Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

551쪽

contradicto ita consequentis falsi , eiusdem malae consequetitiae. Vndc sequitur, vol bonum csse syllogi sinum, quarti modi huius figurae . vel dari duas contradictorias simul veras. Caeteri autem modi huius dispositionis inutiles sunt:& tales probari possunt per termino in quibus omni R in quibus nulli. CAPUT VI., T E X. ARISTOTELIS.

Si autem eadem,hoc qu1dem Omur illuu υero nulli ines,vel ambo omni, vel nulli figuram quιdem huiu, mo-

INtentum huius capitis est,explicare naturam tertia figura Dim-ditur autem in duas partes. In prima de ξnit de explicat tertiam figura medium atque extremitates, quom6do sint in ea disposi- ita. In secunda:Modos utiles,qui in ea fieri possunt,enumerat,inutilibus exclusis. In prima paric Tertia,inquit Aura fit, quando tres remini sie disponuntur,ut medium in utraque pramissa subiectum si .malis vero ex-stremit morari tum maioris,ct minor pradieatum minorin sed necesse est,ut maior propositio semηer sit uniuersalis,& concluso semperparticularis,ideo medium sic definit:Medium autem in hae dico , de quo ambo pradiωntur.Id est, de quo praedicantur an bae extreRitates.Extremitates vero esse ait,quae praedicantur, sed maiorcin lon- . . gius esse a medio,quia semper praedicatur,tam in praeiarisiis,quam' in conclusione, Medium vero semper subi icitur, ideo quasi dissimiles & oppositas rationes habent: ac propterea hanc exciem ita vietem longius esse dicitur a medio. Minor vero extromitas linquit propius,hoc est,quae magis accedit ad medi mii cum saltem in cone Iunone sit subiectum , sicut medium in utraque praenusia. Nullum autem syllogismum perfectum fieri in hac figula docet; quia omnes indigent reductione ad primam , ut appa Icant necessarii. Ita secunda partecapitis enumerat modos utiles,qui in hac figu- in effici possunt, inutilib. exclusis. Primus igitur modus emcitur; Quando utraque pramissa est uniuersalir affirmarsua : ut si dicamus: omnis homo est vivens , Omnis homo est animal , ergo Aliquod animal est vivens Et vocatur modus iste Darapti.R cducitur autem ad tertium modum primae figurae per totam conuersionem minoris in partem,hoc modo omnis homo est v lucus Aliquod animal est homo:ergo Aliquod animal est vivens. secundus modus fit -2nando ma- ιIi univcrsalis negatiua , ct

minor Disiligo Cooste

552쪽

s o In liba.de Priori resolutione, p.c.

minor vnruersalis Urmativa : & vocatur Felapton, atque est taliLNullum animal est lapis Omne animal est vivens: ergo aliquod vivens non est lapis. Reducitur autem ad quartum modum primae tigurae, per solam conuersionem minoris in partem , hoc modo. Nullum animal est lapis .Αliquod vivens est animal ergo aliquod vivens non est lapis. Terrius modus fit, ando musior propositio est parti laris Urmativa. minor uniuessalis negativa:σ dicitur Di amis.Ut si dicamus, Aliquod animal est corpus:Omne animal est vivens:ergo aliquod vivens est corpus Reducitur autem ad tertium modum primae fi-garae , per conueIsionem maioris , & transmutationem praemissarum. Ita , Ut maior conuersa fiat minor, idque per conuersionem simplicem conclusionis,& ex minori,fiat maior, hoc modo.Omne

animal est vivens,aliquod corpus est animal ergo aliquod eorpus est vivens.Quartus modus fit:.2uando maior est uniuersalis Q riua. Θ minor parsiolaris etiam affirmativa: ut si dicamus : Omne animal est vivens; atquod animal est corpus. ergo aliquod corpus

