Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

501쪽

satisiacere difficultati:Notandum est, Verbum duo habere : duabus

particulis definitionis , ab Arist. explicatae , contenta. Primum, Consignificare tempus: Secundum,Vnire extrema, quod explicuit Arist. vltima particula definitionis. Et est semper eorum,qua vi altero pr dicantur, nota. Hoc ei coniunctionio praedicati cum subiecto,

quam facit. Extrema autem unit,secundum naturam eorum ita,Vt

si praedicatum dicat actualem existentiam, vel actualem inhaerentiam in subiceto, illud cum eo vitiat secundum actualem existentiam vel in baetentiam in eo:& in Iloc 'nsu vera,vel falsa,iudicanda sit propositio .Si vero praedicatum non dicat actualem existentium, vel inhaerentiam in subiecto,sed essentialem,aut necessariam connexionem cum eo, secundum hanc,& non secundum illam,ipsum vniat subiecto: exemplum utriusque habemus in his propositionibus homo est albus homo est rationalismam in prima , praedicatum dicit ac ualem inhaerentiam in subiecto , & secundum

eam ei unitur:in lecunda vero essentialem connexionem gradus rationalis,cum homine:abstrahentem ab actuali existentia, nam scet nullus sit homo in rerum natura,tamen verum est,hominem

esse rationalem.

Circa consignificationem etiam temporis , & extremorum nionem , duo consideramus in verbo. Primum , Quod essentialeeli ei, nempe consignificare tempus, uniendo extrema. Secundum Luasi accidentale ; nempe consignificare tempus , & vnire extrema pro tempore significato. Itaque essentiale est verbo unire extrema,consignificando tempus: sed ea unire , pro determinata dictferentia temporis significata, tum est accidentale:& ideo ex natura extremorum .iudicandum est, an hoc efficiat verbum in propositione , vel non. Nam si apta sint pro ea disserentia coni ungi; ita coniungentur:si vero non sint apta pro ea coniungi ; suspendetur talis modus coniunctionis, & vnientur si inpliciter, absque tali determinatione, vel restrictione , & quidem extrema propositionum accidentalium vel modum accidentalem babentium,

non necessario, d contingenter uniuntur:cum accidens, aut habens modum accidentis,possit uniri, & non uniri subiecto : quare non sunt apta uniri; nisi pro determinata differentia temporis:& ideo in talibus propositionibus; verbum Vnit extrema , pro determinata disserentia temporis ; quam contignificat: nempe

pro tempore praesenti, praeterito , & futuro. Extrema Vero propo-stionum necessariarum , dicunt naturabem connexionem cum verbo eodem modo se habentem semper: quare non petunt uniri pro determinata differentia temporis, sed absolute, & simplici-

ter, abstrahendo a qualibet disserentia temporis : & ideo non niuntur cum limitatione , vel restrictione ad aliquam differentiam temporis, sed secundum naturalem , dc necestariam conne,

502쪽

88 In lib. i.de Interpretatione,

xionem, abstrahentem ab illa. Unit igitur verbum,in his propositionabus extrema , sed non coarctat unionem , ad disteremiam temporis, quam consignificat, sed relinquit in propria natura, Meonditione.Et hoc est absolui a tempore, hoc est,etiam tales propositiones esse perpetuar veritatis: quemadmodum eorum connexio necessaria est, atque perpetua , & semper eodem modo se habens,nec a tempore ullo modo dependens. Igitur sat est explicatum;quomodo conueniat omni verbo, consignificare tempus , &sem per ei conueniat: & quid si absolui a tempore: & quomodo non repugnet semper consignificare tempus,& aliquando absolui

a tempore.

Et ex hae doctrina soluta sunt argumenta, in principio posta. Nam ad primum;Distinguenda est minor,quia quaedam sunt verba,quae significant veram actionem : alia, quae significant aliquid per modum actionis:vt substantiva nempe existentiam rei & cum existentia,significata per modum actionis 3 significetur ex consequenti per modum eius, quod mensuratur tempore I etiam verba substantiva consignificant tempus,quod etiam habent in propositionibus necessariis, in quibus dicuntur absolui a tempore : quia non repugnat significare tempus,& absolui a tempore: ut explicatum est.

