Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

441쪽

modus inhaerendi in toto corpore,aut solum in Vna parte , a quosiimitur denominatio,& de quo constat esse ac cidentalem,propter

maiorem,aut minorem extensionem,diuersus es memo tamen dixit albedinem non praedicari uni uoce , tanquam speciem de luis indiuiduis de albedine .rethiopis,& parietis:ita ergo iudicandum

est de passione,& passibili qualitate. Dubium secundum. An passio, , passibilis qualitas fiat diuersa species, vel

una tantum.

P Rima opinio tenet Passionem, passibilem qualitate. essedinia-cta syeetesmon minus,quam habitum,ct dispositionem: quam pro. babilem iudicat Sotus, quaestione unica huius praedicamenti, in solutione ad confirmationem quarti argumenti : & sequuntur

nonnulli ex modernis.

Probaturque hoc arg. Habitus, & dispositio distinguuntur speeim quia ille est dissicile mobilis a subiecto, ex natura suae causae, dispositio vero facilὸ remoueturista ita se habent passio,& passibilis qualitas: ergo distinguentur etiam in specie.Probatur minor: qui, passio ex sententia Arist.rato transit; passibilia qualitas permanet in Fubio rorde id habet utraque ex natura suae causae: nam qualitas quae est passio , ideo cito transit , quia est effectus passionis eito

transeuntis: ut rubor causatus ex verecundia:sed rubor qui habetura natiuitate, habet causas permanentes: & ideo permanens est ex

propria natura,& vocatur passibilis qualitas:& hanc disserentiam manifestat denominatio.Nam passio,quia ex sua natura non permanet,nec subie stum denominat simpliciteriquod tamen praestat passibilis qualita propter permanentiam. ergo non minus disti guuntur specie quam habitus & dispositio. Secunda opinio,opposita,est,quod passio, spasbilis qualitas,non sinistretes distincta ,sed una,ct eadem, holum distinguantur aeriden-3 taliter. Hanc sequuntur Sotus ubi supra, Fonseca s. Metaph. cap. I . quaest. 2. seist. 3. & plures moderni. Et nobis videtur probabilior Et probatur ratione: Quia intrinseca conditio utriusque qualitatis est , quod sit causa, vel effectus passionis : quod vero citti transeuntis, aut diu permanentis accidentalis est ratio: tamen in prima illa ratione essentiali eonueniunt: ergo solum distinguuntur accidentaliter.Probatur minor: qvia rubor causatus ex verecundia,est passio:si vero habeatur a natiuitate, est passibilis qualitas:sed rubores isti,sunt eiusdem speciei,& solum distinguunturaecidentaliter:ergo passio, & passibilis qualitas, sic se habebunt. Minorem probo: Quia essentia qualitatis, euidenter colligitur ex effectu formali,quem habet in iubiectorsed rubores isti , habent

eundem

442쪽

Cap. 8. de qualitate, quaest. 4. 4 T

eundem essectum formalem,qui est,constituere hominem Iubeu:& solum diuersum ex eo quod parum,vel multum duret, ratione causae permanentis,aut transeuntis:quod patet esse accidentalem differentiam, respectu Iubet formaliter: cuin non sit minus rubeus formaliter homo pro illo breui tempore,quam alter,qui ha bet eandem qualitatem a natiuitate : ergo non possunt distingui essentialiter,nec esse diuersae species. Et confirmari potest, ac declarari simul quia ad rationem ruboris essentialem , per accidens

se habet,quod ab hac vel illa causa efficiente producatu Choc est,

Permanente, vel transeunte,sicut ad rationem caloris ergo ex hac

parte, non distinguuntur specie rubores diuersi : sed non habentaliam differentiam essentialem, sub genere qualitatis: ergo non distinguuntur essentialiter. ν34 Adarg. vero contrariae opinionis, neganda est minor,quod sic

se habeat passio,& passibilis qualitas, sicut habitus,& dispositio.Et

ratio differentiae colligitur ex eodem Aristot. s. Mel. cap. 2o. teX. s. ubi docet, Ad rationem habitus pertinere permanentiam et quia

