장음표시 사용
391쪽
Cap. .de ad aliquid, quaest. 8.
definitione unius relativi per alterum , sed solum asserere, quod potentia non refertur ad suum subiectum , in quo est , relatione speciali potetiae,sed sollini ad proprium obiectuin: ut intellectus. non ad hominem , sed ad intelligibile;& visus ad visibile Nam si diceretur, inquit, relative ad hominem, idem in quantum idem, bis diceretur: hoc est, ad duos terminos, εc per duas relationes: quod patet esse impossibile. Itaque ut potentia, solum dicitur relatiuὸ, ad obiectum, hoc est, ad intelligibile: ad subiectum vero
non dicitur ut potentia: sed sub alia ratione communi accidentis. Ita exponunt verba Axis Ot. Commentator, D.Tho.& Alexander, in Commentariis eorum verborum:& ideo hunc esse germanum sensum eorundem credendum est.
7 1 Ad aliud vero , quod in argumento dicitur: Definiri ignotum
per ignotius , si unum relatiuuin definiatur per alterum , negan dum est sed definitur per extrinsecum,aeque ignotum:& sine quo non potest per notiora explicati:& hoc nihil refert; quia non requiritur,quod magis notum sit definito, quidquid ponitur in definitione eius, per se sumptum:sed satis est,si sit aeque notum, vel ignotum,dummodo ex eo & aliis notioribus,resultet integra definitio, notior simplici ter definito:& hoc habet definitio relativit licet terminus in ea positus , tanquam extrinsecum additamen. tum,aeqvd ignotus sit,si per se sumatur, ac definitum.
An unum relativum ordinetur ad duos terminos eiusdem Iperiei, ter eandem, vel diuersas relationes.
EXplicatum est iam in praecedetibus,id quod pertinet ad uni
tatem , & distinct ionem specificato relationis: ideo in hae 76octaua quaestione quartimus, de unitate nuinerica, An quandoynum relativum respicit plures terminos eiusdem speciei, ut pater plures filioν , qui simile plura similia , respiciat sngulos per singulas, atqde distinistas numero paternitates, aut similitudines, Vel per unam , & eandem numero extensam ad omnes.Sed respiscere unum & relatiuum plures terminos, dupliciter contingit. Primo , ita ut quilibet sit quasi partialis , & inadaequatus , & ex
multis constituatur unus totalis, adaequatus, atque etiam ne
cessarius ad terminandam relationem:& hoc modo species respicit indiuidua,& totum,ylures partes.Et hoc modo certum est,re- atiuum per eandem numero inlationsma non per plures,respi-ς Ie ploure termino , ,ecundo modo, contingit unum relatiuum fiespicere plures terminos adaequatos & totales , ita , ut quilibet
solus & per se, ppssset insula re sufficienter relationem : & hoc modo pxocedit qu*.An m*:tiplicaxis his terminis, multiplicetvi IGMjo9es : ita ut pater reseotyr Ad plures filios,per plures rela
392쪽
tiones, vel non multiplicentur, sed per eandcm numero paterni- latcm referatur ad omnes. Et prima opinio tenet, relatiuum ad raptures terminos, non eat em relatione referνi, μι multis numero diuerasisAlia τι tot habeat relationes , quos filios: ita Scotus in s. d. g. q.
unica,quem sequuntur sui discipuli, & plures moderni: & pici-batur ex doctrina Aristo t. qui docet in hoc capite , Eelativa esse. simul natura, ct cognitione : ita ut quocunque corum existente in
rerum natura, ponatur necessario aliud,& ablato etiam Vno, necessario auferatur aliud: cognito etiam uno , necessario cognoscatur aliud: sed haec proprietas non potest conuenire relativis, si per unam relationem referantur ad plures terminos: ergo hoc non est possibile. Probatur minor , quia posito primo termino, ponitur relatio: sed semper ponitur prius tempore Unus Frimus, quam sint alij:erso non esic relatiuum simul tempore, nec natura cum eis , sed solum cum primo: nec etiam si maul cognitione: quia prius cognoscitur primus, quam illi alij cognoscantur. Deinde sublatis omnibus p aer vltinum,qui non periit,non aufertur relativum.
