Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

471쪽

. dium habeant.Nec conuenit rebus;nisi ut a nobis concipiuntur,&vocibus significantur:& ideo eam definit Aristotelas per affirmationem & negationem , dicens: Ea opponuntur contradictoriὸ, quaranquam Urmario, is negatio repugnant id est quae per affirmationemra negationem repugnare censentur; ut Petrus sedet; & non sedet. . In secunda parte capitis , explicat conditiones contrariorum: quarum prima estiqu)d bono necessario contrariatur malum,malo vero non solum bonum:sed etiam aliud malum. Secunda condicio est,Posse unum existere in rerum natura sine altero: ut album sine n lingro: in quo distinguuntur a relativis;quorum unum esse sine altero repugnat.Tertia conditio, Contraria non possint simul esse in eo-ἀem subiecto; ut idem corpus non potest simul esse album , & nigrum.Quarta conditio ; Conrraria possunt fieri circa idem subiectum genere, vel θυιε;vt,album,& nigrum circa Petrum,& Ioanne qui sunt eiusdem speciei; atque etiam,circa hominem,& equum ἱ qui sunt eiusdem generis. Vltima conditio est; Luod contraria sint sub eodem genere proxim aut sub Quersis, ut album,& nigrum , sub eodem genere proximo coloris: virtus,& vitium, lub diuersis : quod tamen sic intelligi debet; ut semper, & necessario, sint sub eodem genere proximo,aut remoto, intermedio vel supremo:vt virtus,&vitium, sunt sub eodem genere remoto Habitusn& sub eodem genere supremo Lualuatis.

De modis prioris. Τ Ex ARISTOTELIS. Prius autem alterum altera, icitur quairnpliciter rimo qui

Breuis expositio textus.

x TNtentum huius capitis , est explicare modos Prioritatis ; ne i diuisione indiget: quia solum in eo explicat Aristotele. . qua.

tuor modos prioritati, : quia suo tempore cirpum serebantur in Ichola,quibus ipse addit quintum a se inuentum. Primus modus prioritatis est secuudum quem υnum dicitur prius tempore alterMut qui hodie nascitur dicitur prius tempore eo,qui nascetur eras. Secundo modo illud dicitur prius altero ; a quo non valet siubsipiendi consequentia: qua ratione unum dicitur prius duobus : & quodlibet piaedicatum superius, prius inferiori: quia valet consequentia. Sunt duo;ergo est unum mon valet tamen , Est unum ; ergo sunt duo. Est homo; ergo est animalmon tamen sequitur: Est animat: est homo. Tertius modus prioritatis, non esian ratione innaei;

472쪽

sed ordinis : & reperitur inter illa, quae sic sunt ordinata, vel ordi- .nabilia;vt in tali ordinatione,unum sit prius, aliud posterius,ut in oratione,priora sunt elementa, u litterae syllabis;& syllabae priores dictionibus : & in numero ternario, prima, & secunda unitas priores sunt tertia. Quarto modo , diruiora , aut honorabiliora die tur priora minus dignis. In qua significatione , priores apud levocare solent aliqui eos, quos plus diligunt: vel alia de causa pluris faciunt. Sed hunc modum prioritatis, improprium dicit esse Arist. quia non fundatur inesse rerum : vel in naturali ordinabilitate earum : sed solum in apprehensione hominum. His quatuor modis quintum addit Arist.quo prius dicitur unum respectu alterius: quia causa illius est : quamuis sit simul tempore cum eo: ut homo dicitur prius, quam risibile : quia est causa eius: & vniuersaliter omnis causa prior est suo essectu hoc genere priorit tis. Ex his autem quinque modis, secundus,tertius,& quintus, dicuntur prioritates naturae:omnes vero sunt prioIitates reales:quibus addere possumus, prioritatem secundum rationem , qua illud dicitur prius altero,quod licἡt non sit reipsa eo prius,bene tamen nostgo modo intelligendi: ut in secundis intentionibus , & relationibus rationis, est manifestum. Omnia, quae dicta sunt de modo prioris ; intelliguntur de modo posteri Oris,secundum eandem

Proportionem.

De modis simul. TEX. ARI STOTE LIS. Simul autem dicuntur si cietire quidem , ct propriistia: lustrum

generatio in eodem est tempore. Breuis exposito textus.

INtentum Arist. est explieare modos,quibus unum dicitur simul tcum altero : nec diuisione indiget cap. quia solum in eo tradit 'Aristoteles , tres modos simultatis, quorum primus est et quo aliqua dicuntur simul tempore: quae simul generantur vel fiunt in re

rum natura . .

