Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

411쪽

Cap. 7. de ad aliquid, quast. ra. 39s

igitur hoc inconueniens admittatur,afferunt fundari in potentia generandi radicali,quae est anima aut natura sensitiva. Ultima sentcntia tenet, fundamentum harum relationum esε potentiam, non nudam , sed ut reductam ad actum per actionem: ita ut actio solum sit eonditio , fundamentum vero potentia re ducta ad actum. Hanc tenet Sonc. 3. Met.q. I s. Et videtur nobis probabilior,& tenenda. Quatuor ergo dicimus in hac re : Primum , su od fundamentum proximum haνnm relationum non sit potentia radicatis, pro forma

substantiali, vel essentia rei. Quod probatur primo, ex doctrina

Arist. euidenter: nam s. Meta. cap. 21. has relationes in potentia

generatiua,activa,& passiua fundari expresie docuit: sed per po tentiam generativam, nec Aristo. neque ullus unquam intellexit formam substantialem, aut essentiam rei ; quas constat habere hominem,in quo non est potentia generativa:ergo tertia illa sen ventia non potest defendi in doctrina Arist. Et probatur esse falsam hoc argum. Relationes huius secundi generis,sunt eius,quod procedit ab alio , tanquam a principio e Dficiente:& eius, a quo procedit aliud: sed potentia proxima , per quam unum procedit ab alio,vt filius a patre , est formalis,& non radicatis, nisi remota. ergo si relationes istae fundantur in poten-ria i ut admittit eadem sententia) repugnat, quod earum tunda ment in proximum sit forma, vel essentia: sed necessatio dicendum est, proxime fundari in potentia formali. Probatur minor: quia proximum principium efficiendi est pot&ia formalis, aqua procedit actio generandi sicut proximum principium, a quo procedit actio intelligendi ,est intellectus,& non anima, di remotu

Secendo dicimus, Nudam potentiam , priusquam redueatur Mactum, non ese fundamentum subfrism relarionis. Probatur hac ra-

tione:Filius procedit a patre,tanquam ab actuali principio sui ense:sed non est actuale principium, per solam potentiam, nisi m

dia generatione,ut notum est:ergo nec potentia est sufficies fundamentum,nisi media generatione reducatur ad actum. ii. Tertio dicimus , Actianem non esse fundamentum harum relationum. Quod probatur primo, quia non est certum,sed in opinione positu,quod relatio distinguatur ex natura rei,a fundamento:sed euidens erit,distingui has relationes,si fundamentu eatu sit actio, ae non potentia : ergo non est afferendum. Probatur minor; quia generatio activa,non permanet in patre, sed transit ad filium: utialtem in materia prima ,ex qua generatur,est tanqua in subiecto: sed relatio paternitatis est in patre : ergo euidens erit distingui realiter ab actione quia euidens est,accidentia inhaerentia in subiectis adaequatis, de realiter distinctis, ex a tura rei esse distincta. Secundo

412쪽

3 96 Cap. .de ad aliquid,quast. a.

Secundo:Quia relatio filiationis consequitur hominem genitum. ergo idem est principium utriusque : sed generatio non est

principium,neque causa,sed causatio, aut medium , quo procedit genitum a principio, & consequenter relatio filiationis:ergo nec potest esse fundamentum relationis. Probatur haec ultima consequentia quia in his relationibus, processionis unius ab alio , idem

est esse principium, a quo procedit aliud, & fundamentum rei tionis eiusdem principi j ad ipsum.

Ultimo dicimus : Fundamentum proximum harum relationum esse spotentia ut reductam ad actum peν actionem: ita ut actio solum sit conditio, potentia vero, ut ab ea procedit actio, fundamentum. Haec est expressa sententia Aristo t. , .Metaph .cap. I s. ubi fundamentum earum assignans,ait: Actiua ver o. is passiva seeundum acti- aminpassivam potentiam, is potentiarum actiones. Quibus verbis utramque pertinere ad fundamentum docet, nempe potentiam,&. actionem: illam quidem tanquam principium ,& ideo tanquam fundamentum: hanc vero , ut conditionem necessariam , sine qua

