장음표시 사용
511쪽
certum est,esse realia,& de quo nemo dubitauit: sed quia in his non consistit formalis ratio Enunciationis, sed solum materialis,
tertium vero pertinet ad formalem rationem eius. certum etiam
erit, quod enunciatio materialiter accepta , & quasi pio fundamento,sit ens reale.Dubium V cro , An enunciatio formaliter sit Iealis, vel ens rationis. Prima opinio;Distinguit de e nriatione vo ali scripta,atque nentali. de de duabus primis,asserit formaliter esse ens rationis,sed dementali docet formaliter esse ens reale. Ita tenet moderni quidam:& utrumque probant hoc ar*Enuntiatio vocalis,dc scripta solum sunt reales ex parte vocum,& scripturarum,sed ex parte significationis,& veritatis,sunt entia rationis, cum significatio earum , ex Iibera impositione hominum dependeat, quae nihil reale in eis ponit: veritas etiam cum non sit in eis formaliter, sed solii in tanquam in signo: ideo nihil habent etiam reale,sed rationis:ad rationem autem formalem propositionis, non pertinent scripturae, &. Voces, nisi ut significari uae rerum,& vcritatis in mente cxistentis: ergo propositio vocalis & scripta,materialiter tantum est ens reale,formaliter v c o ens rationis. Quod vero mentalis sit ens reale formaliter, probantaquia conceptus ex quibus fit, non solum sunt
realersed significatio quae inest eis a natural& veritas quoque reperitur in eis forimalit ergo tam ex formali significatione,& veritate , in quibus consistit formalis ratio propositionis , quam ex
materiali conceptuum,erit e S reale. Haec sententia quantam ad enuntiationem vocalem , & scriptam vera est:non tamen quantum ad nac'ntalem, quod ita probo,
nam licet duo illa realia sint in conceptibus , nempe significatio,& veritas,ordinatio tamen in modum compositionis , praedicati. subiecti,& copulae,non potest esse ens reale. quia nihil reale ponit in eis, sed sicut in vocibus & scripturis, esse lubiectum , & praedicatum,& propositionem , solum cst relatio rationis , quae consequitur actum realem intellectus ea ordinantis: ita in concepti bus, quantumuis naturaliter significantibus, & formalem rationem veritatis continentibus,solum cst relatio rationis , esse ord1- natos in ratione subiecti & praedicati, ac mentalis propositionis: quare non minias in his quam in scripturis, & vocibus ens rationis est formalis ratio enuntiationis. Quod vero de veritate reali conceptuum dicitur, licet in opinione sit positum , tamen admittendum est: sed non sequitur ex eo,enuntiationem mentalem formaliter esse ens reale:quia licet conceptus:eo ipso quod formantur ab intellectu, habeant veritatem realem simplicem : complexam tamen seu compositam non habent,nisi supposita ordinatione intellectus,& constitutione eorum in ratione praedicati,& subiecti, ac praepositionis, quae cum relationes tantum rationis sin ,
512쪽
98 In lib. I .de Interpretatione.
fficitur propositionem mentalem formaliter esse ens rationis. Nostra igitur sententia est,non solum enuntiationem vocalem& scriptam formaliter esse entia rationis , sed etiam mentale absolute loquendo. Quia licet aliquid reale habeat,pertinens ad rationem formalem propositionis,nempe significationem , & veritatem nihilominus ultimum, per quod constituitur enuntiatio, in ratione formali enuntiationis , eit ens rationis,nesupe ordinatio conceptuum in ratione praedicati,& subie hi,atque compositioni ex his:& ideo absolute pronunciandum est, enuntiationem mentalem formaliter,esse ens ratiianis: & ex consequenti, omnes, &singulas enunciationes, esse entia rationis firmaliter:& ex his solutum est arg.oppositae opinionis.