Secundus modus est: quo aliqua dieuntur simul natura : & sunt ea, quae dicuntur ad conuertentiam:& neutrum est causa alterius: ut pater,ct filius: simile,& aliud sibi simile:& in uniuersum omnia relativa pr dicamenti ad aliquid:quorum proprietatem esse diximus, ex mente Arist.quod sint simul natura, & cognitione. Licet enim materialiter sumpti, pater & filius: hoc est, ut generans, S genitus: ille sit prior natura . quia est causa: & iste posterior, quia effectus: tamen sub formali ratione relativa patris, & filij,simul natura sunt. ., Tertius

473쪽

Cap. 4. de speciebus motus, tex. expos 4 I '

Tertius modus simultatis , versatur inter dιsferentias ex aluo diuidentes genus,, Jeries per eas constitutas: ex aequo autem diuide- e genus,est ,aeque proxime illud diuidere : ut rationale,& irratio nate , dicuntur simul naturamon tamen rationale,& reptibile,aut aquatile: quia rationale,& reptibile non diuidunt atque proximε ammai:sed reptibile, solum diuidit animal iam contractum, per irrationale:rationale vero, immediate. ideo non sunt simul natura. Et quae de differentiis dicimus, de speciebus quoque per eas constitutis, secundum eandem propcitionem intelligendum est.

De speciebus motus. T E X. ARISTOTELIS. Motus autem species sunt sex. Generatio, Corruptio , Augmentum, Diminutia, Alιeratio,is secundum locum Mutatio, &c.

. Freuis expositio remus. FNtentum Arist.est,explicare naturam specierum motus , & di I uiditur caput hoc in duas partes In prima enumerat sex species motus. In secunda,quot,& quae sint contraria motui, & speciebus eius. Sumit autem motum Arist. uniuersaliter: pro omnι mnetatist nephysicui quo pacto eum definiuit 1. lib. Physico. Quod sit actus entis m potentia , seeundum quod in potentia: nec vocat species motus eas,quas enumerat; quὐd intelligat veras esse species aut moetum Verum esse genus.Quia cum motus,& species eius, sint entia incompleta:& iceo non praedicamentalia: nec verum genus ipse motus est,nec illae sunt verae species, sed dicuntur quodammodo species: id est, modi essentialiter diuersi eiusdem motus. In hoc igitue sensu asserit: Species motus ego sex. Prima est Gem ratio : per quam producitur substantia , ut homo. Secunda Corruptio : per quam desinit esse substantia, ut mors, vel desitio hominis. Tertia est Augmentat:o: per quam res maiorem quantitatem acquirit quam habebat: & ideo augeri dicitur Quarta , Dim nutio : per quam deperdit Iliquam quantitatem ex ea. quam habebat prius: M propterea fit minor. Quinta est, Alteratio: Per quam res acquirit qualitatem, quam priss non habebat: vel contrariam ei, quam habebat prius.: aut denique intonsionem aut extensionem in eadem : quam tam habeὐat: ut dum aqua calida mavgis calefit:quia. plures gradus acquirit in eisdem partibus calidis: vel ad noua. nondum calefactar extenditur calor. Motus autem localis

474쪽

4 6o Cap. is de modis habere.

locatis est sextus , per quem corpus acquirit, ubi, aut realem praesentiam. Itaque non dicitur localis; quia proprius terminus eius αfit lcicus: sed ubi quodaequirit, semper est praesentia localis:hoc est commensurata loco,a quo circumscribitur licet supernaturaliter possit acquirere ubi sine loco. In secunda parte capitis, docet Aristoteles motum in commuω ni consideratum,habere unum cotrarium; nempe quietem:quem libet vero motum specialem, duo asserit habere opposita; unum sub ratione communi motus ; aliud rub ratione speciali;ut est talis motus.Exempli gratia; Generatio ; ut est motus; habet quietem in comni uni, pro contrario:sed ut est motus ad substantiam; habet pro contrario quietem in substantia:& eodem modo intelligendum est de caeteris speciebus motus,sed dum asserit Aristoteles, morum in communi habere pro contrario quietem in communi,

is motum in oeciali,quierem in communi O, in speciali: non de propria contrarietate loquitur, sed de communi, & impropria pro quocumque genere oppositionis: quia motus, & quies, aut talis motus,& talis quies,non opponuntur contrarie, sed priuative.