Ad secundum; Distinguendum est antecedens ; quod coena, & . prandium,significent actionem,per modum actionis: solum enim eam significant materialiter; ut rem quandam , sicut caetera nomina:& ideo non con notando , quod tali tempore fiat: sed hoc quod est tali tempore fieri,ab extrinseco prouenit; ex hominum consuetudine ; & non ex vi significationi 2 eorum : quare norisumeit; ut dicantur significare eum tempore , vel consignificare

tempus.

V AESTIO II.

An verbum sis vera pars proposislanis p Rima opinio tenet erbum non se partem yropositionis ed quasi

partium ligamentum. Ita Solus in i . editione Summularum, re alij cum eo,& probatur primo,ex compositione domus: in qua ligna, & lapides , concurrunt tanquam partes : claui vero Quibus 'niuntur ligna;& ligamentum , quo uniuntur lapides , non sunt partes;sed partium nexus:sed ita se habet verbum in proposirione, cum sit copula,per quam uniuntur partes : ergo non est pars propositionis. lSecundo,ex eisdem partibus componitur res quaelibet; in quas absoluitur: sed propositio solum resoluitur in ea trema,quae sunt ubiectum , & praedicatum: ergo solum componitur ex subie- Q. , M praedicato; tanquam ex partibus: quare verbum non erit

503쪽

pars,eum nee sit subiectum,nec praedicatum Probatur minor, e Arish i. lib.de Priori aesolutione, cap. I. sic definiente terminum Terminin est extremum propo=ronis in quodpropositio resoluitur . e -- quam in subiectum Θ pradicatum. a 3 Secunda opinio,de verbo saltem substantivo, 'stasserit, non esse partem propostionis: quia nullam actionem fgniscat , quae possit praedicari de subiecto:ita villat pandeus,& Iucianus ca.praesenti.

Tertia opinio tenet,etiti bum duo tabere. Primum,quod significet aliquam rem . in quo conuenit cum nomine. Secundum quod Vnit extrema:& ratione primi,ust pars propositionis,ratione vero secundi, non est pars , sed nexus partium : ita tenent quidam moderni. Communis sententia & vera, duo asserit. Primum, Verbum esse partem prepositionis: quasi materialem ratisne rei significata. Secu dum Esse partem formatim.per proprium ossicium verbi: quod est unire extrema Ita Porph. Ammonius, Boetius,Albestus Magnus,D. Tisa.& Toletus cap. praesenti. Ut autem utrumque explicemus , atque probemus simul: N tandum est duo habere Verbum. Primum , Rem aliquamsignifici re cum tempore,nempesectionem, vel aliquid per modum actionis.

quod habet non solum in propositione, ted etiam extra illam e vi expresse docuit Arist.in fine praecedentis ca. Cum enim , significat actionem currendi cum tempore:& verbum substantivum, est, existentiam rei per modum actionis.Habet secundum; Quod est, esse notam eorum, qua de ati ero pradicantur, lut verbis Arii tot. vi muri quod non est aliud, quam ese signum compositionis pra dicati cum subiecto:nam ita consignificat cum tempore:ut ea applicet subiecto: unde hoc secundum, est quasi propria , de vitima differentia ve ibi,per quam constituitur in ratione formali, & es.sentiali verbi,quod non exercet, nisi in propositione ; liceraptum semper sit,exercere talem aetiim.Gratia exempli, in hac propositione,homo currit,sic actionem currendi significat cum temporeavi eam applicet homini Et cum haec applicatio sit formalis compositio praedieati cum subiecto . verum est, quod Verbum contia. net, atque significat formalem compositionem praedicati cum su recto. Itaque cursus, in eadem propositione est , qui componituri eum homine,& praedicatur de illo:sed verbum eurro est , quod illum cum homine componit , quod illum de homine praedicari cursus etiam est praedicatum , quod, sed verbum curro , est quasi praedicatum , quo: cum sit ratio , & quasi serma enunciandi: &tandem cursu est quasi materiale praedicatum,verbum vero quasi formale. Et ideo D. Thom. asseruit, Verbum non solum ratione ria significata , si tenere ex parte pradicati, cum de subiecto illa ensentae- ut , μή etiam ut es nota compositioxis : cum hoc modo sit quasi