habitus ex se dicit habere,aut possidere,quasi ex consuetudine,&eum diuturnitate:ergo ut qualitas sit habitus,diuturna esse debet:& si hoc habeat ex propria natura, habebit essentialiterris vero ex aliqua causa extrinseca,vel accidentali, tum habebit accidentaliten& si ab intrinseco habeat oppositam conditionem ; ut si facile mobilis a subiecto, necesse erit distingui essentialiter ab habitu. Et ita se habent dispositio, & habitus: ut in scientia,& opinione ostendimus superius. Itaque duae istae qualitates , non prω-pter solam denominationem,aut significationem nominis distinguunturied quia dicunt ex tropria natura,rationes diuersas facile ae difficile mobilem esse a subiecto. Passio vero , & passibilis qualitas : solum ex parte denominationis disserunt: quae tamen non desumitur ex ratione essentiali earum, sed ex modo inhaerendi in subiecto, quem constat esse accidentalem:ex eo enim pasSio dieitur rubor, & ex eo non denominat subiectum simpliciter rubeum , quia per modum transeuntis inhaeret. Quod vero hoc sit 3 = ei accidentale, probatum est cum non variet essectum formalem

eius:ergo passio, & passibilis qualitas solum accidentaliter disserunt: quia adessentiam earum solum pertinet,esse causam,vel effectum passionis,in quo distinguuntur a caeteris speciebus quali ratis:cito vero transire,vel diu permanere,a quo sumitur denominatio , accidentalis ratio est : eum tamen ad rationem sormalem

habitus pertineat naturalis permanentia in subiecto. Et ex hoe cognoscitur istis probabiliter, disserentia utriusque speciei,& solutio argume*ti intelligitur. Dubium

443쪽

Dubium tercium. Anpassiones a imapertineant ad hane deeiem qualitatis. PAssiones animae sunt, ira,gaudium, tristitia,delectatio, & simiales : de quibus superius diximus , eas duo habere. Vnum proserinali, quod est esse operationes appetitus sensitivi: aliud prom i seriali, nempe alterationem orpoream, cum qua fiunt: ut calefactionem , aut infi1gidationem corporis, aut alicuius partis eius:quaerit ergo dubium, An collocentur in hae specie. Et prim opinio asserit, has passiones non pertinera ad hoe predi- crimentum: ut sunt operationes appetitus sensitivi r sed solum , ut de materiali dicunt qualitates reales receptas in corpore, per veram alterationem: ita plures moderni.

Probatur testimonio Ari. qui tristitiam & delectationem col-.clocauit in praedicamento actionis,noa alia ratione,nisi quia sunt actiones appetitus sensitivi: ergo hoc modo sumptae non possunt pertinere ad hoc praedicamentum. Probatur consequentia : quia impossibile est eandem rem , secundum eandem rationem formalem, pertinere ad duo praedicamenta. Probatur etiam ratione .Quia tristitia,& delectatio procedunt ab appetitu sensitivo per quem tristari , aut delectari dicitur homo, sicut per visum videre,& per auditum audire:ergo sunt actiones immanεtes,quae ab eodem, ut agente,procedunt,& in eodem ut in subiecta,recipiuntur:& ut in eo receptae dicuntur passiones: quia actio ivt.recepta in passo dicitur passo:sed actio, & passio,vitales sunt, nihil de qualitate habent,sed in propriis praedicamentis actionis,& passionis, collocantur:ergo passiones istae,ut procedunt ab appetitu sensitivo,& in eo recipiuntur, non pertinent ad hoc praedicamentum : bene tamen ratione qualitatis materialis, nempe caloris, aut frigiditatis, quae simul dum fiunt imprimitur subiecto, vel alicui parti eius per alterationem reddem, pertiner possunt. Secunda opinio est opposita:quod palliano ista, non selum rati no materialis,sed ratione formalis, pertineant ad hane 'eriem: quam plures moderni tenent:&mihi videtur necessatio tenenda in doctrina Aristo. Quod sic probo : Aristoteles cap. praesenti asserit, Iram , & amentiam , & alias passiones , si permanentes sint ; ut dum habentur a natiuitate, denominare hominem simpliciter amentem, vel iracundum,& esse passibiles qualitates: si vero cito

