus: terminum relationis in communi cosideratum; vel esse absolutum; vel abstrahere ab absoluto, & relativo,quia in quibusdam relationibus absolutus est,& in aliis, relativus. Et ex hoe non est dissicile respondere ad sermam arg. Concedendo primam consequentiam,quod relativum in communi, aut ad aliquid in communi sit supremum genus huius praecii camenti:& etiam, quod referatur ad terminum in communi; non inferiorem , nec superiorem , sed aequalem sibi. Negando tamen secundam consequentiam,quod duo sint suprema genera: quia terminus in communi, sub ratione formali termini,non est relativum:

sed abstrahit ab absoluto, de relativo:& sollim dicit quandam denominationem extrinsecam terminandi: non praedicamentalem,

sed quae reduci potest ad idem praedicamentum , quod constituit

relativum in ςommuni , tanquam supremum genus,cuius terminus ipse est. Itaque terminus in communi, non potest esse supre- mu genus praedicamenti:quia non est forrnaliter relativus di imo

nec ad praedicamelum per se pertinere, sed alam reduci ad idem Praedi

368쪽

3 12 Cap. 7.de ad aliquid .

praedicamentum ad aliquid: in quantum aliquo modo pertinet ad telativum incommuni, constituens rer se hoc praedicamem

An definitio re.a 9omm , tradita ab Hr -rele,ex propria sint entia , sit bona.

DE finitio his verbis continetur in textu : Ad aliquid sunt.quia bim hoc ipsum s ὸ , ad aliquid quodam modo se habere. Cuius sensus est,relativa sunt , quorum totum suum esse , est ad te taminum referri. His autem argumentis probari potest , non esse bonam. Primo,quia relatio duo respicit, nempe subiectum , cui inhaeret . & talc denominat formaliter , & etiam terminum , ad quem refert: eigo duplicem habebit rationem formalem unam, secundum quam respicit subiectum , & ei inhaeret; aliam secundum quam respicit terminum , & ad cum refert. Ex quo infero,

totum csse relationis , non cs Ie ad terminum referre,aut ordina.

re ; sed aliquid habero absolutum , quatenus respicit subiectum,& ei inhaeret.Et ideo falsum esse quod in definitione dicitur:Relatiuum esse cuius totum suum esse,cst rcferri ad aliud. Probatur consequentia : quia rc latiuum dicitur tale a relatione: sed totum esse relationis, non est referre ad terminumergo nec totum esse relativi erit referri ad terminum. Et confirmari potest : quia haec definitio aeque conuenit relatiuis rationis atqne realibus:imo relativis diuinis,& creatis de quibus iam diximus,non collocari in ptaedicamento:ergo no est bona. Probatur antecedens, quia commune est omnibus , quod totum suum esse, sit referri ad terminunt;no enim minils verum cst

totum esse speciei , esse , ordinari ad genus, & totum esse Patris aeterni, ordinari ad filiu , quam totum esse similis ad aliud simile. Secundo : Verba in definitione non dicunt actum, sed aptitudinem. sed definitio baec non potest dicrae solam aptitudinem refe-Iendi ,sed etiam actum iergo non est bona. Probatur minor: quia

zelatiuum non est , quod potest referri, sed quod actu refertur: ualioqui illud , quod non habet relationem, ex eo solum , quod potest eam habere,esset relativum e quia scut potest eam habere, potest e tiam referri,quod patet esse falsum. Vt definitio intelligatur, notandum est , Aristotelem , priusquam singula praedicamenta proponeret, tradidisse uniuersalem diuisionem entis realis in decem praedicamenta, & consequenter diuisonem accidentis in nouem. Unde sequitur ex mente illius, subintelligendum esse ens reale , in. explicatione substantiae : ita Ut dicamus, Substantia est ens reale , per se: & in explicationi- bd. Praedicamentorum accidetium, accidens reale:& ita definitio relati

369쪽

Cap. 7.de ad aliquid, quaest. . . 3 3 3

relativorum sic debet assignari: Ad aliquid sunt avidentia realia, quorum totum suum esse, erit ad alud νeferri. Et per primam particulam excluduntur relationes diuinae,quae non sunt accidentia: per secundam,relationes rationis, quae non sunt accidentia realia, per ceteras Vero, excluduntur relationes secundum dici, & tran-icendentales quia non sunt rationes referendi ad terminum : sed ad subiectum, aut obiectum, vel quid simile : relativa vero huius praedicamenti, ad aliud ordinantur, tanquam ad purum terminum,de quo illam particulam ad aliud intellexit Arist. secundhincommunem expositionem omnium interpretum.

