장음표시 사용
591쪽
3 8o In lib. i .de Posteriori resolutione, P. 2.q. I.
Procedat ex primis,& ex immediatis,aut indemonstrabilibus,idesnes . cum idem sit principia demonstrationis esse prima, & esse immediata,aut indemonstrabilia:ergo aliquod horum verborum superfluum est. Nihilominus definitionem hanc bonam esse ita probo r Bona definitio est δεν quams scienter expliemur natura definiti, σ das inguitur . eaιeνis: sed haec duo praestat haec definitio demonstrationis , explicans naturam demonstrationis . & eam distinguens a caeteris arsumentationibus: exact a igitur censenda est. Probatur minoriquia haec definitio explicat partes , ex quibus demonstratio constare debet,nempe praemissas veras, necessarias:& quae sint verae causae, & per se conclusionis: dc quae se disponantur , ut ex eis euidenter inferatur conclusio. Et demonstratio ex his constituta , essentialiter distinguitur ab alus speciebus argumentationis, cum quibus conuenit in genere remoto argumentaticinis, &eum syllogismo dialectico in senere syllogismi: quod genus subintelligitur,absque dubio ab Arist.nee necessarium fuit illud expresse in definitione ponere: quia & in libris Priorum proxime antecedentibus, syllogismum definierat: & in prima definitione eiusdem demonstrationis, praesenti capite tradita , eundem syllogismum expresse posuit pro genere . dicens; Demonstrationem esse Duodimum sitientialem, aut faeientem sciri. mare secunda definitio his verbis debet assignarit Demonstratio est ollogismus proredens
ex veris , primis, on immediatis, notioribus . prioribus, ea seque eon- elusionis: ita ut per syllogismum, conueniat in genere immediato ccum dialectico e & per eandem particulam , censeantur separatae ab ea caeterae argumentationes , atque etiam syllogismus sophia
sicus qui dum peccat in forma , non est syllogismus simpliciter: sed secundum quid : & ideo non conuenit cum demonstratione in syllogismo , tanquam in genere : sed solum analogice: & ob
eam causam sic censetur separatus: Per caeteras ver G particulas
definitionis, distinguitur demonstratio a syllogismo Dialectico, qui ex aliis valde diuersis procedit, ut in Topicis dicetur Et ex his manet explicata definitio demonstrationis. Et solutum pri
Ad secundum:Neganda est minor quod in hae definitione ali- 'quod verbum sit superuacaneum : quia licet quaedam eandem rem significent, singula tamen diuersam rationem eiussiem rei significant: quod satis est, ut nullum sit superfluum : Vt principia esse prima,& esse immediata; aut inde monstrabilia, diuersas rationes principiorum denotant. Principium namque, dicitur primum in ordine ad conclusionem : quae non est prima, sed a primo derivata. Immediatum vero , aut indemonstrabile , respectu alterius medij prioris , per quod demonstrari possit, quo
592쪽
In lib.i.de Posteriori resolutione, p. 2.q. 2. 1 8 I
caret. Prima quoque dicuntur principia, prupter dignitatem , α priora propter causalitatem. Causia denique duplicem habet di gnitatem,rcspectu effectus,& quod sit prior natura illo , & quodiit notior: & licet una sequatur ex altera . ratione tamen distinguuntur.Quocirca nullum est verbum in definitione , quod non significet rationem ali8uam,vel di nitatem principiorum, distiniactam ab ea quam significat aliud:quod satis est , ut nullum sit su- petfluum. Imo necesse fuit omnia illa verba in definitione ponere: ut omnes rationes principiorum exprimerentur:& ratio atque dignitas demonstrationis explicatius traderetur. Unum tamen est notandum : quod dum dicitur demonstrationem procedere ex caussxper caesas,non solum intelliguntur illae,ex quibus realiter procedit effectus , sed quaecunque rationes priores aliis Nam de ente demonstrantur proprietates. aut passiones eius in Metaphysea, ut quod sit unum,uerum & bonum:α de Deo demonstramus, quod sit aeternus:quia est immutabilis: idque per veras demonstrationes:& tamen non potest esse vera causalitas, inter unum di alterum,cum nec sit distinistio ex natura rei: verum sussicit piloritas rationis,quam intellectus noster inter ea ponit, ad veram de-m onstrationem.
