Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

481쪽

iatum:aliud Manifestativum ut,= Suppositiuum .Manifestativum tantum est illud quod rem aliquam a se distinctam significat, aut

repraesentat pro qua non substituitur, vel supponitur in propositione:vt sonus campanae signum lectionis futurae est,sed non ponitur pro ea in propositione. Manifestativum vera, ct suppositiuum

smut est.quod non ibium rem significat, sed pro ea poniturivi haec vox homo,ponitur in propositione pro homine, quem significat. . Secundo notandum : Sigaificatum duplex esse posse, aevo, oestuac Signifieatum, Huo,dicitur res illa,ad quam fgnificandam o dinatur signum. Significatum, aeuod, dicitur medium quo eam fgnificat. Praeterea,Signifieatum; aliud est Proximum , aliud Remotum,& quasi ultimatum. Et iuxta hanc doctrinam, intelligendum est,quo pacto voces significent res, & conceptus. Nam conceptus significant immediate quidem,non ut quod,sed solum ut quo. quia mediis conceptibus,quos de rebus formamus,sgnificamus eas per voces:res vero signi ant etiam immediate ut quod sed quasi remotε, & vltimate, comparatas ad significatum , quo,nempe conceptus. Praeterea, Voces sunt signa conceptuum iisnificativa taniatum,non suppositiua,rersi vero significativa simul,& suppositiuat quia pro eis,& non pro conceptibus supponuntur in propostione. His suppositis, opinio Arist.D. Tho. Sc nostra duabus conclusionibus ex plicatur. Prima est: Voces signi ant coneeptus immediatὸ, ct ut quo:is ideo minus principabiterrares vero immediate quidem . aeuod,, ideo pristipaliteri. sed re*ectu conceptuum, quasi remote,se viatimat e. ct tam eonceptus,quam res ad placitum. Probatur prima pars hoc argum&o. Plures voces impositae sunt ad significadas naturas uniuertiles ut homo,& animat:sed res non sunt uniuersales: ut sunt ad extrased ut per conceptus communes a nobis abstractae,atque cognitae:ergo non significantur per voces, nisi mediis coaceptibus communibus,quos de eis formamus.Et ex consequenti, e neeptus significant immediate ut quo:& ideo minus principaliter: de ipsis mediis res vltimate, principaliter.Probatur hqc vltima conis sequentia r quia conceptus non sunt nisi media quaedam : quibus fgnificantur res, ad quas significandas ordinantur. Secunda vero pars.quod voces significant res , & eonceptus ad placitum,euidens est : quia non habent fgnificationem a natura,

sed soni quidam sunt, nihil praeter se , & prolatorem improprie signifieantes:ab hominibus vero ordinatae sunt ad significandum res alias, mediis conceptibus: ergo significant ad placitum, quod

colligitur ex verbis Seripturae saerae,Gen. 2. Formatis igitur Dominus Deus da humo cunctis animantibus terea, ct uniuersis volatilibus caeli,adduxit ea ad Adam: videret, uid voearet ea:omne enim quia vomuis Adam anima visentis,ipsum est nomen eius.

Quod autem de vocibus dicimus, solum est intelligendum de

482쪽

68 In lib. I. de Interpret.cap. 2. teM. exposiliis,quae Deartimura Funn hoc est,tingua,dentibus , & palato formatae his enim tantum utuntur homines ad significandum eonceptus, & res:& ideo dicuntur significare ad placatum. Inarticula a vero quales sunt voces brutorum gemitus etiam & suspiria nostra: naturaliter significat alique affectum internum, nisi forte euexplicemus de artieulata voce. na tunc iam per ea significaretur ad placitum:quia diuersae nationes,diuersis aliquando dearticulatis vocibus,in hune finem significandi assectum internsi utuntur. Ad arg. alterius opinionis; Distinguenda est maior , nam si, situm significativum tantum,& non suppositiuummon significat

significativum,& suppositiuu simul id tantum significat,pro quo supponitur.Et ideo non est uniuersaliter verum qu6d voces illud tantum significent, pro quo supponuntur: quia licet respectu rerum, sint ligna sisnificativa, & suppositiva simul, tamen respectu eonceptuum, solum sunt significativa:vnde possunt eos signifie

sensu intelligitur testimonium Aristotelis, qui de vocibus; ut sunt signifieatiua simul,& suppositiva rerum,loquitur: hoc tamen non tollit , quin etiam possint significare conceptus, ut media , licet pro eis non supponantur.