504쪽

qyo In lib. I.de Interpretatione,

praedicarum Armale:& ita ex utroque est praedicatum propositionis:ex orimo quidem, quasi materiale, & ut quod: cum res ab eo significata sit 'tiae praedicaturi ex secundo vero, quasi tarma, & ut quo. cuin sit signum compositionis,& praedicationis eiusdem praedicati cum subiecto. Secundo;Notandum,duobus modis contingere Verbum applicare si biecto rem a se significatam. Vno modo, nudam quidem aut solam,dum propositio non habet aliiId praedicatum, praerer Verbum. Quod patet in propositionibus de secundo adiacente , ut homo currit: in quibus solam actionem significatam componit verbum cum lubiecto, vel eam de illo praedicat. Altero modo, nudam aut solam,sed coniumstam alteri praedicato,& modificatam per illud; ut in propositionibus de tertio adiacente ; ut Homo est albus , in quibus non solum esse,quod significatur per verbum,enunciatur.

sed coniunctum cum albedine: Sc ita sensus eiusdem propositionis est .homo est ens affectum albedine:& primo modo,totale praedicatum est significatum verbis, secundo vero modo quasi partiale, sed utroque modo est praedicatum materiale , & verbum semper Armale:quia semper significat,& facit compositionem predicati eum subiecto. Ex hac doctrina colliguntur duo arsumentaequibus essicaciter

probantur duo illa,quae nostra sententia,& communis asserit. Primum argumentum probat, Verbum, tione rei a sesignificata,usena- dieatum propositionis materiale , is ut quod , σ ex consequenti veram

partem eius: Sc est tale: verbum significat actionem vel aIiquid per modum actionis, sed hoe est,quod praedicatur de subiecto nudum quidem in propositionibus de secundo adiacente: vel coniumstum cum alio praedicato : ut in propositionibus de tertio adiacendia ergo verbum per rem a se significatam , semper est praedicatum totale,vel partiale propositionis : & proinde semper est pars propositionis. Secundum arg.probat , Verbum semper esse prassi tum propositi

nis formale,'ut quo:atque adeo .partem formalim eius:Φprocedit,

hoc modo : Propositio formaliter, est compositio praedicati cum subiector sed verbum est signum formale huius compositionis, eam faciens , ergo est ratio formalis eius: & ideo formalis pars: sicut anima est pars formalis viventis,quod componit,tribuens ei esse tanquam vera eius serma. Verbum namque unit de subiecto per rem a se significatam,& simul est signsi formale,efficiens eandem unionem:& ideo est quasi forma , tribuens Iropositioni via

tam ,ea similitudine,qua anima tribuit corpori esse,& viuere; per informationem.Et veritas haec ostendit deceptionem aliarum opinionum , quae putant Verbum solum esse materialem nexum propositionis,ira,vi solum materialiter uniat praedicatum cum subiecto: sicut

