Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

561쪽

In lib. I . de Posteriori resolutione Imaem. 349

capacitate disciplinae,qua mediate,sequitur ex rationalitate.Talis eth ctiam minor,in qua prima passio,qiue Immediate sequitur el- sentiam .praedicatur de definitiona. explicante eandem citentiam: α ad h.inc demostrationem reducta est prima, quae non esset vera demonstratio,nili ad eam reduceretur per veras demonstrationes. Quod si aliquis nesciat eam ita reducere,non ei it in cius intellectu demonstratio vera sed syllogismus probabilismec habebit per

eam scientiam conclusionis;sed opinionem. Et haec reductio , est resolutio logica, rationalis,quia per eam examinantur parteε demonstrationis,& probantur euidenter tales esse quales cile debent, secundum rigulas huius artis : hoc est secundum desinitionem eiusdem deni nil rationis tradendam in x.cap. huius lib quae prima regula est totius artis,& scientiae.Et tandem: quia in hoc opere docetur modus iste resoluendi dena onstrationem,per reductio. nem praemissarum usque ad prima principia per se nota,aut inde-monsi labi lia ideo inscribitur de resolutione.

I Sed quia demonstratio duplici forma constat lut iam diximus)communi,aut generica ex modo,& figura desumpta,& speciali desumpta ex modo ciscludendi:duobus modis resoluitur: nempe, 9-cundum formam eommunem,cyaae examinatur, & probatur per illa principia, Diti de omni. Sc Diei de nullo: & etiam secundum formam Decialem quam resolutionem modo ostendimus: &. resolutio secundum formam geneticam, prior est resolutione secundum formam specifica quia uniuersaliora sunt priora.& genus est prius species deo libri agentes de syllogismo in communi, appellantur de priori resolutione ,hoc est,de resolutione syllogismi, secundum

formam genericam,quae prior est. Hoc vero opus,docens resolue-

tu syllogisti tum secundum formam specialem , quae est post elior, inscribitur de posteriori resolutione. Sed contra noc est argum. Quia in his libris non solum docet Arist. resoluere demonstrationem, usque ad prima principia , sed' etiam componere illam ex talibus praemissis,& partibus: & prius est demonstrationem componere,quam eam resoluere:quia resolutio est quas examen conlpositionis: ergo de compositione potius tanquam de prima , quam de resolutione debcnt appellari. 3 Respondeo , omissis aliis solutionibus: concesso antecedente,sed negata consequentia. quia licet de compositione per se tractctur,& prior sit, resolutio tamen est perfectior:quia est quas forma, dc anima compositionis,per quam constat euidenter, factam esse se. cundum regulas artis , & ideo bonam esse : & deinon stration ς mcompositam esse exactam,firmam,& stabilem atque geneiatiuam scientiae. Ex quibus sequitur, non esse distinguendam resolutionem rationis in Logicam , & Mathema iram : ut disting .m Toletus , in

562쪽

s s o In lib. i .de Posteriori resolutione, Prosem.

prooemio huius operis , q. x. quia si resolutio certa sit, per veras demostrationes fieri debet. Omnis autem resolutio facta per demonstrationes, est logica:quia ad solam logicam pertinet eam docere. QiIocirca solum potest appellari Mathematica, in quantum ad hanc scientiam applicatur, sicut etiam potest appellari Physica, aut Metaphysica , ut applicatur ad has scientias. Nam licet omnis scientia resoluat suas conclusiones,& demonst rationes , usque ad prima principia tamen modum resoluendi per veras demonstratione si a Dialectica accipit, cuius proprium est id docere. Explisatur quam lorum obtinere debeat opus hoe,interearreas partes Dialectica.

