Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

371쪽

Respondeo ad primum : Secundum utrumque eonceptum,inhaerere subiecto: diuersa tamen ratione nam secundum communem inhaeret inhaerentia communi , cum caeteris, & abstrahente

ab inhaerentia absoluta , & respectiva: sed secundum conceptum proprium inhaeret inhaerentia pure relativa: quod est inhaerere referendo ad aliud. Quod vero D. Thom. dixit,proprium concc-ptum relationis non sumi in ordine ad subiectum, ut in accidentibus ab sollitis verissimu est: sic autem intelligendum, ut non sumatur in ordine ad subiectum; vr In se de Ad be est, sed ut refertur ad aliud;per eandem rationem relativam , inco positam. In quo valde differt ratio, propria relationis,a rationibus particularibus accidentium absolutorum,quq sumuntvi in ordine ad subiectum: ut est in se, & ad se,non ut est ad aliud per tales rationes. Ad aliud vero respondeo,Relationem habere esse, incommune, cum caeteris accidentibuS;& cme,la, particulare, per quod subiectum refert ad terminum;& per hoc esse, is, particulare,determinatur aliud, di, commune, & fit una ratio praedicamentalis ex utroque: quia ex determinante per se,& determinabili, per se, se- per fit unum per se: sicut quodlibet accides absolutum, sabet esse.

se,commune,& particulare,& ex utroque essicitur unum.

Ad formam igitur primi arg. Concedendum. est primum enthymema ; quo probatur relationem habere duplicem conceptum: unum, quo respicit subiectum , Alium, quo respicit terminum.Negandum tame est, quod infertur,totum esse relationis,&Telatiui,non esse ad terminum:quia illud esse, quod habet in subiecto,si consideretur in communi abstrahit ab absoluto, & relativo, & contrahi Pur per eme ad terminum:& per talem contractionem , ordinatur ad illum,& fit relativum: si vero consideretur in partieulari;est esse proprium relationis:& ideo est eme relativum: Vnde sequitur,relatiuum esse,quidquid habet relatio,& quidquid habet relativum:& hoc est totum esse relationis , ct relativi, esse ad aliud: ut dicitur in definitione Aristo. Ad confirmationem , re-icationem definitionis. secundi argu. aliqui distinguunt relatum& relatiuum , dicentes; Relatiuum dicere potentiam ad rcfercndum ,relatum Vero, actuale exercitium referendi: & in definitione potius explicari ad aliquid,ut relatu;quam ut relativum. Haec tamen distinctio non habet fundamentum : quia ut superius pro bauimus, exercitium referendi,vel actus referendi , non est aliud quam naturalis ipsa ordinatio unius relativi ad aliud: quae semper eodem modo se habet, & semper est actualis, & semper exerincetur inter relativa: quod necessario dicendum est: nam eo ipso, quod Vnu relatiuum non referatur actu, vel in exercitio ad aliud:

non habebit actu in se relationem , nec exit relatiuum forma,

sponsum est,per exs Circa solutionem

372쪽

3ues cap. 7 .de ad aliquid, quas7. F.

liter:& eo ipso, quod habet in se relationem, non potest non referri actu, & secundam exercitium. Idem ergo prorsus sunt, secundum rem, & secundum rationem , relatum & relatiuum . sed

illud magis distincte explicat actum referendir luia etiam minus distincte dieit aliud: ideo in definitione Aristo. pro utroque sumitur nomen, ad aliquid:& actum referendi dicit, non potεtiam. Ad argumen. ergo respondetur, Distinguendo illud axioma; quod verba in delinitione non dicunt actum , sed aptitudinem: nam res, quae definiuntur, sunt in duplici differentia. Quaedam enim sunt,quarum ratio , vel essentia in aptitudine, vel potentia consistit: & istae,licet definiantur per verba significantia actum non pro actu,sed pro potentia accipiuntur in definitione:& ratio huius est:quia actus in his non potest esse essentialis:& ideo non bene definiuntur per actum. Aliae sunt;quarum ratio,vel essentia, non confistit in aptitudine , sed in actu: & in definitione harum, non possunt verba accipi pro aptitudine: quia si ita accipiantur,

non explicabunt naturam definiti. Sed pro actu debent accipi,verationem eius explicent. ut si definiatur quantum , pro eo, quod habet partem extra partem,secundum extensionem molis,no possunt verba huius definitionis,dieere aptitudinem,sed actum;quia ratio extensionis in actu consistit,non in aptitudine: sicque de caeteris. Et ita se habet relatiuum , cuius ratio in actuali ordinatione & relatione consistit: ideo verba definitionis eius pro actu,&non pro aptitudine accipi nitur.