505쪽

caput 49 I

cto:scut lapides domus uniuntur ealce, vel ligna clauo: cum tamen hoc plene sit falsum , nam vhrbum sic unit praedicatum se lecto, ut semper uniat rem a se significatam: ratione cuius, verum praedicatum propositionis est, veraque pars eius:sic etiam unit,ut imale signum sit, eiusdem compositionis praedicati cum subiecto : dc signum quidem non solum significatiuum , sed simul facti uuin formalitemquod est esse formam totius propositionis: de ideo partem formalem eius. 11 Et si dicatur, iraedicatum esse partem formalem propositionis. Respondeo ; Comparatione subiecti se habere tanquam formam equia illud determinat,sed in ordine ad totam propositionem tam subiectum , quam praedicatum, sunt palles materiales ἔ 3c forma totius propositionis.& earudem partium materialiu, est verbum. Ex his facile soluuntur argumenta primae opinionis. Nam ad primum , neganda est minor: quod verbum ita se habeat in propositione sicut se habet ligamentum partium domus: non enim vnit praedicatum Zc subiectum materialiter , sed per modum fommae totius compositionis ut explicatum est. Ad secundum et neganda est etiam minor: quod propositio soluin resoluatur in subiectum de praedicatum , tanquam in partes: solum enim in haec resoluitur, tanquam in extremas partes , quas ideo vocat Aristoteles terminos eius:quia terminus non quamlibet partem rei significat ; sed extremam e & aliquando non partem, sed indivisibile extremum : quod non est vera pars , Ut patet intermino lineae. Verbum igitur,vera p.rs formalis propositio nis est , licet non sit extremae quod intelligo in ratione formali verbimam per rem a se significatam , quam applicat subiecto Scde eo praedrcat,etiam cst extrema pars propositionis, cum sit praedicatum eius.

An verbum infinitum possit collocaνi in ρνopositione., vaestio haec unum pr supponit,tanquam certum apud Arim /dc omnes . videlicet kari merbum infinitiam extra propositi ne quod docuit expresse Aristoteles, cap. praesenti, illud excludens a definitione verbi:& cum eo omnes interpretes Sed quaerit aliud , An.verbum infinitum , non solom detur extra propositi nem,sed etiam possit in propositione collocari. Et est prima opinio antiquorum interpretum,Alberti Magni,& Boetii, in hoc capite: re posse tollanaWi ἐκ ρετο itione. QMad pro bariir duplici argu. Primo : Quia verbum fit infinitum , sicut nomen per negationem,non neg1nter, sed infinitanter sumptam:ita ut vis eius ulterius non transeat, sed nomen, aut vel bu cui adiun'

506쪽

4 9 1 In Id. I .de Interpretatione,

gitur, solum neget: at repugnat negationem adiungi verbo in propositione , nisi neganter sumptam: ergo repugnat infinitari Verbum in propositione. Probatur minor,quia repugnat negationem adiungi verbo in propositione, quin propositio negetur : sed non potest esse propositio negatiua , nisi negatio adiuncta verbo sumatur iacganter, ut per se eit manifestum: ergo reeugnat sumi infinitanter additam verbo in propositione:& ex consequenti, rC- pugnat verbum infinitari. Secundo:negatio infinitanter sumpta,negat omnino illud, cui

adiungitur,licet vis eius ulterius non transeat: ergo a diuncta verbo, non solum negat significatum eius , sed proprium etiam ossicium verbi quod est esse notam eorum, quae de altero praedicanturiatqui negato ossicio verbi , redditur propositio negativa ergo non infinitatur verbum Probatur consequentia:quia non potest esse negativa propositio , nisi negatio eius neganter accipiatur. Sumpta autem neganter non potest verbum infinitum reddere, sed negativum, et patet in propositionibus negati uis. Secunda opinio tenet, non solum extra propssitionem dari ver bum infinitum, sed etiam in propositione: ita Ammonius, Suesanus.

Toletus c. praesenti,Sotus,& Mercatus I .lib.Summularum , c. .de

Verbo, & omnes moderni Interpretes Videturque nobis probabilior. Probatur primo duobus testimoniis Arist. nam et praesenti, sieloquitur de verbo infinito: Non valet autem , is non laborat Ino verbum dira: eo significat enim tempus,m semper de aliquo est. Quasi dicat,semper de aliquo praedicaturised non potest praedicari,nisi in propositione:ergo sentit Arist. in propositione posse infinitari. Secundum testimonium habetur lib. I posteriorum , c. Ο.ubi