Probatur deinde ratione. Primo ; Quia si pater unum habeat fi-7 8lium, per unam relationem realem ordinabitur ad illu: ergo habito secundo, consurgetiin eo noua relatio. Probatur consequen-ἀia:Relatio est ordinatio ad terminum : ergo noua ordinatio erit noua relatio: sed ordinatur de nouo ad nouum filium, cum prius non ordinaretur: ergo noua est in eo ordinatio,& ideo noua relatio:& sic multiplicabuntur relationes , multiplicatis terminis. Secundo: Posito fundamento proximo relationis , & termino. ponitur necessario relatio, ut posita albedinc in hoc pariete,quae cest fundamentum similitudinis, & posto alio albo,quod est terminus,con se Tit necessario similitudo:ergo posito nouo fund mento,&nouo termino, consiligit noua relatio:sed genito nouo filio ponitur noua generatio activa in patre,quae est nouum fundamentum relationis: ponitur nouus terminus, qui est nouus filius : ergo ponitur noua relatio. Et confirmari potest hoc modo: si primus h lius moriatur,ante generationem secundi,desinit esse in parte relatio paternitatis : & per generationem secundi, consurgit noua : quia nouum est fundamentum,& nouus terminus; ergo etiamsi non moreretur primus , consurgeret noua relatio. Probatur consequentiarquia eodem modo est nouum fundame
Et si respondeas, vivente primo non consurgere nouam rela-79tione quia relatio est accidens, & una paternitas ,est accidens solo numero diuersum ab alia: sed duo accidentia solo numero distincta, non possunt esse in eodem subiecto:quia accidentia indiuiduatur ab eo:ergo nec potest cosurgere noua relatio perma-
393쪽
Cap. . de ad aliquid, quani.8. 37γ
mente prima. Itaque subiectum habes unam relationem , incapax est alterius solo numero distinctae:& ideo una relatio impedit, consurgat alia. Contra hoc est : quod licet accidentia pure absoluta indiuiduentur a subiecto,& ideo non possint plura esse in eodem solo numero distincta : accidentia tamen respectiva non indiuiduantur a solo subieci ,: sed cum ordine ad terminum ,vel ad
aliquid aliud quod respiciunt. Vnde plures species visibiles quas
vocant intentionales)simul sunt in eodem oculo, vidente simul duo alba, aut duo alia obiecta:ergo citra relatio sit accidens respecti uu, non indiuiduatur a subiecto lo, sed cum ordine ad talem terminumqui si fuerit nouus,capax erit subiectum recipiendi nouam relationem, solo numero distinctam: quia nullum eri; impedimentum , ratione cuius non multiplicentur relationes, multiplicatis terminis. Secunda opinio , negAt multiplicari, sed primam relationem exinsendi affirmat ad nouos terminos sive eniemes: ct ita per et nam -- mero retalionem, refeνri patrem ac omnes filios. Ita D.Thomin 3 .d.
go Potissimum fundamentum D.Tho.est matura accidentium: quae sicut essentialiter sunt aliquid substantiae, sic nata sunt ab ea indiuiduari.Duplicia vitem esse possunt accidentiam am vel sunt
distineto specie vel eiusdem speciei:& si specie distincta sint, iam supponuntur distincta numero:quia distinctio specifica , cum sit
maior,continet minorem,quae est numerica:& ideo nullus unquadubitauit,quin duo accidentia specie distincta,simul sint in codesubiecto: quia experientia notum est,in colore , & calore, simul existentibus in homine: si vero sint ciusdem speciei,non supponuntur distincta ,sed nata sunt a subiecto suscipere indiuiduationem ac distinctionem:& propterea non possunt multa simul esse in eodem subiecto,siue pure absoluta sint, siue respectiva:na cum sint aliquid substantiae,cui inhaerentin quam denominant, quodlibet natum est esse hoc,in quantuni natum est efficere substanti hanc,in specie talis accidentis, nempe hoc albu,aut hoc calidum;
sed repugnat, quod idem numero subiectiun, sit simul diuersum
numero in eadem specie accidentali: ut quod sint duo numero al-ha aut calida: ergo repugnabit habere duplicem albedinem, aut calorem:& ex hoc infertur, subiectu indiuiduare accidentia eiu L. dem speciei: quia licet admitteretur, habere plura simul, nihil
minus unum tantum numero esset in specie eoIu,ut Vnum nume-IO album, & non plura:ergo ea traheret ad propria indiuiduatio-nm,ita ut vivim numero fieret:&hoc est a subiecto accipere -
394쪽
3 7 8 Cap. . de ad aliquid, q JA.
