장음표시 사용
431쪽
Cap. 3. de qualitate,quaest. I. - ΑΙ ne habitus , & dispositionis , in quantum sunt facile aut dissicite
mobiles a subiecto:omnes constituunt idem genus qualitatis dil-ttitistum a caeteris, sed quali radicaliter sumptum a naturalibus, tanquam a primis. io Ad primum testimonium Arist. pro prima opinione adductum: Respondetur multis modis dici qualitatem: non sicut analogum, vel aequivocum , sed propter differentias inaequalis perfnctionis, per quas contrahitur ad diuersas speci cs: quatit in diuelsitas , non tollit uni uocationem generis, quod ab eis abstrahi potest. Vei secundo respondeo ; Aristotelcm ast eruisse , quod qualitas dicitur multis modis, ut ostendere qualitatem esse modum substantiae, &species eius sumi ex diuersis modis afficiendi lubitantiam ; ut ex plicatum est. Ad secundusii testimonium, pro opinione Scoti, Respondetur, Aristotelem ita locutum fuisse , ut significaret facile ad has quatuor species reduci posse, caeteras Omnes quAlitates , quamuis aliquae diuersae appareant ab cis. ii Ad arg. Scoti: Negandum est antecedens,quod rationes formales diuersae harum qualitatum , sint accidentales , aut extrinsecae:
nam specialis ratio,quam habet quaelibet quatili candi substantia, intrinseca sibi est,& perquam distinguitur a caeteris,tanquam per disserentiam essentialem. ut esse ex propria natura, facile aut difficile mobilem a subiecto, essentialis ratio habitus , & dispositionis, est valde diuersa a naturali potentia. Quod vel o eidem qualitati conuenire possint omnes rationes formales specierum I concedimusmegamus tamen,quod ex hoc infertur, non esse veras species: quia distinctio specifica, non necessario est realis: eadem res potest pertinere ad diuersas species , sub diuersis rationibus formalibus, quas habet: imo ad diuersa praedicamenta; ut de ad ione,& passione constat : quae cum sint cadem cntitas realis motus, efficiunt tamen diuersa praedicamenta, propter rationes formales diuersas.
Ad arg. Boeti j , negandum est anteced cns quod dentur alia membra praetermissa ab Aristotele , praeter illa quatuor : nam sanitatem posuit ipse in prima specie . & ad candum pertinui pulchritudo : & utraque est habitus naturalis : quia habitus , ut est primum genus qualitatis; univcrsaliter sumitur pro quacunque
qualitate difficile mobili a subiecto ; siue sit naturalis, siue acquisita: quamuis specialis, & propriistima ratio habitui, loluna reperiatur in potentiis aliquo modo liberis : & ideo solum sint acquisiti, vel infusi habitus. Species vero intentionales sensibiles , aut intelligibiles , si sint i inpressae , pertinent ad speciem
habitus : quia ex propria natura sunt permanentes : si velo sint
expressae , pertinent ad dispositionem et & codem modo intelligendum
432쪽
i p. g. de qualitate, quasi 2.
ligendum est de caeteris qualitatibus, ad has quatuor species reducendis.