hanc demonstrationem eonstituit Arist. in prima figura:Sulla non mis ratessunt prope nos: planeta non micant:ergo planeta sunt propanos: Quae tamen vitiosus erit syllogismus, si negatio in minori

sumatur neganter. : nam tunc constituet propositionem negati-uam:minore autem negativa tua,vitiosus est syllogismus in prima figura:ergo necesse est infinitanter accipi ab Arist.ita ut lensus sit, planetae sunt non micantes:& ita efficiet verbum infinitum in propositione.P robatur etiam ratione: quia verbum extra pr positionem est infinitum: ergo negatio ei adiuncta non accipitur neganter,sed infinitanter: vel ergo negat totum, quod habet verbum,nempe signifieatum eius. & ossicium eopulat, vel solum significatum: si primum dieatur,sequitur posse esse infinitu in propositionedicet totum,quod habet, negetur:& etiam sequitur,u di catur secundum:quia si solum negetur significatum eius,non em ciet propositionem negativam:sed assirmativam de praedicato infinitorvi contingit in clemonstratione Arist elis adducta. Vt autem veritas huius sententiae fiat manifesta,& facilius sol

uantur

507쪽

Uantur argumanta alterius , notandum est , Differentiam sententiae utriusque in co solum consistere:quod prima asserit, Ex duabus , qua haber veνbum , nempe significare rem cum tempore , dcesse notam coIum,quae de altero Pr dicantur, pyimum tantum ei

ne exerceri: & ideo extra propositionem posse infinitari quia potest negari totum , quod in eo statu habet: in propositione v cro, non posse : quia non potest ei adiungi negatio , nisi negetur

utrumque: negato autem utroque , propositio constituitur negativa & ideo negatio sumitur neganter, & non potest ipsum etficere infinitum. Sccunda vero Opinio,quam sequimur, non putat necessarium. quod negatio adiuncto verbo in propositione Heget utrumque: sed sicut extra propositionem ei adiuncta . potest negare solum signi- .ficatum, non negata compositionis nota: ita in propositione potest illud solum negare: non negata eadem compositionis noIa:& ita potest verbum infinitari, & constituere propositionem aD firmativam, de praedicato infinito ;& huius ratio est, quia duo illa distincta sunt in verbo: ergo potest negari primum, non negato secundo. Praeterea,lneo , quod est rem aliquam significare, conuenit veIbum cum nomine:& ideo quantum ad hoc, infinit ri potest per negationem , non tamen quantum ad noram Nmpositionis: quia cum haec limitetur ad hoc praedicatum, & hoc subiectum, squidem verbum coniungit,necesse est coniunctione hac , seu compostione negata, totam propositionem negari: Mideo negationem neganter sumi : non enim datur medium incompositione ipsa, inter negativam & affirmativam: nec infinita esse potest propositio ut propositio est formaliter: licet possit esse infinita,ex parte praedicati,aut ex parte subiecti. Ad primum argv. neganda est minoriquod non possit negatio adiungi verbo in propositione,nisi neganter sumpta, aut nisi fiat eo ipso propositio negatiua : potest enim solum negare sgnificatum verbi , non negata unione eiusdem cum subiecto : ut se

extra propositionem. quia distincta est utraque ratio in verbo:&ideo potest negatio cadere sub una, & non sub alia, ut probatum est, in veIbo. Ad secundum: negandum est antecedens:quod necesse sit negationem alicui adiunctam,negare quidquid in eo est, sed negare potest in verbo rem significatam , ut negat in nomine , & in

eodem verbo extra propositionem , non negata compositionis

nota:quid enim prohibet,verbum infinitum extra propositionem existens , in propositione collocari,absque eo, quod vis negati nis se extendat ad notam compositionis' nihil profecto : quia negatio infinitanter sumpta, eodem modo se habet in proposi

508쪽

494 Interpretatione,

tione, & extra illam : necesse est ergo fateri , verbum si eut extra propositionem ,hc etiam in propositione posse infinitari: ut renet communis,& vera sententia.

