Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

421쪽

Cap. . de aliqui quaest. I 4. 4os

ent itatem relationis ab cutitate fundamenti: nam rationes adductae, satis vrgentes sunt. Dubium de separatione relationis a fundamento.

CIrca solutionem secundi arg.dubitatur: An posito fundamento

relationis in υtroque extremo , sic necessario consurgat relatio , ut

nee per potentiam Dei absilutam, impediri possis talis consecutio : is an postquam iam eris in utroque extremo posita, ossit ab eis separari,ita ut permaneant duo alba eiusdem gradus iniensionis, sine relationesimilitudinis. Et prima opinio tenet : Nee posse impediri,quin sequatur,nee postquam ιam 'st in extremis separari as eis: ita nonnulli ex modernis. Et quod impediri non possit consecutio eius , posito fundamento in utroque extremo probant:quia intelligi non potest,quod unus

homo genuerit alterum, quin ille iit pater,& iste filius iii utetque permaneanti nec possunt intelligi duo alba in eodem gradu; quin intelligantur similia. Ergo fieri non potest, quin relatio sequatur polito fundamento , in urioque extremo. Quod vero postquam relatio iam est in utroque extremo , non possit ab eis separari ullo modo,probant hoc argu.Relatio non est aliud ,quam ita se habere unum extremum ad alterum praesupposito fundam e to;ergo est modus relativorum : sed modus non potest esse separatus a re, cuius est : alioqui iam non esset modus , sed res : ergo nec relatio poterit separari a fundamentis in utroque extremo existentibus. si Nostra tamen sententia est :quod supposita distinctione ex natura ret,inter relationem.& fundamentum,quam defendimus,separari potest relatio ab eo, etiam posito in utroque extremo: ita ut impediri possit a Deo,ne sequatur in extremis , atque etiam postquam in eis reperitur, in ei idem esse desinat: non quidem sine cis existens in rerum natura,sed extrema sine illa. Probantur duo priora hoc arg. Relatio est entitas ex natura rei distincta a fundamento,& non pertinet ad essentiam cius,aut extremorum, in quibus est:ergo etiam si naturaliter sequatur ex eo, iam posito in utroque extremo , non implicat contradictionem: quod talis consecutio impedia ur. Α ntecedens ex nostra sentcntia est manifestum,quia relatio non solium est entitas distincta a fundamento,sed rationem etiam formalem,& praedicamentalem ha bet ab eo diuersam:ergo nulla est repugnantia,quin impediatur a Deo consecutio eius, ex fundamento in utroque extremo posito: sicut non rcpugnat, propriam passionem distinctam realiter abessentia, a qua procedit ,ab ea non procedere:vt risibilitas ab essentia hominis. Et eadem ratione probatur, quod postquam in ei S rc peritur,possint sine illa permanere.

422쪽

. 4os Cap. 7. de ad aliquid, quaest. 14.

Sed quia duobus modis intelligi potest: uod ab eis separetur: 33

Primo, ita,ut sine illis permaneat in rerum natura,atque etiam extrema sine illa:vel secundo non sic,sed ita,ut relatio destruatur, aut desinat esse : & extrema sine illa permaneant. Dicimus ergo i csecundo modo posse ab eis separari,non priino.Probatur primum: quia non est de essentia extremorum, & habet distinctam entit tem rclatio ab eis:ergo non repugnat,quod a Deo destruatur,permanentibus sine illa extremis. Probatur secundum:quia relatio est modu, extremorum, per quem taliter se habet unum, in ordine ad alterum: ergo intrinsecum est illi actu referre unum ad alterum:&ideo repugnat permanere in rerum natura,quin actu referat,quia

si separata ab eis daretur,nihil referret ad aliud. Ad primum arnoppositae opinionis : Distinguendum est antecedens quia duo alba esse similia, duobus modis intellisi potest, formaliter,aut fundament aliter: Sc si separetur ab eis relatio , intelligerentur similia fundamentaliter , non formaliter: in quo nulla est repugnantia: dc eodem modo generans, & genitus, quas infundamento proximo intelligerentur,pater,& filius, non formaliter

Ad secundum : Concedendum est antecedens, quod relatio sit modus extremorum. ex quo solum sequitur, quod ipsa non possit

esse in rerum natura sine extremis:non tamen,quod extrema non

possint esse sine illa.