Q U AESTIO III. An muneiatio qui uatiue sit definita ab Ar .per veritatem ct falsitatem. ARist.cap.praesenti definit enunciationem er veritatem,ct DL 3 2sitatem.& ideo dubitamus, An veritas, .fasim , pertineant ad ellentiam enunciationis,& ideo talis definitio sit essentialis:vel potius sit aecidens, aut propria passio eiuε.de ita accidentalis, aut de scriptiua sit. Et est prima opinio quorundam modernorum asserentium, Veritatem, is falsitatem pertinere adessentiam enuntiationG. Sc ideo es sentialiter esse per eas definitam. Probatur hoc argum. Quia illa 'est differentia essentialis alicuius speciei,per quam a caeteris eiusdem generis distinguitur : sed enunciationem distinguit Arist. acaeteris orationibus non enunciativis, per significationem veri, de falsi:ergo veritas, & falsitas , sunt disserentia essentialis eius , per quam Deparatur a caeteris speciebus orationis. Secunda opinio tenet, Essentiam enuntiationis non eonsistere insignifieatisne veri, auiossed in eo quod est unum de altero enun
clare. veritatem vero, aut falsitatem , extra essentiam enunciationis , esse tanquam accidens, vel ad summum ut propriam passionem per quam descripsit eam Aristo t.Ita Alexander. Ammonius,& Niphus cap. praesenti, & omnes fere moderni,& nos etiam verum id existimamus esse,& doctrinae Arist.valde consonum. Probatur testimonio Arist. capiti de substantia in praedicamentis. Vbi docet , ean em en nesationem , seundum speriem 'sciperaveritatem , se falsa em mutari de vera in falsam ab ext inseco, nempe ex mutatione r i ad extra.Ut haec propositio .Petrus sedet, eadem numero permanens ἔ Vera nunc est , sedente Petro, stante vero fit falsa ; & hane mutationem ab extrinseco ei prouen Ire,& ideo suscipere contraria , sine sui mutatione : ex quo tale a gum .colligo. Eadem propositio immutata permanet, sub veritate,
513쪽
falsitate:ergo veritas.& fallitas, non est de essentia propositions. aut enunciationis. Probatur consequentia:quia, si de essentia eius esset,non permaneret eadem,sed alia emi secundum speciem , &numerum vera,& falsa: quare ex mente Aristot. non pertinetladessentiam enunciationis verum,aut falsum significare. Praeterea Propositionem definiens Aristot lib. I. Priorum, cap.
I. ait esse oraιionem , qua aliquid de aliquo a mat, aut negat: & I. lib. Poste.cap. 1.afferit,propositionem esto altoram partem enuntiatio-nss , in qua υnum de υno enunciatur , nulla facta mentione veri, aut
fas: ergo sentit non in his, sed in eo, quod est enunciare unum de altero consistere essentiam eius. Probatur etiam ratione : Primo:Quia si veritas, & falsitas pertinent adessentiam enunciationis:eiso enunciatio vera,& falsa,distinguuntur specie sicut veri eas ipsa,& falsitas,lpecie diuersae sunt: ted differentiae specierum essentiales, non pertinent ad essentiam generis , sed extra eam sunt i ut ex Arist.& Porphyrio adduximus, in tertio praedicabili: ut differentia rationalis, & irrationalis , non pertinent ad essentiam animalis ; ergo verum & falsum significare extra essentiam enunciationis in genere sumptae esse debent:quare aliquid aliud de essentia eius erit, quod per verum & falsum contrahatur ad diuersas species: θ hoc erit enunciare unum de altero;quod aliud erit verum aliud falsum. Et si dixeris:Totum disiunctum,nempe verum,aut falsum, pertinere ad essentiam enunciationis in genere:& alterutrum eorum per se, esse disterentiam specificam: probatur hoc esse falsum: quia totum disiumstum componitur ex partibus Oppositis . ergo non potest esse de essentia unius,& eiusdem rei. Secundo probatur eadem sententia : Quia enunciatio genus
est .ad mentalem, vocalem,& scriptam:ergo conueniet eis uni uoce:sed veritas,& falsitas, non possunt eis uni uoce conuenire ergo nec pertinere ad essentiam eius. Probatur minor:quia in sola enueiatione mentali, reperiuntur formaliter, in vocali vero , & scripta, solum tanquam in signo : & idco per attributionem ad mente m. ergo conuenit eis analogice.