De enunciatione. Τ Ex ARISTOTELIS. oratio autem est vox significatiua,euim partium aliqua signia scaliua est vox separata vi dictio: Ot Urmario,

vel negatio , cte. Bνeuis expositio textus.

INtentues huius capitis,est explicare naturam Enunciatistnis.Diuiditur autem in tres partes. In prima, Definit orat Ionem , quae genus enunciationis est:& eius definitionem exponit.In secunda, Definit enunciationem,& variis diuisionibus eam diuidit. In tertia;Ineipit agere de oppositione enunciationum. Vt enunciationem definiat prius definienda est oratio,qllae genus eius est. Sic autem definitur: Oratio est vox significativa, euius partium aliquasignificativa est teparata,vr Hetromen ut Urmatio,υσι negatio.Loco Sencris ponitur Vox,per quam definitur oratio, tanquam per subiectum: sicut caetera accidentia in concreto, ut diximus cap.de nomine per secundam particulam, excluduntur a definitione voces nihil significantes: & per tertiam , subintelligendam,nempe,adplaratum:excluduntur voces significantes naturali tetaquam non expressit Aristot.quia satis expressa,atque explieara fuerat capit.de nomine,per particulas vero sequentes , excluduntur nomen,& verbum:quoru partes separatae, vel nihil significant vel non significant iuxta significationem totius Cum tamen partes orationis, quae sunt diuersa nomina . aut nomen , & verbum, separatae significent: ut paret de partibus huius orationis homo albus.Sed addit Arist non significare. ut a firmationes . Vel negationes;sed ,ut dictiones tantum:quia quaelibet pars orationis separata , nihil continet de Hle, aut non esse , nisi ei adiungatur ver

bum.

Orationem iam definitam dipti m esse ait,in 1. pari cap. Vnam Enuneiatiuam . quae verum , aut falsum continet: 8e tales senstorationes modi indieati uir ut homo ambula . Aliam non enνneiativam cinae nihil veri, aut falsi contiuet: ut orationes imperativi, aut Oprati ut aliorumve modo ium. Ε nunciationem igitur ait, non esie orationem quamlibet . sed eam tantum , quae verum,

aut falsum continet: & ideo se definienda est : Em.neiatio est oi ι tio , verum . vel salsium signifieans, in qua definitione insinuatum prima

509쪽

prima diuiso enunciationis: in veram & falsam.Vera enunciatio. est illa, quae ita enunciat unum de alio , sicut a parta νεi se habent, ut homo est animali falsa vero,quae aliter enunciat, ae se habent a partem,ut animal est lapis. Secunda diuisio est: Enunriatio, alia est Una , alia Multiplex. Una est,quae unum significat,ut homo est albus: vel cuius partes coniunctione uniuntur, ut Petrus currit, & Ioannes loquitur. Multiplex vero, quae vel non significat unam , vel terminis aequi uocis constat: vel cuius partes non uniuntur aliqua coniunctione, ut Pctrus loquitur Ioannes ambulat. Tertia diuisio est. En nriatio una.alia est Simplex : unum de uno enuncians, ut homo est albus:alia Composita: quae plures simplices includit coniunctione unitas:vt Petrus disputat,& Ioannes ambulat.Diuisio postrema est Εnunciationis simplicis, in ad mativam,or negatiuam.quas species eius vocat Arist. Agit tandem de contradictione ,seu oppositione inter enuncia. tiones reperta,quam sic definti: positiθ en nriationum est,alfirmario,is negatio eiusdem pradicati de eodem Iubrecto. Ad talem oppositionem, unam saltem conditionem,omnino requisitam esse docet, nempe,quod Vtraque enunciatio terminis uni uocis constutinam si aliquem terminum aequivocum habeant, erunt quidem eiusdem de eodem,non re,sed sola voce:& ideo sola etiam voce , & non reerunt oppositae.Vt canis latrat,canis non latrat.

Q V AESTIO I. .