o Conclusio igitur nostra est : Definitionem Arist. ita explica- . tam esse bonam,quod probatur ex communi cosensu totius scholae,eam recipientis, & etiam ratione. Nam bona definitio est,quae explicat naturam definiti, & illud distinguit a caeteris: sed hocessicit praesens definitio relativorum: ut constat ex traesta expositione eius:eroo est bona. N Ad primum argum . respondent quidam , Relationem duplicem conceptum habere: Communem eum caeteris accidentifus; ciui est inhaerentiae in subiecto, actu, vel aptitudine : Vocatur ense, In:& Particularem; per quem distinguitur ab eis.qui est referre ad terminum;& vocatur esse , Ad:3c ratione primi conceptus, concedunt relationem respicere subiectum, sicut caetera accidentia, sed ratione particularis, non respicere subiectum: sed terminum:& ideo totum esse relationis, ut relationis,esse ad terminum3 non relationis , ut accidentis. Et posset probari hic modus dicendi ,ex D.Thom. I. p.q. 18. art. I. ubi aduersus Gilbertum quem

dam, qui asserebati, Relationem nihil ponere in subiecto , aut relati uo, ct irio non esse inharentem in eo: sed quasi extrinseem assissentem docet relationem secundum communem tonceptum inhaerendi in subiecto,aliquid ponere in relativo:& ratione huius,inhaerentem esse. Sed secundum conceptum proprium relationis , nihil ponere in eo, sed sol sim esse rationem referendi ad aliud. i Haec tamen solutio falsa est , & eidem Doctori sancto contraria. Probo primum: quia relatio secundum proprium conceptum, Arielit forma relativa, & constituit subiectum formaliter relatiuum , ut paternitas, sub proprio conceptu paternitatis, est forma relativa,& constituit hori in ε in ratione formali,& intrinseca patris rergo secundum proprium conceptum , ponit aliquid reale,3t intrinsecum in subiecto, aut relativo. Euidens est consequentiau& probatur antecedens quia denominatio patris aut similis & quaecunque alia relativa, non est extrinseca, sed formalis: scut denominatio albi, aut ea lidi:ergo ponit effectum formalem in subiector effectus autem formalis cuiuslibet realis formae,realis esse debet:ergo necesse vi, aliquid reale in subiecto ponere.

370쪽

3 Cap. 7. δε ad aliquid,quast. .

Secundo, quia si relatio secundum esse , nihil ponit in subiecto aut relativo , ergo secundum hunc conceptum non est ali-ruid reale. Probatur consequentia et quia omne ens reale aut est ubstantia, aut accidens:ergo aut est ens per se, aut in alio.Sed relatio secundum esse, Ad,non est ens per se,cum non sit substantia; nec in alio,cum non ponat aliquid in subiecto:ergo non erit aliquid reale nec essiciet praedicamentum reale. Pro vera igitur solutione arg. notandum est . Relationem realem, secundum utrumque conceptum, is,& Ad,aliquid ponere in subiecto,diuersa tamen ratione:nam secundum esse, is, ponit aliquam rationem communem , & abstrahentem a particularibus

praedicamentorum: l eo modo , quo superius diximus analogum abstrahi ab analogatis in sed secundum esse , - , ponit rationem propriam relativam , distinctam a particularibus , quas ponunt

caetera praedicamenta. Vt relatio paternitatis, ponit rationem

realem. patris in homine: sed haec ratio licet ponatur in subiecto, pure relativa est: via sic ponitur in subiecto,ut per illam non sit tale ad se , sed solum ad aliud , nempe ad terminum:caetera vero praedicamenta ita ponunt aliquid in subiecto,secundum proprios conceptus , ut per illam rationem propriam , ad se sit subiectum, di non referatur ad aliud. Gratia exempli, quantitas secundum proprium conceptum, ponit extensionem partium in subiecto. per quam in se,& ad se dicitur extensum: sed paternitas ita ponit rationem realem patris in homine, ut per illam non sit tale ad se, sed ad filium,sicque de caeteris relationibus. Et hoc modo intelligi debet D.Tho.dum in citato loco asserit, Relationem sieeundum esse,In, ponere aliquid in subie ctosed seeundiam ese,Ad, nihil ponere ψeriale, er quod sit lati ad se , sicut ponunt caetera praedicamenta, sed pure , & omnino ad aliud. Quem sensum elarissime posuit alio loco, per quem hunc explicauimuS, nempe

in I .lib.sent.d. 8.qo .ar. 3. aa 4. Vbi ita ait: Debilitas esse relationis,

eonsiderat ιr secundum inharεnetiam sui ad subiectum, quia non ponit aliquid ab βlutum in sugiecto sid tantum per νespectum ad aliud. Si autem aliquis dicat: Iam ergo relatio non solii in secundum , ,

conceptum communem accidentis. inhaerebit subiecto, sed etiam secundum proprium,& Vltimum relationis, qui vocatur esse, Ad, aduersus illud.quod ex D.Th. adduximus, quaestione praecedenti, videlicet conceptum proprium relationis, non sumi in ordine ad subiectum, sicut sumuntur coceptus proprii accidentiu absolutorsi, sed in ordine ad terminu:Praeterea habebit relatio duos conceptus,qui vocentur, In,Vnum communem cum accidentibus absolutis & alium sbi propriu. Probatur consequentia:quia ta secundueommunem rationem, quam secundum particularem, ponit ali

SEARCH

MENU NAVIGATION