De Nomine.

TEX. A RI S T. Nomen uisuν est vox significMisa saeunom placitum tempore, euius nulla pars signifeatiua est separata.

Breuis expositio textus.

Iutentum huius capitis , est explicare naturam nominis: de quo agit Arist. tanquam de parie actuali enunciationis , & priuia quam de verbo ,tanquam de simpliciori: nam verbum non soli mrem aliquam significat,sed etiam actionem cum tempore, nomen vero solam rem vel quia nomen est quasi materia propositio, nis, & ideo primum eius fundamentum verbum vero quasi Dr-ma.Caput aurem hoc non eget diuisione : quia nihil aliud in eo faeit Arist.quam definitionem nominis assignare, & singulas eius paniculas explicare. Definitio nominis ita habet : Nomen est vox significarina so- eundum Naritum , sine eempore , euius nulla pars significativa est με parata. Vox ponitur in hac definitione loco generis, & accipitur pro sola dearticulata humanis instrumentis prolata, nempe.

ι ingua, dentibus , palato, ac eaeteris i Quam sic definiuit idem Aristo.

483쪽

Aristo. h. lib.de anima,textu sto. Vox ssonus,ab animalis ere prelarus,cum imaginatione quadam. Unde per vocem , excluduntur soni inarticulati brutorum,atque etiam soni.instrumentorum,qui alio modo satis imperfecto dicuntur voces. Significativa etiam voca tur, ut excludamur voces humanae dearticulatae.nihil tam e significantes , ut blictri.Seeundum placitum , ut excludantur signa Omnia naturalia.Sine tempore,ut excludatur verbum, quod cum tempore significat. Qgid sit autom significare sine tempore,constabit capitulo sequenti,in quo explicatur, quid sit cum tempore significare. Cuius nulla pars significata est separata: ad differentiam

orationis:cuius partes per se separatae significant. ut partes huius orationis, homo albus.Ρrobat tandem hanc particulam hoc argu. Si partes alicuius nominis separatae significarent, maxime partes nominis composit ut partes huius nominis,Equi ferus:sed partescius separatae,nihil significant: ergo nec partes separatae alicuius nominis significabunt. Maior euidens est,quia cum nomen cominpositum saepe contineat plura nomina simplicia tanquam partes, maior ratio erat in eo , ut partes eius separatae significarent,quam in nomine siniplici, cuius partes non nisi syllabae, & l iterae sunt. Minorem vero probat: quia partes huius nominis , equi ferus,ab eo separatae, si tanquam partes eius accipiantur, nullam significationem retinent: cum equi ferus no significet equum ferocem, sed aliud animal ab eo diuersum. Α ratione tandem nominis , excludit nomina infinita,ut non homo,non leo:quia non habent determinatam significati onem , sed de omnibus dicuntur praeterquam de re significata per nomen, supra quod cadit negatio: vi,Non homo, de omnibus dicitur,praeter hominem. Verum autem nomen, aliquid determinatum significare debet. Excludit etiam casus obliquos. ut hominis, & hominem. quia non tam nomina,quam deri uationes quaedam a nomine ipso re stoicensentur.

An bene definiatur nomen per vocem.

R Atio dubitandi est: quia nomen, & verbum , sunt partes pro positionis,sed in mente & scriptura sunt propositiones non

minus quam in vocibus et ergo erunt etiam nomina , & verba:si igitur per vocem definiatur nomςn, diminuta erit definitio, non comprehendens omnia nomina.