Tertio: Quia haec causalis est vera: quia enunciatio enunciat unum de altero;est vera, aut falsa. Et haec causalis est falsa: quia enunciatio est vera aut falsa : en unciat unum de altero e ergo prius natura est, eminciationem enunciare unum de altero:quam esse veram aut falsam in illo ergo consstit essentia eius,quam sc-quuntur verum,& falsum ; ut proprium accidens. Et certe ita est: quod eo ipso quod intelligimus unum enunciari de altero, intelligimus orationem enuntiativam:quamuis nihil de vero aut falso intelligamus: ergo in eo solum consistit cilentia enunciationis,haec vero extra eam sunt.
514쪽
3oo In lib. i. de Interpretatione,
Ad arg.alterius sententiae Distinguenda est maior, nam distingui ab aliis speciebus eiusdem generis,dupliciter contingit. Primo di istinctione specifica : & hoc modo non potest unum distingui ab alio, nisi per differentiam essentialem. Secundo non distinctione specifica: sed accidentali:& sic distinguuntur enunciatio vera,& falsa,non essentialiter.Voluit autem Arist enim clationem definire cap. praesenti .per verum , dc falsum, tanquam per accidentia eius nobis notiora:ςx quibus innotesceret nobis essen-ria eiusdem enuntiationis , in eo solum consistens , quod unum
An enuneiatio mentalis sis una simplex rualitas. DE sola enunciatione mentali quaerimus , An sit una qualitus simplex; vel composita potius ex multis simplicibus : non de
Vocali,& scripta,de quibus certum est, compositas esse ex multis vocibus simplicibus : aut scripturis. Circa mentalem vero, notan
dum est primo,quod si aecipiatur pro actu inteuectus, quo apprehendimus res aut de rebus apprehensis iudicamus , non est quid compositum,sed simplex Nam iudicium intellectus , quo iudicamus veram esse hanc enunciationem homo est albus , unicus est, atque simplex actus intellectus. nec proprie sumitur pro eo enunciatio mentalis , ideo de hoc non procedit quaestio ; sed de conceptibus ἔ quos format intellectus de rebus ipss : quibus formatis, iudicat unum conuenire alteri, & iudicando , componit v- num cum altero: dc haec compositio , S propositio mentalis , de qua inquirimus, An sit una qualitas simplex, vel non nisi ex multis composita. Seeundo notandum est : Sic se habere intellectum in formanda enuntiatione mentali ; ut primo apprehendat simplicia, per plures, ac simplices conceptus: deinde, ex his essiciat compositionem ; priusquam iudicet de conuenientia unius respectu alierius: vel aliquando integram apprehensionem totius enunciati innis habeat ; ante iudicium . quia prius apprehendit compositionem integram ; quam iudicet de conuenientia praedicati cum subiecto : ut patet, dum audimus hanc propositioneni;astra sunt
paria ἱ quam integram apprehendimus; antequam iudicemus de veritate,aut falsitate eius i imo cum apprehensionem eius habeamus ἔ nunquam habemus iudicium : quia nulla apparet ratio iudicandi veram esse potius quam falsam. De propositione igitur mentali apprehensa:euidens est, non esse simplicem qualitatem: quare dissicultas quaestionis reducitur ad propositionem mcntalem iudicatam : an sit simplex qualitas, vel composita. Nam duobus modis possumus intelligere ; quod intellectus iudicet veram sile
515쪽