QVidam ut Villalpandeus in prooemio lib.de priori resoluti ε

rum. θ pistoriorum: & ideo eundem locum esse eoncedendum his lib.& illis. Alij vero, ut Philoponus,& Avicem, Divinctum tracta rum osse dicunt,tamen libros Topicorum eollocant immediate,postlib.Priorumc hoc vero opus statim post lib.Topicorum. Verum communis sententia,duo asserit. Primum: opus haedistinctum esse a lib. priorum. Quia in eo agitur de syllogismo secundum formam specialem in lib vero priorum,de eodem,secundum formam communem tractatur, & considerationes istae diuersae sunt, ideo ad distinctos pertinent tractatus Sceundum e Hos libras immediate post libros pri rum,o ante libros Topicorum Elenchoνum esse eoilaeandos: ita D.Tlio, in prooemio huius operis, Albert.Mag. .

derni omnes,in hoc prooemio:& ratio est manifesta. Quia in libris priorum, agitur de syllogismo in genere, sub qua consideratione prior e st,quam secundum suas species,de quibns agitur in caeterisi ibris: ergo libris priorum debetur primus locus,respectu aliorum, Iin quibus agitur de syllogismo:sed inter species syllogismi,perfectissima est demonstratio ide qua agit hoc opust Sc ex consequenti prima:ergo statim post lib priorum coIlocari debet. Euare dicatur iudicativa hae pars posterioristiea,pars

SEd quaeri tandem solet in hoe prooemio, Quare hae pars Diatio

'lea ἐi atur Iussi arma'Cud omissis aliis opinionibus: Respondeo, ex doctrina D Thom. in hoe prooemio posita. rationem rei huius esse : quia iudicium intellectus factum de veritate rei, e stquςdam sententia:& perfectum iudicium,non quaecunque sententia ab intellectu prolata,sed firma, atque certar firmam autem , &certam

563쪽

In lib. t .de Posteriori resolui. Proaem. 3 F

certam sententiam , non potest ferre intellectus, nisi firmiter , Mcerto adhaereat alteri parti contradictionis. Hoc autem consequitur per demonstrationem: cuius non solum premissae , sed etiam conclusio ex eis deducta , certa atque euidens est : ut docuitis Arist. lib L. capi. dicens : Oportet scientem simpliciter a credulitate

impermutabilem esse. Merito ergo dicitur haec pars posterioristicatu licat tua: quia in ea docetur modus certum iudicium ferendi, de veritare propositionum : quod persectissimum quid est Patavero Topica non vocatur iudicativa, quia per syllogismum Topicum non fertur iudicium certum de coitelusione ted probabiletant lim. Inuentiva vero dicitur,quia ad inuentionem lut bene D. Tlaom. inquiti non requiritur certitudo . quamuis loca ipsa inuenta, per certam demonstrationem probentur in parte Topica , in quantum pars est logicae docentis. Per Topicam quoque cadem logica docci, in caeteris scientiis , loca ad inuenire , ad eruenda argumenta probabilia. Itaque quaelibet pars Dialecticae,

habet aliquid inuentionis , Sc aliquid etiam iudici j Sed iudicare, quasi per conuenit huic operi posterioristico, caeteris vero per participationem eius ,& inuenire loca argumentorum probabilium,eodem modo conuenit parti Topicae, & caetexis ex eius participationeadeo pars posterioristica, vocatur Iudieatiua.Topica Vero Inuentiva:quia ab eo quod principale est, vel Uincipalius conuenit,sumitur appellatio. Modus praee ondi-diuisio totiu operis. ' Irca modum procedendi: An defini mis ae diuid nilo proce

dat Arist. υel etiam demon8randa , non omnes conueni 'nt.

Sed Venetus cap. i. huius operis. assit mat diuisionibus. ac definitionibus vii Aristo. in discursu huius operis , non demonstratiOnibus:quod probari potest testimonio Aristo.qui in i . c. I. lib.duis pliei definitione definit demonstrationem. Et etiam hoc argum. Arist in hoc opere , agit de demonstratione r ergo non procedit demorastiando. Probatur consequentia , quia si per demonstratio ries procederer, daretur processus in infinitum : & idein probaretur per seipsum. Probatur consequentia. quia si per demonstra tionem probaretur natura demonstrationis : ergo natura illius demonstrationis:qua uteretur, esset probanda per aliam demonstrationem;& ita in infinitum Et si per demonstrationem probaretur natura demonstrationis,illa eadem demonstratio, per quam probaretur, seipsam probaret . cum sit vera demonstratio : Vel ignotum per ignotius, chim ante demonstrationem , per qua pro batur natura demonstrationis, non sit illa demonstratio cognita. o Duo tamen dicenda sunt in hac re. Primo : Omnem scientiam vi omnem partem scientia, ut plurimum pro euὰr finiendo. Quia