Circa modum intelligendi hane definitionem,est prima opinio

Lovaniensium, cap.praesenti, qui asserunt aerommodari posse nominibus mentalibus, striptis , paucis mutatis. Mentalibus quidem,mutatis duabus particulis,nempe,vox,& secundum placitum. Scriptis vero,mutata sola voce:& ideo non esse diminutam et quia licet non comprehendat omnia nomina , ut laeet , potest tamen

484쪽

4 o In lib. .de interpretatione,

omnia comprehendere, per accommodationem.

., Haec tamen opinio sustineri non potest quia cum definitio siequasi indivis bilis terminis definiti ; sub qua tota eius essentia

contineri debet , mutata qualibet particula, vel addita, mutatur tota definitio: ergo si haee definitio non potest conuenire omnibus nominibus , ni si detractis aliquibus partieulis : sequitur non posse eis conuenire , sed diminutam esse. Probatur consequentia: quia detractis illis particulis,non est eadem definitio, sed alia. ergo repugnat, hanc definitionem conuenire omnibus nominibus: unde diminuta censebitur, si solum potest conuenire cum detractione illarum particularum. Nostra igitur sententia est, vera nomina solum in vocibus re periri simpliciter,in mente vero solum conceptus rerum significatarum per nomina , qui potius dicuntur termini mentales, ex quibus propositio mentalis componitur. Inscripturis vero solum reperiuntur nomina per derivationem a vocibus, quarum quasi supplementa sunt,ut eum absentibus agere possimus. unde sequitur bene definitum esse nomen. ab Arili.per vocem. Probatur testimonio Arist. cap. 2. Ante praedicamentorum 3 ubi

definiens aequivoea , ait: Ea esse quorum nomen eommune est, Falis vero siubstantia nomini areommodara , diuersia. Per rationem Vero substantiae, secundum communem expositionem omnium , con-eeptus intelligitur:ergo sentit Arist.nomen a coneeptu distingui,& ideo conceptum non esse nomen, sed in solis voeibus nomina reperiri. Probatur consequentia: quia ubi nomen est commune, conceptum asserit esse diuersum. Probatur etiam ratione: Quia antequam nomina imponeret Iebus Adam, innominatae censebantur, etiam si haberet proprios conceptus earum :& cum primum nomina eis imposuit, diale Deus, omne quod Meauit Adam anima viventis, ipsium est nomen eius. Quasi diceret, tune primo coepisse nomina. Et nos etiam dum non habemus vocem propriam , ad aliquam rem significan dum impositam, dicimus talem rem in nominatam esse: quamuis proprium eius conceptum in mente habeamus. Ex quibus sequitur,in mente non esse nomina, sed coaeceptus.qui dicuntur termini mentales, ex quibus componitur propositio mentalis:& rationem termini uniuersaliorem esse nomine & verbo ex quibus si

la propositio vocalis propriὸ ac simpliciter componitur: in scriptura vero, solum per quandam analogiam ad vocem per eam significatam, reperiuntur nomina, & verba : sunt enim scripturae quasi nomina. & verba depicta. Non est igitur necessarium particulas detrahere a definitione Arist. vi conceptibus, & seti pluris accommodeturiquia nec eis potest proprie conuenire:& ideo bene definiuit nomen per vocem

, Ad

485쪽

Adarn pro ratione dubitandi proposi tum;Coneessa maiori; ω minori;neganda est consequentia et quia pro positio in communia

non componitur ex nomine,& ver sed ex terminis,quorum α-tio uniuersalior est. sola autem propositio vocalis,ex nomine , de verbo componitur.Vnde non sequitur,vera nomina, dc verba reperiri, ubicunque reperitur propositio, sed solum quod reperiantur termini ex quibus componatutaqui in mentali,sunt conceptus extremoram,& copulae, inscripta vero nomina,& verba depictar& ideo non talia simplici ter, sed secundum quid .

An nomen definiatur per vocem, tanqNam per verum genus.