Vtrum omnes relationes pertineant ad hos

predicamentum.

TAnquam certum praesupponendum est;nec Diuinas relationes, nec etiam relationes rationis , collocari in hoc praedicamento:quia,ut in praecedenti quaest. probauimus; praedicameo- tum ad aliquid,est membrum quoddam generalis diuisionis aceti dentis realis , in nouem praedicamenta: & ideo relatiuum, quod est supremum genus est accidens reale, atque finitum : quare nec relationes Diuinae,cum sint substantiales, & infinitar, post uni pertinere ad hoc praedicamentum nec relationes rationis r quia non sunt accidentia realia. Solum ergo' procedit quaest. de relationibus realibus creatura rum : An omnes ponantur in hoc pradicamento verum non distin guuntur ab omnibus eodem modo: nam quidam asserunt, Esse fas res in triplici di ferentia : Quaedam sunt transcendentales; quae in rebus diuersorum praedicamentorum reperiuntur, eisquetialiter conueniunt , quasi complementum essentiae : tales sunt

respectus inclusi in essentia cuiuslibet accidentis , per quos ordina

373쪽

3 3 ordinatur ad subiectum, cui inhaerere aptum est. Aliae sunt rei tionςs; quae non omnibus accidentibus uniuersalter conueniunt, sed quibusdam tantum in quorum essentiis, etiam includuntur. vi respectus,quem dicunt habitus , potentiae, & scientiae ad propria obiecta, & istae vocantur relationes secundum dici. Aliae denique sunt relationes,quae nulli comeniunt essentialiter, sed accidentaliter conueniunt multis: re dicuntur rutationes secundum esse : ut paternitas, similitudo, & aequalitas. Alij vero solum has ultimas relationes admittunt , & nullam prorsus ex iis , quae ad essentiam alicuius absoluti pertineant. Sic videtur sentire Scot. in .iui x.qInica. Probantque non esse admittendas.

Primo ἱ quia quidquid pertinet ad essentiam substantiae , est substantia: & quidquid pertinet ad essentiam quantitatis , est

quantitas : ergo si 1Qlationes reales dantur , quae pertineant adessentiam omnium rerum absolutarum, erunt res absolutae et ut in substatia, erunt substantiae:in quantitate,quantitas, de in qualitate , qualitas. Et si ad essentiam aliquarum rcrum tantum pertineant l, ut ad essentiam habitus aut potentiae, crunt etiam potentiae, & habitus.Haec autem falsa sunt: ideo falsum erit tales relationes ponere.

3 9 Probatur secundo: quia n intra essentiam absolutorum admittantur relationes istae, aliud absurdum erit concedendum nem pe,quod tales essentiae componantur,ex entitate absoluta,& relativa, diuerss non solum specie, sed genere. Alij denique praeter relationes accidentales , vel secundum ense; admittunt intra essentiam absolutorum transcepdentales:noutamen relationes secundum diei nisi solo nomtae: nam habitus, diquiunt, potentia, & scientia , pure ab Iuta sunt ἔ nec dicunt respectum realem ad obiecta, sed absolutam proportionem cum eis: quam proportionem non possumus intelligere, nec explicare , nisi per quendam respectum, quem intellectus concipit in eis: & ideo de eis loquitur, quasi de respectivis, cum tamen non sint vere respectiva, sed absoluta : licet in communi modo loquendi respectiva dicaniux, & propterea appellentur relativa se cundum dici. Ultimus modus dicendi,concedit,praeter relationes secundum esse,transcendentales,& secundum dici, de utrasque pertinere adessentiam absolutorum, sed eas ita confundit , ut omnes t se appellandas transcendentales asserat: & ita relationem reaie creatam , in duo tantum membra diuidendam esse : nempe in transcendentalem & praedicamentalem: ita ut sub primo membro tam respectus , qui omnibus praedicamentis absolutis essentialiter conueniunt, quam quhaliquibus tantum,comprehendantur. Sub secun is vero solum relationes accidentales , qua vocantuz