Lustruplex sit propositio p r se nota , an omnis immediata appetianda per se nota. CIrin definitionem dc diuisionem propositionis per se notae,
non videntur eodem modo sentire D. I h.& Scotus: atque ex consequenti, nec sectatores utriusque. Nam D Th de veritatem
nit propositionem per se notam . Propositio per se nota εν , euius pra- diea/um ineluditur in ratione intrinseca bubiecti: ut homo est ani-1ο mal. Deinde diuidit primo propositionem per se notam e in eam qua est per se nata seundum siuam naturam, is non quoad nos : Θm eam , que e fit per se nota, etiam quoad nos. Per se nota ex natura sua, non quoad nos est illa, cuius praedicatum vere est intrinsecum respectu subiecti,sed nos id ignoramus:& talis erit illa,in qua definitio nobis ignota praedicatur de suo definito. Perse nota vero ex natura sua is quoad nos, erit illa, cuius praedicatum vere est subi isto intrinsecum, dc a nobis cognoscitur: ut homo est animal rationale.
Seeundo diuidit ptopositionem per se notam ex natura sua, α quoad nos in unam muta termini omnibus patent St tales sunt, principia uniuersalissima, ut quodlibet est , vel non est & totum est maius sua parte. Et in Aliam, euius termini non omnibus fiunt mania
593쪽
1 8 1 In lib. t . de Posteriori resplutione, p.r. iussi. 2.
circumscriptive. Hanc definitione propositionis per se notae, cum
denti,q. 2. ad 9.dc plures alij. Secunda opinio Scoti,opposita est . quia nec definitio ei placet. nec diuisiones recipit sed aliam definitionem ipse assignat, prolixam fatis,& obscuram, his verbis: Propositio per se nota,qua ex t minis propriis, qui sunt aliq/id eius vi sunt eius, hoc est,υt sic concepti
non propter aliquid aliud,quod sit extra terminos proprios,habet euidentem veritatem. Ut omne totum est maius sua parte:& talem ait esse omnem propositionem, per se notam:& ideo non osse diuidendam
illis diuisionibus,traditis a D. Thom. Ex qua definitione colligit, distinctam esse propositionem , in ιδ qua praedicatur prima passio de definitione: ut animal rationale,est capax disciplinae:& in qua praedicatur de defitiito:vt homo est capax disciplinae,quod multis probat argumentis,putans serte contrarium hoc esse sententiae D. Thomae. Sed haec argumenta omit tenda sunt,quia id non negat D. Thom. ut videbimus. Scotum se
aduersus definitionem D.Tho sic arguunt. Primo: Multae sunt propositiones per se notae in Mathematicis scietiis, in quibus praedicatum non est de intrinseca ratione subiecti: ut totum est maius sua parte:& a quolibet puncto in quodlibet puninum , possumus lineam ducere. Et in Philosophia naturali, Motum esse,atque etiam Naturam esse: imo,& haec per se nota est: Animal rationale est capax disciplinae : Nix est alba: Corvus est niger; Et ex opposito , aliae sunt in quibus praedicatum est de intrinseca ratione subiecti:vt homo est substantia Animal est corpus:& tamen non sunt immediatae, quia inter praedicatum & subrilectum dantur alia praedicata melia , ut patet. Ergo definitio D. Thom ex utraque probatur insufficiens. Ses undo arguunt;Cotra diuisionem: tuta propositionem esse per I se notam,non cosistit in eo,quod termini eius a nobis cognoscantur,sed sollim in eo,quod ex se habeat euidentem veritate:& muruto minus consistit in eo , quod a solis sapientibus vel ab omnibus cognoscatur eius termini sed sol im in eo,quod per se sint cognoscibiles. Ergo diuisiones in per se notam ex natura sua:& quoad nos:& in per se notam sapientibus vel insipientibus, extra rati Mem propositionis per se notae sucit:& ideo admitti non debent. Tertio : Quia propositio per se nota est illa , quae ex propriis
conceptibus,a quocunque intellectu sermatis talis est : ergo omnis propositio per se nota,nobis etiam erit per se notar& ideo male diuiditur, in per se notam ex uattua sua,& quoad nos. Antecedens
594쪽
In lib. i . de Posteriori resolui. Cap. 2.qurest. 2. 383