564쪽

ue uer In lib. r . de Posteriori resolui.Prooem.

necesse est proprium obiectum in principio definire: ut definitio eius assumi possit,tanquam medium ad probandas passiones de illo:& ideo in hoc opere non sic procedit Aristot. demonstrando, quin etiam procedat definiendo.Secundo dicendum est : Pr prium modum procedendi huires operis, esse per demonstrationem, ut in L.& io. cap. pluribusque aliis ostenditur, in quibus demonstrationibus utitur Aristo. ad ostendendam naturam demonstrationis , & proprietates eius,& de hoc nemo potest dubitare. Ad argu. vero : negan/um est in conuenientia illa sequimam assisnata prius definitione demonstrationis , iam per illam cognoscitur natura cuius cunque demonstrationis r etiam illius , quae postea adducitur adprobandum aliquid de demonstratione.Nec tamen demonstratio, quae adducitur,indiget alia, per quam probetur: sed seipsam probat , diuersa ratione: quia in quantum conuenit cum caeteris de monstrationibus in natura communi demonstrationis , explicata

per definitionem .est id,de quo aliquid probatur:& in quantum est medium,per quod probatur, est id, quo aliquid de natura eadem communi probatur: non vero de qua id probatur. Diuersa autem ratione esse id ,de quo aliquid probatur,& id, quo illud idem probatur,non est in conueniens : quia definitio, per quam explicatur natura communis definitionis,seipsam explicat diuersa ratione:vt

notum est.

Generalis diuiso totius operis est in duos libros:In quorum Primo,de natura demon Irationis,ct panibus eius agit Aristo. In Secundo: De modo connituendi desinit onem:quae potissimum medium est eiusdem demonstrationis: particularis autem diuisio,cuiuscunque

TE x. ARISTO T. Omnis doctrina.omnisque disti lina intellectiva, ex ρ exissenti fit cognitione.&c., Areuis expositio textus.

P Rimus hic liber,de posteriori resolutione , in tres partes diui- rditur.In prima, docet Aristo. Demonstrationem esse. In secunda: Quid sit demonstratio, st quibue partibus tonster. In tertia: sualis sit, hoc est,quas habeat passiones,aut proprietates. Intentum stilus capitis , Ruod actualis rerum noritia, atque scientia.υere sit in nobis:= ex alia notitia priori generetur Habet autem duas partes, in quarum prima , tradit Aristotel. uniuersalem quandam propositionem , praedictam veritatem continentem:

eamquc probat in omni genere intellectualis cognitionis In secunda

565쪽

In lib. i. de Posteriori ressolutione, Cay. I. F s s

cunda quor. 8 quae sint praecognitiones,& de quibus habeantur. Duo versabantur erroies in scholis tepore Arist. eista alui uionem sciantia. Primus, Herae liti, & Craiylli antiquorum l 'hilosophorum: qui non distinguentes notitiam intellectivam a lensitiua, nec putantes aliquid esse in rebus uniuersiale, sed solum singularia sensibilia quae in continuo motu, dc fluxu sunt , consequenter asserebant, nec dari scientiam de rebus, nec dari polle : quia scientia si effet possibilis, de uniuersalibus, atque perpetuis deberet

esse.

x Secundus error. fuit Plato' is, ut testatur idem Arist. i. & 7. lib. Meta. concedentis quidem scientiam,non tamen de nouo acquisitam. sed a principio habitam, hoc modo : ut dum materia, ex qua generatur homo,disponitur ab agente naturali, statim per impre Diionem atque virtutem idear hominis separatae, infundatur anima, plena speciebus rerum omnium:per quas pollet scire omnia : λ- tum quod non exeat in actum cognoscendi, propter impedimentum corporis & quasi ligamentum sensuum,quousque tale impedimentum exercitatione tollatur: quo sublato cognoscere incipiat anima non ca,quae prius ignorabat, sed quae a principio cognouerat. impedita tamen fuerat ab actuali consideratione eorum r& ideo ita se habuit ae si obliuioni tradidisset, quae prius cognouerat. Vnde inferebat Plato,Scire no Irum esse, quasi reministentiam