De modis habere. ..

T E x. A R I S T O T. Habere secundum pIures modos dicitur, aut enim mi habitum, O dispositionem, aut aliam. aliquam qualitatem. Breuis expositio textus.

IN:entum Aristotelis est , tradere omnes modos , vel acceptio nes,quibus aliquid habere dicimur. Caput diuisione non indiger , quia solam in eo enumerat Aristot. septem modos, haberet quorum Primus est, secundum quem dicimur habere qualitatem . v c intellectum, virtutes , M scientias. Secundus modus est , habero quantitatem,ut corpus, dicitur habere magnituἀinem bicubitam, tu itam, Tertius est , habire non ea qua inharent corpori .sed qua illud eiraumnant, vel extrinseca sunt ei, ut habere vestem, vel

arma. Quarto modo dicitur aliquid habere aliud , non in toto eorpore . ei in aliqua eius parte, ratione euius totum corpus dicitur illud habere: ut habete nasi curvitatini,vel annulum in manu, aut pileum in capite. Qvintus modus II habere pariem ipsam ζ Vt caput,vel manum. Sexto modo,dicitur et num habere si iud , quιa continet illud: ut amphora dicitur habere vinum. Vltimus modus habendi ,est perstassessionem : ut vir dicitur habere uxorem , Uxor v r m atque etiam homo habere pecunias. Plures alios modos habendi enumerat Aristoteles s. Metaph. cap. 13. Lex. I 8. sed hos

475쪽

In lib. r. de Interpretatione Proom. 4 6

ait magis es .in via:& ideo pio Dialecticorum via & eaptu susficere. Et nos etiam sufficere dicimus haec adnotasse, circa.librum praedicamentorum, ad maiorem Dei gloriam. & studio forum utilitatem.

COMMEN TARIORUM

IN UNIVERSAM ARIST.

DIALECTICAM, UNA CUM DU-

biis&quaestionibus hac tempestate agitare solitis,

s E C V N D. A PAR s. Continens libros de interpretatione, de priori, & posteriori

resolutione,libr.Topicorum, & Elenchorum. Lib. I. Arist.-E'ραηνειαρ, seu de Interpretatione.

P v s hoc, iam ad secundam operationem intellectus pertinet 3 quae Vocatur eompositio, o diuisio ; Mideo inscribitur ab t Arist.-Ε, seu de Interpretatione : quia ille solus dieitur aliquid interpretari,qui veritatem,aut falsitatem in aliquo contentam exponit: Mideo interpretatio sollim de oratione continente Veritatem , aut falsttatem quae est enuntiatio j proprie dicitur: ut asserit bene D. Thom. lectione prima horum commentariorum '. simplicia Vero Vt nomen,& verbum ἔ partes potius interpretationis vocantur:sic & quaedam alia,quibus naturales assectus exprimuntur , ut suspiria & gemitus, nimis improprie dicuntur interpretationes. Vnde sequitur, idem esse , quod opus hoc de interpretatione appelletur;ac de enuntiatione. Quodnam sis obiectum huius operis. EX inscriptione iam explicata , intelligitur; Enuntiationem esse obiectiιmadaquatum hui- operis: in quo conueniunt omnes interpretes Arist. quia haec est,de qua principaliter agitur in eo:& cuius partes explicantur: quae sunt, nomen, & verbuim haec est etiam , cuius pamones probantur , dc in quam caetera de quibus disputatur, tanquam in finem ordinantur: quae sunt propriae conditiones obiecti. Verum enuntiatio duplex est,una Simp/ex, quam vocant tegoricam ; & alia Composita, quae appellatur H potheliea : S ideo

476쪽

61 In lib. I . de Interpretatione Prooem. vel pro sola simplici; tanquam pro praecipua parte accipi potest

dum dicimus este obiectum aut in communi, prout abstrahit ab utraque, & eas comprehendit:& prima opinio tenet; solam enuη- emtionem simplicem esse obiectum,ita Boetius, Ammonius, Sc Louanienses in prooemio huius operis,& quidam alij ex modernis: videturque idem sentire D. Thom. cum dicat de sola simplici determinate agere Arist.

Et probatur ratione prima:Quia Arist. solum agit in hoc opere de partibus enuntiationis simplicis , aut categoricae , non de partibus hypotheticar:ergo illa sola obiectum est. Secundor Quia hoc opus ordinatur proxime ad tractatum de syllogismo : sed syllogismus solum componitur ex propositioni bus categoricis ergo de hac sola, tanqua de proprio obiecto agit.