374쪽

3 1 8 Cap. 7.de ad aliquid. quast. s.

secundum esse,& pertinet ad hoc praedicamentum. Nostra sen- φtentia tribus conclusionibus explicatur. Prima est : Necesse est ponere respectus quosdam reales, pertinentes ad essentiam accidentium a olutorum : ut respectus. quem includit inherentia aptitudinalss eorum ad subiectum .er habitu, , , potentia ad obiectum : γ estvictus isti, diminuta quadam relationes sunt, eo lentes essentiam

absolutorum. Hanc conclusionem tenet D.ThO. 1 .par. q. l 3.art.7- ad i.& qu. 28 .art. I. Caiet.in opus de ente essentia, c.7.qu. I s.

Et probatur testimonio Arist. 1.lib. de anima, tex.33. Vbi docet, Essentiam jecificam potontiarum, ab actibus , di obiectissumendames' er quod non potest esse verum ; nisi respectum essentialem ad obiectum includant. Nam euidens est, non se accipiendam esse essentiam specificam potentiae ab obiecto Vt obiectum sit de eL sentia eius cum sit semper res diuersa ab ea; ergo necesse est sumi per respectum eiusdem potentiae ad obiectum:ideo talem respectum esse ei essentialem. Probatur consequentia:quia si nec obiectum nec respectus ad ipsum est de essentia potentiarum , nullo modo accipietur species earum ab obiectis. Probatur deinde ratione, quia aecidentia non sunt entia sim- ipliciter, sed entis entia,hoe est,aliquid substatiae,ad quam intrinsecam attributionem dicunt: sed talis attributio, non potest esse, neque intelligi, nisi per aliquem respectum ad eandem substantiam, inclusum in essentia aecidentium: ergo necessario ponendi sunt respectus isti essentiales in omnibus accidentib usabinlutis

Secunda 'onclusio: Ex his 'respectibus ad egentiam absolutorum pertinentiain , ρια-es sunt transirendentales, ct pluree etiam pra dicamentales Probatur primum: quia transcendentale dieitur illud; cuius propria ratio transcendit omnia praedicamenta , vel saltem 'plura: sed respectus aptitudinalis inhaerentiae ad subiectum quem in sua essentia includit accidens, transcendit omnia praedic menta accidentium sicut accidens ipsum: ergo erit relatio transcendentalis. Probatur secundum, ratione opposita, nam transcendenssst, quod multis praedicamentis est commune: sed dantur plures re spectus essentiales rebus absolutis, qui non possunt ad plura praedicamenta pertineae:ergo non erunt transcendentales. Probarui

mitior : quia respectus nabituum,& potentiarum ad sua obiecta, non possunt ad plura se extendere , quam habitu 3psi,atque po- . tentiae, quibus sunt essentiales:sed habitus,& potentia solum pertinent ad praedicamentum qualitatis ; imo solum ad determinata genera huius praedicamenti: ergo nec sunt,nec dici debent tran-

Tertia conclusio , se tribsu geusibin relationum, nempe tran

375쪽

cap. Ae ad aliqui quasi s. 3 sy

stendentalium, seeund m dici , is secundum este , transcendensales

ad nullum prassicamentum pertinent , relationes secundum dici pertinent ad pradicamentum abs tuti , cuius esentiam complent ἱ relationes υιHo secundum esse , aut accidentales, constιtunnι pradicamen