qu udam eorum,qua prius cognruimus. Quod hoc argumen. probabat, in quodam dialogo de scientia, & virtute qui vocatur Menon, a Menone persona quadam eiusdem appellationis in eo introducta.Dum homo vult aliquid scire: aut scire vult id,quod iam scicis bat, vel quod nesciebat: primum est i inpossibile , quia nemo scire Vult ea,quae iam cognoscit. Nec minus impossibile est secundum, quod scire velit id quod ignorati nam sicut frustra aliquis quaereret hominem, quem non nouit: quia etiam si illum inueniat, cognoscere non poterit: ita frustra quaereret aliquis scientiam eius: quod non cognouit,quia non poterit illud cognoscere etiam si ei sese offerat.Necessie est ergo dicere , quod ea velimus scire , quae prius cognoscebamus:sed quasi obliuioni tradidimus:& ideo non de nouo sed quasi per quandam reminiscentiam illud modo cognoscimus.

i Aduersus hos duos errores, proponit Aristo. hanc propositionem uniuersalem: Omnis doebinA,omniserve dictiplina. intelle critia, exprε exissenti sit emetitione. Cuius sensus est 1 Omne iudicium intel Iectus non ex sola notitia terminorum habitum , sed aliquo me dio aut ratiocinatione acquisitum. sue pio pria industria, aut labore, ita ut doctrina appelletur: siue a magisto acceptum : & ideo disciplina vocatum fit. hoc est, vere datu aduersus Heraclitum,&fit de nouo: ita ut res per illud cognita, non fuerit cognita prius

566쪽

sed simpliciter ignorata,aduersus Platonem.Hanc veritatem uniuersalem, probat Arist. in triplici genere cognitionis. In Scientifica quidem certissima,qualis est ea quae habetur per Mathematicas disciplinas, in quibus euidens est , iudicium ac notitiam conclusionis fieri ex notitia praemissatum prius habita. Et eodem modo in caeteris ,rtibus , non solium liberalibus, sed etiam mecnanicis in quibus visum semper cognoscitur , ex notitia alterius prius habita , quousque peruenitur ad primum principium illius artis, no per aliud sed per se notu ,hoc est. ex sola notitia terminorum.

Probat deinde in cognitione probabili, quae habetur per syllogitariim Dialecticum, cuius coclusio cognoscitur ex notitia probabili praemi siarum. vel euidenti, per consequentiam probabilε,aut per inductionem: in qua ex notitia singulariu , fit experimentum, quod est iudicium uniuersale. Probat tandem in Rhetoricis argum sitationibus, quae sunt Enthymema,& Exemplum mam Enthymema , est quali syllogismus truncatus, cui deficit maior vel minor, subintellecta tainen ab arguente:& iudicium conclusionis fit ex iudicio alterius praemissae prius habito Exemplum vero procedit , ex uno singulari ad aliud per similitudinem : & ideo notitia unius habetur,ex notitia alterius prius habita. In secunda part.cap .agit Arist. de Praecognoscendis,& Praecox 4nitis. Nam si notitia conclusionis debet fieri ex praeexistenti cognitione , necesse est explicare,quae,& quot sint praecognoscenda,& de quibus:ut ex eis haberi po ssit notitia conclusionis r Duo ait esse praecognoscεda,aut duas esse praecognitiones ad notitia conclusionis necessarias, An sit,ct Quid sit. T ria autem e Te, de quibus habendae sunt praecognitiones,nempe Subrectum, P lio, is Principium,3c haec appellatur praecognita Subiectum est illud,de quo est scientia, vel scientifica conclusio Principia .sunt praemissae demonstrationis ex quibus infertur conclusio Pasia est,quae demonstr turde subiecto in coclusione.Exempla ponit Arist. in Mathematicis disciplinis; sed nos ea asseremus in rebus nobis notioribus hoc modo:Vt habeamus euidentem notitiam huius conclusionis; omnis homo est risibilis necesse est,duo praecognoscamus, An sit,& quid sit:& de tribus quidem,nepe, de subiecto circa quod versatur conclusio,quod est homo: de principiis , quae sunt praemissae