DVobus modis potest considerari vox. Primo , Materialiter,ptout solum dicit sonum deartieulatum humanis instrumentis.Secundo, Rumnaliter. prout significativa ex quo habet, quod sit nomen ,aut verbum:& primo modo considerata,habet se,tanquam subiectum eiusdem significationis , commune ad nomen , dc Vesebum:sicut lignum,commune subiectum est,respectu cathedrae, α portae, potens suscipere formam artificialem utriusque: si vero consideretur, ut significatiua; verum genus est ad nomen, & verbum. Quaestio igitur est, An nomen definiatur per eam materialitex

sumptam,tanqua per subiectum, sicut statua definitur per lignum: vel potius sumptam formaliter,prout significatiuam tanquam per Verum genus:ita ut vox significativa, genus sit huius definitionis, de reliquae particular,sint differentiae Et prima opinio tenet, Nomen non dasiniri per voeem, tanquam per μὲtinum sed per vocem significativam , tanquam per Verum genus nomini & verbo commune: ita Niphus Lemosius,& Psallus,ca praesenti:&probatur: Quia res quaelibet, per definitionem quid ditativa definienda est, si neri potest,eum iste sit optimus definiendi modus: sed posita voce significatiua,pro vero genere,erit quid-ditativa defin itio nominisc posita vero inla voce pro subiecto,non erit qui dditatiua: eam subiectum non si genus accidentis, sed extra quid dit atem eius:ergo primo modo intelligi debet definitum nomen ab Aristot.potius quam secundo. Secunda Opinio est D.Thom.3c Ammonij, ea. praesentiet suod non definiatur nomen ab A i' per Dorem significatiu am , tanquam per verum genvi, sed per solam vocem tanquam per subiectum,loco generis positum:& haec est probabilior, cuius potissimum fundamentum colligitur ex Arist 3. lib. Metaph.textu Ο.ubi proprium modum definiendi artificialia, ait . esa per bubiectum Deo generis, re φεν formam arti elatim , tiea disserentia , ut si domum definire velis,dices esse lapides & ligna ita composita.Et D.Thom. opust. de ente,& essenti c. inon solum artificialia sed etiam accidentia

486쪽

4 a In lib. i.de Interpretatione,

e .nnia,melius definiinait per subiectum Ioco generis,quam re verum sonus. Et ratio huius est manifesta : quia essentia accidentis, re rnodus essendi eius, sumuntur per ordinem ad subiectum : ergo utrumque fit magis notum per lubiectum: & cum definitio eo sine tradatur: ut per eam cognoscamus naturam definiti,melior modus definiendi accideolia erit per subiectiim, pro genere positum, quam per verum genus .quod per idem subiectum innotescit. Scd

nomen, & verbum, sunt accidentia quaedam artificialia, ab intellectu facta,& in concreto significata:ergo melius pra Vocem, tanquam per subiectum definienda sunt quam per vocem significatiauam tanquam per verum genus:& sic censendum est ab Arist.esie definita.

Ad arg.alterius opinionis , Distinguenda est maiormam si res, quae definitur,sit substantia,quidditatiue definienda est per genus,& dissetentiam,si fieti possit si vero sit accidens, praesertim artificiale,& in concreto significatum, modus magis naturalis, & per quem essentia eius clarius explicabitur, eritaliud definire pet suta rectum loco generis:quia verum genus,& vera eius dissierentiaepet subiectum respectu cuius accipiuntur, potius quam per se cognoscenda sunt:& ex consequenti quidditas,& cssentia eius, ad quam cognoscendam ordinatur per se definitio.