diuiduationem.Εt cum relationes ordinentur ex propria natura, ad constituendum subiectit relatiuum,& non possit constitui duplex numero pater, aut duplex numero simile, repugnabit habere 1imul duas relationes eiusdem speciei sed si termini multiplicentur , per eandem relationem numero ordinabitur ad omnes. Illi Vero,quia plura sunt subiecta, per plures relationes terminabunt candent relationem existentem in patre , ad omnes se extendentem:& sic est intelligenda,& explicanda opinio D.Thomae,quam sequimur. Probatur prim ὁ . Quia haec paternitas ponitur,ut homo per il-lam sit ,& denominetur forin liter hic numero pater, sed per una Paternitatem, fit hic numero pater, & per plures , etiamsi multiplicentur, non fit alius pater numero;ergo nec est capax plurium relationum: vel si ponantur plures, eo ipso efficientur una numero omneν; quia per omnes non fit ali iis numero pater, sed idem. Si vero respondeas, fieri hunc numero patrem per hanc paternitatem, in ordine, ad hunc filium, & per aliam quoque eundem, in ordine ad alterum , dc hoc suffitere,ut plures possint, & debeant multiplicari. Contra hoc sic arguo: In ordine ad unum, & plures filios , est idem numero pater . ergo per Unam numero formam Telativam, & non per plures. Probatur consequentia:quia si qua libet est distincta numero ab alia, propter distinctu numero terminui mergo quaelibet nata est efficere distinctu numero patrem: unde si non facit distinctum, nec potest esse distincta numero ab alia, etiamsi ad distinctiim numero filium ordinetur. Quare non poterunt multiplicari in eodem patre;sed siςtit idem numero pater est, respiciens plures filios, ita eos respicit per eandem nomero pater nitatem.
Secundo probatur: Quia non sunt multiplicandae entitates rea-8 1les , siae ursenti necessitate,sed si multiplicentur telationes eiusdem speciei per m Iltiplicationem terminorum mulxiplicabuntur fere infinitae entitates xeales, sine urgenti necessitate:crgo non debent multiplicari. Probatur minor: quia infinita fere sunt alba eiusdem gradus,ad quae refertor unum,& idem, per relationem similitudinis , infiniti fere homines ad quos refertur quilibet relatione identitatis specificae : ergo sere infinitas habebit entitates Ieales quilibet, numero distin as, si pro singulis multiplicentur singulae relationes. Quod vero necessitas non urgeat, probatur, quia secundum communem sententiam scholae,pro singulis conclusionibus eadem rationis, non multiplicantur in eodem homine singuli habitus scientiae,sed idem habitus numero se extendit ad omnes:& pcisset se extendere:etiam si essent infinitae: sed aequEfacile est, quod eadem numero relatio se extendat ad Omnes ter
395쪽
min os eiusdem rationis: ergo nulla est necessitas multiplicandii lingulas pro singulis.