non potest illa esse fundamentum. Et probatur rationibus primae,& secundar opinionis: quibus haec addenda est:Filius procedit a patre tanquam a principio enicienti

actuali suae generationis:& ad ipsum,ut tale refertur sed non constituitur in ratione actualis principi j , nisi per potentiam simuLCum actione generandi,per quam reducitur potentia ad aebim,&denominat hominem generantem, vel actuale principium generationis:ergo potentia,ut ab ea procedit actio , est fundamentum Telationis. Argumenta primae,& secundae opinionis,ex parte pro bant nostram sententiam: ideo non est eis respondendum. Pro solutione arg. tertiae opinionis , de separabilitate funda- Διmenti a relationc , explicandum est , quomodo se habeat fundamentum ad relationcm.& quo etiam modo haec dependeat ab iIlo. Et fundamentum quidem relationis, non est adeo materialirer accipiendum , sic tu fundamentum domus, aut parietis : super Τuod materialiter consurgunt:sed in hoc sensu dicitur res aliqua undamentum relationis: quia illa me4ta fit,aut producitur relatio in subiecto: dependentia vero relahionis a fundamento , non est eadem in omnibus relationibus, sed maior, vel minorisecundum naturam cuiust ibet relationis. Est autem disserentia inter relationes secundi generis,ex una parte , & alias omnes eX altera: quod in relationibus primi,& tertij generis .fundamentum habet

modum formae, per quam constituuntur extrema in ratione extremorum: ut albedo, quae est fundamentum similitudinis Axtremorum forma est , quia media relatio inhaeret extremis : unde si ab eis tolleretur , non haberent capacitatem recipiendi relationem , ut si albedinem tollas ab extremis similitudinis, implicat

413쪽

Cap. 7 de ad aliqui quaest. I 3. 397

contradictionem , talem relationem eis inesse: unde sequitur,relationes has non solum in esse,& fieri , sed etiam in conseruari dependere a fundamentis: ita. non possint ullo modo sine illis

consistere.

Fundamenta vero relationum secundi generis, alio modo se

habent: oon enim sunt formae extremorum,sed virtutes , aut media tantum: a quibus effective procedit relatio, ut a principio e Dficiente non quidem ter se,sed quasi per accidens: quia nullum est agens, quod per se intendat relationem. iret Gratia exempli: potentia generandi est virtus efficientis, per quam producit effectam,& ex consequenti relationem, eum con-equentem : unde relatio proxime inhaeret substantiae, quamuis media potentia,& actione fiat: unde sequitur, has relationes solum dependere a suis fundamentis, in esse & fieri: quia cis mediis fiunt ab efficiente di non tamen dependere in conseruari:quia non dependent ab eis tanquam a formis extremorum,sicut de caeteris relationibus dictum est. Et ex his respondetur ad formam argumenti. Negandum est enim antecedens,quod relationes huius secundi generis,non pol- sunt permanere in subiectis sine fundamentis:vnde nec repugnat, quod separata potentia generativa ab homine,qui genuit, & pe manente filio genito , permaneat relatio paternitatis , &filiationis: imo,extremis permanentibus, necesse est eam permanere. Et ratio huius est:quia non dependent a fundamentis,in conseruarie sed tantum in esse,& fieri ut explicatum est.

An relationes terriν generis sint reales, pradicamentales., is 'Ertium genus relationum est,mensurabilis, & mensurae, de L quibus non est apud omnes certum, An sint verae relationes, neque an sint praedicamentales. Sed prima opinio tenet, Non esse veras relationei, sed solo nomine ita vocari: & hanc esse causam ob quam dicuntur ab Arist. νelationes seeundum dici : quasi titulum solum eis concedat, in revero nihil sinti quare nec pertinent ad hoc praedicamentum , neque ad aliud. Ita Henricus quodlib. i. quaest. .quem sequuntur moderni quidam :& probant testimonio Aristot. s. lib. Metaph. cap. I S. via mensium ile . Gibili intelligibile, ait non esse ad aliquid , quia ipsa reserantur,sed quia alia referuntur ad ipsa: ergo ex parte mensu rabilis nulla datur relatio,sed longe minus ex parte mensura . nam mensura absolutum quid est , quare solo nomine dicuntur relatiua, & re ipsa nullam relationem habent: & hoe est esse relativa se cundum dici,& ad nullum praedicamentum pertinere.