est vivens & voeatur Datisi Reducitur autem ad teritum modum

primae figurae, per solam conuersionem simplicem minoris : hoc modo:Omne animal est vivens: Aliquod eorpus est animat: ergo aliquod corpus est vivens. Quintus modus fit, Fbando maiον es panisularis affirmativa minor uniuersalis Umatiua: ut si die mus: Aliquod animal non est lapis: omne animal est vivens:elcialiquod vivens non est lapis. Et vocatur Bee-do, qui non potest

deduei ad modos primae figurae ostensiue,sie ut alij, sed solum perimpossibile, secundum regulas huius reductiopis hoc modo: m- ne vivens est lapis: Omne animal est vivens: ergo omne animal. est lapis., Sextus modus fit;Quando maior est uniuersalis negans, & minor particularis affirmans,ut in hoc exemplo:Nullum animal est lapis:Aliquod animal est vivens, ergo aliquod vivens non est I pis e & vocatur Ferisen, qui reducitur ad quartum modum primae figurae, per solam conuersionem simplicem minoris, hoe modo: Nullum animal est lapis: Aliquod vivens est animat:ergo aliquod

animal non est lapis. Per has aurem reductiones ad modos pibmae figurae,probatur euidenter, xtiles a bonos esse omnes syllogismos secundae ac tertiae figurae. Solum autem usi sumus reductione ostensiva:quia breuis est.Reduinionem vero per impossibile,ranqRam longiorem ad Summulas remittendam censemus, ubi iuuenes in ea frequenter exercentur e & propterea non est necessarium hac in parte eam repetere. Ex tribus figuris . resultant quatuordecim tantum modi utiles, sequentibus dictionibus igni ucati, quarum quaelibet significat suum modum : x quatuor pAmae signincant quatuor modos primae figurae:quatuor sequen-

553쪽

In lib. I .de Priori resolutione, p.6. 3 4

tes, signis ant quatuor alios secundae figurae.sex vero ultimae, lex alios tertiae figurae.Dictiones vero istae sunt: Ea ara,Celarent,Da'rij, Ferio. Cesare,Camestres,Festino, Baroeo Darapti, Felapion, Disamis.

Datisi , Bocardo , Feribon. Quinque enim alij imperfecti primae rigurae, non sunt constituti ab A ristotele, sed post eum ab aliis ad .diti.

Traditur ars inueniendi medium,ad eanseundos Idillogismos, ct probandum quodlibet genus propositionum.

DE hac arte agit Arist.cap. 13. huius primi lib. ubi quod ex se

obscurum est,obscurius multo fecit,utens elementis,aut literis,nihil significantibus pio mediis inueniendis. Nos vero eam interminis significantibus,nobisque familiatibus atque etiam verbis minimὸ obseuris,breuiter explicabimus tanquam fundamentum Praesupponentes , proprium officium medij in syllogismo : quod non est aliud quam uni re,aut disiungere extremitates, uni re quidem in syllogismo affirmativo, seu praedicatiuo: qui componitur ex propositionibus assirmat tuis:disiungere vero,in syllogi imo negativo,hoc est costante aliqua pro possiti ne negativa.Et ratio huius distinctionis est manifesta : quia per syllogi sinum affirmativum probanda est propositio amrmativa, in qua aliquod praedicatum unitur alicui subiecto:medium autem ad uniendum terminos accedere debet. In syllogismo vero negatiuo , probanda est propositio negativa, in qua praedicatum negatur de subiecto:quod est leparari ab eo:medium vero, ad aliqua separanda , tale debet esse;vt disiungat ea,non ut uniat. utrumque ergo officium conuenit medio, respectu di uersorum syllogismorum,& diuersarum propositionum probandarum. Ex quibus sequuntur din regulae uniuersales Prima, Ak proban

dam propositionem affirmativam quameumque quarendum esse medium quo extrema eius hoc est piaedicatum, & subiectum uni antur.Aὰ probandam vero quamlibet negatiuam,medium potiti quil π dum quod ea disiungat. Sed ut particulares regulas .quas Arist. tradit intelligamus. liud fundamentum debet praesupponi,nempe, inc dium comparatum ad extremitates quas uni re aut separare debet, triplex esse, Anteeadens, nsequens,= Extraneum. Medium Antecedens illud dicitur,ex quo aliqua,vel utraque extremitas sequitur: ut homo, respectu risibilis. Medium consequens , quod ex una , vel ex Vtraque extremitate,sequitur. Medium denique extraneum , quod alteri, vel utrique extremitati repugnat:vt lapis respectu animali larque etiam viventis.