Primum dubium.

An relationi eonueniat habere contrarium.

DVo restant dubia, circa duas proprietates relativorum: quarum prima est : Quod in eis reperiatur contrarieras. Videtur enim Aristo. sibi contrarius in hac proprietate. Nam capite de quantitate negat expresse, Suod relativa habeant contrarium:capite vero praesenti, tanquam proprietatem tribuit illis, aetiodeontra- rium habeant. Et viὸentur eam habere: quia simile , & dissimile, contraria sunt:& etiam aequale,& inaequale,& sunt relativa primi generis. Prima opinio,est Toleti in expositione textus, qui hac distin-133' ctione utitur: Relativa dupliciter εο derari possunt. primosormaliter, prout relativa sunt.Secundo,niaterialiter, pro fundamentis relationum , ut duo alba considerantur in quantum similia , & inquantum alba : & sub prima consideratione, inquit, non habent contrarium , bene tamen ratio no fundamenti habere possunt, &dum Arist.negauit habere contrarium, formaliter locutus est:sed dum eis tribuit contrarietatem , loquitur fundamentaliter: nam

hoc modo contraria sunt dissimilia,ut album,& nigrum. Nostra

423쪽

Nostra tamen lententia est Piopriam contrarietatem non conuenire relativis, nec formaliter, nec ratione fundamenti, sed impropria, pro quocunque genere oppossitionis,etiam formaliter eis conuenit. Probatur , quod non conueniat eis formaliter propria contrarietas, hac ratione, Contνaria sunt, qua sub eodem genere maximi distant, o, ab eodem siti directo mutuo se expelrunt: Ergo contraria,

ut talia sunt, formaliter , & expresse respiciunt subiectum , circa quod se expelluntased relativa, ut relativa, non respiciunt forma Aliter,& expresse subicetum, sed terminum : ergo , ut se latIua non sunt proprie contraria. Quod vero, nec ratione fundamenti, probatur e quia licet fundamenta aliquorum relativorum contraria sint, ut albedo, & nigredo; quae sunt fundamenta dissimilitudinis, tamen per accidens se habet contrarietas ad rationem dissimilitudinis. Probatur euidenter : quia sola diuersitas specifica , sine ulla contrarietate fundat relationem dissimilitudinis: vi albedo, & nigredo, vel alia quaecunque contraria. quae sunt fundamenta di m militudinis r at eodem modo eam fundarent , quamuis contraria non essent, per solam disserentiam specificam : ergo contrarietas per accidens etiam se habet ad fundandam relationem,& ideo, nec ratione fundamenti per se considerati, vel ut fundamentum est,

conuenit relationi.

Ad Aristotelem vero, Respondeo, non esse sibi contrarium:quia capite de quantitate , secuhdum propriam sententiam loquitur, negans, Bbd r latiuis aliquiil sit eo mrarin me prae sent i vero cap.tribuit eis contrarietatem , non quod sentiat veram esse proprieta tem eorum, sed ut ostendat definitionem antiquorum, minus bonam esse: cum ex ea sequatur,accidentia absoluta, in quibus reperitur contrarietas,est e relativa:& relativis aliquid esse contrarium rquae cum sint falsa, sequitur non esse bonam definitionem illam: nec est verum,quod veris relativis aliquid sit contrarium : nec ex propria sententia id aliquando docuit Aristo t. Quod denique impropria contrarietas, pro quocunque genere oppositionis eis conueniat, ut relati uis,euidens est: eum relatio formaliter sumpta, includat oppositionem relati uam , quae est 'num genus ex quatuo Ioppositionibus. Dubium Secundum.