Secunda opinio asserit: Enuntiationem in communi, prout eomprehendit simplicem, ct eompositam, esse obiectum Ita villat pan-

deus , & Toletus , in eodem prooemio.Et haec videtur nobis proatiabilior. Probatur testimonio Arist. quia cap. 4 huius I. lib. ubi ex professo agit de enuntiatione; eam diuidit in simplicem,& eo positam , tanquam in proprias species:& utramque explicat pro pria definitione : ergo de utraque per se disputat , dc utraque per se comprehenditur sub adaequato obiecto. Probatur etiam ratione: Quia enuntiatio composita , per se pertinet ad Dialecticam:& non ad aliam partem, quam ad illam: ergo per se consideratur in ea, & ideo sub obiecto eius per se coprehenditur. Probo minorem : quia non pertinet ad partes praecedentes ; in quibus solum de simplicibus agitur et nec ad siequen

tes an quibus agitur per se de syllogismo,& speciebus eius : ergo

solum consideratur per se in hoc Opere. Ad primum arg. oppostae sententiae; Negandum est , solum agere Aristo t. de partibus enuntiationis simplicis. Lic tenim de enuntiatione smplici, S partibus eius praecipue disputet, tanquam de praecipua specie enuntiationis in communi consider tae: non est tamen negandum , etiam eum de hypothetica agere: eum eam definiat : ac etiam de partibus eius, quae sunt simplices enuntiationes. Sed pauca admodum de ea tradit: quia non est tam frequens usus eius in Dialectica:& hoc voluit S. Thom .dum dixit Arist. lum de sinplici determinate agere, non tamen eam excludere ab obiecto huius operis.

Ad secundum: Neganda est minor , quod syllogismus sol sim

componatur ex enuntiationibus categoricis : nam duplex est syl- logismus: Caregeritus, ct 'potheticus: Vt expresse docet Arist. r.

lib.de priori resolutione, ubi de utroque per se agit: licet praecipue de categorico , tanquam de perfectiori eius specie:& ita et i in hoc opere, de utraque enuntiatione agit , tanquam de

partibus

477쪽

. . Caput I .expositio textis. 4s;

partibus utriusque,licet praecipue de categorica tanquam de praecipua specie: utraque ergo pertinent per se ad obiectum sicut uterque syllogismus ad obiectum priorum. De loco quem hoc eorpus obtineat inter cateras partes Dialectica, is de diuisione eius. Opus hoc secundum locum obtinet inter partes Dialecti caerquia de secunda operatione intellectus agit: ideo immediate collocatur post librum praedicamentorum,agentem de prima Mante libros de priori resolutione,ac caeteros , in quibus agitur de

tertia. .

Diuisio vetis,non est eadem apud omues interprete S: nam Graeci, sub uno eodemque libro totum opus includunt: Latini vero quos sequimur,in duos libros illud diuidunttan quorum Primo,de

enuntiatione σ eius partibus: nomine videlicet,Verbo,amrmatione,& negatione agitur. In secundo vero, e variis modu enunciatisnum'.

quod idem est,ac de enunciationibus modalibus. Liber primus sex habet capita. Primum, quasi prooemium eΠ totius operis in quo Arist. proponit materiam, de qua acturus est. In secundo, agit de nomine.In tertio de verbo. In quarto de enunciatione.In quinto fie oppositione enunriationum. In ultimo, de particularibus enunciationibus, i quas vocat de futuro contingenti) explicans modum quo in eis reperiantur veritas,& falsitas.

Primum oportet ponere quid sit nomen se quid verbum,es e. 3 Breuis expositio textus. INtentum Arist. in praesenti capite, est , explicare modum sign1ficandi conceptuum,vocum, & scripturarum. Dividitur autem caput hoc in duas partes. Prima , quasi prooemium est totius vFris, in quo proponit ea, de quibus acturus est. In secunda agit, de conceptibus , vocibus, atque scripturis. Explicans modum significandi

omnium.