Probanda sunt tria haec:& primum,de respectibus transccientalibus facile probatur, ex ipsa met iranscendentia: nam quod transcendens est , ad nullum speciale praedicamentum pertinere potest:ergo relationes istae transcendentales , ab omni praedicamento excluduntur. 'robatur antecedens,quia praedicamcnta co-tinent determinatum modum essendi ; ut substantia modum per se, quantitas modum extensionis: ted transcendens non est determinatum ad aliquem modum essendi, sed comprebendit multos: ergo non potest ad speciale praedicamentum pertinere. 3 Secundum vero, de relationibus secundum dici,sic probo:Respectus quem dicunt potentia,& habitus ad obiecta,complent essentiam eorum : ergo pertinent ad essentias, quas complent tanquam aliquid earum : quare necesse est in eodem praedicamento collocari,& sub eodem genere: sub quo sunt tales essentiae. Quod intelligendum est reductive tantum , sicut partes reducuntur ad praedicamentum , & speciem totius, & non per se, Sc directe: ita incompletum aliquid sunt,atque diminutum,& qui non pollunt per se essicere speciem , nisi simul cum absoluto , cuius essentiam complent: ut si solum respectum potentiae , aut habitus ad obiectum intelligas , non intelligendo absolutam rationem qualitatis , nihil completum , aut praedicamentale intelligis: quia respectus isti egentialiter coniunguntur cum absoluta ratione qualitatis,quam complent: & ideo nihil completum sine i Ila intelliguntur constituere: unde nec nomina potentiatum de habituum imponuntur ad significandos hos respectus , sed principalem rationem qualitatis, quam consequuntur,ut bene ait D.Th. r. par. R. I 3 .art. T.ad I. & quae. .de potentia, alta o .ad II. ideo nec per se constituuntur in praedicamento . sed per absolutum. Et hinc sequitur non pertinere ad praedicamentum ad aliquid, nec Vocari relationes praedicamentales 1 sed seeundum dici ab Aristo. Et ratio huius denominationis est : quia tales ab antiquis dicebantur,& cum veris,& praedicamentalibus confundebantur: cum tamen non sint relationes secundum esse , sed talo nomine harum gaudeant. 44 Tertium denique quod relationes, quae nulli sunt essentiales, sed accidentaliter semper conueniunt, essiciant per se hoc praedicamentum ἔ communis est consensus totius scholae. Et ratio eius colligitur , ex digerentia earum a relationibus Transcendentalibus & secundum dici: quae cum pertineant ad etantiam abso

376쪽

lutorum, quam complent, incompleti, quidam respei ius sunt, &aliquid eorum : & ideo non possunt per se constituere rationem praedicamentalam, sed simul cum eisdem absolutis. Relationes

ero , quae extraeessentiam omnium absolutorum sunt ; primo habent modum naturae completae : quia nihil essentiale alicuius

sunt,sed per se habent proprium modum essendi ad aliquid , qui

sit integra , atque completa ratio praedicamentalis, sicut caetera accidentia praedicamentalia , & consequenter sua genera , species , ac digerentias , ex quibus per se potest fieri ordinatio praedicamentalis. Habent etiam secundo; quod snt tantum estentiale relativorum; ita ut nihil praeter relationes ipsas essentialiter includant:& ideo sic definita sunt ab Arist. Relativa sunt, quorum totum suum esse sit, ad aliud se habere. Conueniunt igitur re- 4 slationes istae cum transcendentalibus: in eo , quod nihil absolutum dicunt,sed totum effe earum est , esse rationes referendi ad aliud : disserunt tamen in duobus. In primo quidem:quia respectus secundum dici, non sunt tota ratio , totum esse , aut tota essentia relativorum : sed quoddam complementum eorum : &ideo ea, quorum complementum sunt; non sunt relativa simpliciter, sed simpliciter absoluta.& ex consequeti dicuntur quodammodo relativa, & ex hoc sequitur secunda differentia , quod reis spectus isti non sunt ad aliud,tanquam ad terminum, sed laquam ad subiectum, vel obiectum ut petit natura absoluti, quod complent : relationes vero praedicamentales, non solum non dicunt aliquid absolutum, sed sunt tota ratio , tota essentia , totum eta relativorum , quae constituunt:& ideo relativa ab eis constituta

nillil absolutum dicunt, sed totum suum esse est referri ad aliud,

non quidem tanquam ad obiectum,vel subiectum, sed tanquam ad purum terminum: quia relatio,a qua sola constituuntur , non petit aliud sub aliqua ratione particulari ad quam ordinet relatiuum, quod constituit, sed sub ratione praecisa termini. Ad primum arg. secundar opinionis, contrariae relationis secundum diei,distinguendum est antecedensmam esse Substantia,

quidquid pertinet ad essentiam substantiae:& quantitatem, quidquid pertinet ad essentiam quantitatis , duobus modis intellisi

potest:In recto,& in obliquo.Et primo modo,negandum est, quia non est necessarium , rem aliquam praedicari in me o,de quocunque eius modo, aut complemento, ita ut dicatur simpliciter sub Hantia , aut quantitas: bene tamen in obliquo .ita ut dicaturaliquid substantiae,vel quantitatis:& hoc modo verum est, hos respectus esse absoluto , vel substantias, id est,aliquid rerum absolutarum, vel Libstantiar.