χsse hanc propositionem apprehensam , homo est albus , ex tribus conceptibus compositam. Primo ita, ut iudicet conceptum simplicem albedinis conuenire conceptui smplici hominis : de tunc euidens est , propositionem mentalem iudicatam , quae est quasi termitius iudici j, non elle qualitatem simplicem . sed compositam , sicut propositioncm mentalem apprehensam. Alio modo potest se habere intellectus in iudicio: non iudicando Vnuin conceptum simplicem conuenire alteri; sed ex tota ap- prchensione composita , vel ex tribus conceptibus simplicibus. praedicati . subiecti , copulae , formando quendam alium distinctum ; per quem repraesententur significata totius compositionis; nempe praedicati , sibi ecti, & copulae: ita ut simul per unum illum conceptum iudicet de veritate , aut falsitate totius compositionis ; eo modo , quo phantasia ex duplici specie montis , & auri format tertiam quandam simplicem , repraesentantem montem aureum. Eo etiam modo , quo Angelus per unum simplicem conceptum , antelligit integram coinpositionem a nobis factam. Si enim ita fiat, enunciatio mentalis erit unicus simplex conceptus ,& una simplex qualitas, perquam repraesententur praedicatum,subiectum,& copula. Et prima opinio tenet, Ita fieri: & ideo en unciationem men talem iudicatam esse unam simplicem qualitatem. Ita SotuS 2. ι lib. Summularum,cap. s. Toletus 3. lib.de anima , quaes 19. PlO 'baturque hoc argum. Iptellectus, cum sit potentia superior phantasia,habet eandem , aut maiorem virtutem componendi, quam
illa : sed phantasia ex duplici specie simplici diuersarum rerum,
elicit unam etiam simplicem repraesentantem, quidquid per duas illas repraesentabatur. ergo eandem habebit intellectus : & ita poterit sic iudicare de apprehensione composita, vel de conuenientia unius conceptus simplicis cum altero , ut unum conceptum eliciat repraesentantem , quidquid per utrumque conceitum repraesentabatur,vel per totam composit nem apprehensam:& itae nunciatio iudicata, & repraesentata per unum illum conceptum erit una simplex qualitas. Secunda opinio tenet, Hoc esse impossibile : & omnino neceς sarium: υι sicut intellectus apprehendit subiectima , pradicatum , ct evulam propositionis; non per unum , sed per plures ronceptus : ita --um attribuat alteri per iudicium & per hanc attributionem, componat enunciationem iudicatam , ex eisdem simplicibus coaceptibus , per apprehensionem formatis. Et sic propositio mentalis iudicata , non sit unus conceptus simplex, neque Una simplex qualitas; sed composita ex multis conceptibus , & qualitatibus simplicibus. Ita Pater Gabriel UaΣques tomo 2.3.par. vis. 13. c. I 3. Et videtur mihi vera fetetia,& expiessa apud D.TLO.
516쪽
s o 2 In lib. I. de Interpretatione,
I .par.quaest. 38.art. .ad I. bi de enunciatione mεtali sic loquimr: Non qualiscunque multitudo inrellectutim compositionem eausae, sed multitudo illoνum intellectuum, quorum unum attribuitur alteri. Per multitudinem namque intellectuum, multitudinem conceptuum intelligit: ex quibus intellectum componere ait, enunciationem mentalem iudicatam per attributionem unius ad alterum. Probatur etiam ratione Primo:Quia intellectus efficit enuncia-3 Ftionem mentalem iudicatam , per attributionem unius ad alteram : hoc cst,amrmando unum de altero , vel negando illud de eo. Sed attribuere unum alteri, ab co diuerso : dicit multiplicitatem:ergo cum id quod attribuitur alteri in propositione mentali, sit conceptus attributus alteri conceptui uicut in propositione vocali est una vox attributa alteri z sic propositio mentalis, non est minus composita qualitas,quam vocali S. Secundo : Voces significant res mediis conceptibus : ergo propositio vocalis est signum propositionis mentalis: sed illa non est una vox simplex . sed composita ex multis:ergo