An in definitione orationu definiatur oratio in uniuersali, ut perfectam,is imperfectam sinplicem eompositam eamprehendit. P Rima opinio asserit, Oration m non definiri in uniuersali, ed β-

ἰὰm orationem perfectam, communem ad orationem modi indicati-ui,se aliorum. Ita Alberi. Magn. t . lib. de Interpret. tract. de Orat.

c. I.& Philoponus cap. praesenti .Ptobam Quia bona definitio de . bet dari per genus proximum : sed sola oratio perfecta , est proximum genus orationis,communis vero,ad perfectam , & imperfectam, est genus remotum: ergo per illam , Si non per hanc de finitur. Secunda opinio. Solam Orationem simplicem definiri docet: quila putat solam quoque enunciationem simpliςem definiri , cuius genus patet non esse orationem in communi , sed solam simplicem. Ita Porphyr.& Aspasius,in hoc capite. Probant ex definitione orationis, in qua dicitur, quod partes eius separatae per se sunt sipnificatiuae,ut dictiones non ut assirmationes: sed partes orationis compositae significant,ut amrmationes: ut patet in hac oratione composita,homo loquitur,& equus currit: cuius utraque pars est proposito

510쪽

In M. l . de Interpretatione,

propositio affrmati ua:ergo oratio composita,non comprehendi- tui in hac definitione: sed tota simplex definitur. Tertia opinio est Boeti j & D.Thom. in hoc loco, afferentium; rationem in communi, dc finitam esse ab Arist.ut comprehendit peUectam,ct imperfectam,sinplicem,ct compositam. Et haec est vera, di tenenda.Probatur primo, aduersus primam opinionem , quod . definiatur oratio ut communis ad per tectam,& imperfectam , ex definitione , quae integra conuenit orationibus imperfectis, cum quaelibet si vox significativa ad placitum , cuius partes separatae, per se sunt significatiuae, ut dictiones , non ut assirmationes: ut ostendit haec ,homo albus. Probatur secundo aduersus secundam ,quod definiatur oratio incommuni ad simplicem, & compositam : quia orationem definitam,diuidit statim Aristotel in unam signifestione, ν in unam estn-Binctione, hoc est,in simplicem , & compositam et ergo utramque comprehendit definitio. Ad argu. primae opinionis Neganda est maior, quod bona definitio,nece stari o debeat dari per genus proximum:sed aeque bene, vel etiam melius potest dari per genus remotum : dummodo p Nantur cum eo omnes differentiar,usque ad ultimam, ut in praedicabilibus ostendimus.Bene enim definietur homos dicamus, esse

substantiam corpoream,viventem,sensitivam,& rationalem.

Ad secundum aret.Respondent D.ThOm.& Alexander,in definitione ea solum poni,quae conueniunt definito,ut talimon quae sub alia ratione particulari possunt ei conuenire: ut in definitione animalis, ea solum, quae pertinent ad naturam sensitivam , non alia, quae possunt conuenire animali,in hac vel illa specie considerato, ratione alicuius differentiaessit ita in definitione orationis ponuntur ea,quae conueniunt ei in genere, nempe , ut oratio est abstr hens a smplici,& composita aex quibus unum est,quod partes eius non sint fgnificatiuae , ut assirmationes, sed solum , ut dictiones. Quod vero oratio aliqua,nempe composita,habeat partes significati uas,ut assirmationes, non conuenit ei, ut est oratio , aut ex ratione generica orationis, quae definitur , sed ex ratione specifiea orationis compositae : unde, hoc non contradicit definitioni, nec tollit,quin sub ea comprehendatur.

Q V AESTIO II.

TR ia sunt consideranda in enunciatione,seu propositione. Primum;Voces ipsae script viae,aut conceptus.Secundum, Ordiis natio eorum in propositione secundi im rationem praedicati, subiecti,& copulae.Tertium; Actus intellectus per quem ordinant ,

& ex eis sic ordinatis emeitur propositio. Et de primo , & tertio

certum

SEARCH

MENU NAVIGATION