An haebitu, is dispositio di tinguantur sterie. P Rima opinio tenet , Eaι isum , ct dissositionem non esse distin- i icta θεeiessed eandem : ct solum dissore accidentaliter: ita Sotus qu. s. huius cap. F. ad secundam quastionem. Boetius , Ammonius,Titelmanus, Villat pandus , Lovanienses, capiti etiam praesenti: & probatur testimonio Arist. qui tria dieit in textu de his qualitatibus. Primum; Quod sunt unaspecies. Secundum , Luod omnes habitμου sunt dissηsitiones ; IDei non omnes dispositiones sint habitus.Tertium; Disso tionem feri habituum, praeedente tempore , sinimis radicetur in 'biecto. Ex quibus sequitur ex ruente eius, non esse speetes distinctas, sed solum distingui accidentaliter. Probatur consequentia: quia si distinctae species essent ; neque essent
Vna , nec praedicaretur Vna de alia , nec una posset conuerti in aliam
Et ratione probatur. Primo quia habitus. & dispositio , distin-13guuntur ex eo, quod ille dissicile separatur a subiecto; haec vero facile remouetur ab eo t sed istae sunt differentiae accidentales: erllo sol sim disserunt accidentaliter. Probatur minor: nam qualitas fit dissicile mobilis a subiecto , quia magis radicatur in eo:sed maior radicatio procedit ex multiplieatione acutum aut ex diuturnitate temporis,aut ex utroque,ut patet in febri,quae ex eo solum , quod multitin durat in subiecto;radicatur in eo, & fit dissicile mobilis: sed magis aut mimis perseuerare in subiecto,vel actus multiplicari,sunt accidentia eiusdem qualitatis : ergo haec differentia habitus,& dispositionis, accidentalis est. Secundo,Scientia, & virtus quaelibet, eiusdem speciei est , per primum, aut secundum actum acquisita ; & successu temporis magis radicata in subie ho , per frequentationem actuum : sed in principio habet rationem dispositionis, quia facile potest remoueri a subieeto : & postea fit habitus, quia iam est dissicile mobilis : ergo accidentales sunt istae differentiae: facile . & dissicile mobilem esse a subiecto. Probatur maior: quia distinctio specifica scientiae, & virtutis, sumitur ex obiecto : 1ed idem obiectum, habet scientia , aut virtus in principio suae acqui sitionis ; & dum iam est radicata in subiecto , perplures actus : ergo est ciusdem specier, Seeunda opinio distinguit habitum,& dispositionem,tanquam x duas species subalternas: ita ut sub habitu distinguantur plures aliae diuersorum habituum ; atque etiam sub dispositione. Haec
433쪽
soti,Toleti,atque Canteri c. praesenti quam sequuntur etiam Fonseca s. Metaph. cap. I .quaest. L sei'. I. & 2. Pater Franciscus Suarius tomo t. suae Metaph disp. x.sech. g. num. 6. Et videtui nobis probabilior,& tenenda. Sed ut cam explicemus, & probemus , duo sunt notanda. Primum est : Qualitatem se facilὸ aut dissicile nrabilem a subiec Ordupliciter contingere: nem pe ex natura suae causae, pur quam producitur in subiecto , S: in ordine , ad quam sumit tuam speciem, aut ex aliis causis , aut rationibus extrinsecis. Et si primo modo consideretur, essentialis est disserentia , unius qualitatis ab alia: ita,ut quae sic est difficile mobilis a subiecto , sit distincta specie ab alia;qu. x eodem modo considerata, facile mobilis est. Si vero considerentur secundo modo ; solum sunt differentiae accidenta-leS. Exemplum primae considerationis , habemus in scientia , &opinione: nam illa habet pro causa demonstrationena, a qua producitur, & in ordine ad quam specificatur e demonstratio vero. causa efficax est,cum sit argumentum cui dens, & necessarium:&ideo scientia per eam acquisita , etiam per primum actum , dissicile mobilis est a subiecto. Sed opinio habet pro causa argumentum probabile,quod non est emeax ; sed facile destrui potest per
demonstrationem oppositam , aut per oppositum argumentum probabilius : ideo opinio facile mobilis est, ex natura suae caui 1 sae. unde sequitur,quod licet versemur circa idem obiectum , t men specie distinguantur sub hoc genere qualitatis, per differentias essentiales,facile & dissicile mobilis , ex natura suarum causarum. Exemplum vero considerationis secundae , est in calore febrili:qui propter debilitatem subiecti , aut particularem complexionem eius,alias ve accidentales causas extrinsecas , ita solet
radicari in subiecto : ut non solum sit dissicile mobilis ab eo ; sed naturaliter sit impossibile ab eo separari:& tamen eiusdem speciei est in principio , & fine ; & solum distinguitur a seipso accidentaliter.