414쪽

Alij vero,Eiu modi relativa ct vera,ct realiaeste,concedunt. sed

transcendentalia vocant, non praesdicamentalia: quia ad multamqdicamenta pertinere possunt,ut ad qualitatem ,& quantitatem:& ideo non collocantur in hoc praedicamento. Quare secundum has duas sententias, duo tantum sunt genera relationis praedicamentalis Primum, enod fundatuν in unitate. Secundum , In potentia is actione Tertium vero, Res est de solo titulo vel titulus sine re. Tertia opinio est Caiet. quam superitis citauimus, asserentis, has relationes non solum esse reales , O pra icamentales . tertium genus huius p adieamenti constituentes, sed mutuas, hoc est , reales ex parte utriusque extremi:quorum unum refertur ad aliud, per veram relationem in se existentem, nempe mensurabile ad mensuram: haec vero refertur ad mensurabile , non per relationem in se

existentem , sed per relationem eiusdem mensurabilis ad ipsum. Idque probat eodem testimonio Aris .citato prima sententia. Communis tamen sententia totius fere scholae est, Relationes mensurabilis, , mensura veras, se reales esse ,-tertium genus huius pravie amenti constituere , sed non mutuas: quia reales siunt ran rum ex parte mensiurabilis, non ex paνte mensiara. Ita D. TLom. expresse s . Metapb .lect. l .8c I .part. quaest. i 3. artic. r. & omnes interpretes Aristot.non solum capite praesenti,sed 3. Metaph. cap. Is .itho ipsemet Aristot.etiam expresse ibidem,postquam primum,&secundum genus relationum posuit,tertium addit: in quo posuit mensurabile,scibile,& intelligibile. Sed notandum est primo : Quod hoc tertium genus relatio- cinum explicat,& distinguit a primo, & secundo D.Τhom.eisdem locis hane differentiam inter ipsum , alia assignans , quod relationes primi,& secundi generis sunt mutuae,hoc est,reales ex parte utriusque extremi: ita ut in duobus extremis duae sint relationes reales, quarum utraque suum extremum denominat forma-

litetavi in patre,& filio, simili,& aequali, est manifestum in relativis vero terti j genoris, solum una relatio realis reperitur, a qua Vtrumquet extremum denominatur:vnum quidem denominatione formali,& in trinieca, alterum vero solum denominatione extrinseca,ut in scientia,& scibili solum reperitur una relatio realis.

per quam scienata dicitur formaliter mensurabilis & per eandem denominatur obiexim mensura eiusdem scientiansed denominatione solum extrinseca:& ideo relationes huius generis dicuntur

non mutuae.

secundo notat D.Thom. rationem , propter quam in his rela δ' tiuis tantum sit una relatio realis, a qua Utrumque extremum d nominetur cum tamen in aliis duobus generibus , singulae r lation ' , denominent singula extrema,& ideo dicantur retari ua ii ius icrt ij generis,non mutua. Rationcm

415쪽

Rationem autem huius esse ait , quia extrema harum relati O- num non sunt eius dem ordinis, sed diuersi: S ideo licet unum ad aliud ordinetur realiter,per intrinsecam relationem, non ordinatur tamen aliud ad illud , sed solum dicitur tale a relatione reali alterius.Gratia exempli: Scientia , & potentia ordinantur ad propria obiecta , quae secundum se absoluta sunt , nec pertinent ad ordinem scientiarum; & potentiarum:quare nec ordinantur ex se ad easdem scientias,& potentias: & ideo non habent relationem realem intrinsecam, qua denominentur mensurae,sed solum denominantur a relationibus earumuta,ut eo ipso, quod scientia,&potentia denominantur formaliter mensurabiles , per obiecta a propriis relationibus realibus, obiecta ipsa ex se absoluta , consequantur denominationem extrinsecam relativam mensurae, ab eisdem relationibus.1 3 Et hune esse sensum Arist. ait D.Thom.dum asseruit s. Meta. cap. l l .relativa primi is sieeundi generis esse talia, quia referuntur ad aliud:sed relativa terti j generis , non quia referuntur ad alia , sed quia alia referuntur ad ipsa: quod asseruisse docet, non propter