Ea de quibus agendum est in hoc opere,fex essb ait Mempe, m-men, Verbum, Alfirmatio, Negatio, Enuneiatio, on Oratio : & singula propriis definitionibus explicanda esse. In secunda parte,de conceptuum,votum, atque scripturarum signifatione agendum esse ait. Inter quae talis est ordo : ut a rebus ipsis. tanquam ab obtestis intellectui, imprimantur species intelligibiles, quibus informatus operatur : & per propriam opera tionem producit aliam speciem , quae vocatur expressa , atque eriam conceptus,seu verbum mentis, repraesemans rem , ut actu,

478쪽

aut expresse intellectam: sed quia res per conceptum repraesentata debet significari aliissideo ad inuentae sunt voces, & scripturae,Vt per Voces significentur praesentibus per scripturas , ablentibus. Ex quo colligit Arist. conceptus significare immediate res:

oces vero easdem res , medias conceptibus e scripturas tandem voces,quae omnia his verbis docet: Sunt ergo ea . qua fiunt in voce, earum , qua siunt in anima palponMm n ita se ea qm stribuntur , eorum qua sunt in voce. Per passiones animae , conceptus intelligens, secundum omnes expositores: quia cum in eodem intel le tu , a quo producuntur, recipiantur , & receptio sit quasi quaedam passio, metito dicuntur passiones:quatum voces notas esse ait, id est.

signa. Itaqua Conreptus, significant res. Vores, res, & conceptus. Seri plura vero,Voces immediate , & remote conceptus , & res. Diuerinia tamen rationemam eonreptus, inquit, significant naturaliter: voces veto, atque scripturae, non nisi ad placitum probat utrumque hoc argumento: Natura semper se habet eodem modo, apud omnes nationes et ergo quae se habent eodem modo apud omnes,naturalia sunt , dc quae non sunt eadem apud omnes, non sunt naturalia , sed ex diuerso hominum placito variantur : at conceptus cuiuscunque rei,est idem apud omnes : voces vero, atque scripturae,sunt diuersae: apud diuersas nationes: ergo eonceptus significant naturaliter: voces vero , & scripturae ad placitum. Prodatur minoriquia tam Graeci,quam Latini,eundem eonceptum formant

de homine,sed diuersis vocibus illum signifieant, pro diuersitate

linguae. Porro in ordine ad veritatem, & falsitatem , diuerso modo se habere docet, concepitu, voces,atque scripturas simplices,se eampo lans: nam simplices,nihil verum aut falsum eontinent,nisi eis addatur, est, vel non e compositae vero,cum eodem verbo,iam significant Verum,& falsum.Probat primum hac ratione. quia si simplicia,aut in complexa significarent per se verum, vel falsum,maxime id haberent nomina composta,ut centi manns sed qui hoc nomen proferret,non diceret verum aliquid vel falsum , quia non mentiretur,nec Veritatem diceret,nisi addat esse, vel non csse:ergo in vocibus, aut conceptibus simplicibus,milla est veritas: quod vero compositae cum verbo,est,aut non est,ueritalcm, aut falsitatem conti neant:tanquam per se notum relinquit.

An voces significent conceptus,o, reseatque scriptura voces ad

placitum conreptus vero narraraliter res.

CIrca hanc quaest. quaedam sunt apud omnes certit. Primum, quod conreptus signiferat res naturaliter : propter ration Arist.

479쪽

Arist. quia eiusdem rei eundem etiam conceptum omnes foris mant, si eandem rationem eius concipiant;& diuersum , si diuer- famaergo conceptus semper sunt iidem apud omnes& ex consequenti naturaliter significant res. Probatur antecedens , quia de ente eundem conceptum omnes formant:si entitatem solum in eo considerem : de sim i liter si uni uocationem eius respectu substantiae,& accidentis,uel etiam analogiam:nana licet, qui putant esse uni uncum . diuersum conceptum eius forment, ab his qui putant esse analogum,hoc tamen ideo est, quia diuersam rationem in eo considerant,nempe univocationem, & analoetiam,omnes nihil minus qui uni uocationem eonsiderant, eun m conceptum eius formant:& etiam qui considerant analogiam: de qui illam considerant,semper diuersum ab his qui eonsiderant hanc:& ita intelli. situr Aristo. dum ait, conceptus significare naturaliter res , quia sunt iidem apud omnes , si eiusdem rei sint, vel eiusdem rationi a formalis eius: si vero rei diueris,aut diuerse rationis eiusdem rei, diuersi sunt coneeptus. Ex quo etiam ostenditur conceptus naturaliter significare: quia non est minus naturale diuersum esse apud omnes,quod ex propria natura diuersum est,quam esse idem,quod ex propria natura est idem 1. Certum est seeundo: Scripturam signi are vorem ad puritum: quod probatur euidenter,quia ab hominibus inuentae sunt: & diuersae,ad significandas voces diuersas, ab eisdem pro libitu applicanturiergo significant voces.ex libera hominum impositione. Difficultas igitur quaest. consistit in significatione votum & in modo signifieandi earum. In signifieatione quidem: An Mees igni. Ment non solum re , sed eiiam renonis , de eisdem rebin forma. mus. In modo etiam significandit An si istent res naturaliter, vel

ad placitum.