Ad testimoni uiri Ari respondetur, Patrem esse simul narura, ct cognitione cum filio, duobus modis intelligi posse: Aut secun dum substantiam relationis. Aut secundum extensionem eius accidcntalcm ad plures:& primo modo, Isim est simul Datura cum primo filio, secundo modo cum oninibus,& singulis superuenien- 4 Libus & eodem modo loquendum ess de conseruatione eiusdem relationis .nam cum singulos relpiciat, tanquam adaequatos Ic minos ab uno tantum dependet,ut conseruetur, quantiam ad su stantia ab omnibus vero,& singulis, ut conserueturquantum ad cxtentanem quaae quolibet desinente, non conseruabitur,neadem extension sed in minorLAd primum argv. neganda est consequentia primi entlay-matis:& cum dicitur nouam ordinationem , esse nouam relationemrconcedi potest Sed negandum est,quod adueniente nouo fi lio,consurgat noua ordinatio in patre sed solum consessit noua extensio eiusdem ordinationis, Hue eiusdem relationis: sicut adueniente nova conclusone,non multiplicatur nouus habitus,sed solum Ita tur de nouo extensio noua eiusdem. Ad secundum Conces. antecedente, neganda est consequentiarquia nouum fundamentum inducit nouam relationem,si subiectum sit capax: habita autem prima relatione, no est capax sub' tectum nouae alterius resationis numero distinistae t ut probatum est j ideo nouum fundamentum , quod ex se posset nouam inducere relationem,per accidens non inducit eam, quia per acciden
fuit subiectum impeditum,pex relationem iam acquisitam .Et datur euidens instantia in conclusionibus,quarum quaelibet est productiva habitus, sed per accidens non producitur ab aliis, piaererprimam:quia inueniunt iam productum, & impeditu subiectum.
ει Secundo aespondetur: Concedendo eandem consequentiam, sed negando minorem subsumentem,quod per Ronerationem si cundi filii,nouum ponatur fundamentum Nam licet ponatur no ua Seneratio,haec tamen non est fundamentum relationis,sed&Ium ratio fundandi :fundam e tum vero est potentia generandi ut reducta ad actum,per generationemrpotentia vero non multiplicatur: ideo nec ponitur nouum fucidamentum,nec proinde n. a
relatio. Ad aliud tandem , quod dicitur de indiuiduatione accudentium : negari posset, quod plures species intentionales sint eodem subiecto hoc est, in sentu, ut intellectu: qui non potest simul plura intelligere , nisi per modum unius: hoc est,nisi ut aliquo modo ordinεtur,vel per unam speciem repraesentsitur,si unt obiecta eiusdem speciei. Sed melius forte dicetur diiseriam esse Lationem de Met4ntibus interitionalibM, quae nec denominanς subie
396쪽
3 8o Cap.7.de ad aliquid, quast. 9.
subiectum,nec producuntur propter illud,nec ab eo praecipue de pendent,sed ab obiecto , propter quod producuntur, ut potentiae niatur,atque de accidentibus realibus,habentibus esse physicum& secundum illud denominantibus,& propter iubiectum productis. Quae proinde ab eodem subiecto ita diuiduantur intentiona- Iia Vero , potius ex propria emitate, cum ordine ad talem actionem,per quam producuntur ab obiectis: sed de hoc suo loco.
Anentis realis ad non ens, aut ad ens rationis, detur relatio realis.
SEnsus quaestionis est: An necesse sit terminum relationis rea-8 3lis esse realem, hoe est,actu existentem: vel etiam si sit ens rationis,aut cns in potentia ,referatur ad illud ens actu e istens,r latione reali. Triplex est relatio. Prima,pertinens ad essentia absoluti, Ut tran-ssscendentes, & secundum dici;quales sunt respcctus, quos dicunt acclaentia ad subiecta,& scientiae,atque potenti .ad obiecta:&de his certum est apud omnes, quod reales esse possint,& terminar ad ens in potentia, vel cns rationis,quia realis est respectus aptitudinalis inhaerentiae , quem dicit quantitas Eucharistiae ad substantiam panis,in qua erat,iam non existentem.Realis est etiam respectus, quem dicit dialectica ad ens rationis,tanquam ad proprium obiectum. Alia est relatio, non pertinens ad essentiam abs
luri, sed quae omnibus accidit: & haec est praedicamentalis, sed est
duplex:quaedam mutua,quae ex parte utriusque extremi realis est, ut similitudo,& aequalitas.Et de hac etiam est certum, quod non possit versari inter ens actu, & ens in potentia, aut inter ens re te,& rationis. Quod probat euidenter hoc argumentnm Relatio realis mutua debet esse ex parte utriusque extremi realis: sed ens inpotentia,aut ens rationis , non est capax relationis realis: ergo non potest referri ad ens actu relatione reali; & ex consequenti, Tepugnat relationem realem mutuam dari entis in actu,ad ens inpotentia, vel ad ens rationis. Difficultas igitur quaestionis, ad solas relationes praedicamen-87 tales non muruas, ex quibus constat testium genus, reducitur: ais possint terminari ad mi in potentia, vel ad ens rationis, vel necesse sit
habere terminum realem,o, actu exsoaetem,quamuis absolutum. Et prima opinio affirmat, Enris in actiι ad ens in potentia vel ad Non ens, dari posse relationem realem, non mutuam. Ita Greg. in L .d. 8.q. . Soncinas . Muta.q. . 3c ex modernis nonnulli.