An relativa suscipiant magis .e, minNs. DVbiit in hoc de solis relativis secundum esse & praedicamentalibus , procedit. Et ratio dubitandi sumitur ex Aristotele qui asserit: Proprium esse relativortim suscipire magis minissaei ne Videretur alicui, eum non loqui de veris relati uis , atque ex pro-yria sententia, sed ex sententia antiquorum , & secundum defini- Cc

424쪽

4o8 Cap. .de ad aliquid quaest. l .

tionem eorum, ponit exemplum huius proprietatis , in simili, &dissimili. quae sunt vera relativa,& praedicamentalia. Prima opinio, distinguit relativa : Nam alia sunt seeundum esse, quae proprie pertinent ad hoc praedicamentum : alia secundum diei , quae vere sunt absoluta , tamen includunt quosdam respectus secundum dici, tanquam complementum essentiale:& illa priora non suscipiunt magis & minus : haec vero suscipere possunt. Ita Albertus Mag. tractatu de praedicamento ad aliquid ,cap. 3. Et huius sententiae videtur eme D.Thom.cap. I a quaest. 82.ar. 4. Quam

etiam sequuntur alij,qui aiunt secundum veritatem, non suscipere magis, & minus unum relatiuum , sed secundum opinionem

vulgi aliqua suscipere: ut aequalia,vel similia appellari solent,quae

licet vere aequalia,aut similia non sint,parum tamen a vera aequalitate,aut similitudine distant:& quo minus distant, eo dicuntur magis aequalia.aut similia. Ita Cante rus in expositione huius proprietatis.

robatur primum,quia suscipere magis & minus, prouenit ex maiori,vel minori admixtione contrari j;vt illud dicitur magis c lidum.quod minos habet de frigiditate admixta:illud vero minus calidum, quod plus habet frigiditatis admixtae: sed vera relativa

praedicamentalia, non habent contrarium; ut probatum est dubio praecedenti ergo non suscipiunt magis & minus. Secunda opinio,Distinguit relationem,rae parte sutiant,ex parte fundamenti:& ex parte sui, negat veram relationem huius praedicamenti suscipere magis, & minus: sed ratione fundamenti suscipere concedit Ita Caietanus,Sotus,& Toletus,cap. praesenti.

Quod probatur experientia. Nam dum albedo intenditur In textremo, in quo erat remita, consequenter fit magis simile alteri, in quo est intensa:ergo albedo,quae est fundamentum similitudinis, per se suscipit magis & minus,& eius ratione similitudo : Sceodem modo,dum aliquid est alteri inaequale , quo magis aufertur de quantitate eius, magis inaequale essicitur , & hoc est , relationem inaequalitatis minorem fieri ,ratione fundamenti. Sed addit haec sententia non esse necessiarium, ut relatio suscipiat magis& minus:ratione fundamenti, quod fundamentum suscipiat magis & minas:nam quantitas. ratione cuius inaequalitas maior est, vel minor, non suscipit magis & miniis: sed ratione fundamenti dicitur relatio suscipere in hoc sensiu: quod non potest suscipere, nisi aliqua variatio fiat in fundamento quaecunque illa sit: unde magis & minus, distinguenda putat Caietanus : quia vel sumuntur Physice:& hoc modo non fiunt,nisi per admixtionem contra rij:aut Logice, & se sumpta , in eo tantum consistunt , quod est aliquid praedicari de alio cum his adverbiis magis,& minus,unde cunque id proueniat.Et Physice quidem sumpta,non conueniunt

425쪽

Cap. 7. de ad aliqui uagi . 409

vere relationi: Logice vero conuenire illi possunt. Haec tamen distinctio confundit potius rem,quam eam explicat : quia praedicationes Logicae , in re ipsa debent fundari: ergo nunquam poterunt,magis & minus,Logice sumpta, conuenire re lationi, nisi ratione fundamenti realis. & Physici: quare si Physice sumpta , nullo modo ei conueniunt, nec Logice poterunt ei

conuenire.