Vtrumque extremummam scientia,& potentia etiam dicitur talis; quia refertur ad obiectum: sed propter alterum tantum , nempe

propter ipsum obiectum,quod non dicitur scibile,nisi quia scientia versatur circa ipsum unde hoc non fuit aliuἡ,quam dicere, has relationes non esse mutuas,sed unam pro utroque extremo deseruire,& etrumque denominare, formaliter quidem unum,&exerinsece aliud. Tertio notat D. Thom. quod illud extremum harum relationum,in quo non est relatio realis,duobus modis dicitur tale. Primo quidem, denominationa reali extrinseca, a relatione reali existente in alio extremo.

Secundo,denominaiione quasi formali. O intrinseca,non reali,sed

rationis.

Nam ex eo, quod intellectus videt denominari obiectum a relatione scientiae.& eandem relationem terminare, concipit illud, ac si vere ordinaretur ad stientiam:& tribuit illi relationem rationis;per quam ipsum ordinat ad eandem scientiam. Inter Viramouevero denominationem, haec est differentia quod prima,& rcalis est

denominatio relativa; quia a relatione suscepta . per eam tamcnnon refertur scibile ad scientiam:sed ad aliquid dicitur:hoc est relative denominatur , quia aliud refertur ad ipsum : denominatio ero,quam ei tribuit ii tellectus , com sit relatio ex parte ipsius, . aut in ipso concepta,esque attributa, non solum illud denominat relative, sed etiam refert ad aliud. ιδ Vltimo notandum est,Potentiam habitum,& scientiam, duos habς re respectus: unum,qui includitur in ratione absoluta earum,

. eandem

416쪽

4eo Cap. . de ad aliquid,quaest. I .

di eandem complet essentialiter: Alterum,qui extra essentiam ab-Ωlutam est:& ideo ei conuenit solum accidentaliter: & primum respectum includunt sub nominibus potentiarum, habituum , &scientiarum: & ideo secundum illum non sunt relativa secundum esse, sed secundum dici: quate nec ipsae, nec talis earum respectus pertinent ad hoc praedicamentum, sed ad praedicamentum

qualitatis.Per secundum autem respectum denominantur mensurabiles ab obiectis , neque aliquid absolutum includunt sub his .

nominibus,sed solam relationem: & ideo sunt relativa secundum esse, & constituunt hoc tertium genus relationum: quae omnia tradit D. Tho. eisdem locis:& nos ex mente eius copiosius explicuimus q. 6. huius praedicamenti.

Testimonium Arist. quod pro se adducit prima opinio Henri-

ci, & modernotum, explicatum est iam a D. Τhom. secundum germanum sensum , in fauorem communis 1ententiae, quam sequimur , quia eam, absque dubio , continent. sed a modernis in oppostum sensum trahitur.Intelligunt enim Arist .de iis relativis dixisse , quod neutrum extremum eorum sit vere relatiuum , sed solo nomine talia dicantur : hoc vero falsum est , & verbis Arist. contrarium: qui de solo uno extremo eorum dixit, non denominari tale per relationem; qua ipsum refertur ad aliud; sed per ea. qua aliud resertur ad ipsum e quod non potest esse verum, nisi ex parte alterius extremi daretur vera relatio realismam si no datur, nec erit, a quo denominetur. Sensus igitur Arist. est ; unum extremum esse ad aliquid, quia per propriam relationem refertur ad aliud: alterum vero dici ad aliquid,non quia referatur,sed quia denominationem relativam a relatione alterius suscipit. Ex quo etiam patet,non bene intellexisse Caiet.idem testimonium Arist. ex eo colligetem utrumque extremum harum relationum referri ad aliud,unum quidem per relationem propriam, aliud Vero per relationem alterius:cum tamen repugnet aliquid referri ad aliud, nisi pet relationem in se existentem. Arist. ergo relatiuum denominari docuit a relatione alterius. quia relatio non potest tribuere nisi denominationem relativi; quod vero referatur per alienam

relationem,nec unquam somniauit.