Secundo notandum est 3, Quod liceto ite, Θ ddielle moveri exe ausis accidentalibin et nempe ex frequentatione actuum , vel ex diuturnitate temporis , sint difffrentia aeridentales habitus, ct disepositionis; sunt tamen quasi accidentia congruentia naturae harum qualitatum : ita ut cum habitus sit dissicile mobilis a subiecto, essentialiter , propter naturam suae causae, etiam accidens sit con num naturae eius , esse dissicile mobilem per radicationem I 6 in subiecto. Et cum dispositio sit facile mobilis , propter naturam suae causae r accidens etiam consonum sit naturae eius , non
esse radicatam in subiecto , sed facile etiam posse ab eo separati, ex parte causarum accidentalium. Et istae disserentiae accidentabes; tribuunt eis statum habitus,& dispositionis; ita ut tunc habeat
434쪽
is Cap. 8 Ae qualitate Hrast. 2.
habitus statum suae naturae congruentem quando sit radicatus Insubiecto:dispositio vero, quando non sit radicata.Vnde fieri potest: . ut qualuas aliqua habeat essentiam habitus , statum vero dispositionis : & e contra, essentiam dispositionis, & statum habitus:&tunc distinguantur essentialiter,quamuis uni conueniat accidens alterius:& ideo verum sit, habitum esse accidentaliter dispositionem: & dispositionem, accidentaliter habitum. Utrumque habet scientia,acit virtus, per primum actum acquisita:quia essentialiter
est habitus & accidentaliter dispositio:essentiam quoque habitus habet,& statum dispositionis:opinio vero radicata in subiecto,persequentationem actuum, ex opposito, essentialiter est dispositio,& accidentaliter habitus habet etiam essentiam dispositionis. αstatum habitus. Ex hac doctrina,intelligitur differentia,inter primam & secundam opinionem:nam prima, Deilὲ, εν delatio mobilem esse solum ex
parte subiecti,aut causarum accidentalium , prouenire posse credit;& ideo solum esse differentias accidentales.sed D.Tho.alium modum magis intrinsecum earundem differentiarum inuenit, Mideo docuit essentiales esse:quem modum ex mente Arist.esse,prObant haee verba huius cap. Disserre autem habitum a dispositione, uod permanentieν . ac diuturnior setales vero sicut sicienιia , se virtutes: scientia enim videtuν esse permanentium is diuturnorum:is si quis vel
mediocriter sumat scientiam , nisi grandis parmutatio facta sit, vel ab
agritudine. υel ab aliquo eiusmodi. Quibus scientiam, antequam I
dicetur in subiecto , per frequentationem actuum , sed solum sit mediocriter acquisita , dieit esse dissicile mobilem a subiecto : &hoc habere ex natura sua, hoc est ex emcacitate suae causae natur
lis:quae est demonstratio:& ideo differre a dispositione. Quasi dicat differre essentialiter, per facile & dissicile mobilem . esse desumptum ex parte causae.Vnde sequitur,opinionem D.Tho.quam sequimur,esse ex mente Aristotelis. Tamen probatur hac ratione, quae colligitur ex eadem doctri- i gna.Ea distinguuntur speeie,quae differunt per differentiam essen. tialem:sed habitus & dispositio,distinguuntur per differentias eo sentiales facilὰ, & dissicile moueri:ergo distinguuntur specie sub genere qualitatis. Probatur minor: mia esse dissicile mobilem,
conuenit habitibus ex natura suae causae , a qua sumunt speciem: nempe ex ordine ad demonstrationem,si sit habitus scientiae: aut cx ordine ad bonum honestumi si sit habitus virtutis:quia bonum honestum essicax causa virtutis est ex se,cum sit consonum rationi ergo est disserentia essentialis eius; per quam distinguitur speeie a dispositione facile mobili,ex eadem causi. Pro explicatione verborum Arist. notandum est Dispositionem duobus modis sumi posse : In generε. atit inflerie. In sinere sumpta
435쪽
Cap. 8. de qualitate, quasi f. 4 is
pia, dicit qualitatem disponentem subiectum: ut bene se habeat, in ordine ad propriam naturam,vel operationem : quae, si sit difficile mobilis,ex natura suae causae,aqua sumit speciciu ; erit habitus : si vero solum ex parte subiecti,aliorum accidentium, erit dispositio. Itaque dispositio primo modo sumpta , genus est ad habitum,& seipsam, sumptam secundo modo. i 9 Et ex hoc patet, quem sensum habeat primum dictum Arist. Nempe habitum, & dispositionem,ene unam speciem qualitatis:
id est, conuenire in una ratione superiori dispositionis , quae una species subalterna est , utrique communis Dictuin vero secundumquδd omnis habitus sit dispositio : non tamen omnis dispo-stio sit habitus, verum est etiam sempta dispositione in genere. Tertium vero;quod dispositio per nimiam radicationem fiat habitus,non de habitu essentialiter considerato intelligit, sed accidentaliter,aut secundum statum,ut expostum est. Ad primum argumentum: Distinguenda est minor: Nam si facile & dissicile mobile sumantur ex parte subiecti temporis , aut ex frequentatione actuum, accidentales sunt disserentiae : si vero, ex natura causae intrinsecae .per quam producuntur, & specificantur, essentiales sunt. Argum. vero, solum procedit ex eis primo modo consideratis: quo pacto concedimus solum esse disterentias accidentales:& per eas ita acceptas. solum disserte accidentaliter habitum,& dispositionem , sed disserunt essentialiter per easdem, consideratas secundo modo.