probat quia vel formamus proprios conceptus eius,vel alios diuersos:si proprios, nobis erit per se notaui diuersos, no erit cadcin propositio, sed alia diuersa: ergo propositio per se nota; ex se cuilibet intellectui erit per se notam ulla ergo dabitur per se nota, ex natura tua,quae non ut ut iam per se uota,quoad nos. In li ac re, nostra sententia est . Propositionem perse notam , de Lniendam esse,ac Luιάιndam. vi Amst c. praesenti definiuit ac diuisiticius autem definitioni, ac diuisionibus magis esse conformem sententiam D. Tho.& communem, quam sententiam Scoti. Verba Arist. sic habent: Princqium demonstrationis, est pr positio immediata:immediata vero . qua non est alia prι . Quibus per prin-. cipium demonstrationis, intelligit propositione in per se notam: l illaec cnim sola principium vocari potest : nam quae mediata est
non principium, sed concluso vocatur.Sic ergo defini eda est pio- positio per se nota apud Arist. vi bicuis,clara,& uniuersalis sit de- si np itio. ero olitio pi r se nota est inter cuius pradii mum ρο subiectum et ncillum datur medium , per quod a priori posit demenstiari. i ta qui eskefinitione solum definitur propositio per se nota demonstratio- ni ,, aut demonstrati v autoc est. necessaria, quod Arist aperte significauit, dicens : Principium demorulosionis este proposetionem imme ' dιatam quod dicimus, ad excludendas taliquas propolitiones, qua cum vere accidentales sint,& ex contingente, & non demonstrix tiuae, ab aliquibus dicuntur ph r se notae, atque immediatae: ut ui est alba. superficies est colorata,& similes. i Ex. definitione autem sic irae uecta Colligitur primo omninconuerti pio positionem per se notam, & immediatam, atque udemonstrabalem:quia de utraque verum est, nullum cana habe
medium, per quod a priori possit demonstrari A priori autem dicimus: quia nil impedit , quominus propositio sit per se nota, ἐper effectum demonstretur: ut homo est amimal rationalem ostratur per illam. homo est risibilis : & nihilominus est per Ie nota quia non demonstratur a priori, sed a post ei tori: N. haec de . definitione propositionis per se notae. Hanc Aristot .diuisit quatuor diuisionibus i ex quibus; tres a suit cap. praesenti, quartam vero cap. 1 quenti. Prima in Dun rem & Posidionem Dignitatem vocavit uniuersalissimam , quae 3 ingreditur scientiam,vcl de monil rationem, scd quas funisam, tum est plurium, vel omnium scientiarum & demonstration hi ut quodlibet cst, vel non est: totum est maius sua patre, quae id dixit necessario debere cognosci ab his . qui aliquam scientia addiscere incipiunt Posiιiρnem vero,quae est propositio per se ata non tamen uniuersalis, nec etiam , quam cognotiere deh
595쪽
48 In lib. i.de Posteriori reflatione, Cap. 2. 7 2.
quae in ipsemet scientia traditur:& tales sunt omnes definitiones,& omnia principia propria particulatium scientiarum. Haec auiatem diuiso,eadem est cum secunda, quam tradit D. Tho. dicens, Propositionem per se notam unam esse, cuius termini omnibus patenta quales sunt uniuersalissimae,quas appellauit Aristo t. dignitates. Et in aliam,cuius termini non omnibus,sed sapientibus tantum sunt manifesti:& istae sunt,quas vocat Aristot. positiones
Secunda diuisione:eam diuisit in Pasitionem, suppositioneminit
ea quam versabitur quaestio sequens. Tertiam vero diuisionem,satis aperte insinuauit, dum notiora I sdiuisit in ea,Ωua sunt notiora natura quoad nos Ex hac enim diuisione sequitur, per se notum , aliud esse ex natura sua, & non quoad nos aliud vero ex natura sua,& quoad nos:& ex consequenti propositionem per se notam , eisiem modis diuidi ab Arist. Et probatur hoc arg Omnis definitio constituit propositionem per se notam,cum definitoc sed plures sunt definitiones nobis incognitae: ergo propositiones , quas constituere poseunt cui a suis dessnitis,
erunt ex natura sua per se notat, non tamen quoad nos: imo quae dem6strari,quoad nos,poter ut, a posteriori,per aliquem effectum.