An relatis vi tinguatur realiter a fundamento,uel solum ratione.

Fundamentum relationis primi generis, diximus iam ;ris, s

substantiam , qualitarem, Θ quantitatem , sub rasione Vnitatis aut diuersitatis generiea, veI fpeeisio. Fundamentum relationis se- eundi generis: Potentiam , activam , is passivam , reductam ad

417쪽

cap. .de ad aliquid, quast. IA. 4 o i

surationem unius rei cum alia, ut scientiae cum suo obiecto, fundamentum relationis tertii generis .Quaerimus igitur modo: An relationes mediis his fundamentis in extremis insurgentes, drstinguantur ab eisdem fundamentis realiter, ct ante operationem intellecturi. vclsolum relatione per intellectumi ut paternitas a potentia gencrati ua, similitudo ab albedine,& aequalitas a quantitate. δε Et prima opinio asserit ; Nullam relationem ἀiuirini realiter a suo fundamento , sed ratione tantum rariocinata , habente fundamenium in re Ita sentiunt Nominales, Ocham,& Maior,in I .distin. 3.

d. .q. 2.num. II. Probatur testimonio Aristotelis, s .lib. Physic.tex. I .& lib. I I.Meta. cap.penultimo. Quibus locis lationem non terminare motum p r β:quia spe acquiritu sine mutatione subiecti: ut si Compluti si unum corpus album , & fiat aliud album Romae illud acquirit nouam relationem similitudinis; sne aliqua sui mutatione cimo sine mutatione albedinis in eo existentis:eigo non acquirit nouam entitatem realem , distinctam ab albedine. Probatur consequetia:quia si relatio esset noua entitas realis, dis . tincta ab albedine , acquireret nouam formam realem , quae sine mutatione subiecti non potest acquiri: imo ncc producetur ab aliquo talis entitas relationis , quia non est,a quo produci possit, nisi ab eodem agente , a quo Romae producitur nouum album:

sed ab eo produci repugnat, cum non possit agere ad tantam di Diantiam.

7 Probatur etiam ratione. Primὁ,quia illa quae distinguuntur Iealiter, separari possunt inter sese, saltem per potentiam Dei absolutam:vel impediri potest consecutio unius ex altero: sed postofundamento in utroque extremo,repugnat non sequi relationem:& permanente etiam utroque , repugnat non permanere relationem: sicut in duobus albis eiusdem gradus est manifestum, a quibus repuonat separari similitudinem: ergo relatio non est entitas realis,distincta a fundamento. Secundo probatur : Quia non sunt multiplicandae entitates sine urgenti neeessitate : ted posita distinctione reali relationis a fundamento; multiplicantur pene infinitae entitates , in singulis relati uis: praesertim si ad distinctos terminos referuntur, per dil-timstas relationes; ivt probabile est ergo non est ponenda talis distinctio realis. Probatur consequentia: quia nulla viget ratio efficax , per quam probetur esse ponendam : sed cum relatio non sit aliud quain modus se habendi ad aliud , absque noua entitate possumus intelligere,alio modo se habere,quod est, referri

i ad aliud.

118 Secunda opinio:distinctione utitur. Nam relationes , quae ρος

418쪽

4o i Cap.7.de ad aliquid quast. I .