Ad secundum i Negandum est,quod sequatur absoluta illa, in quibus clauψuntvr isti inspectus, composita esse ex absoluto, &respe

377쪽

Cap. 7 de ad aliquid, quasi . 6. 3st

i respectivo: quia non includuntur hi rebus absolutis, per modum generis,aut differentiae,aut per modum compositionis, sed tam in genere,quam indiffersitia, atque in specie ipsa ex eis composita,

per modum cuiusdam complementi , tam compositorum, quam componentium,unde non sequit compositionem aliquam cum eis facere.

QEAE TIO VI. . An spee ies relationis pradicamentalis,a termino sit aeripienda. 7 π E sola relatione praedicamentali procedit quaestio , non de relationibus transcendentalibus, nec secundum dici: quas probauimus quaestione praecedenti non pertinere ad hoc praedicamentum. Vt autem melius intelligantur , quae de relatione dicenda sunt, quasdam diuisiones relativorum adducere oportet. Relatiuum igitur,quod est supremum genus huius praedicamenti primo diuiditur in tria genera intermedia,secundum tria fundamenta, in quibus fundatur,enumerata ab Aristot. 1 . lib.Metaph. cap. I 6. Primum genus relativorum est eorum,quae fundantur in unitate, Vel diuersitate generica, aut specifica;& habet sub se tria alia genera, vel species,secundum diuersa fundamenta, in quibus reperitur unitas , aut diuersitas. Nam si reperiatur in substantia, erit relatio identitatis, vel diuersitatis; si in Qualitate,reIatio similitudinis aut dissimilitudinis;& si in Quantitate ,relatio aequalitatis , vel inaequalitatis. Secundum genus relativorum est eo- rum,quit fundatur in Actione,& Passionem relationcs paternit iis,& filiationis:& habet alia genera, vel species subalternas , secundum diuersas actiones, de praesenti, praeterito, & futuro. Tertium, eorum quae fundantur in mensura , ut relationes potentiarum ,& stientiarum,sub nomine mensurabilis, ad sua obiecta sub nomine mensurae: nam obiectum dicitur mensura scientiae, & potentiae:& scientia, atque potentia, mensurabilis per obiectum:ex eo, quod ad nihil potest v aque extendi aut circa nihil versari: quod non contineatur sub proprio obiecto. 48 Secunda ditiisio, minus uniuersalis est: qua diuiditur relatiuum

in Mutuum, & non mutuum.Relativa mutua sunt,quoru Vtrumque dicitur tale , per relationem realem : ut pater, & filius:Non mutua, quorum unum tantum dicitur tale per relationem realem: in altero vero talis relatio non est ,ut mensurabile, & men, sura: nam illud dicitur tale, per relationem realem. haec vero non habet talem relationem.

Tertia diuiso est : Relativa alia sunt AEqui parantiae, alia dis

qui parantiae. . Equi parantiae,quae eiusdem rationis,& denominasionis sunt,ut similia , aequalia. Disquiparantiae dicuntur 'star diuerse rationis sunt, & denominationi , ut pater, & filius χιod

378쪽

361 Cap. 7. de ad aliquid, quaest. 6.

libet autem horum generum, suas habet species, & de omnibus,& singulis, quaerit tuuius quaestionis , A quo seumant distinctionem

θαψι cam,an a termino, vel ab aliquo alio. Et prima opinio, videtur esse D.Thom. .p.q. .art. S.& quod- lib. ' .art. 4. Sti,sed relatio , aut relativum, non stimat speciem a termino, sed potius a causa , per quam producitur. Quod probat hoc a gum. Quia si relatio sumeret speciem a termino , sequeretur in utroque parente,eadem esic relationem ad filium. Probatur consequentia: quia filius unicus terminus est ; ergo relatio patris, 3c matris,ad eum terminata,erit eadem:sed consequens est falsum ergo etiam antecedens, quod relatio sumat speciem a termino. Probatur minor:quia pater est causa efficiens fili, mater vero passiua tantum,ergo habent rationes causarum, specie diuersas:quas necessario consequitur diuersa relatio in utroque:paternitatis in patre,& maternitatis in matre.