Quartam denique diuisionem posuit c. seq. In per se neram ρο- 1 ε sitiae , cuius praedicatum positiuum , sine medio ἡemonstrativo
conuenit subiecto , & In per se natam negatiue , cuius praedicatum negativum, sine medio conuenit subiecto: tales sunt propositiones, in quibus unum praedicatum negatur de altero : ut Substantia non est Quantitas. Non tamen illae, in quibus particulare genus unius praedicamenti, aut una species negatur de alia ; vel de supremo genere alterius praedicamenti: ut Albedo non est Quantitas:Linea non est color: Habitus non est Numerus: quia istae possunt demonstrari per supremum genus alterius praedicamenti, negatum : ut Albedo non est quantitas: quia est qualitas: & qu litas non est quantitas.& linea non est color:quia non est qualitas.Et una species,vel unum genus negatur de altero: ut substantia non est quantitas: & homo non est equus.Negationes enim istae essentiales sunt: & ideo propositiones necessarias, atque demonstrativas ,& per se notas constituunt. verba Aristot. sunt: Sieus
quaiam principia sunt indemonstrabilia. Quod sis hoe illud , θ εῶ sis hae in illose γ quod non erit hae illud, ηιe quod sit hoe in illo:qu
Quod vero duae diuisiones a D.Thom. assignatae , sint conformes primae , ac tertiae diuisioni. designatis ab Aristot. vel potius quod sint eadem,probauimus iam. Restat igitur ostendere, quod eius definitio conformis sit definitioMi Aristot. a tiobis ex verbiSeius desumptae.Quod sc probari potest: Definitio D. Thom. est,
596쪽
In liba de Posteriori resio utisne, p. 2.quaest.2. 333
P opositio per se nota εμ ea, euius prateatum incl-ιιur in ratiotae intrinseca subiecti Sed propositio talis non habet medium , per quod pollit a priori demonstrari : ut probabitur ex solutionibus argumentorum Scoti,& aliorum ergo consona est definitioni Aristot Definitionem vero Scoti non reiicimus ex eo quod non possit reduci ad eandem:sed quia prolixa fatis est, atque Obscura. ut verba
Pro solutione primi arg. Duplici distinctione distinguendum
est praedicarum intrinsecum a rimo quidem, in Recto, aut in obliquo.Deinde, Secundum esse aut secundum causaluatem: & in Recto, nulla pars est praedicatum intrinsecum, respectu totius: quamuis secundum esse sit ei intrinseca sed in obliquo intrinsecum est: &hoc modo est propositio per se nota:Totum est maius sua parte. Praeterea, effectus per se , atque immediatus, non est intrinsecus causae sed intrinsecus est ordo causalitatis, inter causam proximam M per se,atque eius effechum & ex consequenti,effectus ipse quo. dam modo est praedicatum intrinsecum . respectu causae , ratione eiusdem ordinis intrinseci.Dum autem definst Dahom propositionem per se notam;cuius praedicatum est intrinsecum subiecto: quacumque ratione intrinsecum esse debere intelligit. Hoc est, aut secundum esse, aut secundum ordinem intrinsecum proximae causali tatis.1 8 Ex his respondetur ad arg.Negando antecedens quod aliqua sit propositio per se nota,cuius praedicatum non sit intrinsecum subiecto,aut secundum esse,aut secundum intrinsecum ordinem proximae causalitatinin recto,aut in obliquo: secundum se,aut secundum ordinem intrinsecum unius ad alterum. Et cum intrinsecussit ordo causali tatis,inter effectum& causam proximam,& per se, propositionem per se notam constituit, dum de causa praedic tuta cum sit intrinsecum praedicatum causae. si non ratione sui, ne tamen ratione ordinis intrinseci. Et si non in recto, bene tamen in
obliquo. Aliae autem praedicationes accidentales , s aliquo modo sint per se notae,non sunt propositiones demonstrativae:quia non sunt necessariae. D.Τhom.autem solum definit propositionem per se notam demonstrativam: ut de Aristot. etiam notum est , hanc tantum enm dessinisse Pro aliis denique propositionibus essentialibus , & mediatis, quas adducit idem irgum. alia distinctione utendum est,nempe, Medium esse duplex, Reate vel rationis, aut formale , , virtuale. Me-aium reali dieitur illud quod est re distincta a praedicato.& subiecto,inter quae ponitur medium: ut admirativum,est medium reale inter hominem,& risibile,& hoe etiam dicitur medium formale. Medium vero rationis est,quod solum ratione nostra distinguitur a
subiecto , de praedicato, & dieitur medium virtuale: quia secun
597쪽
1 86 In lib. 1 .de Poster. resolui.QF. a. quaest. 2.
dum rem,aut formam, non est distinctum ab extrentis,sed secundum nostrum inteli istum plurcs conceptus eiusdem rei coire iis pienterm virtute tamen, & quasi fundamcntaliter contentos in re
ipsa.Et quantum pertinet ad propol: tiones demonstrari uas, utrumque medium constituit pro positionem simpliciter media tam , &simpliciter demonstrabilem. Probatur ex A rist. qui concedit definitionem esse medium demonstrationis : atqui Definitio solum' potest esse medium rationis,& virtuale.