transeant, non denominare hominem iracundum,aut amentem,

sed soldm dici earum ratione iram aut amentiam passum , & tunc esse passiones. ergo sentit in hoc praedicamento aliquo modo collocari;vt procedunt ab appetitu sensitivo Quod enim autores primae opinionis asserunt,Αrist. lum de eis loqui sub ratione mate-

tiali

444쪽

Cap. 8. de qualitate, quae t. q. 429

riali alterationis, cum qua sunt, re non sub ratione formati,quatrocedunt ab appetita sensitiuo : friuolum est , & euidenter falsum : quod sic proho : Passiones istae non denominant iracundos,

vel amantes homines , ratione caloris,vel calefactionis, cum qua fiunt,sed ut procedunt ab appetitu sensi V uo, turbante,aut tolle te viam rationis : sed Aristo t. docet pertinere ad hoc praedicamcntum , ut denominant hominem iracundum , vel amentcna : creo non solum secundum materialem calorem,aut frigiditatem, quae imprimitur in. corpore , dum fiunt, sed ut procedunt ab appetitu, , sensitiuo,intelligit eme qualitates huius speciei.

Sed tota dissicultas huius rei consistit in inuenienda ratione qualitatis, quam passiones istae habeant: ut sunt actiones appetitus sensitivi: atque etiam indistinguenda in eis eadem ratione qualitatis inuenta a rationibus actionis, & passionis. Vtrumque autem colligi debet ex doctrina D. Tho. I.qu. i.art. 2.& 3. Vbidisntinguit appetitum senstiuum a rationali, qui est voluntas: quod rationalis non est potentia corporea, nec existens in organo corporeo: sed cum sit spiritualis, immediate inhaeret animae. & per anima communicatur corpori: appetitus vero sensitiuus potentia corporeo est,sicut visus,& auditus:& ideo est in organo corporeo, ranctuam in proximo , & adaequato subiecto. Vnde sequitur alia differentia , quod operatio voluntatis procedit immediate E V luntate , & non medio organo corporeo: operatio vero appetitus sensiti ui , procedit immediate a composito, hoc est, ab illa parte corporis,in qua est haec potentia tanquam in subiecto, sicut visus ab oculo:& ideo fit medio organo corporeo, sicut visus medio O culo. Et haec est causa, ob quam fit eum alteratione corporali eiusdem organi,aut partis in qua residet: & quo vehementiores sunt

actus appetitus eo maiorem commotionem, & alterationem corporis eae citant.Haec autem alteratio,aut contraria est comple Tioni corporis.aut non : si contraria non sit, excessum tamen habet semper ratione cuius disconueniens est ei multo magis, si est contraria. Unde fit, ut semper disponat aliquo modo corpus , in quo recipitur, ad corruptionem : & propterea vocatur proprie passio:aqua actus appetitus, qui cum ea fiunt, vocantur passiones animae. quia 'semper habent coniunctam hanc passionem. Duae igitur sunt actiones realiter distinctae,in quacumque passione animae, ut in ira,& gaudio : una appetitus in eodem recepta alia vero alteratio corporalis, recepta in corpore : & utraque habet terminum per ipsam productum : & terminus quidem altera iiDnis per sensum cognoscitur , ut rubor in verecundia cognoscitur per visum. Terminus vero productus per actionem appetitus , non cognoscitur sensa , quia interius producitur; & manet Bam iram non cognoscinius,nisi per ruborem, vel alio sgno, aut

. verbo

445쪽

verbo manifestetur. Est tamen qualitas quaedam corporea , ficut actus ipse appetitus, corporea actio est: verum non habet nomen

Proerium,quo significetur, sed nomine eiusdem actionis solet significari: quemadmodum actus amoris, a voluntate procedens suum habet terminum productum; cum sit vera actio:sed non habet proprium nomen:& ideo vocamus eum amorem actualem:&est qualitas quaedam pro ducta per modum actuabis impressionis.