Et probatur testimonio Arist.cap. praesenti rubi ait,Calefactiva referri ad calefactibile, se agens in astu,ad pasum in potentia, in secundo genere relationum ergo sentit cntis in acta, ad cns in poten-xi ,dari relationem reatum
397쪽
Cap. . de ad aliquid quaest. 9. 38r
Probatur deinde ratione. Primo : Quia relatio non sumit entitatem realem a termino,sed a fundamento ergo ut realis sit, non liabet ater nino,sed a fundamento:quare realis cile poterit, etiam
si terminus iit ens rationis, vel ens in potentia. Quod probat Di lectica,quae cum scientia realis sit,& realis habitus, habet pro obiecto ens rationi S.
8 8 Secundo : Potentiae habitus,& scientiae, sunt mensurabiles per
sua obiecta: ergo referuntur ad ea relatione reali, mensurabilis ad mensuram, in tertio genere posita : non tamen referuntur ad illa, vi actu existentia , sed sufficit,quod sint in potentia:ergo liaec relatio non mutua , potest: dari inter cus acta , & ens in potentia. Probatur minor, quia visibile non dicit actualem existentiam,sed potentiam tantum: de rosa non existente in hyeme , datur vera,&rcalis scientia de illa Et confirmari potcst hoe modo: Haec est differentia inter officium referendi, & terminandi, quod illud dicit intrinsecam ordinationem relativi ad terminum : & ideo requirit veram relationem inhaerentem relativo,& ex consequenti actu lem existentiam eiusdem relatiui: sed terminare, tum dicit extrinsecam denominationem & extrinseca denominatio potest 'conuenire rei non existenti: quia cum nihil intrinsecum ponat in ea,non necessario praesupponit actualem existentiam eius: ergo eos in potentia sufficienter potest terminare relationem non
Secunda opinio negat, Relationem pradicamentalem non muis tuam , poste dari ad ens rationis, vel ad ens in potentia, sid asseris relationem necessario requirere terminum realem actu existentem. Haec est D.Thom. 2. contra genteS,c. 11. S I. pari. quaest. I 3. quem sequuntur in eisdem locis Caiet.& Feriar. Scotus in l. 13. quaestio ne unica, Capreol.d. 3 ι.quaest. I.Sotus quaest. I.huius capitis. Fonseca s. Metaph. c. t s.quaest. I .sect.2.Pater Francisc.Suar. 2.tom.suae
Metaph.& moderni fere omnes. Et videtur nobis probabilior, &sequenda.