Ex quo insertur, Primo ; Quod ad probandam piopositionem

quamlibet assi resaliuam,quaerendum sit medium antecedens , Vel consequens, respectia unius, aut utriusque extremitatis : ad probandam

554쪽

3 a In lib. I . de Priori resolutione, p. s.

bandam vero propositionem negatiuam, non est quaerendum medium antecedcus neque consequens,sed extraneum. Secundo sequitur ; Ad 'probandam quamlibet propositionem oblatam .considerandum elle, quonam modo se habeant praedicatum & subiectum eius ; nam si unum conueniat alteri, per medium antecedcus,vcl consequens probanda est: si vero ei repugnet, per medium extraneum. Supponimus autem propositionem probandam,veram este debere,aut probabilem ; vel quod talis existimetur: nam ad probandum propositiones falsas ut tales, nec medium dari potest, neque ars ulla illud inueniendi. His suppositis,quatuor regulas tradit Aristoteles ubi supra , ad concludenda quatuor genera propositionum, sub quibus comprehenduntur omnes aliae. Prima regula est, Ad inferendam uniuersalem affirmativam tale medium quaerendum est,quod sit consequens respectu subiecti,& antecedens respectu praedicati, v.g. ad inferendam hanc propositionem; omnis nomo est substantia , assumendum erit animal,quod est consequens ad hominem,& antecedens respectu substantiae,& syllogismus fiet hoc modo in Barbara Omne animal est substantia: Omnis homo est animal , ergo Omnis

homo est substantia. -

Secunda regula; Ad inferendam parti larem affirmativam, σει- mendum cst medium , quod sit antecedens respectu subiecti, &praedicati eius , quae sunt extremitates r ut ad inferendum hanc, Aliquod animal est substantia latami ubet homo,ex quo utrumque sequitur:& fiet hoc modo in Darapii: Omnis homo est substantia: Omnis homo est animat: ergo Aliquod animal est sub

stantia. . . l

Tertia regula:m inferendum uniuersalem negatiuam,atamendum est medium , quod sit consequens respectu subiecti, extraneum respectu praedicati: ut ad probandam nanc;Nullus homo est Iapis,a sumendum est animat:& sic probatur in Cesare. Nullus lapis est animat: Omnis homo est animal r ergo Nullus homo est lapis. Quarta regula: Ad concludendam particularem negativam , a Tu mendum est medium, quod sit antecedens ad subiectum dc extraneum, respectu praedicati,ut ad concludendam hanc, Aliquod animal non est lapis, assumendum est: Homo:& ita concludetur, in

Festino: Nullus homo est lapis: Aliquis homo est animal ergo Aliquod animal non est lapis.

Finis huius operis.

555쪽

COMMENTARII IN

DUOS LIBROS ARISTOTELIS

Amilvii , leti resolutione , una cum dubiis,& quaestionibus hac tempestate agitari solitis.

PRO OE M l V M TOTIUS OPERIS. v M officium Dialecticae sit dirigere opera rationi sola oc est,disponere illa , atque ordinare, in diuisiones, definitiones propositiones & syllogismos,caeterasque V Q argumentationes, iuxta triplicem operationem intelia lectus dirigendam,diuiditur haec scientia ab omnibus.Ita ut prima ars eius censeatur illa,quV primam operationem, nempe appreensioneni simpliciu ordinat,naturam eius sic explicans; ut sciamus ea apprehendere,Vt oportet, ad efficiendam compos monem: iuod pertinet ad secundam operationem intellectus, ita diriget am; ut per illam sciamus ex simplicibus iam apprehensis , compositionem constituere, nempe diuisionem,definitionem.& argumentationem, per debitam namque conmuctionem horum instiumentorum,directa,atque ordinata censetur opetatio.Tertiam vero dirigit logica , dum ex eisdem compostionibus argumentationem conti ituit Nam in argumentatione, iuxta regulas Dialecticae constituta, ordinata censetur tertia operatio intellectus, cuius officium est, unum ex alio colluere. Prima igitur pars Dia. lecticae , sunt praedicamenta , ex simplicibus ordinaris constituta. Praedicabilia vero , non tam primam partem confli u re censentur, quam praeambulum quoddam esse , ad primam partem praedi