Nostra igitur sententia , hac distinctione pM supposita explicanda est:M minus,duobus modis aecipiuntur, Communiter, is

PropriλCommuniter quidem: pro magis aut minus perfectum,magis aut minus proximum, vel distans : unde cum perfectio maior, Vel minor, proueniat ex fundameto,ab eo proueniet magis & minus,in relatione impropriὸ sumptum. Proprie vero, accipitur magis& miniis, prout ex maiori, vel minori intensione procedit. Nunc vero duabus conclusionibus explicatur. Prima est, Relarionibus praditamentalibus de quibus solum loquimuri non conuenit ratione Fui magis aut miniss suscipere,proprie,nec improprie. Probatur haec conclusio. Quia experientia constat, relationem ratione sui, non mutari ab eo statu in quo emergit, nisi aliquo modo varie tur fundamentum:& si hoc invariabile permaneatri nunquam ipsa variatur,nec magis & minus suscipitiergo non conuenit illi ratione sui. 343 Secunda coclusio:Magis S minus proprie ct improprie sumpta,eoueniunt quibusdam relationibus rationefundamentimon tamen omni-

G. Probatur utrumque, in relationibus primi generis: nam quaedam dicuntur magis & minus inaequalia, magis, & minus similia: sed hoc non conuenit illis ratione sui:ergo ratione fundamenti: Scsimilitudini quidem,ae dissimilitudini proprie: quia qualitates, in quibus fundantur, proprie suscipiunt magis & minus: ut calor, albedo,& nigredo.Quando autem dicimus:his relationibus conuenire magis & mimis, ratione fundamenti:sensus est, quod aliqua mutatione facta in fundamento,semper eis conueniat:& haec nui latio potest esse in fundamento remissio,& in relatione intensio: quia sundamentum absolute intenditur, cum sit qualitas: relatio vero,non nisi comparatione alterius. Quod vero non conueniat hoc,nisi quibusdam relationibus primi generis , manifestum est, quod solum illis,quarum fundamenta mutari possunt. 244 Ad Arist. vero respondetur: quod dum relationibus tribuit proprietatem suscipiendi magis & minus, etiam de praedicamental iribus loquitur, non tamen intelligit eis conuenire ratione sui, sed

ratione fundamenti, ut explicatum esti nec etiam intelligit eis adhuc in hoe sensu conuenire quarto modo, cum constet, non omnibus conuenire, neque etiam solis: quia praecipue conuenit quati talibus. Proprietas vero , conueniens relativis praedicamentali

426쪽

4 3 o Cap. 8 de qualitate ,tex. expositio.

bus, quarto modo,est, se simul natura, is euegnitione: ita ut qui definiti se cognoscit unum,necessario debeat cognoscere alterum. Sed dicet aliquis:Suscipere magis & minus procedit ex maiori vel minori admixtione contrari j: sed dictum est, relativa, nec ratione sui, nec ratione fundamenti habere contrarium : ergo nec ratione sui, nec ratione fundamenti conueniet illis suscipere magis & minus. Respolia et ur; Quod ratione sui neutrum illis conuenit sed ratione fundamenti non repugnat eis conuenire secundum licet non conueniat primum,etiam ratione fundamenti:quia contrarietas fundamenti, per accidens se habet ad illas relationes, in quibus posset esse contrarietas ut ad similitudinem,& dissis militudinem lut probatum est in primo dubiol Magis , & miniis ex parte fundamenti, non se habet omnino per accidens , ad magis minus relationum, sed quasi naturaliter ex eo sequitur. Ex eo vero, qu ad relativa carent contrarietate omnibus modis , solum sequitur, quod non possent ratione sui suscipere magis , &

minus.

C A p v T v III. Continens Praedicamentum Qualitatis.

TEx TVS ARI STLualitatem vero dieο sieeundum quam quales quidam esse dicuntur, &c. Breuis expositio textus.lNxentum Arist capite praesenti est,explicare naturam, & essen- gliam qualitatis: quam numerat quarto loco ante sex 'alia praedio camenta:quia accidens intrinsecum est, formaliter inhaerens substantiae:& ideo perfectius reliquis,quae magna ex parte,in quibut-dam extrinsecis denominationibus consistunt.Diuiditur caput in tres partes. In prima,definit qualitatem in abstracto,& connume-iat quatuor eius species subalternas quas ideo genera vocat. In se cunda parte,definit qualitatem in concreto,hoc est, per ordinem ad subiectum, quod denominat: ut per illud magis fiat manifesta. Et in tertia, tres proprietates eius assignat. Definitio qualitatis est haec:Quilitas est qua quales esse dicimurti ut albedo,a qua albus de nominatur homo,& ideo quabs:quia si interroges , qualis sit homo 3bene respondebitur si dicatur,esse album.