Ita ergo terminum actionis appetitus,vocamus nomine actionis,& dicimus esse iram actualem, vel actualem tristitia: estque qua- 'litas, quam idemmet appetitus sibi imprimit per suam actionem: seut intellectus , imprimit sibi per actionem. vitalem propriam, speciem impressam;quae est qualitas quaedam per modum actus,

per quam rem ab ea repraesentatam intelligit. Hos igitur terminos actionum appetitus, ocamus etiam passiones, tribuentes cis nomina earundem actionum : & si per actiones cito transeuntes producantur, dicuntur passiones : ut qualitas interior , producta per actionem appetitus, quae dicitur verecundia. si vero per actionem quasi permanentem producatur,ut est iracundia,aut dementia ab ipsa natiuitate habita,vocatur passibilis qualitas. Ex quibus iam patet: Primo veritas Aristotelicae sententiar, quam sequimurmam quatuor sunt in his passionibus.Primum,est

materiale , nempe alteratio corporea. Secundum, Terminin eius,

qui est corporea qualitas,cum qua fiunt, ut calor, seu calefactio aut infrigidatio. Tertium formati, & est actio appetitus, habens proprium terminum : qui cst qualitas quaedam,quam sibi imprimit appetitus , per eandem actionem : & haec qualitas est. Qua rum , & vocatur p. lio : sicut actio appetitus, passio vocatur,quia fit cum passione corporali. Ex his autem quatuor,duae sunt actionesmempe alteratio corporea, & actus appetitus,& duo sunt te mini earum,qui vere sunt qualitates '. nempe calor, aut frigiditas producta per alterationem : & ira , aut amentia actualis , producta per actionem appetitus,quae vocatur ira. De actionibus autem certum est , non pertinere ad hoc praedicamentum ratione sui:

quia non sunt qualitates, sed ad praedicamentum actionis: & ut

recipiuntur in subiecto , ad praedicamentum passionis : termini vero,proprie pertinent ag hoc praedicamentum:& ratione eorum actiones ipsanquamuis nome passionis,& passibilis qualitatis,ab eisdem actionibus sumant terminimam si per actiones cito tran C. euntes producantur, passiones dicunturisi vero per diuturnas,pas-sbiles qualitateS. Secundo,patet falsitas primae opinionis, asserentis,passiones ap-ψα otitus, solum pertinere ad praedicamentum hoc, di ad hanc eius

pecto iratione materialis alterationis,cum qua fiunt, & non ra tione actus ipsius appetitus. Patet aute ex doctrina tradita etiam actiones

446쪽

actiones appetitus,ratione sui termini,proprie,& formaliter pertinere ad hanc Categoriam .Quod probatur hac ratione: Passio, Scpassibilis qualitas, dicuntur tales; quia sunt effectus passionis cito

transeuntis, aut diu permanentis:sed qualitates interiores, productae in appetitu, per actiones eius , quae dicuntur ira,vel amentia, Vel .aliis nominibus nominantur , sunt effectus earundem actionum,quae Vocantur passiones ergo vere,& proprie dicentur etiam

passiones huius speciei, si cito transeant; vel passibiles quali intcs,si

diu permaneant.

3 Ad testimonium Aristot. pro prima opinione,respondetur,dis siones appetitus,collocasse Aristotelem in praedicamento actionis, sumendo eas pro actionibus eiusdem appetitus:in hoc autem p dicamento,& in hac specie,pro terminis earundem actionum,qui Vere & proprie sunt qualitates ; ut explicatum est. Et haec eadem distinctio soluit argumentum eiusdem sententiae. Dubium quartum. An obiecta omnium sensuum externorum , ut obiecta eorum sunt, pertineant ad hane speciem qualitatis.

F Biectum visus est color, atque etiam lux ἔ obiectum audi- rus,sonus; olfactus, odores, obiectum gustus, sunt sapores, α obiectum tactus,sunt quatuor primae qualitates: quae ideo vocantur communiter qualitates tangibiles Vt calor,frigus, humor, & siccitas.Et de his omnibus obiectis sensuum,certum est,primo, esse Veras qualitates , & pertinere ad hoc praedicamentum. Certum est secundo , pertinere ad hane speciem , in quantum sunt effectus passionis:quia vel per aliquam alterationem realem pro 'ducunturin ideo impressio earum proprie appellatur passio, aut passibilis qualitas huius specieitvel ex communi permixtione,auractione primarum qualitatum inter sese generantur:& hoc etiam modo , appellantur qualitates passibiles, si sint permanentes , Vel passiones , si cito transeant: dubium vero solum esse potest : An