istae,per quas demostratur, nempe . Omne animal rationale est risbile:& omnis komo est animal rationale: 8c de passione demonstrata de illo. quae est ii sibilitas. Non est tamen Labenda utraque praecognitio de singulis: sd de subiecto tan tum: de principiis vero,prima nempe .an sint. hoc est, an sint vera: le pastione vero, secundum , nempe , quid sit, hoc est , quid nomen significet: nam quod sit probatur in conclusione: id est , quod insit subiecto:quia cum sit accidens non habet aliud esse, quam subiecto inesse

567쪽

His explicatis respondet Arist. in fine cap. ad arg. Platonis,Di Deinguendo maiorem. nam dum interrogatur: An qui vult scire aliquid, velit scire,quod sciebat prius, vel quod ignorabat: Respondendum esse ait, non velle scire,quod simpliciter sciebat: nee quod omnino ignorabat:sed quod ignorabat formaliter atque simplici tersciebat tamen virtualiter,& secundum quid, hoc est: non in se, sed in alio prius cognito et in quo virtualiter continetur. Gratia exempli, dum volo scire, An homo sit capax disciplinae volo se ire, id quod non iciebam actu, dc formaliter, sed solum virtualiter , in illis duabus praemissis prius cognitis. Omne animal rationale est capax disciplinae.& omnis homo est animal rationale: in quibus notitia eius virtualiter continetur: & ideo dum infertur ex eis, cognosci potest:quia non prorsus ignorabatur, sed virtualiter saltem cognoscebatur:& per illationem,cognoscitur formaliter.

salii propositio Aristotelis. PRius quam diuersas sententias proponamus, paucis expi canda est propositio Aristo t. in qua per dominam , ct disciplinam, idem asserim intειδ.ctin signis tum qui, ut propria industria acquiritur, vel ut a magistro procedit doctrina dieitur: ut vero a discipulo accep us,disciplina Deinde per cognitionem intellectivam. non quodlibet iudicium intellectus sgnificatur, sed illud solum, quod per aliquod medium, vel ratiocinationem habet urinam si ex lola cognitione terminorum habeatur, certum est non fieri ex alio iudicio intellectus:quamuis fiat ex notitia apprehensiva terminorum & significationis eorum. Alioqui,s ex alis iudicio fieret, daretur processus in infinitum. Sensus igitur propositionis est, Omne iudicium intellectus , per aliquod medium , vel ratiocinationem habitum fit ex alio, Labito etiam per ratiocinationem;vel ex solanositi a terminorum ita ut tandem ad aliud per se notum aut sine medio habitum reducatur. Iste est sensus propositionis de qua inquititur, An de omni, is sola cognitione intellectiva aecipiatur, o an

vera cirEt prima opinio tenet; Non si 'λm in fictimiis , sed etiam in opi

huius cap in solutione ad primam confirmationem a. arg. probat id. uia utraque gcneratur ex aliquo principio euidenti,per probabilens aut ineuidentem consequentiam : opinio quidem. dum se argumentamur : Coi pus spliaeticum , aut perfectὸ rotundum, tangit aliud corpus perfect E planum in puncto: ergo datur Pu . um

568쪽

In lib.1se Posteriori resolutione, p. I. Russi F FT

cognoscit Angelus , effectum habere csse a cauta , & propter camesie:sed ex parte cognitionis , non est verum : quia cum cognitio cauiae & effectus sit eadem , non est verουm , quod cognitio via lussat ex cognitione alterius:hGc enim distinctionem cognitionum dicit, quae non reperitur in Deo, nec in Angulis. rcipectu causae, Meffectus. hi quod de scientia Angulorum dicimus, codem modo intelligendum est de icientia intuta primi l'aientis, quam habuiti principio, quo factus est a Dς - . . . c . . Io I ' ill imatione vero: Conccdinius, quod cognitio In Ierioris Angeli fiat ex praeexistenti cognitione si perioris: ptopositio tamen Arist. intelligitur in eodem inici lectu,non in diuellis. Secunda conclusio. In vivionibus non semper est vernnriquod una cognitio fiat ex alia; via merit prima opinio: M ,ο um ea qua habetur pre di*ur um. Proba ur haec Conclusio Quia opinio non Lolum habetur per ducursum, ex proposia trime euidenti, sed dantur etiam opiniones per se notae; hoc cst , per se probabiles: sicut principia scientiarum per se cuidentia : & in eis non habetur una cognitio ex alia sed ex sola notitia terminorum. Vt haec propolita o , Mater