Prima species qualitatis est, Halitus , se Di positio. Habitus sic definitur: in qualisai diseiis mobilis a siubiecro , ut habitus vivu- tum & scientiarum. Dispositio vero : Lualitas facile mobilis is pubiecto,

427쪽

Cap. 8. de qualitate, tex. exceptio. η II

fi biecto,ut calor, quum ignis producit in aqua , facile abca remo

uetur.

' Secundum genus qualitatis est, Naturali potentia,ct impotentia'. secundum quam naturalem habent inclinationum , vel aptitudinem aliqui, ad aliquem actum , aliquodue exercitium , ut ad pugnam , vel ad luctam , & dicuntur pugillatores. Alij vero inepti

sunt, aut impotentes ad eundem actum. Dicitur autem naturalis:

quia ab ipsa natura habeturn non est acquisita per actus: nam si talis esset , potius erit habitus .aut dispositio. Tertium genus est, Pasio,aut Passibilis qualita/ haec est qualitas,nata caulare passionem in sensu vel quae est essectus passionis permanentis. Vt qualitates tangibiles,quae causant sensationem intactu; ut calor,& frigiditas,& sic de aliis:& albedo quae causatur incera,ex nimio calore solis dicitur etiam passibilis qualitas quia est effectus illius impressionis, quam Sol causat in cera:& permancns quidem,quia albedo producta in cera, non statim transit , sed permanet in es Passio vero dicitur quartim, si sit effectus passionis cito transeuntis: ut rubor causatus in facie ex verecundia, & quia paΩsio non est qualitas permanens , non denominat subiectum tale simpliciter, sed passum secundum eam : unde a rubore causato ex verecundia non dicitur homo rubeus, sed ruborem passus,& sic de caeteris dissionibus. 3 Quartum genus qualitatis est, Forma se Figura , ut rectitudo, cur uitas, statua, aut cathedra, formae,ac figurae dicuntur & species huius aeneris. In fecunda parte cap. definit Arist.qualitatem in concreto, hoc modo: Quais est,quod seeundum qualitatem denominatur, ut album,

dulce.

In tertia parte, enumerat tres proprietates qualitatis : quarum' prima. est, Qualitatem habere contrarium calori contrariatur frigiditas nec tamen conuenit omnibus qualitatibus proprietas haec, quia plures sunt non habentes coax rarium, ut rubrum, pallidum,&alij colores med ij.

Secunda proprietas est,suscipere magis S minus:quod cum procedat ex maiori aut minori admixtione contrari j,necesse est, habentibus proprie contrarium conuenire ; sed nec omnibus qualitatibus conuenit hoc: quia plures sunt non suscipientes magis − ut figurae,& similes. Tertia proprietas qualitatis est, Quod secundum eam res dicantur il s,aut disimilo: ut secundum albedinem, dicuntur corpora similla. Haec autem proprietas , quarto modo conuenit qualitati, quia omnibus qualitatibus solis di semper conuenit.

428쪽

Cap. 8. de qualitate, quaest. c.

qualitates, enumerata ab Arist. diuersa spacies eius.