t AESTIO III,

An verum sit nomen significare ad placitum va inda illano dieitur. CIrea modum significandi Vo um.Tres opiniones refert D.Th. io

in Commentihuius capitis. Prima fuit eorum, qui tenuerunt esse naturaliasigna rerum:sicut nos dicimus de conceptibus: quam Pythagorae,&eius discipulis tribuit Dexippus,lib. . q. in categ rias,c. 6.& videtur etiam fuisse Heracliti, & Cratili. Probaturque hoc arg. Quia quibus natura tribuit facultatem seu potentiam ad aliquem actum exercendum , consequenter tribuit instrumenta

naturalia, quibus illum possint exercere: ut homini tribuit facultatem ad ambulandum:& ideo tribuit ei pedes tali modo fabrica tos,quib. ambulare possit: sed facultas loquendi naturalis est. ergo

natura tribuit homini cum ea, turalia instrumenta, per quae loqueretur: haec autem instrumenta sunt voces; non nudae : alioqui

bruta etiam loqui possent,sed dearticulatae,ac fgnificat tuae: sicut brutis dedit voces naturaliter significam quibus postent suos affectus internos manifestate:ergo voces significatiuae sunt a natura datae hominibus ; quibus pos snt aliis manifestare conceptus mentis internos.Ex quo euidenter sequi uidignificationem earum este naturalemivi non ex impositione hominum:quia nacurale est quidquid a natara conceditur.

Secun

487쪽

- Cap. a. quaest. 3. 473

Secunda opinio ea diametro opposita est,afferens,signi liationem vocum non solum non essa a natura sed sic ex beneplacito hominum procedere: ut possit quiique pro libitu,his nominibus iam imposiris uti, vel alia noua excogitare , & ad significandum imponere, eisque uti: prout sibi placuerit ad loquendum:& postmodum etiadem relictis,noua alia imponere: quam videtur tenuisse Hermo genes quidam Phisosophus Platone, dc Arist. antiquior: ut Plato ipse testatur in Dialogo Cratyllo. Ratio huius sententiae est: quia si vocum significatio ex libera voluntate hominum dependet inaurari poterit pro libitu:ita ut voces hodie impositae ad significandum crastino die nihil iam significent, aut a prima signincatione mutentur,ac de nouo imponantur ad alias res diuersas signifkandas : & ideo cadere dicantur a significatione ex quo nullum sequetur in conueniens. Tertia opinio media est inter haec extremas Concedens voras non signis γε natur autemsedetra irnpositione hominum. non tamen

ita uste liberam , ut quisque pro libitu possit,his , aut illis voeibus

uti easque de nouo ad significandum imponere,sed congruentem naturis rerum,ad quas significandas imponuntur. ita ut singulis r bus, iuxta piopriam naturam talia sint nomina accommodata. Itaque libera hominum impositio , quandam considerationem discretam habuit concomitantem,vel praecedentem,per quam imp sitor,cognoscens rerum naturas,eis accommodauit propria nomina quibus congruenter significarentur: & talis impositio perpetuo durat, dc ab omnibus sic inuiolabilitet recepta est i ut neminLIiceat pro libitu eam mutare,aut nouas impositiones vocum intro ducere. Hanc sententiam secuti sunt graui is mi l hilosophi: Plato ubi supra Arist. in his capitibus,Tullius ti . . Academicarum quae

stionunt uintilianus lib. g. institutionum,cap. h. D. ThOm. Alber tus Magnus , cum caeteris expositoribus halus capitis. Et haec est vera & tenenda.

QEam ut explicemus simul, & probemus, notandum est, Res esse in eduo ari disserentia : nam quaedam sunt NaturaleMquibusce tum est, primo nostro parete,diuina sapientia praedito,per auam perfecte cognouit naturam singularem rerum nomina ruisse ac commodata ex directione Dei;vt verba haec Genet. a. ostendunt:

Formatis igitur Dominu ιν ι de humo .eunctia animantions terra, o uniuersis volarilibra, celi, asduxis ea ad Adam , ut videret, quid voc rer ea : omno enim quod voearist Adam anima viventis , Usium

ess nomen eius. Quasi dicat Deus uniueisalem hanc impositionem ex eius commistione factam sic esse perpetuam:vt nunquam Omnino, ut ubieunque ab aliquo mutanda sit, licet diuersa sint nomina, iuxta diuersitatem nationum,& linguarum:in quibus etiam est euidens e nulli unquam licuisse pro libitu mutate impositio-

488쪽

In lib. I.de Interpretatione,

nem. Aliae sunt res Arti Diales , quibus etiam ab hominibus arte praeditis& per eam perfecte cognoscentibus earum conditionem, iuxta cam conuenientia , accommodata sunt nomina : hoc est, talia. ut significatio eorum aut ex modo quo fiunt: aut ex aliqua earum proprietate: vel usu in quem Oidinantur per artem , desu- ur Quod maiori ex parte, verum esse tutelligendum est: nam aliquando contingit ἔ ut nulla talis similitudo, nobis saltem cognita , in nominis impositione seruetur : & haec doctrina simul explicat & probat veritatem communis sententiae: quam sequi

mur.