μν ratione formali obiectina , peν quam tau t sensiationem , ut

vimσem,se auditionem in sensibiti sint qualitates passibiles huim spe

Et ratio dubitandi ex una parte est e quia sensatio , quam e u sint in sensu procedit ab eis, simul concurrentibus cum potentia sensitiva,& recipitur in eadem& quatenus recipitur , appellat uxpassio . ergo sunt causa passionis in sensu r sed passibilem qualita

tem vocat Arist. Eam qua rausiat pa σῖ/n m νn consis: ergo obiecta omnium sensuum, ut talia supt, erunt passibiles qualitates huius speciei. Ex alia vero parte habemus expressiam testimonium Arist.cap.

praesenti; ubi de solis obiectis gustus,& tactus , concedit esse passibiles

447쪽

3x Cap. 8. de qualitate, quas7. η.

sbiles qualitates: quia causant passionem in sensu : de coloribus veris,quae sunt obiecta visusmegat hac ratione esse passibiles qualitates: sed solum id habere eas concedit, in quantum sunt estectus alicuius passionis, per quam producuntur.

Prima opinio eli,quorundam modernorum,asserentium,omnia

obiecta sensuum, vi tabu, esse passibiles qualitates,olma causant pabilio nem in sensu : sed Aristo. quia manifestum hoc erat in sensu gastus, Si tactu sudeo solum id concessit expresse obiectis eorum montamen negauit obiectis aliorum sensu uni: sed quia in eis non eratres ita clara,de illis docuit alia ratione , esse pallibiles qualitates, nempe,quia sunt effectus passionis. Haec 1ententia non potest defendi in domina Ari. quia expres- ssis verbis negat obiecta visus esse passibiles qualitates , quia causant passionem in sensu. Sed nec tenenda est , considerata natura

huius speciei:quod ita probo: Solum dicitur qualitas passibilis huius speciei,in quantum effectus est passionis. ut illa, quae est effectus verae passionis, aut eius actionis , quae cum vera passione fitetvnde species expressa,quae producitur per intellectionem, vel quae producitur in sensibus internis,ex sensationibus sensuum externorum,ncm dicuntur passibiles qualitates: quia operatio intellectus, nec est vera passio ,sed impropriissima:nec fit cum vera passione: ergo nec dicetur aliqua qualitas passibilis, in quantum causa passionismisi sit causa verae ac propriae passionis: sed colores non causant veram passionem in visu,quia visio, nec est vera passio,vi recepta in visu, sed communissimam ec fit cum vera passione : ergo non sunt passibiles qualitates , quia causant passionem in sensu. Vera igitur mens Arist. est,& vera sententia,ac tenenda, Fbὸdselum obiectam Iuniu olfactus. se ractus sunt pasti iles qualitates,quia causant passionem in sensu obiecta vero visus,& auditus, non hac ratione , sed solum, quia sunt effectus alicuius passionis. Quod ut explicemus simul & probemus, notanda est disserentia inter obiecta gustus,olfactus,& tactus ex una parte, & obiecta visus,& auditus ex altera qu5d illa natura mouent sensuS, ut percipiantur ab eis,cum reali alteratione organi: nempe cum humectatione , aut calefactione , vel alia simili qualitate : quae ut recipiuntur in organis, proprie appellantur passiones: cum aliquo modo disponant subiectum, in quo recipiuntur, ad corruptionem: vnde sensationes horum sensuum, proprie dicuntur passi iones: quia licet ipsae secundum se passiones propriae, non essent tales, nihilo minus sic appellantur: quia fiunt cum vera passione , sicut de passionibus appetitus dictum est. Obiecta vero vitus, & auditus, nec secundam se proprie appellantur passiones, nec per se fiunt cum Vcra passione: licet aliquando forte contingat per accidens, cum vera passione fieti. in