io Ad secundum:Concedenda est maior, quod eiusdem speciei sit scientia acquisita per primum actum, & iam radicata in subiecto per frequentationem demonstrationum minor tamen distinguedamam si intelligatur,quod in principio habeat rationem dispositionis essentialem, falsa est, & neganda : si vero de dispositione
quantum ad statum,& rationem accidentalem,vera,& concedenda. Unde nee fit habitus essentialiter , per frequentationem actuum ; quia per primum actum acquisita , habebit essentialem rationem habitus, tamen solum aequirit statum habitus in quadam ratione accidentali consistentem: quare numquam mutat speciem,sed solum statum,& rationem accidentalem.
in V AEST IO III. . Vtrum naturalis potentia. ct impotentia sint species qualitatis di tincta. DVo sunt explicanda circa hanc speciem qualitatis. Primum,
quo modo disserant naturalis potentia de impotentia . ab habitu,& dispositione.Secundum , quo modo disserant inter sese, nempe, essentialiterne,tanquam duae species eiusdem generis, vel
436쪽
Cap. 8.de qualitate, quaest. 3. a I
duae diiserentiae manifeste ostendunt, natusalem potentiam ,&impotentiam distingui essentialiter, ab habitu,& dispositione , Scideo merito Aristotelem eas posuisse, pro distinctis generibias, aut speciebus subalternis qualitatis. Secunda pars quastionis.. Ed circa distinctionem naturalis potentiae , & impotentiae, o versatur secunda pars eiusdem quaestionis , quaeritque: An ta sintdpecies disincta,vel earinino, id o non egentialiter, haselum acci
13 Prima opinio est Soti, quaestione unica huius capitis, in solutione ad confirmationem terti j argumenti , ubi ait, Esse duas speeia, subalternas, sicut habitum , ct Hupositionem. Probatur hoc arg. Naturalis potentia,& impotentia, licunt oppositas rationes,nempe posse,& non possedergo non sunt eiusdem specici,sed diuersae: probatur consequentia: quia distinctio per rationes formales est essentialis, & specifica.