Adarg. vero primae sententiae: Concessa maiori , neganda est minor : quod voces sint instrumenta facultatis naturalis ad Io- ruendum , sed potius instrumenta hurus facultatis sunt, lingua, entes. & palatum:quibus formantur eaedem voces:& iam formatae imponuntur ad significandum : ut media esse possint, quibus homo proprios conceptus aliis explicet: quare licet ex parte i ni voces sint naturales , ex parte tamen significationis per artem, vel scientiam fiunt: sicut cat nedra, ex parte ligni naturalis est:sed artificialis ex parte formae, per artem factam: de ideo simpliciter vocatur artificialis:sie etiam nomina,& verba artificialia sunt vo

eanda.

Argumentum vero secundae opinionis , ex doctrina tradit lutum est:quia licet Iibera sit impositio voeum ad significanduim conformis tamen naturis rerum: & ideo non a quocunque facta: sed a sapientibus qui perfecte cognoscentes earum naturas, talia nomina, eis congrue tia accommodarunt: unde nec variari potest pro libitu significatio nominum r nec ab ea nomina cadere possurit.

An verum sit,partes nominis sieparatas inon esse simistratium. Η Ane particul am definitionis probauit Aristot. ex nomine compo sito et cui s paries separata, ait non sium signi attuarvi partes eius sintretiam si sint integra nomina vergo multo munus partes nominis simplicis separatae, erunt signineatiuae: eum non sint integra nomina,sed syllabae,& literari sed haec ratio nihil

Valet:ergo non probatur per eam, quod partes nominis separatae, non sint significatiuae , nee verum noc erit. Probatur antecedens: Quia partes nominis compositi,sunt integra nomina, vel nomen integrum,& verbum,ut patet in hoc nomine,agricola: M separ tae retinent eandem significationem v per quam compouebant nomen : ergo partes nominis compositi separatae etiam ut partes

eius vel iuxta significationem totias, sunt significatiuae. Probatur

489쪽

minor, nam hoc nomen ager, & hoc verbum,colo, componebane Nomen,agricola, per proprias significationes, nempe , & ager si-εnificans agrum, & colo actionem colendi: unde agricola,signi-licat colentem agrum: & hanc eandem significatiouem retinent separata a compositionetvt notum est ergo vere significant iuxtas gnificationem totius, vel ut sunt partes eius:quare nec ratio Arimst t.probat .paries nominis separatas non significare et nec verum esse potest,taltem in nomine composito.

Probatur secundo : Quia si nomina simplieta caderent a propria significatione,& imponerentur ad significandas res diuersas, etiam eaderet a sua significatione nomen compositum:ergo Pen det significatio eius , ex propriis significationibus partium: sed PArtes separatae retinent proprias significationes: erso separatae significabunt iuxta signifieationem totius Pro Q lutione huius

quaest. notandum est. Nomen compositum , sic ex nominibus i regris, aut ex nomine & verbo componi; ut ex pluribus, ac diue

sis significationibus eorum , resultet tertia quaedam significatio indivisibilis eiusdem nominis compositi: quae significatio , non potest in eisdem iam separatis conseruari: in quo smile est nomen compositum,naturali composito viventiis ex anima, Sc corpore facto,no quocunque,sed heterogeneo:hoc est . partes haben ii diuersae rationis , ut brachium , caput, pedes: non enim componitur nomen aliquod , ex multis nominibus eandem rem