neque propositio mentalis erit unus simplex conceptus, vel qualitas, sed ex multis conceptibus praedicati, subiecti,& copulae composita. Quod praesertim verum est, ac necessarium,ubi praedicatum , & subiectum. sola ratione distinguuntur: ut in propositione identica : quam repugnat intellectum essicere,nisi ea distinguendo , quae a parte rei non sunt distincta:haec autem distinguere non pσtest: nisi perplures conceptus ea intelligat,& Vnum eorum alteri attribuat: ergo repugnat talem enunciationem mentalem , esse unum simplicem conceptum,vel unam simplicem qualitatem. Ad argu.alterius sententiae:Concessa maiore . distinguenda est minor, quia ex duplici conceptu simplici diuerso,clicere tertium etiam simplicem , repraesentantem plura , quae repraesentabantur
per illa: duobus modis intelligi potest. Primo per modum simplicis e pressioni nita,ut uno illo conceptu exprimatur, quidquid perplures repraesentabatur.Secundo , 'er attributionem, O composivio nam uniu eum altero. EGprimo modo, fieri potest a phantasia , &intellectu nostro: sed secundo modo fieri repugnat equia componere unum cum altero,dicit multiplicitatem conceptuum :& cum
sic fieri debeat per iudicium, quo constituitur enuntiatio mentalis , non potest per unum conceptum fieri:sed necessariis per plures,ex quibus enunciatio mentalis componatur.& propterea non potest sisse e nunciatio mentalis conceptus simplex , aut simplex qualitas:sed composita ex pluribus conceptibus,& qualitatibus.Ιnδngelis vero , simplex conceptus , & simplex qualitas est : quia non iudicant componendo unum cum altero : vel unum alteri attribuendo : sed uno simplici conceptu exprimendo utrumque. ΜQdus autem iste, pugnat eum imperscinione nostii intes lectus:
517쪽
non intelligentis,nisi componendo & diuidendo.
AEn diuisio enunriatianti in offirmativam, se negat tuamst generis inspeeus,vel analogi in analogata. P Rima opinio est Alexandri;quem citat D.Tho. cap. praesenti, asserentis esse diuisionem analus, in analogata , quam iἡquuntur etiam Philoponus, i .lib. Poster. cap. 1ι. Aspasius, & Burana, I. lib. Priorum,cap. i.Probat ux hac ratione: Analogum est; quod de no membro dicitur per prius;& de alio per posterius : sed enunciatio dicitur per prius de assiimatiua ; & per posterius de negati-ua:ergo analogum est respectu earum : N ita diuisio erit analogi in analogata. Probatur minor. Primo ex Arist. cap. praesenti, ubi sic ait: Fkautem una prima oratio enuntiativa, alfirmario : deinde nerigatio. Probatur etiam ratione : Quia affirmatio dicit compositionem, negatio diuisionem : compositio autem prior est diuisione. Praeterea , affirmatio dicit formam positivam , qua priuat negMtio : forma vero prior caetriuatione. Et tandem nugatio cadit supra affirmationem : cum propositio negativa non sit aliud, quam affirmativa, addita negatione:illa igitur prior est,posterior
Secunda opinio est Soti,i. lib. Summularum,asserentis, a firmarienem CD negationem esse diuersm qualitates munriationis: & cum , qualitas sit accidens;diuidetur en unciatio in assirmativam,& negativam; tanquam subiectum in diuersa accidentia. Probatur hoc argu. Accidens est quod potest adesse , & abesse subiecto , praetexcorruptioncm eius:sed affirmatio,& negatio, ita se habent respectu enunciationis:ergo sunt accidentia eius. Probaturnii notaquia nunciatio eadem pcrmanens secundum essentiam,transit de assisematiua in negat illam; ut haec eadem,Petrus currit, sit negatim addita negatione, Petrus non currit.