Secundam opinionem tenet Fonsecas. Meta.c. I 4.q. 1. sc st. 3.Luod non distinguantur essentialiter , sedsolum accident aliter : &ideo non sint diuersae species , sed una : Et hae e t magis ad men-- ram Ars O tanquam probabilior tenenda. Sed ut fiat utrumque manifestum, tria sunt prasiupponcnda, tanquam certa , & ab omnibus re repta. Primum, Impotentiam non Accipi ab A s. pro pura negatione , aut priualione petentia. Probatur euidenter: quia dicit esse qualitatem: qualitas vero positiva entitas est: negatio autem, S priuatio non sunt cntitates positivae, Ut per se patet:ergo non sunt qualitatis,nec intelliguntur ab Aristotele, per impotentiam naturalem, sed per impotentiam intelligit qualitatε postiuam,tributam substantiae a nati ra,ad aliquid agendu, vel ad resistendum contrariis: sed csi difficultate utruque. Itaque substantia per hanc qualitatem naturalem potest aliqui Afacere, aut potest resistere contrariis ; aegre tamen, & difficulter: unde principium est alicuius operationis, aut res stentiae, debile
tamen & quasi infirmum: & ideo non tam potentia vocatur, quam impotentia, ut defectus & imperfectio eius manifestetur Secundoe Certum est, Impotentiam naturalem , non solum humi ab Arigor. in ordine ad resistendum eum difficultate : sed etiam ad agendum cum difficultate: utrumque enim expressis verbis explicuit in textu. Tertio ; Certum est,Naturatim potentiam,se ιmpotentiam dum ordinantur ad operationes specie diuersas, vel υna ad agendum,
O alia ad remendum . specie di gingui. Vt hebetudo ingenii , quae ordinatur ad intelligendum cum dissicultate , specie distinguitur a potentia vi sua ordinata ad videndum. P. Obatur emcaciter:
quia potentiae distinguuntur specie per actus,ad quos ordinantur
437쪽
422 Cap. 8. de qualitate, quas. .
sed videre,& intelligere sunt actus specie distincti:ergo potentiae
ad eos ordinatae,distinguuntur specie. Nec minus cuidenter pro batur , de potentia' ad agendum , dc impotentia ad resistendum: quia agere,& resistere contrariis,diuersa sunt:vt potentia nutritiua , dii tincta est,a mollitudine cerae,quae est impotentia,ad aegre
resistendum diuisioni. Dissicultas igitur quaestionis in hoc posita est : An naturalis
potentia ad aliquid agendum , ct natiaralis impotensia, ad illud idem 'agre , aut docuiter agendum, distinguantur1feeis : ct eodem modo, naturalis potentia ad resissendum fortiter diuisioni, o naturalis impotentia ad ure robiendum;an dininguantur speetervi durities se ri,per quam sertiter resistit diuisioni,distinguaturne a mollitudine cerae , per quam modo quodam debili resistit eidem diuisioni haec enim quasi durities quaeda imperfecta videtur,& prima opinio diningui specie docet Nostra vero,talem distinctionem negat. Probatur autem testimonio Arist. capite praesenti, bi potentiam naturalem vocat qualitatem , per quam substantia simpliciter potest aliquid agere,vel contrario resisterenna potentiam Vero, qualitatem quandam debilem,& quasi infirmam, ad eadem praestanda: sed debili quodam modo,& cum dissicultate,quod est imperfecte illa praestare, sed perfecte,& imperfecte idem agere,aut eidem contrario resistere , non distinguuntur essentiali tenergo nec naturalis potentia, & impotentia, ad idem agendum, vel eidem resistendum,distinguunt tu essentialiter,ex mente Arist. Probatur consequentia, quia perfecte aut imperfecte efficere eandem operationem, tum potest esse disserentia accidentalis. Probatur deinde ratione : Quia potentiae distinguuntur specie, is per actus,& obiecta : sed potentia,& impotentia, sunt facultates
quaedam naturales , aut potentiae r ergo si ordinentur ad eundem actum,erunt eiusdem speciei. Probatur consequentia:quia solum differunt, tanquam principium eiusdem actus , aut eiusdem resistentiae , perfectum & imperfectum,quod patet solum esse diis
Ad arg. primae opinisnis, negandum est antecedens:Quod naturalis potentia,& impotentia,dicant rationes rmales vere oppositasmam licet nomina ipsa potentiae,& impotentiae,videantur opposita, ratione negationis . quam videtur significare impotentia,ta n veia, nec rationes significatae opponuntur: nec nomina:quia impotentia non dicit puram negationem,sed qualitatem positivam , debilem tamen atque imperfectam : & imperfectionaec, quasi negatio est perfemonis , quam dicit potentia:& propterea negationem videtur significare nomen impotentia: sed quia perfecta , & imperfecta facultas, aut potentia:respectu eiusdem actus, non possunt distingui specie , nec esse vere oppositae: ideo
438쪽
ideo nee rationes formales earum oppositae sunt, nec nomina sonificant rationes vere oppositas sed te habent,sicut haec duo no mina, persectum, & imperfectum,quae etiam videntur significare oppositas rationes , & specie diuersas, cum tamen semper sint eiusdem speciei,s statim secundum rationem perfectae, Et imperfectat distinguantur. Et eodem modo intelligendum est de mollitudine,& duritie,ut ordinatis ad fortiter,& debiliter resistendum: quae licet videantur specie differre , non tamen digerunt: quia mollitudo hoc modo considerata , quasi durities quaedam imperfecta est.