Secundo probatur : Quia species debet sumi ab aliquo intrin- Α' seco , quod sit differentia essentialis eius:sed terminus relationis est res diuersa a relatione,& ei extrinseca, ut pater respectu filiationis , ergo non potest sumi ab eo species.Et si respondeas , non ita sumi speciem a termino,ut terminus ipse sit disterentia specifica relationis : sed ordinatio ad terminum. Contra hoc est:quod relatio ipsa est ordinatio ad terminum:ergo si ex ordine, aut ordinatione ad terminum , sumitur species eius, sumet speciem a seipsa:quod patet esse falsum. Pro hac etiam sententia,adduci potest testimonium Arist.quia tria genera relationum distinguit i ut vidimus i non per diuersos terminos, sed per diuersa fundameta:ergo sentit non esse sumendam speciem relationis a termino.

Secunda opinio est communis , & Vera ; Qu Ad relatio, ut re' , o latiuum, sumit suam speciem a termino: ita ut illae relationes sint eiusdem speciei,quae habent terminum eiusdem speciei: ut omnes paternitates omnes similitudines: illae vero sint 1 pecie distinctae, quae habent terminos spee e distinctos: ut similitudo , & dissimilia ludo. Probatur ex definitione Aristo.quar ait: Relativa esse,quorum telum suum esses referri ad aliud,hoc est,ad terminum ; ergo talis erit relatio, qualis tuerit terminus, ad quem refert: & hoc est ab eo accipere speciem. Et D.Tho. absque dubio tenet eandem sententiam, .p. q. 32. art. 2. ubi sic ait: Cum ratio speeifica relationis eonsistat in hoc, quod ad aliud se habet, necesse est ἡice e , quod dua r lationes non sunι diuersa seeundum speciem , si ex opposito una relatiosis correspondeat. Probatur etiam ratione : Quia ex quatuor generibus caus rum relatio non habet materiam ,& formam ; quae sunt causae in-τrinsecae, a quibus i saltem a format posset sumere speciem,quia

ut lupe

379쪽

t superius probauimus, accidentia non componuntur ex mate- ria, & forma ; soluin ergo habet causam efficientem, a qua prodiicitur:& finem , seu terminum , in quem ordinatur relativum: sed a causa efficient c,non sumunt res suam speciem:quia extrinseca prorsus est ergo solum restat causa finalis,quae est terminus, in quem essentialiter ordiuatur relatiuum : quare ab eo sumet suam speclem.

I Sed, ut melius intelligatur haec ut specificatio relationis; Notandum est,relationem, sicut caetera accidentia,non habere compositionem Physicam,ex materia,& fornia: sed Metaphysicam,ex genere,& differentia. Vtergo intelligatur,a quo sumat s peciem, explicandum est,a quo sumatur genus,& differentia eius:& quonam modo assignari possit definitio quidditatiua cuiuslibet relationis. Genus igitur relationis sumitur a tota eius natura , sub communi conceptu referendi ad terminum considerata. Diikrentia vero,ab eadem concepta, sub conceptu speciali, & vltimo determinante genus , nempe ex eo , quod sit ordinatio ad talem

terminum: ut Genus paternitatis, erit comm uuis conceptus relationis realis , qui dicit esse ordinem , vel ordinationem ad terminum. Differentia vero, esse ordinationem ad filium:& ideo definitio paternitatis talis erit:Paternitas est ordo, aut ordinatio patris ad filium:& se de caeteris relationibus. Iraque terminus Iera tionis,non est differεtia specifica relationis, seu esse ordinationε ad talε terminu.qui extrinsecus est relationi: sedeste ordination εad illum intrinsecu. & quia talis est ordinatio , quod est ad talent terminum , ideo dicitur relationem sumere speciem a te imino, per quem cognoscenda,& definienda est relatio,& relativum. sa Ex hac doctrina constat solutum esse secundum argv. quia nec relatio sic specificatur a termino ut terminus: ut sit differentia es,