camentorum.

Secunda pars Dialecticae , est opus de interpretatione , in quo traduntur regulae constituendi propositioncm , icu eminciationem. Ad tertiana vero partena pertinent libri priorum, in quibus agitur de syllogismo in communi, libri posteriorum topicorum ,& elenchorum, in quibus de syllogismis in speciali agitur:

nempe, demonstrativo, topico , seu probabili, atque sopli istico. Et hac ratione habemus totam hanc scientiam in tres partes di uisam:perquam tres operationes intellectus diriguntur. ordinan. tur . perficiuntur. Ad cuius pomeniam partem p rtinere duos istos libros.de Posteriori analysi . aut resolutione , quos nunc interpretandos suscipimus , ex eadem diuisione efficitur inani -

556쪽

s In lib. Lde Posteriori resoIutione,Proaem. stu qua supposita,ad scopum huius operis, quod subiectum, vel

obiectum vocant loculis subiiciendum veniamus. νο nam sit subiectum,υel obiectum huius veris' PRO eodem iam accipiuntur, subicctum, cuius notitiam tradit scientia,demonstrando proprietates,aut passiones eius,& obiectum,circa quod,quasi circa scopum , versatur consideratio eius. Quaerimus ergo primo,stuodnam sit subiectum , vel obiectum huius Posteriainstea partis Praesupponendae autem sunt conditiones obiecti,in 6.quaest. prooemiali a nobis traditae. , Prima opinio teneti. Esse modum sciendi,ut eomprehendit non so- Ilum demonstrationc sed etiam definitionem.Ιmo hane princi- aliter:ita commentator, Alexander,& Theophrastus,in prooemio uius operis:quos sequuntur nonnulli ex modernis.

Et probatur hae ratione: Quia definitio est principale instrumentum scientiae:ergo per se pertinet ad Dialethicam, docentem instrumenta omnia sciendi facere : sed in nulla alia parte docet Aristoteles modum essiciendi definitionem,nisi in his libris: ergo ad eos pertinet per se,de definitione agere,quare ad eius obiectum simul cum demonstratione pertinebit. Probatur minor,quia in libris Topicorum,& si quae est alia pars Dialecticae, in qua aliquid . de definitione agatur, non de modo eam essiciendi agitur , sed supponendo eam iam constitutam in his liba is, examinatur e

dema

' Secunda opinio est communis,& vera,quod sola demonstratio. Θ 4non modus sciendi,eommunis dexmnstratiant,ae definitioni si obiectum huius veris Sie Thom. Albertus magnus, Caiet. Sotus, Tolctus, Mercatus, & omnes fere moderni interpretes. Probatur testimonio Aristot qui statim in principio primi eapitis, omnem doctrinam,omnemque disciplinam,ex praeexistenti cognitione fieri docet, & probat:quod potissimum fundamentum est totius arsis de-haonstrativae Ex quo cognoscimus,assensum conclusionis, ex notitia principiorum generari: quod est naturam demonstrationis intelligere.

Probatur deinde raelone : Ruia illud est obiectum alicuius veris, cuius partes essentiales traduntur in eo , cuius natura explicatur,& cuius passiones probantur: sed haec omnia praestantur in his horis, de sola demonstratione.& non de modo iciendi communi : ut in discursu eorum est manifestum : efgo. Nam si de definitione agitur quod concedimus non ut de alio modo sciendi, a demonstratione distincto , sed tanquam de parte eius essentiali agitur: quia potissimum principium ei is est : ergo sola demonstratio est obiectum, Sc non aliquid aliud commune demonstrationi,& dei tutioni.