Tertia pinio est communi siquod diuisio enunciationis sit generis in species;ita Porphyrius,Ammonius BoEtius Simplicius,D. Tho Louani et .Suesan. Lemosius,& Tolet.cap .praesenti.Et haec est probabilior,& tenenda. Probatur primo: Quia essentia enunciationis, ut se perius prObauimus,consistit in eo quod est attribuere unum alteri aut enunciare de illo: sed hoc fit per affirmationem , & negationem : ergo istae sunt differentiae essentiales, diuidentes enunciationem. Erit ergo diuisio generis in species. Secund6:Enunciatio assirmativa.& negatiua,conueniunt in ratione communi enunciationis : quae de utraque praedicatur: nam vera est haee ; Enunciatio amrmativa est enunciatio et est enunMatio negatiua , elh enunciatio , est aeque vera quae distin-
518쪽
ciationis,vel propria passio eius:sed enunciatio simplex,& composita onueniunt uni uoce in eo quod est significare verum,aut falsum: nam enuntiatio composita ,simpliciter est vera aut falsa;sicut simplex : ergo conueniunt etiam uni uoce in ratione communi enuntiationis,tanquam species sub genere. Secunda opinio quorundam modernorum ; asserit diuisionem hanc esse,Subiecti in aetidentia. Probatur hoc arg. Quod magis, α minus compositum; lum differunt ex hoc accidentaliter : ut paries a tota domo:& enunciatio omnino simplex, ab ea, quae componitur ex parie subiecti, ex alia simplici enunciatione , ut haec: homo est inm, ent propositio solum disrt accidentaliter ab illa; h mo est alb- : quia magis composita est : sed enunciatio composita solum differt a simplici, penes magis, & minus compositum: quia simplex,solum componitur ex subiecto, praedicato ,& cop
la:composita vero, ex his quidem remote: proxime vero ex mul tis enuntiationibus simplicibus: ergo solum distinguuntur accidentaliter.
Tertia opinio est communis : Quod haec diuisio sit analogi manalogata. Ita Boetius, Ammonius, Suesanus, Toletus c. praesenti. D.ΤhOm.opusc. 48. cap. 6.& moderni plures. videturque nobis probabilior , & magis conformis doctrinae Arist. qui enuntiationem simplicem vocavir unam,propter unum signincatum:&ideo Vnam simpliciter: compositam vero unam coniunctione , quod est , esse unam secundum quid: & ideo secundum quid enuntiationem Probatur id ratione. Prim5 quia ratio formalis enunciationi ut superius probauimus consistit in enunciando unum de altero: sedc nunciatio composita , non enunciat unum de altero : quia non
componitur proximῆ ex subiecto & praedicato; sed solum dicitur
en unciatio ratione simplicium;ex quibus constat, coniunctione unitis:& solum ratione earum significat veritatem, aut falsitatem: ergo ratio formalis enunciationis.conuenit per se primδ simplici, compositae vero solum per participationem ,& attributionem ad illam quod est analogico conuenire. Secundor una species non componicur formaliter ex altera, limceL materialiter componi non repugnet: sed composita enuncia tio componitur ex simplicibus formaliter: hoc est , inquantur e nunciant unum de altero . ec inquantum veritatem etiam simplicem habent: cum quolibet hollum ab eis sublato non consistat enunciatio composita ergo non possunt esse species enuncia tionis r sed erunt analogata eius , contra primam opinionem. Item probatur contra secundam , quod non disserant solum accitan taliter: quia digerunt per modum formalem , δέ essentia-Jm qui in simplici est enuuciativus, in osmposita vero non: sed
519쪽
sos In liki .de Interpretatione,
forma eius potius consistit in unione simplicium , aut enunciati, uarum: ergo differunt essentialiter: quare diuisio non potest esse subiecti in accidentia : sed erit analogi in analogata: ut probaubmus aduersus secundam opinionem.