89 Sed explicanda est prius , deinde probanda. Pro explicatione.
vero,notanda est distinistio, inter relationes transcende litates , &secundam dici ex una parte,& relationes praedicamentales, quod illae sunt de essentia absolutorum , quorum essentiam complent: ideo non dicuntur habere fundamentum,nec ex fundamento ali- Iuo consurgere,sed naturam absoluti, cuius essentiam complent, equuntur quod si cns praedicamentale fueritiad praedicamentum,& speciem eius reductive pertinebunt. Relationes vero praedicamentales, extra essentiam omnium absolutorum sunt: nee per se intenduntur,aut producuntur a natura,vel agente aliquo: sed co sequuntur rem absolutam per se intentam,atque productam : nec sequuntur illam:vt in se est ,sed ut commςnsuratur,aut proportionatur Diuili od by Corale
398쪽
natur alteri. Gratia exempli, relatio similuuainis, extra essensiam albi Aut nigri est, nec per te intenditur, aut producItug a natura: sed con quitur albedinem, aut nigredinem per intentam & productavimec sequitur illam ut est in se sed ut coninnensiuatur auteri albedini Ruia si sola una albedo produceretur in regum nat x non consequeretur eam relatio similitudinisin quod de similitudine dicimus,de cancris xelationibus intelligendum est Secundo notandum est,In potentiis, habitibuου, oscientiis, duplis rem esse relationem. Primam, per quam completus essentia eius,&y haec non signifieatur nomine scientiae, sed imbibitur in ratione
absoluta eius, ad quam significandam per se est impositu. Alia est
relatio, Quae non pertinet ad essentiam scientiae, nec sequituteam,ut est iu se,sed ut commensuratar, dc adaeqratur obiecto: ita ut non possit circa aliquid versari, quod non contineatur sub eo: nec possit non versari circa quodcunque sub eo contentum. Et haec est xeIatio mensurabilis , perquam refertur scientia ad obiectum: non sub ratione scibi is,sed sub ratione mensurae. Itaque naturam scientia: iam completae, per respectum ad Obicctuin , in ratione scibilis,consequitur relatio adaequationis, aut mensurabilitatis: unde respectus scientiar, ut fgnincatur nomine scientiae ad
seibile est relatio seeundum dici:respectus vero eiusdem scientiae, ut mensurabilis,est relatio secundum esse,& praedicamentatis,pe tinens ad tertium genus huius praedicamenti. Ex hac doctrina colligitur efficax argumentis ad probandum
nostram sententiam.Quia relatio praedicamentalis, cum si extra essentiam ab luti,fundatur in commensuratione eius cum alio: At cum sit realis, Matur in commensuratione reali: sed nihil potest habere commensurationem , vel adaequationem realem cum altero, nisi etiam sit reale aergo nec potest consurgere relatio rea- Iis, in ente reali, ad ens rationis, vel ad ens in potentia. Probatur minor: Quia commensuratio realis, est realis & naturalis pro- . portio unius rei cum altera: in qua proportione fundatur telatio realis : ergo non potest esse talis commensuratio , aut proportio, cum ente rationis habente esse , nisi per operationem intellactus: sed nec cum ente in potentia,quia ens in potentia non habet esse reale in rerum natura: ergo nec ad illud comparari potest realiter Daturaliter, ens reale actu existens, sed solum per operationem intellectus, considerantis ipsum, ac si actu esset: quare nec potest esse fundamentum reale in ente reali, ex quo consurgat velatio praedicamentalis, respectu entis rationis , vel entis in potentia
Ad testimonium Aristotelis, pro prima sentcntia ; Respondeo, Relationem motivi ad mobile,& producti ut ad productibile,rc Iem esse, si extrema sint astu existentia in rerum natura: ita ut
399쪽
de illis verum sit,unum habere malem potentiam activam produ- in celidi,vel mouendi aliud, verbi gratia,moti uuin : mobile vero lis bere potcntiam pastiuam, per quam procedit,aut mouetur ab alio: si vero utrumque, vel alterum solum iit 1ia potcntia, non erit tela tio xcalis,sed rationis tantum. - 92 Ad primum : Distinguendum est antecedens : quia duplicem sensum habere potest. Primum, materialem, i cmpe, relationem sumere entitatem realem a re materiali,quae est fundamentum ut in se consideratur : de in hoc sensu , negandum est: quia relatio non sequitur rem, in qua fundatur , ut est in se, sed ut commen suratur, vel coimparatur naturaliter ad alteram. Secundus sensus est : Relationem sumere entitatem realem,a fundamento,ut alte ri com:nenturato:& est verus. Sed neganda est cωnsequentia,quod rcalis possit esse relatio, etiam ii terminus sit ens rationis, vel ensin potentiar quia res quae est fundamentum , non potest clini his habere realem,& naturalem commenturationem,& ide non potest tribuere entitatem relationi reali: nec proinde esse funda