557쪽

In lib. Lde Posteriori resolutione, Prosem. 34s

Et ex hoc soluitur argum .contrariae Opinionis cui omnia con cedenda sunt,sed ex concessione eorum,solum habetur: quod per se in his libris agatur de definitione , tanquam de parte essentiali demonstrationis , non vero tanquam de alio modo sciendi diset in clo. Vnde qui asterit demonstrationem solam esse obiectum, non excludi definitionem, sed eam comprehendit non tanquam sub aliquo praedicato communi, sed ut pars comprehenditur sub

toto. dc consequenter sub consderatioRe eius. Digniorem esse hane partem Dralectica eateris omnibuχ ostenditur.

Cum notum sit,scientiam ex obiecto sumere dignitatem,colligitur opus hoc dighius, atque perfectius e sie, caeteris partibus dialecticae: quod sic probo Notitia simplicium, de quibus agit prima pars dialecticae,ordinatur ad compositioncm , tanquam ad finem, de qua agitur in secunda parte:& compositio , ad syllogismum eode ordinatur modo : ergo sicut compositio,est perfectior simplicibus,pari ratione syllogismus erit perfectior compositione.& eisdem simplicibus:sed inter syllogismos,perfectissima est demonstratio , ad quam ordinantur, quaecunque tractantur in hac scientia,tanquam ad potissimum insitumentum,per quod generatus icientia: ergo opus hoc quati finis est aliarum partium di akcticae:& ideo dignius erit caeteris omnibus. Sed contra hoe est arn dissicite:Quia libri de priori resolutione,agunt de forma syllogismi,boc c si, de figura, & modo, in quo debet constitui; caeteri vero libri, de materia eiusdem , nempe libri de posteriori resolutione , de materia necessaria , ex qua constat demonstratio libri Topicorum,de materia probabili : ex qua conficitur hilogismus Dialecticus , libri Elcnchorum , de materia apparenti: ex qua conficitur syllogismus pseudographus, aut deceptorius: sed forma cum sit ael us, est perfectior materia, quae est potentia:ergo libri Priorum, sunt pars nobilior Dialecticae,quam libri Posteriorum,Topicorum , & Flenchorum. Probatur consequentia : quia sicut scientia totalis sumit suam dignit tem ex dignitate obiecti totalis: ita quaelibet pars scientiae,ex obiecto partiali sibi proprio. Vnde sequitur i, falsum esse quod dicimus, bos libros posteriorum, esse nobiliωrem partem totius Dialemcae. Hoc argum . concludit, aduersus plures , qui tenent hoc opus solum agere de materia necessaria syllogismi:& pet hanc diffingui a libris Ptiorum , agentibus de forma syllogistica: de a libris Topicorum. & Elenchorum , agentibus de matcria probabili 3capparenti. Ideo dicendum est ; noc opus , non solum de materia syllogismi agere: sed etiam de forma. Sed forma syllogismi duplex est, generica, A specifica. Forma genetica est dispositio M m

558쪽

in modo & figura. Forma vero specifica, ex modo speciali eoncludendi unum ex alio, sumitur,quod sic probo : Forma generi casyllogismi, sum Hur,ex modo inferendi conclusioneni ex praemiis sis, dispositis in modo, & figura: ergo specialis modus insciendi conclusionem ex praemissis erit specialis forma syllogil mi : sed demonstratio , de qua agitur in hoc opere . tanquam de proprio obiecto,continet non solum dispositionem,in modo,& figura sed etiam specialem modum inferendi conclusionem ex praemissis: nempe tanquam effectum ex causa per se,& propria,aut tanquam causam ex essectu proprio & per se : ergo continet formam specialem,& perfectistimam syllogismi.