dili init filium suum . per se est probabilis: & non quia colli

gitur ex alia,sed sola signi hcagione terminorum habita , necessario iudieat intellectus este probabilem : ergo in his opini ibus, non fit cognitio ex praeexisteti alia cognitione, verum hoc ipsum ex profesto explicabitur in cap. 16. huius lib. I i aertia conclusio: Assensuffiihmmamaaronsit ex pra exiHenti cognitione. Probatur haec etiam,contra Sotum : Quia formalis,& proxima ratio assentie di in fide est testimoni uni fide digni,pcr quam rationem distinguitur ab opinione. Huius eii ini assensus. vel habetur ex sola notitia terminorum; vel colligitur. cx alio assensu euidenti, per consequentiam probabilem:cigo alienius fidei, non fit ex alto,nec perdiscursum,ied ex solo testimonio habetur sine di Dcursu quare non fit ex praeexistenti cognitione. h. t quod de fide humana dicimus,eodem modo intelligendum cst, de fide diuina,

& de reuelationibus Prophetalum . 'd arg. vero primae opinionis: Respondeo Assensum Opinionis,

habitum per illum discursunt, fieti ex praei xistenti cognitionc , sed no omnem affensam opinionis habere discursvntive probauimus:& ideo non semper fieri ex praeexistenti cognitione. Quod vero assensus fidei humanae fiat per illuni discussum negamus. immediate quippe habetur ex testi inonio fide digni:alias si fieret pcr illum discursum,opinio esset non fides humana. Ex his tribus conclusionibus. sequitur, propositionem Aristotelis uniuersaliter esse vetam . in omni scientia, humano more.

Requisia,& in opinione quae habetur per discursum tantum. Et ideo sensum eius hune esse, Omna iudicium intellectus , per usων-

569쪽

Ium habitum, iue euidens sit. υel probabita , fleri ex paexistenti aliquo

iudacio intellectus .ex siola notitia terminorism habito: vel etiam per discursum, reducibili tamen ad iudicium aliud ex sola notitia termi- notum habe ndum.

An vi subiecto sit prasiunonenda actualis exissentia. DVas praecognitiones assignauit Arist. nempe , An res H, MaeMidsit, de utramque habendam esse docuit de subiecto vel obiecto,circa quod versatur scientia, eg huius ratio est manifesta: quia si subiectum non habet esse , neque habebit e sientiam , aut quidditatem:& ideo nec proprias passiones quae de illo probentur inscientia Nec denique habebit definitionem quidditatiuam, petquam probentur:quare si non sit,non potorii esse obiectum scie tiae.Esse autem ut modo loquimur, non est aliud,quam existentia in rerum natura. Sed haec duobus uioclis habetur, Adiu quidem, dum res existit extra suas causas: vel Potentia. um non est extra illas, sed in virtute earum,a quibus produci potest.De existentia autem subiecti possibili nemo dubitat,quin lit necessario praesupponenda:quia si non possit ullo modo eam habere , reputabitur ensimpossibile, sicut Chimaera:quare non poterit de illo haberi scientia. Ideo sollim quaerimus de existentia actuali An necesse sit vi subiecto praeognostere , quod actu sis in rerum natura,vi de illo habιatur frientia vet sius ias ρνεμρponere,quod eam possit habere. 'Et prima opinio affirmat ; Necessauum esse,quρέ de subiecto p - , , sunmatur actualis existentiamon quam semper habeat, sed saltem

temporibus a natura statutis: ut de rosa,acta non existente, habetur scientia in hyeme : quia praecognoscunus illam habituram