sentialis eius: nec specificatur a se ipsa, sed a propria differentia:

quae ab eius natura sumitur, ut consideratur sub conceptu determinato , & vltimo ordinationis ad talem terminum d per quem conceptum contrahitur communis, & genericus. Ut testimonium Arist.explicetur, notandum est:Fundamenta esse causas relationum: vel quia ab eis aliquo modo producuntur:

vel si aliquando non producuntur ab eis, naturali saltem seqileia, positis fundamentis sequuntur:vnde ex fundamentis diuersae ra- tionis, semper sequuntur relationes diuerse speciei Et ita concedi potest , quod a fundamentis sumatur species relationum, auxrelativorum , quasi causaliterr sed a terminis , quasi Drmaliter. Inter hos autem duos modos sumendi speciem relationum , patet secundum esse magis proprium , quem posuit Aristot. in definitione relativorum : & haec est causa, propter quam communi,

modus loquendi scholae,eo potius quam primo utitur: sed Arist.

380쪽

& D.Τhom. per fundamenta distinguunt illis locis:quia aliquando notiora nobis sunt;& quia modus ille distinguendi,non contradicit proprio,& formali, sed eum infert: unde per illum disti

guentes, non'egant proprium,quo fere semper utuntur.

An filio comessondeat duplex relatio , una in patre,inalia in matre,

vel eadem in utroque parente.

Solutionem primi arg. in ultimum locum remisimus:quia ci I 3 ea illam dubium hoc licet breuissime j disputandum est , An

in patre, & matre unica iit relaxio ad filium,vel duplex, atque diuersa nempe paternitatis in patre,& maternitatis in matre.

Et est prima opinio D. Tilom. 3.p. quaest. 3 3. artic. s.quam se quitur ibidem Caiet.& Ferrar. 1. lib.contra gentes, capit. I .Ruod duplex sit,ae kiuersa relatio in patre is matre: quae in eo fundatur, quod Aristot. quem sequitur D.Thom asserit, Patrem,ct matrem

diuerso modo , aut in diuerso genera eausa concurrere ad generationem filii: patrem quidem tanquam cantam essicientem, matrem v rotanquam materialem: sed effectus, diuerso modo diuersaque dependentia depedet a diuersis generibus causarum, & diuerso modo ab eis respicituriergo per diuersas relationes e & ita pater refertur ad filium , relatione causae essicientis,quae dicitur paternitas:mater vero per relationem principi j passivi, significatam nomine maternitatis. Et haec sententia consequenter ponit duplucem relationem ratione saltem diuersam in filio:unam, per quam refertur ad patrem, & aliam , per quam refertur ad matremmam cum relatio sumat speciem a termino, impossibile est, quod duae relationes specie diuersae habeant eundem terminum formalem: unde cum filius terminet relationes diuersas utriusque parentis, necesse est per duas alias relationes, formaliter diuersas eas te minare, sed ambae significantur eodem nomine filiationis. Secunda opinio opposita tenet: In patre, is matre esse vn m re lationem totalem , is completam, sed quasi compositam ex duabus in relationibus partialibus, & eiusdem rationis patris, & matris', α in filio non nisi unicam ei correspondere: per quam refertur ad trumque parentem , tanquam ad terminum adaequatum , & ad utrumlibet, tanquam ad terminum inadaequatum. Ita Fonseca s. Metaph. cap. I s. quaest. s. se R. 3. & habet oppositum fundamen xum , videlicet patrem , & matrem , in eodem genere causae essisientis, concurrere ad generationem filij:tanquam unam causam totalem & adaequatam,quasi ex duplici causa partiali compositam. Ita enim sentit Galenus:quem omnes Medici sequuntur , &iquibus magna fides in hac re tribuenda est cum os Scotus in d .q. r .Ex hoc autε fundamento euidenter sequitur,quod in patre, matr*,non sunt relationes eiusdε specie Probatur consequen

SEARCH

MENU NAVIGATION