Vnde sequitur,omnes piopositiones,quae possunt demonstrari per definitionem praedicati aut subiecti ,esse simpliciter mediatas: ut sunt illae, in quibus prima passio praedicatur de definito , atque etiam de definitione: iuia illa potest demonstrari per definitionem subiecti ,haec vero per definitionem passionis,& etiam illa .in qua una passio praedicatur de alia; ut admirativum est risibile:& etiam
illae,quae assumuntur in aret. Sed communiter dicuntur immediatae,quia secundum rem tales sunt. Ad secundum Distinguendum est antecedens.Nam sicut notio- tra, vel minus nota dicuntur talia,& ex natura sua, ac etiam in ordine ad intellectum impersone cognoscentena sic etiam propositio per se nota, Sc licet per accides iit ad ratione propositionis per se notae secundum se sumptae quod non sit per se nota,quΘad nos: nihilominus sumpta in communi , quasi analogice diuiditur , in propositionem per se notam natura sua,& quoa a nos. Ad tertium, negandum est antecedens , quod propositio per sic nota sit,quae ex propriis conceptibus a quocunque intellectu formatis talis est:sed illa est,inter cuius Naedicatum , & subicctum, non dat ut medium, per quod a priori sit demonstrabilis : & quia hoc non est semper nobis notum de quacunquc propositione, ideo non quaecumque per se nota ex natura sua , est per se nota quoad nos. Talis autem propositionis non formamus pro pr ios conceptus distinctos,sed confusos:& ideo non est alia.sed eadem non tamen per se nota nobis, quia immediationem praedicati &subiecti non cognoscimus.
An nuda definitio si principium,quod vocatur positio. DE finitio duobus modis considerari potest : Primo; Secundum irationem desinitionis pracisam ; ut explicat naturam definiti: ut animal rationale. Secundo , ut simul definitio coniungitur in propositione:vt cum dicimus,homo est animal rationale. Et primo modo nuda sumitur ,hoc est,sine definito:& de ea sic acccpta quaerimus, An sis principium demonstrationis. quod vocatur positio. bi. Iationem dubitandi ex una parte praebuit Arist. qu: postionen Milia uisit in eam,quae est propositio,veruin aut talsum continens.Et livi
598쪽
In lib. i . de Postmiori resilui. p. 2.quas. 3. I 87
aliam, quae non continet verum , aut falsum. qualis est definitio. nude quidem accepta , di non cum definito:quia dum definitio coniungitur, iam continet ucrum aut falsum,cum eiciat cum eo propositionem.Ex quo euidenter infertur pars affirmativa, quod
nude definitio sit principium, quod vocatur positio. Sed opposita pars,quod non possit esse positio, videtur probari euidenter hoc argum. a superiori ad inferius neg.itiue Quia principium diuisit Aristoti in Dignitatem,Sc Positionem: & rurius positionem, in eam,quae continet verum,aut talium:& in eam quae nihil horum dicit qualis est definitio. Ex hoc ergo desumitur tale arg. Principium est quid superius. ratione dignitatis.& positionis, cum in haec principia specialia diuidatur : ergo euidens est talis consequentia a superiori ad inferius negative. Definitio non ethprincipium:ergs non est positio.Antecedens probatur, ex defini--tione principii tradita ab eodem Aristot: Principium , inquit, essproo Ara immediata : sed nuda definitio non est propositio:ergonee propositio immediata, & ex consequenti,nec est principium. Plures solutiones adhibentur huic difficultati , quas consulto
praetermitto et quia iam nemo eas curat. Solum asseram solutionem D. Thom.in Comment. huius cap. uain sequuntur fere omnes moderni:& videtur mihi necessario admittenda. Positionem
duplicem esse, Formalem, is Virtualem. Formalis, est propositio. Uirtualis vero est definitio:quia ex ea proxime potest effici pro- .positio, quae sit formalis suppositio. Arist ergo vocavit definitionem positionem non quod formalis sit positio , sed quod sit virtualis. Et hoc etiam modo est principiu, & immediata propositio. . Sed contra hanc solutionem est arg. Quia si hoc sussicit, ut definitio dicatur positio, etiam definitu poterit vocari positio. Probatur consequentia e quia sicut ex definitione adiuncta definito, potest proxime effici propositio , quae sit formalis positio: eodem modo ex definito adiumsto definitioni: sed definitum non potest ullo modo vocari positio , alioqui cuilibet parti poterit atribui