significantibus: ut ex stadio , & ense: sed ex significantibus res diuersas:quare ex his diuersis sisnificationibus , resultat tertia 6-gnificatio totius, diuersa a partibus. Vt patet in nomine, respublica,& in nomine equi serus: qaia nec respublica, significat rem quamlibet, vel negotium publicum sed congre sationem ciuium sub his legibus.& tali ordine dispositam : quae diuersum quid est. a significatione utriusque partis separatae:& equi ferus, fignificat non equum ferocem,quem significant partes separatae , sed aliud animal valde diuersum. Vnde. sicut anima non informat parres separatas corporis,sed dum separantur a toto, aliam sormam di quersam consequunturrita forma nominis compositi,quae est significatio eius,non insirmat partes separatas,sed alias habent significationes sibi proprias paries, atque diuersas fgnificatione t eius quam participabant,dum illud componebant. 3 Itaque sicut quaelibet pars nominis compositi, per se sumpta, habet propriam significationem unam.& indiuisbilem, quae non conuenit syllabis,nee in eis separatis permanet,sed desinit esse,'dcquasi corrumpitur separatis syllabis : sic etiam nomen compo

situm ex aliis nominibus , aut ex nomine , & verbo , prUpriam

habet signific tionem distinctam a significatione partium i& in diuisi

490쪽

4 g In Ii i .de Interpretatione,

diuisibilem quidem:& ideo talem , quae non praedicatur de partiis

bus,mc in eis sepalatis permanere potest. Et ratio huius est quia nomen compositum distincta impositione imponitur, ad significandam totum, atque ad significandas partes:& ad significandum rem liuersam ab ea,quam partes significant: similem tamen aliquo i'odo,& quae non resultaret, nisi ex his partibus. Unde sequi tira tuersa nomina, ita per proprias significationes concurrere ad componendum aliud : ut cum media alia impositione,& ad aliam xem significandam concurrant, proprias significationes amittant m tali compositione,& aliam diuersam participentilitet similemvroeriis, tedduin a coni positione separantur, illam rursus sisnificatic nem,quam in toto habebant,amittunt, & proprias retinent.

Et hoc est,quod dici solet, separatas non significare iuxta significationem totius. Licet videantur significare propter similitudinem, quae reperitur inter significationem totius , & proprias earum : dependet enim significatio totius, ex eis : verum distincta

in eis perma aere non potest.

Ex hac doctrina respondetur quaestioni: verum esse, quod asserit Arist. in definitione nominis,quod partes eius, si ut paries ac-eipiantur,non sunt significatiuae, dum ab eo separantur: quamuis Proprias significationes separatae retineant:quia cum significati totius,distincta sit a propriis partium significationibus,M sit quasi forma rei heteroseneae , partes diuersae rationis informans, corrumpitur separatis partibus. Et ideo non potest in eis per

manere.

Ad primum arg. Distinguenda est minor: quod partes nomi-ws compositi componant illud per proprias signifitationes:nam si ita intelligatur: quod unificatio totius . non sit alia a signifi-cδtione partium:falsum est,eum distincta impositione, & ad rem distinctam signifieandam,vel saltem modum distinctum habe

tem , imponatur. Si vero per proprias significationes concurrere intelligatur: ira , ut tertia significatio,a propriis distincta, atque indivisibilis: cui simplex etiam & distinctus conceptus correspondet in mente,a conceptibus panium per se sumptarum:verum est: sed ex eo non sequitur, quod paries separatae retineant eandem signifieationem totius , vel quam ab eo participabant f. quia haec statim corrumpitur, quam primum partes separantur: iacui co rumpitur nomen ipsum compositum: ideo non potest in eis permanere. Quocirca bene Arist.dixit nihil iam signifieate, iuxin significationem totius, vel ut partes eius.

Ad secundum: Concedendum est primum enthymema, sed neganda ultima consequentia'uod partes separatae significant iuxta signifieationem totius: nam licEt significatio Nilus pendeat significa tione partium , & desinat esse partibus eadentibus a pro

SEARCH

MENU NAVIGATION