VT melius intelligatur quaestio explicandae sunt diuersae ac- Φceptiones qualitatis : quae tomissis aliisl tres sunt, ut colligitur ex Aristot.cap.praesenti, & s. Metaph. cap. r4. QualitaS in generali, significat determinationem , seu modificationem substantia:& ideo prima acceptio eius , est pro quocunque determinante , aut modi cante aliud r quod non solum conuenit omnibus accidentibus, sed etiam substantiis aut differentiis earum. Secundo modo, accipitur pro forma quacunque auidentali , quae secundam proprium modum effendi modificat,aut determinat substantiam: ut quantitas,relatio,ac caetera accidentalia:& haec etia acceptio communis est. Tertia vero propria , pro forma , non fol m secundum communem rationem aeridentalem detraminante subiectum , sed proprie, ita ut per eam , tanquam per formam sibi inhaerentem , tali modo se habeat substantia, ut formaliter denominetur , non ex tensia,non relata ad aliud,sed qualis quia ad quaestionem de ea fa- ct in per quale, proprie respondeamus per talem formam: ut si quaeratur, ualis sit substantia, proprie respondemus , esse albam aut calidam , & ideo formae istae accidentales , proprie dicuntur qualitates. Et secundum hanc solam acceptionem , non secun dum duas alias,sumitur qualitas ab Aristotele , capite praesenti,Mdistinguitur a caeteris praedicamentis: de qua quaerit titulus quaestionis : An sis seupremum genus huius pradicamenti, σ qualitates particulares enumerata ab Arit .vera species eius. Prima opinio tenet, Qualitatem e aeceptam , non esse verum ge- snus quod diuidat tu in illas qualitates enumeratas ab Aristot.tanquam in veras species : sed tanquam analogum in sua analogata; et tanquam res in diuersos modos. Primum amrmat Simplicius cap. praesenti,& probat ex eodem Aristoxela, qui priusquam illas qualitates enumeraret, sic loquitur: Est autem qualitas eorum, qua multipliciter dicuntur. Secundum vero tenet Scotus capite praesen- et,quaest. 3 6.& in .dist. s.quaest. Io.f.Sed tune est dubium. & etiam probat testimonio Aristotelis , qui postquam enumerauit omnes lias qualitates, dicit , Fortasse quidem alius quispiam modus apparuerit qualitatis:sed fere maxime et euntur, hi fiunt. Probat enim ratione:Quia esse naturalem pistentiam,vel apti - , t adinem acquisitam , esse causam , vel effectum passionis, diue fas habitudines qualitatis ad subiectum significant, accidentales tamen , & quasi extrinsece denominantes : quia extrinsecum est

qualitati parum aut multvm durare in subiecto, causam es, aut effectum

429쪽

Cap. 8 ae qualitate, tex.expositio. I 3

effectum palsouis. Unde eiusdem speciei sunt, rubor causatus ex verecundia,aut ex alia causa permanenti. & quod amplius est, eidem qualitati omnino inuariatae conueniunt illi modi ergo non sunt differentiae essem tales , sed accidentales. Probatur hoc vitimum antecedens:Quia idem calor si cito transeat, erit dispositio: si multum duret in subiecto , erit habitus, & ut virtus naturalis ignis ad calefaciendum , erit naturalis potentia , & tandem , inquantum caulat passionem in sensum tactus , alu productus elipermotum calefactionis, erit passibilis qualitas rex quibus considerationibus constat non Variari. Huic opinioni,addunt Boetius & Simplicius,cap. praesenti, diuisionem qualitatis in hos modos, aut in haec analogata, non est sussicientem:quia alia dantur membra huius diuisionis , ab Arist. praetermissa:quod se probatur:Pulchritudo , & sanitas, sunt qualitates , & non pertinent ad aliquod membrum ex his quatuor: cum nec sint habitus, aut dispositiones quia non sunt acquisitae, sed naturales:nec potentiar,aut impotεtiae:quia non ordinatur adactus aliquos exercendos: nec passiones,aut passibiles qualitates. quia nec per se sunt eisectus passionis,nec eam in sensu causat: nec tandem sunt forma , & figura : quod de sanitate patet,&de pul, chritudine probatur , quae magis,& minus suscipit ; cum dentur quidam pulchriores aliis:figura autem,& forma, id non habeant. Communis sententia a nobis tenenda , duo asserit. Primum; M litatem verum genus esse , ct supremum huius pradicamenti, diuisum in particulares qualitates , enumeratas ab Aristotele , tun quam in veras speries: contra Simplicium, & Scotum. Secundum, Diuisionem eius in quatuor illa membra suseientem esse et ita ut nulla detur vera qualitas, qua sub eis non comprehendatur, contra eundem Simplicium , & Boetium. Haec est expressa sententia Arist.non solum in hoc cap. sect. F. Metaph. cap. I 4.& recepta ab uniuersa schola : quae praedicamenaum qualitatis distinctum ab aliis, eu eo ponit:sed impossibile est constituere praedicamentum qualitatis,ex alici genere, & in aliis speciebus: erSo qualitas in communi, pro genere supremo recipienda est,& inferiores illae qualitates , pro veris speciebus. Mi norem probo,quia nec ab his autoribus,contrarium opina tibus, nec ab alio excogitatum est aliud genus,nec aliae species. Nihilominus probatur ratione. Quia communis coceptus qualitatis abstractus ab illis, praedicatur de singulis quidditati ut , de