tempore veris. Si vero eam suo tempore non esset habitura, non

posset de ea haberi scientia. Ita Caiet. cap. praesenti , & Toletus, quaest. unica ad s. Et probatur testimonio Arist. id expresse afferentis,lib. x. huius

operis,textu g. his verbis: θu rere autem avia est,non habentis ut ιodes,nihil est quarere Quasi dicat, non esse quaerendam definitionem eius, quod non habet existentiam : quia non poterit iti ueniri: de ideo nec poterit esse obiectum iciei uiae. Probatur etiam ratione: Quia ab eo quod re, est, vel non est, propositio dicitur vera, vel Dil : id est ab eo quod actu existit: vel non existit: ergo actualis existentia subiecti, temporibus saltem, quibus eam accipere potest a cauiis naturalibus fundamentum est omnium veritatum,quae de illo possunt cognosci in scientiarquare necessatio erit de illo praecognoscenda Secunda opinio est opposita; Quod non sit necessario praecognoscenda actualis existentia subiecti,temporibus etiam a natura statut is:

570쪽

statutis: sed licet eam nunquam habeat, nec habiturum sit, polle habeti scientiam de illo, si piaecognoscatur, quod eam habe Ic pot-st. Ita bot. quae . i de praecognitis, ubi docet quod dum Arist. ait de subiecto praecognolcendum e se An sit, hunc senium tenet, id est, An sit verum ens habens salieni csic posti tali in tuis causis. Ratio huius sentcntiae si Quia sunt cit subiectum habete esse postibile in suis causis: ut veram habeat dc finitionem , ve atque passiones: quae de illo possint probari in scientia: eigo thfficit hoc de illo praecognoscerC. Nostra lententia duabus conclusioitibus explicat ut Prima cst, Intransera raιio De Νtia , non petit acitialem existentiam rubs cti : iii. o non es nec stario pracognoscenda de illo , 'od bustitit prator, oscere ea i- flentiam ρο ibilum. Probatur hoc argum. Scientia ex propria natura est perpetua,& circa obiectum nocessarium , & serpetuum d bet versari: sed actualis existentia, nec sempcr conuenit subiecto, nec necessario , sed modo quodam contingenti, cum passini res eam amittant,dum corrumpuntur: ergo non habetur scientia de subiecto; ut actu existente etiam statutis temporibus. Nec erit ne cessario praecognoscenda actualis eius existentia, sed sustici et pret- cognoscere possibilem. Haec est contra Caiet. i s secunda conclusio , Vt habeatuν scientia de aliquo subiecto a ne-bii , imperfecte eognostentibin , necesse est quod habuerit aliquando actuulem existentiam, non quocunque tempore a natura stMuto , sed πιι semel. Haec ex parte est contra utramque Opinionem. Et probatur hac ratione. Imperfecta nostra cognitio habetur per selhS: ergo non possumus habere scientiam de aliquo obiecto; niti per aliquem sensum illud percipiamus: sed sensus non percipiunt, nisi Ies actu existentes: ergo necesse cst obiectum aliquando habuisse actualem existentiam ; ut notitia eius seientifica ad intellectum perueniat mediis sensbus. Quod vero in temporibus natura statutis, eam habeat, necessarium non est: cum possit per eam , quam semel habuit, modo scientifico a nobis cognosci. utramque conclusonem nostram tenet Ferrar. I . lib. contra gentes,Cap. 66.

Testimonium vero Aristo t. pro sementia Caici. adductum, deesse possibili intelligendum estί quod sussicit; ut quid ditas cius inueniatur. Vel .s de actuali intelligitur, de modo quo a nobis acquiritur scientia, loquitur in eo Arist. non de scientia secundum rationem intrinsecam. Ad argum .vero eiusdem sententiae; Distinguendum est antecedens: Nam ab eo,quod res est, vel non est, id est, ab eius existentia possibili accipitur veritas propositionis scientificae: non ab actuali:& illa est fundamentum sussiciens veritatum totius scientiae. 'Argum. vero pro sententia Soti; Concedendum est: quia solum

probat. sum cete existentiam possibilem subiecti praecognoscerea fl

SEARCH

MENU NAVIGATION