sunt separari ab extremisuta ut extrema pei manentia cum fundamentis, possint esse sine relatione ,asserit distingui realiter a fundamentis:illas vero,quae ab eisdem fundamentis, in extremis positIS, non possunt separari,non distingui ab eis; nisi ratione:quae autem sint,quae separari possint ab extremis,& quae non possint i non explicatumo neque rationem ullam affert, ad id confirmandunHquare confuse satis loquitur: id solum declarans; quod relationes secundi generis,quas putat in potentia nuda fundari,& non in potentia reducta adactum,non distinguuntur a fundamento. Addit autem,quod relationes,quae ident incantur cum substantia, quaecunque illae sint, non pertinent ad hoc praedicamentum : quia repugnat accidens identificari cum substantia. Alij vero moderni re-Jationes omnes fundatas in substantia,realiter distinguunt a fundamento,propter eandem Iationem. Tertia opinio, Distinguit omnes relationes reales,a suis fundamen-ris realitem quam sequuntur fere omnes Thom istae. Caiet. I. paIt. qu. 28 .art. 2.& ibid.Bannes Capr. in t .dist. 3.qu. ι .Ferrar .lib.con-τra gentes,cap. 4. Solus quaest.2.huius praedicamenti. FOnseca s. lib. Meta cap. I s.quaest. 1.sect. I. Et eandem videtur sequi Scottis,

in L .d. I. q. s. & in 3. d. 8. q. I. Et videtur mihi prob bilior & te-Nenda.Hoc solum addendum est,quod talis distinctio non est ita Teatis, qualis reperitur inter duas res sed qualis reperitur inter rem,

di modum eius: nam cum relatio non possit esse in rerum natura,

sine relati uolui postea probabitur non se habet, tanquam alia res distincta ab eo: sed tanquam modus eius: ideo non distinguitur tanquam una res ab alia sed per distinctam quidem entitarem realem,& sine dependentia ab intellectu: solum tamen modalem , &distinctione non rei , sed modi: & eam sic explicatam sequuntur iam omnes ferε moderni. Probatur autem ex doctrina D. Tho. qui tria docet δε relationi-ras bus creaturarum. Primum , quod aliud esse habeant distinctum, ab esse substantiae & secundum hoc esse ei inhaereant. Secundum, quod in relativis creatis , praeter id quod fgnificatur nomine Ie- latiuo , inueniatur aliquid aliud, quod est res alia diuersia ab ea, quae significatur per nomen relativum. Tertium , quod relatio creata sic inhaeret subiecto ; vi faciat cum eo compositionem

Teatem : relatio vero diuina non facit compositioncm. Primum & tertium asserit 4. lib. contra gentes , capit. I 4. Secundum Vero I. pari. quaest. 28. ar. 2. ad x. Ex quibus euid cnter seqsitur;

relationem distingui ex natura rei,saltem a substantia, cui inhaeret; & quam ordinat ad aliud:quia realis compositio,& realis inhaerentia. supponit distinctionem realem componentium , atque

etiam subiecti , & formae inhaerentis: sed superius probatum est, ς mmuni sententia, rotationes primi generis fundari proximE

in sub

419쪽

in substantia : ergo de his fallem relationibus euidens est in doctrina D. Thom .distingui a substantia ex natura rei:& cum sit eadem ratio de caeteris , sequitur eum sentire ; quod Omnes distinguantur ex natura rei, a tuis fundamentis.

Idem ratione probatur. Primo; Ex noua , atque reali acquisitione relationis , & ex reali eius deperditione. Nam dum corpus erat album,& non crat simile, fit de notio simile , per productionem noui albi;& dum hoc album corrumpitur. definit ei te simile: ex quo sic arguo Primum album non ciat rca litor simile, antequaproduceretur fecundun Nergo cum producitur, fit realiter , α formaliter simile; per realem relationem similitudinis : quam prius non habebat, licet haberet albedinem,quae est eius fundamentum: sed relatio realis est realis forma relati uac ergo acquirit formam realem relativam , quam non habebat: & realis forma, est realisCntitas:ergo acquirit realem entitatem , quam non habebat licet haberet fundamentum:relatio igitur res est a fundamento distincta. Et idem sequitur, ex reali separatione eiusdem relationis a subiecto : nam corrupto alio albo , corrumpitur in hoc realis similitudo ,ergo realis forma relativa. & ideo realis entitas, permanente entitate reali fundamenti: quod non potest olle verum nisi sint entitates reales distinctae. x Hoc argumentum duobus modis conantur soluere moderni: Primo,asserentes,quod dum nouuna album producitur, nihil nouum acquirit antiquum album , scd solum id habere nouum ex eo quod de nouo factum est simile : ut nouum extremum con- notet, quod prius non con notabat: unde relatio similitudinis non est aliud linquiti quam albedo , ut con notans terminum, ad quem refertur. Haec tamen solutio non satisfacit argumento:quia album illud denominatur de nouo simile realiter, & formaliter , atque etiam accidentaliter, cum prius nullo modo denominaretur: sed denominatio realis,& accidentalis , non potest fieri, nisi a forma reali inhaerente: ergo noua denominatio non