uni uoce: ergo est genus, vel species respectu illarum: Speciei esse non potest, quia non habet genus aliud supra se:crgo erit genus. Probatur antecedens : quia negari non potest, quidditati uas est chas praedicationes: Habitus est qualitas , Naturalis potentia est qualitas cum eis condeniat definitio qualitatis,tradita ab Aristor. t de ae tu

430쪽

& aequaliter eis conuenit, sine attributione unius ad aliam: ergo est praedicatum uni vocum,& quidditativum. Quod autem qualitates illae distinguantur specie, non est minus manifetium : quia ratio formalis habitus , valde diuersa est a naturali potentia : de haec a forma,& figura,sed diuersae rationes formales constituunt,& distinguunt diuersas species: ergo specie distiuguuntur illae qtiatuor qualitates , sub communi genere qualitatis.

Probatur tandem , quod sussiciens sit diuisio qualitatis, in lias aquatuor species, ita ut nec plures sint , nec paucioreS , rationc D. Thom.quam adduxit I. 2 laxst. 4 ' arti c. h. Ratio inIrins ea, is pro

pria qualitatis, es esse iterminatiuam stib stantia , secundum modum accidentalem qualificativum eius: sed modus ille qualificativus substantiae,quatuor modis tantum potest se habere, in ordine ad iubstantiam : ergo quatuor tantum species possunt sub eo distingui. Probatur minωr: quia vel qualitas inhaeret substantiae eam disponens , ut bene, vel inale se habeat vr s primo in se: dccum haec sit prima consideratio substantiae, haec erit prima species

qualitatis, quae est habitus is ἀψρψι io, ita disponens substantiam. Secunda consideratio substantiae est, in quantum est principium

operatimis cum unumquodque sit propter suam operationem.

Et ideo iecundus modus qualitatis, est asseere substantιam tamquam principium operationis, & haec est secunda species naturalis potentiae. A substantia autem habente iam potentiam operandi. statim procedit tertio motus,continens actionem & passionem, squia motus, ut procedit ab agente ,est adtio:& ut recipitur in passo, est passio: qualitas, i acquisita per motum, est tertia species, quae vocatur pallio, & passibilis quantitas. Nam si habeat modum permanentis , est passibilis qualitas: si vero cito transeat, est passio Vltima consideratio substantiae est: ut iam extensale quantitatem: dc ita qualuas inhaerens ei, ratione quantitatis, constituit quartam specie in i quae est forma , & figura : nam figura vel est

terminatio quantitatis, vel ex terminis eius resultat. Et ad hos quatuor modos, constituentes quatuor species , facile reduci possunt onanc squalitates ut constabat ex solutione argumentorum.

Hoc solum est notandum , quod argumentum hoc sumit susti- cientiam harum specierum, aut ex piaecipuo , cui conuenit spC-cialis illa ratio qualificandi substantiam; . ut ex primo : unde est necessarium , quod in omnibus,quae sub tali rationc comprchenduntur , reperiatur illa ratio. Exempli gratia : Prima species sumitur ex modo afficiendi substantiam, vi bene, vel male se habeat, secundum propriam naturam : quod solum habent habitus , aut dispositiones naturales quae primo conueniunt substantiae corpo Ieae, ut sanitas aegritudo , & sinii tes : non tamen habitus , aut dispositioncs libere acquisitae e sed cum omnes convcniant in ratione La

SEARCH

MENU NAVIGATION