Secundo probatur: Quia demonstratio generat scientiannsyl- glogismus vero probabilis opinionem : at isti duo effectus , sunt specie distincti: ergo duo isti syllogismit, nempe demonstrativus, & probabilis , qui lunt causae per se eorundem esse fluum, distinguuntur specie. Et distinctio specifica, non est per materiam, sed per formam : ergo distinguuntur per formam. Non per formam Vtique coramunem: quae est dispositio in modo , & figura .' cum haec sit generica, & utrique communis : ergo per formam specialem:& non solum per materiam. Itaque tenendum est : quod prater communem formam , ct genericam θllogismi , ex modo, ct figura desumptam ; datur duplex θη-

masperia is . ex mo speetali concludenda desumpta , per quam diseringuuntur θεeie demeninatio , ct filogi us Dialecticus, seu probabilis. Forma specialis demonstrationis est,modus concludendi euidenter effectum per se ex caula;vel causam per se ex effectu: modus vero concludendi syllogismi probabilis ; non est euidens, sed probabilis. itaque in mod & figura conueniunt;sed in modo speciali inferendi conclusionem ex praemissis, dispositis in modo , & figura. , disti rguuntur : quia modus concludendi demonstrationis euidens, & necessarius est. Modus vero concludendi syllogismi Dialectici. non est euidens , aut necessarius , sed probabilis & cum ille modus sit per feetissimus, perfectissima species syllogismi erit Demonstratio. Exemplo esse possunt duo

isti syllogismi, Omne animal diligit sibi simiter sed omnis homo est animal smile alteri homini: ergo omnis homo diligit alterum homi ncm. EN Omne animal rationale , est risibi er Omnis homo est animal rationale : ergo Umnis stomo est risibilis. Nam cum uterque sic constitutus in primo modo primae figurae; secundus concludit cui denter: quia concluso eius sequitur ex praemissis , tanquam estellus proprius , & per se, ex sua causa. Nam risibilitas, proprius effectus, necessarius, & per se rationalitatis est , cum qua conuertitur. Nihilominus primus syllogismus non concludit euidenter i sed solum probabiliter: quia conci u

559쪽

In lib. t Me Posteriori reflutione, Pronem. I T

eonesusio eius non sequitur ex praemissis,tanquam effectus necessarius, aut per se: led tanqua essectus quasi contingens.Na licet similitudo inclinet ad dilectionem,tamen non tanq am ad effectum necessarium, sed liberum i & qui saepe impeditur aliis rationibus: Syllogismus vero Sophiificus d stingvitur specie ab utroque:quia peccat in forma: non enim habet debitam dispolitionem in modo, 8c figura dicet videatur habere : quare nec habet veram formam, sed ibium apparentem.' Ad arg. igitur.Negandum est antecedens quod opus hoc solum agat de materia syllogismi agit enim etiam de forma non commaui,aut generica ,de qua agunt libri Priorum,sed de specifiea:&perfectissima quidem , ut pote ex perfect is limo modo euidenter coneludendi desumpta,& ex hoc habet, quod sit nobilissima pars

totius Dialecticae ad quain ordinantur caetera o innes, ton quam ad finem. Sed deceptio eorum,qui falso putant agere de sola materia, occasionem sum p sit ex hoc:quod modus ille perfectissimus , euidenter inferendi conclusionem ex praemistis non reperitur,nisi in propositionibus in materia necessaria constitutis: unde verum est,

opus hoc agere,de materia nec ellaria syllogismi: sed falsum,quod agat de sola materia,sed praecipuE,de forma speciali,& perfectis

sima

Finia huius ορενω, ct titulus seu in eriptio e us explicatur.