potest fieri, nisi i noua forma reali. N: inhaerente: Falsum igitur est , quod esse de nouo simile, tum sit noua con notatio termini. Probatur consequentia : quia talis connotatio , quae supponit nouam denominationem realem formalem , & accidentalem, nec potest esse, nec intelligi, sine noua acquisitione realis

formae.

Quire alij respondent secundo : Negari non posse,quin antiquum album adquirat aliquid nouum ; non tamen distinctum a

fundamento realiter; sed sola ratione : & , ut uno verbo dicatur, non comparare nouam entitatem realem ; sed nouam rationem formalem relati uai .i qua nouam determinationem realem suscipit. Haec tamen solutio verba solum continet, & nihil aliud

420쪽

quare nec potest argumento satisfacere t quod sic probo: Ante operationem intellectus , antiquum album fit realiter , formaliter,& accidentaliter simile , cum prius non esset simile , licet haberet albedinem: sed talis denominatio non potest prouenire, nisi a forma inhaerente de nouo acquisita: cum denominatio sit

noua,& acquirat talem denominationem nouam;sine dependen tia ab intellectu : imo licet numquam ab eo cognoscatur : ergo

acquirit nouam formam, absque dependentia , vel distinctione intellectus:& ideo ex natura rei distinctam a fundamento,quod habebat prius. Secundo : De relatiopibus fundatis in substantia , specialiterii, probatur;quia substantia est ens per se nulli inhaerens:& accidens

Ieale , ex propria natura inhaeret substantiar : sed relatio est accidens reale:ergo inhaeret realiter substantiae. Sed repugnat , quod eadem entitas realis sit per se, & inhaereat alteri: quia esset simul Per se & non per se: ergo repugnat, quod relatio sit eadem enti ras realis , cum substantia : quare necesse est relationem fundatam in substantia distingui realiter a suo fundamento. Neque aliquid valet, quod tot responderi ; relationem non inhaerere Hibstantiae, nisi ut distinctam ratione ab ea. Hoc enim aper-tὸ falsum est, quia ante operationem intellectus, una substantia refertur ad alteram, per relationem realem,& accidentalem Verg. ante operationem intellectus, relatio est in substantia. Tunc ergo,vel est ens per se , ante operationem intellectus, vel ens in alio : non per se , quia erit substantia , & non relatio accidentalis:

ergo est enslin alio quod nod potest intelligi , nis per realem inhaerentiam: & cum idem non possit sibi realiter innariere, sequitur relationem realiter inhaerentem , distinctam entitatem esse a substantia,cui inhaeret,& in qua fundatur. Ad testimonium Arist. Respondetur hac distinctione : muta-r; ri aliquid, duobus modis contingit, P. ν se. θριν accidens: Perse mutatur illud euius mutatio intenta est a natura , vel ab aliquo asente naturali : ut dum lapis mutatur, a loco superiori ad infe-

Tiorem. Per accidens vero mutatur , s mutatio eius casu contingat , Vel ex mutatione alterius extrinseci. Dum ergo Arist ait, Ad relationem non terminari motum per se: quia relatio solet ac-

quiri sine mutatione subiecti. in quo consurgit:.de mutatione Perse loquitur: sed non excludit, quin mutetur saltem per accidens illud quod solam relationem de nouo recepit : nec ad intentum eius hωc requirebatur, sed satis est, quod per se non mutetur, Ut verum si, quod ad relationem non sit per se motus. Ad secundum arg. prius est respondendum , quam ad primum, Rς spondemus igitumi Concessa maiore, & minore, sed negando ' Onsequentiam , quod fine v recliti uice stitate distinguamus

et emita

SEARCH

MENU NAVIGATION