Ex hac

448쪽

. Cap. 8. de quaeitate quaest. I. 43 3

H Ex digerentia sequitur, verum esse,quod asserit Aristo. Solam obiecta e tum sensuum este passibiles qualitates:quia causant passionem in sensumbiecta vero vitus,& auditus,non hac ratione,sed solum quia sunt effectus passionis. Et probatur hac ratione. Passibilis qualitas dicitur illa,quae causat passionem in sensu:ergo qua- Iis fuerit passio causata, talis erit denominatio qualitatis passibi- Iis sed sola obiecta trium sensuum causant passionem propriὸ dictam in sensibus,cum moueant sensus cum vera , ac reali alteratione , quae passio proprie appellatur: eaetera vero solum causanti assionem improprii itimam:ergo illae solum erunt passibiles qua-itates proprie loquendo ; quia causant passionem in sensu : haec

vero non ,sed alia ratione.

48 Ad argum. pro ratione dubitandi propositum, distinguenda est minormam Aristot.non definit passibilem qualitatem,per id quod causet passionem quamlibet in sensu,sed proprie dictam:obiectum vero visus,& auditus,solum sunt causa passionis communis,& impropriae:& ideo non sunt passibiles qualitates:in quantum passibilis qualitas causat passionem in senisused alio titulo, vel ratione, quia sunt effectus passionis et testimonium autem Arist. nostram

sententiam confirmat, ut vidimus.

diuersa θεeias qualitatis, Vel eadem. CIrca primum,variae sunt acceptiones Forma. Nam primo,acci pitur pro pulchritudine rei,quae resultat ex debita ordinatione partium.secundo, pro forma substantiali, a qua res accipit esse; ut ab anima homo. Tertio , pro exteriori figura rerum , non solum naturalium,sed etiam artificialium: ut quod artificiosum est in ea-thedra, vocamus formam eius. Et secundum has diuersas acceptiones , diuerso modo sumuntur ab expositoribus,forma Sc figura: nam quidam per figuram intelligunt eam,quae in rebus non viventibus reperituriper formam vero,eam quae in viventibus.Ita Ammonius cap. praesenti.Haec tamen expositio non est tenenda , quia nulla videtur differentia in figuris narum rerum, propter quam una sit,aut dicatur forma , &altera figura. Ideo Bolatus,& simplieius ibidem, formam afferunt appellari

ab Aristot. Pulchritudinem resultantem ex debita membrorum rasta trona ae distin tione Figuram vero eam,qua re bullae ex sola quatalitate:

ut triangularem,& quadrangularem .Sed nec expositio hae poteston ad mentem Arist.qui in hoe cap. pulchritudinem collocauit in specie habitus. Albertus Mag.tract.de praedicamento qualitatis,cap. L figuram Ee

449쪽

434 Cap. 8.de qualitat quast.

ait,rejectu soliud quantitatis dici. quia non videtur esse aliud,quam terminatio quantitatis. nam anguli,quibus constat figura triangularis,& quadrangularis,non videntur esse aliud, praeter lineas,qui sunt termini quantitatis: formam vero, per ordinem ad substantiam:nam sicut forma substantialis continet totam perfectionem speciei: ita qualitas huius speciei totam perfectionem eius man festat: unde res diuersarum specierum , propter diuersas formas substantiales .diuersas habent figuras. Sententia D.Thom.probabilior est,quam iam sere omnes mo- demi Interpretes sequuntur: eam vero his verbis explicat p. lib. Physsi edit. . Considerandum est quod forma, ct figura, in hoc ab inuiram disserunt,quod figura importat terminationem quantitatisnest enim figura, qua termino,veι terminis eomprehenditur: forma vos dicitur, qua

dat esse θεe eum an elato nam forma artificiatorum sunt accidantia. Quibus clare docet, figuram esse nudam terminationem quantitatis: formam vero, dicere ordinem ad compositum artificiale. Et huius veritatis signum est:quod figura rape itur in qua itatibus Mathematieis,abstrahentibus a materia sensibili, ut docet Aristol. 1. Metaph.c. I .ubi res Mathematicas immobiles , hoc est, abstrahentes a motu , figuras vocat. Et haec non sollim reperitur in quantitatibus continuis, sed etiam innumeris : non quidem simplicibus,sed compositis:nam binarius non dicit aliquam figuram: senarius vero,qui ex duobus ternariis componitur, praeter unitates ipsas,quae sunt quantitates, certam habet figuram, ex ipsemet compositione resultantem:ut docet expresse Aristo. . Metaphysic.

capit. I 4.