io J Inis huius operis nobdissimus est : quia naturale desiderium

hominis: ve es rationalis , ρ scit. Ab ipso enim rationalis natura hominis procedit,naturale desiderium sciendi. hoc est, cognoscendi effectus per causas , aut causas per effectus: ut docuit expressε Arist. i. lib. Met in principio dicens: omnes h 'mines tura seire desiderant & ad hoc desiderium adimplendum ordinatur opus hoc . de natura demonstrationis agens: quae est potissimum instrumentum sciendi: ut patet ex eius definitione , tradita ab Arist. cap. x. huius i. lib. in hunc modum : Demonstratios styuisemus faciens scire. inscribitur vero , de posteriori re tolutione. Quem titulum ut intelligamus , utraque particula cius ex- plicanda est:nempe; Resolutio . & Post/νior. Resolutio vero alicuius

rei duplex est , P bilia, seu realis, . Logica, aut rationalis. Physica refotutis,est di s solutio aut destructio realis rei tui dum equus moritur,dicitur resolui in materiam : dc dum domus destruitur , dissolui , aut resolui eam diei mus , in ligna , lapides & terram ex quibus construsta fuit. Lη 'ea vero , seu rationalis resolutio, non est destructio ; sed perfectio rei. Consistit enim, in quo iam examine singularium pirtium , ex quibus res est constituta: quo examine ostenditur. singulas eius paries taleq esse, quales esse debent , secundum praecepta illius artis, per quam constructa est

560쪽

s 8 In lib.1. de Posteriori resolutioneaProarm.

Vt dum examinamus partes definitionis, iuxta regulas definiendi traditas a Dialectica ostendentes proprio genere,ed propria differentia constare ; dicimur resoluere definitioncm. iniod patet idem essu , ac ostendere perfectam cste. Resoluere igitur demonstrationein, non erit aliud , quam partes , hoc est principia, seu

miniisas eius examinare : dum scilicet ostenduntur non utcunque verae, sed etiam necessariae csse , & per se , atque immediarata ita ut cognitis terminis,sine ullo argumento, quo probentur, cis assentiatur intellectus, vel certe, per euidentes demonstrationen reducantur usque ad prima principia,ex sola notitia terminorum euidentiamisi enim uno,aut altero modo cognoscat quis,esse per se euidentia,nec veram demonstrationem habebit, nec scientiam

conclusionis, sed syllogismum , Dialecticam & opinionem.Vt

Aristo t. docet cap. 1. huius i.lib. his verbis r Exprimis autem imaemonstrabilibus , quoniam nen fetet non habens demonstrationem ipsorum. Res fit manifesta hac demonstratione. Omne animal rationale est risibile: Omnis homo est animal rationale : ergo Omnis homo est lisbilis: cuius minor est propositio, per se nota, aut immediata : cum in ea praedicetur definitio de suo definito, sine ullo medio,vel argumento probante, sola per se immediatὸ conis

ueniat definito e ita ut statim ad significationem terminorum cognoscit intellectus,iudicet esse veram. Hoc est enim esse principium immediatum , aut per se notum. Caeterum maior non est per se nota: quia risibilitas non conuenit homini immediatε; sed media alia passione,priori,nempe admiratione. Demonstranda igitur est ; ut intellectus certo, atque euidenter cognoscat esse

Veram. Demonstratur vero per admirationem , pro medio at

sumptam,hoc modo. Omne admirativum est risibile: Omnis i O- i imo est admirativus: ergo Omnis homo est risibilis. Sed adhuc demonstratio haec non sussicit: quia licet maior praemi sta sit imumediata; in qua praedicatur una passio immediata de alia , nempe risi hi litas de admiratione , quae sine ullo medio ex ea sequitur: minor tamen in qua praedicatur admiratio de homine , non est immediata: quia admiratio non sequitur ex rationalitate per se immediate,icci media a: ia passione priori,nempe capacitate disci-ylinae. Quare ut cognoscat intellectus esse cerram & euidentem.

scire debet eam dei nonstrare , per capacitatem disciplinae sum .ptam pro medio : hoc modo : Quidquid est capax disti plina, est admiruiuum : Omnis homo est capax disciplinae , ergo Ο mnis homo est admirati uu . Porro linc demonstratio perie- fissima est et quia conliat praemissis immediatis. aut per se euidentibus,atque indc monstrabilibus: talis est enim maior, in qua una passio immedia a praedicatur de alia , nempe admiratio de sapaei

SEARCH

MENU NAVIGATION