De his qua pertinent adpassionem,ct passibilem qualitatem. 17 Uatuor sunt disputanda,circa passionem,& passibilem qua-
vilitatem. Primum,An sint vera steries qua 'itatis. Sccmadum, An sini 1pretes distincta: vel una tantum, & ita solum distinguantur accidentaliter.Tertium, An passiones anima, ut ira, gaudium, & similes, pertineant ad hanc speciem.Quartum , An etiam in eadem ponantur obiecta omnium sensuum externorum. Ideo , quatuor dubiis propositis,& solutis,maioris distinctionis,& claritatis gratia, luta erit quaestio.
An pasta,ct passibilia qualitaμμι vera species qualitatis. P Assio , ut a significatione nominis i cipiamus : quatuor mocsacripitur. Primὸ. pro quacumque sue sit rei dissonuenientis, aut noxiua assectio siue eonuenientis ac perficientis: in qua acceptione,non minus vocatur passio ,receptio lpeciei vis bilis,aut visionis in oculo , quam receptio caloris in aqua : unde haec acceptio passionis communissima est,& impropria. Ideo accipitur lecundo modo, pro sola receptione eontraria quali- ratis, aut disconuenientis . per quam subiectum recipiens, disponitur ad corruptionem:& haec receptio propite vocatui passio. Sed accipitur tertio, pro operatione anima fissiliua facta cum ali, qua passione eorporali frunda acceptionis, in qua acceptione , i Iahgaudium,dolor.& tristitia dicuntur passiones:quia ex propria natura, fiunt cum aliqua alteratione corporali: hoc es , cum calefactione aut frigefactione aut alia simili: unde passiones istae,duo includunt , nempe operationem sensibilem a phetitus sensit tui:
M alterationem naturalem corporis : nempe calefactionem , aut
infrigidationem : illam formaliter, hanc vero quasi mateIialiter
439쪽
& antecedenter vel concomitanter. Ex quo factum est,ut duobus modis dcfiniantur,definitione materiali & formati,seu finali. Naterialiter definiuntur , pro alteratione reali. Formaliter vero, pro operatione sensit tua. Vt ira definitur,materialiter,quod sit accen- sio sanguinis circa cor: rmaliter vero , quod sit appetitus vindi-λαEt haec acceptio tertia includit primam , & secundam.Nam
actus appetitus sensitivi, non est disconueniens,nec disponit apis petitum sensitiuum,in quo recipitur,ad corruptionem, scd potius eum perficit:& ideo receptio eius improprie dicitur passio secundum primam acceptionem,sicut receptio speciei visibilis, aut visionis in oculo: sed ex parte alterationis realis, cum qua fit,proprie dicitur passio, iuxta secundam acceptionem:& ideo acceptio tertia , quasi mixta ex prima, & secunda vocari potest. Quarto modo accipitur passio , pro qualitate, quae est effectus passionis tertio modo sumptae: ut rubor , qui apparet in facie ex verecundia, & pallor ex timore , dicuntur passiones : & passio in hac acceptione,est tertia species qualitatis. Distinguitur autem a passibili qualitate: quia non solum est effectus passionis , sed etiam modum illius habet elis transiens: passibilis autem qualitas , licet sit effectus passionis , permanet tamen in subiecto;vt color rubeus ostendit, quem permanenter habent quidam homines. Ex hac autem differentia, esto transeuntis, ct permanentis, prouenit alia,quam Aristo t.assignauit in litera, inter passionem,& passibilem qualitatem. quἡdpaso non denonainat subiectum simpliciter quale ised bene passibilis qualitas id denominat. Non enim dicitur homo rubeus,vel pallidus. ab illo colore rubeo apparente in facie,ex verecundia,au; ex timore, sed ruborem vel pallorem passus : sed ab eodem colore a natiuitate habito , I beus vocatur, aut pallidus simpliciter. Ex hac doctiina, sumitur hoc arg. pro ratione dubitandi,ad