Sed hoc debet notari, circa hane expositionem : quod dum fi- sogura appellatur terminus,vel terminatio quantitatis:duobus modis intelligi potest. Primo , de termino proprio , & intrinsecoquantitatis:vt de punctis lineae , & lineis superficierum & super-nciebus corporis: in quo sensu non est verum; quia illi termini, essentiales sunt quantitati:figura vero accidens eius est, ad praedicamentum qualitatis pertinens. Secundo , de termino accidentali,& quasi extrinseco. qui intrinsecos terminos, & intrinseram terminationem consequitur: & eiusmodi termini, vel terminatio , proprie loquendo , habent rationem figurae. Et huius ratio est : quia tres anguli, ex quibus constituitur figura triangularis, praesupponunt tres lineas , suis punctis iam terminatas: & ex eis iam terminatis , atque completis in sua specie, figura triangula fit. Ex quibus intelligitur , potius dicendum esse , claritatis , ac

proprietatis gratia,figur/m resultare ex terminis,vel ex terminatione quantitatis,quam esse terminum aut terminationem quantitatis : nam terminus quantitatis aut terminatio eius, incomple

tum quid est,cum sit indiuisitate, vel ab isdiuisibilibus facta. ideo

450쪽

Cap. 9. de actione π passion text. expositio. 4 3 3

non habet aliam speciem vel praedicamentum , ab ipsis quantita tibus: figura vero, completum quid est,ex generc , dia differentia compotitum,& per se habet speciem, atque praedicamentum. Circa secundum vero , An forma , & ῖgura distinguantur spe cie:quidam interpletes,diuersas species eas faciunt, ex eo distin stas, quod figura abstrahit a materia sensibili: forma vero dicit ordinem ad materiam sensibilem , tribuens speciem artificialibus,& manifestam faciens speciem rerum naturalium: vi constat informa statuae,& exteriori hominis. Tenendum tamen est : Formam & figuram non esse diuersas species qualitatis sed unam , & eandem: M solum distingui accidentaliter. Probatur hae ratione:Eadem res prout magis , vel minus abstracta a materia consideratur, non distinguitur specie:sed solum accidentaliter,in quantum diuersum ordinem dicit ad materiam : ut homo Pitysice consideratus, prout componitur ex materia,& forma,& habet in se principium motus, non distinguitur specie a se ipso , prout composito ex genere, & differentia, quo pacto non dicit ordinem ad materiam sentibilem: sed forma , Scfigura solum ex eo distinsuuntur, quod figura abstrahit a materia sensibili, forma vero eandem respicit:ergo non distinguuntur specie, sed solum accidentaliter. Probatur consequentia: quia accidentalis est ei ordo ad materiam sensibilem , vel abstractio ab ea: licet enim ad diuersas scientias pertineat res , ut diuerso modo abstrahitur a materia,tamen pertinere ad eadem,Vel diue iam scisit iam , sic vel aliter esse abstrabibilε a materia , accidit ei, quavis scientiae, essentialis sit talis modus abstrahendi a materia.

De praedicamento Actionis, & Passionis. Vatuor explicanda sunt , circa haec duo praedicamenis , ta actionis,& passionis.Primu est,euid nomine actionis, ct Q paseisinissigna etur.Secundum,aeuia utraquesit. Tertium,aeua sintgenera seuprema Otriusque predicamεnti O in quas uperies dirutilantur, lex his enim ordinatio praedicamentalis fit. J Quartum,

euotio qua sint proprietates actionis. se pastonis. Circa primum, diuersae sunt acceptiones ctionis, & passionis: non primo accipitur actio Grammaticali modo , pro significato cuiuslibet verbi activi,siue proprie sit actio,siue per modum acticinnis significetur. Sed hae acceptione omissa , quia non est realis, sed nominatis: tribus modis aceipitur actio realiter. Primo, pro solo actu libera istumatis: & hoc modo sumitur ab Aristoti x. lib.

Magnorum moralium,cap x. Secundo modo , sumitur uniuersa

SEARCH

MENU NAVIGATION