Ad secundum ti Concedendum est primum enthymema , sed minor distinguenda i nam scientia duobus modis accipitur, atque etiam potentia, & habitus .' Aut secundum essentialia r & hoe modo respiciunt obiecta, ut scibilia: & ideo non, ut atrii existen
tia : Aut secundum realem commensurationum , vel adaequatio. neni,quam habent cum obiectis , qua ratione consequitur ea re
Iatio mensurabilitatis realis ad obiecta: nam sub ratione uniuer sali se ibilium accepta, sed sub speciali mensurae : & hoc modo re spiciunt obiecta, actu existentiamon ita , ut actualis existentia stratio obiectiva : sed potius natura eorum, secundum quam attinguntur ab eadem scientia: existentia vero, necessaria condi tio est , ad conditioncni realcm mensurabilitatis: quia nisi actu existant, non potest scientia realiter commensurari, aut compa rari ad illa: sed solum dicentur scientiae mensurabiles per relationem rationis mensurabilitatis, consurgentem ex comparatione, lua eas comparat intellectus cum obiecto, tanquam cum irien
23 Ratio autem huius disserentiae, inter utramque relationem scientiae, ut scientim ad obicetiim , ut scibile : & relationem eius. dem scientiae , ad obiectum, ut mensuram est, quod cum relatio illa sit complementum scientiae, l quae absoluta qualitas est: ideo non dependens in sua entitate absoluta, ab entitate obiecti, sed ab actibus ei rea illud, per quos producitur realis esse potest: etiam si obiectum sit ens rationis vel solum ens in potentia. Cuius eg est ratio:quia non mimis versatur intellectus , per actus reales circa obiectum reale, aut actu e*istens, quam circa ens rationis, vel ens
400쪽
384 Cap. . de ad aliquid, q st. Io.
MI ens in potentia: nec minus per tales actus reales p dueidverum, & realem Labitum. Relatio vexo realis mensurabilis accidit scientiae ,ex commensuratione , & com Paratione reali & naturaliciam obiecto non ut scibili, sed ut menturae eiu :commensurationem vero,& comparapionem realem, habere non potest cum eo, nisi actu ex ist ente: & ideo nec relationem realem mensurabilis: sed rationis tantam; per comparati oncm intellectus cum eo ,existente in potentia. Non ergo sequitur,quod si relatio secundum dici, scientiae ad scibile, realis sit respectu obiecti in potentia,aut respectu entis rationis,realis quoque esse possit, reIatio praedicamenta- Iis,non mutua, ciusdem scientiae, ut mensurabilis, ad idem obie- '
Ad confirmationem; Concedenda. est maior, sed minsr distin-guendamam licet aliqua denominatio extrinseca,conuenire forte possit enti in potentia,non tamen denominatio extrmseca termia nandi relationem reaIem:quia relatio realis fundatur in commemsuratione reali relativi, cum termino:commensuratio autem reainli non potest esse, nisi inter entia realia actu existentia
An aliqua relatio pradieamentatis,fundeιur proxime
in substanti . EXplicato termino relationis, iam agimus de fundamento
eius. Tria fundamenta νelationum predicamentalium assigna- Fuit Arist. s.lib.Metaphys.cap. I s. Primum est,Vnitas, quam etiam vocavit numetum , quia principium'numeri est. Unitas vero triplex, Numerica specima,O, Generita. Et de namexica,non intelligit esse fundamentum Telationis, quia tepugnat naturae eius nam L
latio realis, praedicamentalis, dicit oppositionem realem , in levextrema, & ex consequenti dictinctionem realem: quia nihil opponitur realiter sibi ipsi : sed individuum , ut est unum numero Ion est unum cum altero indiuiduo unitate numerica,sed sibi- ipsi tantum : & sibiipsi non opponitur realiter: quia non distinguitur a seipso realiter , ergo non potest fundare relationem Y-nitatis. Specifica vero, & generica, possunt:quia in diuersis indiuiduis , aut speciebus fundantur: & ideo habent extrema realiter distincta: ut natura humana,distincta indiuidua , nempe Petrum.& Ioannem;& natura sensitiua,distinctas species, ut hominem, &
Secundum fundamentum relationis,dicit,risa actionem, se pa=96sionem. Ut generatio, per quam Vnus homo generat alterum , est actio:& generatio passina. per quam unus homo dicitur genitus ab alio dicitur passio:& illa funot relationem paternitatis,hςc relationem filiationis. Tertium