Et est prima opinio quorundam modernorum, quae asserit --eε f 5.m blani, re roneetius vera non significare : sed exprim re. Quod sic probant: Illud significat vox pro quo supponitur in propositione : sed voces non supponuntur pro conceptibus, sed pro

rebus. ergo non significant conceptus sed res. Probatur minor, primo ex Aristot. r. lib. Elench.e. et .vbi asserit: n possumus res,da quibus disputamus,ad stholas addueere utimur vocibus Leo νerum: leue

Iudentes utuntuν eiaculis pro meuntis: ergo intelligit Aristote l. pro solis rebus voces supponi. Prob. secvngo: quia in hac propositione. Homo di 'utat. non supponitur vox homo,pro conceptu hominis,sed pro homine ipso:de quo verificatur disputatio , & non de

Iam quod voees exprimant conceptus , sia explicant: voees non solum inuentae sunt, ut pro rebus ponantur in propositiois ine : sed etiam ut per eas eoneeptus nostros internos manifeste-

480쪽

466 In lib. I ,de Interpretatιene,

mus aliis .quibus non possunt per se innotescere:ergo voces sunt quasi anifestativae & declarativae conceptuum. declarare autem, atque exprimere , idem sunt : & ideo licet voces non significent conceptus,eos tamen proprie dicuntur exprimere. Sec nda opinio tenet,voces non solas res,siedetιam eoneσι- ,significare: aD.Thom.expresse qu. 8.de trotentia,art. .&1 par.qu. ιγ. sart. I.quem sequuntur omnes fere intereretes Aristot cap. praesenti,& Arist. ipse expresse id docet,liis verbis:Sunt ergo ea qua sunt in voee,earu qua siunt in amina passionum nota, &c.Per passionε animae, conceptus ipsos intelligenS. dc non res conceptas , ut volunt mΟ-derni r quia passiones animae, achus eius significant in ea manentes:qui sunt conceptus non res intellectae:res enim nihil sunt ipsius animae,nec in ea manent ; sed lotum sunt obiecta actus eius, extra eam existentia: asserit autem esse notas eorum , id est,signae

ergo sentit eos significare Et ita tenendum est. Sed ut eam explicemus,& probemus simul, notandum est, Signum quatuor diuisionibus diuidi. Prima diuisio est:Signum aliud est Propνium,aliud improprium. Signum proprium,duas nabet conditiones. Primam , ut faciat nos venire in cognitionem alicuius rei, a se distinctae, quam dicitur significare Secundam,ut a natura ipsa,vel hominum voluntate,ad talem rem significandam sit institutum: utramque conditionem habent suspiria, & gemitus: & ideo propria signa naturalia sunt alicuius astectus interni.Caeterum defectu)primae conditionis; voces nullam rem extra se significantes,non sunt propria signa, sed nimis improprio blictri,& similes.Defectu vero secundae, risus non est signum rationalitatis, licet per elim cognoscatur a nobis: quia non est a natura institutus ad Dgnificandam rationalitatem. licet per eum possit a nobis demonstrative cognosci. Secunda diuisione diuiditur signum proprium relicto improprio,

in signum Naturati.Ad placitum ., Ex eo uetudine. Natuνale est, quod a natura institutum est,ad rem aliquam significandam,ut gemitus. Ad placitum,quod ex voluntate hominum,ut homo ad signifieandum hominem.Ex consuetudine vero, quod consuetudo fecit, ut per unam rem intelligamus aliam,ad quam significandam communiter ordinatur,ut mappae appositae,signa sunt prandi j. Tertia diuisio signi est, In Inremum:, Externum. Intemum est,

quod intra animam nostram permanet,Vt conceptuSdexternum vero quod per externos sensus,ut visum,& auditum percipitur:& talia sunt signa voces,& scripturae: hoc tantum signum descripsit D. Aug. x. lib.de Doctrina Christ capit. . his verbis:Sagnum o νes,qua ratosteriem quam ingeris sensibin, alterius rei a se faeis in eunitio

nem venire. .

Quarta diuisio signi est : Signum aliud est, Manifestativum

SEARCH

MENU NAVIGATION