Ad cuius arg.Respondendum est:& ad primum: Concesso antecedente,neganda est consequentia:& ratio esti quia ratio enunciationis,est longe perfectior oratione:quam non potest per se attingere composita enunciatio: sed solum per participationem simplicis;quamuis per se,& simpliciter, possit attingcre rationem Orationis. Et licet simile exemplum non facile mustilatur in entibus naturalibus : quia eorum natura non est ita variabilist inuenitur tamen in eisdem rebus artificialibus ab intellectu factismam species,& individuum uni uoce conueniunt sub genere relationis r rionis. tanquam species eius: sub genere tamen inferiori, relationis
praedicabilitatis, non conueniunt nisi analogice:quia individuum non attingit perfectionem eius:ctim non praedicetur, nisi improprie de se ipso.Itaque ratio inferior, adeo perfecta esse potest : &ratio superior,adeo imperfecta 'γt non per se, aut non univoce eam possit participare:sed solum per attributionem,ad aliud membrum perfectius;cum quo in genere superiori,valde imperfectiori, unia uoce conueniebat:& hoc satis est,ut non sit bona consequentia ita arguentis: haec duo conueniunt uni uoce in praedicato superiori: ergo etiam in praedicato inferiori. γAd secundum neganda est minor:quod enunciatio simplex , de composita conueniant univoce in eo:quod est verum , vel falsum significare,nam hoc solum conuenit compositae per participationem simplicis:quare negandum est etiam, quod sit vera, vel falsi simpliciter. Ad arg. secundae opinionis,neganda est etiam minotiquod ensi-ciatio simplex,& composita solum differant penes magis & minus compositum ; nam differunt per diuersos modos formales enunciationis:quia simplex habet modum formalem enunciandi: composita vero non habet per se modum enunciandi, unde nec
per se en unciat: sed solum per participationem simplicis: per se vexo solum habet modum coniunctionis enunciatiuarum : & ideo essentialiter sunt diuersae.
CApite quinto, agit Aristotel. de modis optositionum , inter
enunciationes repertis. Quod caput non a nobis exponendum quia de oppostione propositionum,& modis omnibus eius, satis disputant Summulist ,regulas eorum ex hoc capite,atque ex lib.
520쪽
lib. 2. huius operis deducentes: quare non putamus necessarium hae in parte eas repetere.
De Oppositione,& veritate enunciationum de futuro eontingenti. TEX. ARIS TOTE LI S.
In his ergo qua fiunt, se qua facta sum , necesse eβ affirmationem, O
negationem veram esse , velfalsam .dcc. Breuis expositio textus., TNtentum Arist.c. praesenti est , ostendere regulam propositi μ' Inum contradictoriarum, suae est talis:Si una est vera,altera ne cessario debet esse falsamon esse veram eodem modo in propositionibus singularibus, de futuro contingenti:quemadmodum Vexa ut in propositionibus materiae necessariae, & remotae, atquCetiam in propositionibus contingentibus de subiecto uniuersali. Diuiditur autem e. hoc in duas partes, nam in prima proposita quaestione & soluta,duplici ratione probat propriam sententiam. In 1. Vero,duplicem distinctionem necessari circa res & propositiones tradit.
Egerat Arist. ca. praecedenti, sub finem,de natura contradicti nis, aut oppositionis in propositionibus repertae I dixeratque necessariam esse conditionem contradictoriarum enunciationum, Ut si una sit determinate vera, altera determinate si falsa. Cap. vero praesenti,proponit hanc quaest. videlicet: An haerenditio cor eradictoriarum vera sit non setiam in ρνοpositionibus materia necus ri4, o remora , sed etiam materia remingeritis.Loquitur autem non de contingenti raro, quale est fodientem inuenire thesaurum: nec de contingente frequenter,quale est hominem noctu cuba et sed de contingente ad utrumlibet: hoc est ad utramque partem, quod aeque potest esse, & non esie : ut Petrum peccare, Vel h
Et praesupponit tanquam certum. Primo, veram esse regulam n omnibus propositionibus materiae necessariae , & remotae, siue uniuersales sint,seu singularesmam si determinate verum est, Pe xrum esse hominem:determinate est falsum,Petrum non esse h minem:& si determinate verum est, omnem Ieonem non esse I pidem:determinate est falsum qucid aliquis leo sit lapis. Secundo Praesupponit tIquam cerium, veram quoque esse regulam in propositionibus contingentibus de subiecto uniuersali: nam si de-xprminate verum est, hominem esse album : determinate est falsum, nullum hominem erit album. Tertium quoque cerrum esse