pro- 'bandum passionem,& passibilem qualitatem, non esse veras species qualitatis, sed quaedam analogata eius: quia passio non est qualitas simpliciter,sed secundum quid: at vero passibilis qualitas , simpliciter est qualitas:ergo qualitas in communi,quae est supremum genus huius praedicamenti, non uni uoce,sed analogi cede utraque praedicatur:& ideo non tanquam genus de speciebus, sed tanquam analogum de analogatis.Probatur antecedens : quia Qualitas; ut definit Arist. est a qua denominamur quales .sed a passione non denominamur quales simpliciter:bene tamen a passibili qualitate ; ut ex eodem Aristotele, & communi modo loquendi probatum emergo sola passibilis qualitas erit simpliciter qualitas. passio vero non nisi secundum quid. Respondetui nihilominus ad dubium propositum : quod passio,& passibilis qualitas,uni uoce conueniunt, in ratione qualitatis
440쪽
litatis in communi: α haec se dicatur de illia, tanquam genus de sua specie , vel de suis speciebus.
3o Vt autem hoc explicetur,& simul probetur notandum est, duobus modis poste considerari passionem : nempe, secundum entitaret , vel essent am , aut beeundum modum inharendi in subiecto. Entitas , aut essentia eius est , este qualitatem productam per passionem : quod est, esse esse stum passionis ut vidimus.ὶ Modus vero inhaerendi, est per modum cito transeuntis: quem habet ex eadem passione:iqua causatur cito etiam transeunte: sed modus iste accidentalis est , qui accidit ruboii, quod per causam permanentem, vel cito transeuntem producatur. Vnde sequitur , passionem secundum essentiam consideratam esse qualitatem simpliciter:sed secundum modum inhaerendi accidentalem , esse qualitatem secundum quid.Et quia ex modo inhaerendi sumitur denominatio,
non dicitur denominare subiectum simpliciter; passibilis vero qualitas, simpliciter denominat subiectum tale:quia modum permanentis habet, si vero sumeretur ex sola essentia: simpliciter d nominaret:sicut qualitas passibilis.
Ex hac igitur doctrina colligitur arg. ad probandum,quod uni uoce dicatur qualitas de passione & passibili qualitate: & ideo tanquam genus:quia illud est uni vocum , cuius essentia simpliciter, & aequaliter participatur ab inferioribus ted essentia qualitatis,participatur aequaliter,& simpliciter a passione,& passibiliqva-
Iitate:ergo uni uoce,& tanquam genus praedicatur de illis. Probatur minor,quia ad essentiam qualitatis pertinet,determinare , &qualificare subiectum: quod vero sit per modum permanentis, et cito transeuntis, accidentale est , ex breui aut longo tempore desumptum .sed passio determinati& qualificat subiectum simpliciter , quamuis parum in eo duret ergo est qualitas simpliciter:&ideo uni uoce:& tanquam genus,de ea , dc passibili qualitate praedicatur qualitas in communi. 3I Adaig. vero allatum in contrarium:Negandum est antecedεs,& dum dicitur,qualitatem esse , a qua denominamur qualenRespondetur, per denominationem non tam impositionem nominis
signifieare Aristotelem,quam essectum formalem qualitatis. Vnde sensus definitionis est , Qualitas est , a qua sumus formaliter
quales. denominatio vero aliquando sumitur ab essentia,aliquando ex modo inhaerendi accidentali unde quod a passione non de nominemur quales simpliciter, no tollit, quin sit simpliciter quarlitas quia formaliter emeit nos quales ; ut probatum est. Exemplum adducere possumus in albedine de qua constat esse qualitatem simplicitet, & eiusdem speciei cum albedine parietis : quia habet essentiam albedinis, & effectum formalem in subiecto, sicut illaised non denominat .Ethiopem album simpliciter: qui