denominatio totius:ergo nec definitio vocari potest positio, propter illam rationem virtualem. Respondetur , negando consequentiam : quia specialis est ratio in definitione : ut dicatur positio virtualis . quae non est in definito nec in aliis. Nam definitio ex propria natura, est medium ordinatum,per quod passiones demonstrantur de subiecto in scientia: unde per se & proxi- m. ordinatur , ad constituendam propositionesti necessaliam, MPer se notam . quam non potest constituere,nisi cum definito.Perse etiam ponitur in scientia, tanquam laudam&um omnium veritatum eius de haec est etiam specialis ratio, propter quam ocλ-xi debet positio.Et has speciales rationes considerans Aetisto timeri t. eam vocFuit principium & positioneiniquae Ium Leriai uri M
599쪽
188 In lib.de P eriori resolutione , Cap. 2.q. q.
in definito.Nam cum non sit medium ordinatum ad Gemonstrandas passiones nec per se Ordinatur ad pro positionem per se notam
coniti tuendam, pomis quam ad constituendam quamlibet aliam, non ponitur,tanquam fundamentum proximum omnium veritatum eiu sidem scientiae,sed ad suin mum remotum. Ideo non potest ullo modo vocari politio.
An priseipia demonstrationis sint magγ vera quam eonta B, ct vin- uersAliter,υηa propositio,an possit esse verior altera. ΡRae supponenda est definitio veritatis, quam omnes recipiunt:
Veritas est,adaq ιatio inte lectus cum re . vel ad rem. Adaequatio
intellectus votatunquia veritas, saltem complexat quam formalem Vocare solent primo,& formaliter reperitur in intellectu & propositione m entali, per quam enunciat unum de alicro. In propositione vero vocali , & scripta , solum reperitur tanquam in signo. Dum ergo intellectus ita enunciat per propositionem mentalem, scut res se habet in se. dicitur verus: dum vero enunciat aliter , acres se habet in se.dicitur falsius.Nam, ut saepe Aristot repetit,ab eo quod res est, vel non est,enunciatio dicitur vera, vel falsa:ut si de Petro sedente enunciet,quod sedet. verus est,si vero quod stet,vel non sedeat erit falsus. veritas igitur consistit in adaequatione conceptus eum re ipsa: vel in adaequatione rei ; ut repraesentatae petconceptum,cum se ipsa; ut est in se Quaerimus ergo: An complexa . hae veritas,suseipiat magis is minus,in ordine ad pramissas ,is conclusionem: ita ut intellectus dum assentitur praemissis, magis verus sit, quam dum amentitur conclusioni:& ex consequenti, praemissae in intellectu quae sunt propositiones mentales,sint magi S verae,quam Conclusio, etiam in mente: quae est propositio mentalis ex eis deducta. & consequenter eadem principia vi sunt propositiones vocales. aut scriptae, sint veriora conclusione vocali, aut scripta. Et uniuersaliter,intellectus per unam propositionem mentalem , an
magis verus sit quam per alteram:& propositio ipsa mentalis , sit
Verior:atque ex consequenti,vocalis,& scripta. Prima opinio : Negat pramissas esse veriores eonclusione: & -in iuersaliter unam propositιonem esse veriorem altera. Ita tenent ex modernis nonnulli. Probant ex intrinseca ratione veritatis. N a Veritas consistit in adaequatione conceptus cum re ipsa repraesenta ra. Ita ut nunc verus sit,quando lepraesentat rem, neut se habet in se .falsus vero,cum eam alio modo repraesentati sed adaequatio conis
sistit in indivisibili:ita ut non possit intelligi maior,aut minotae go veritas propositionis etiam consistit in indivisibili:ita, ut non. possit maior , aut minor intelligi in diuersis propositionibus. Pioba
600쪽
In lib. . de Posteriori resilitione, p. 2. Rursi. 4. 189
Probatur minor. quia adaequat O eit quadam aequalitas concretus repcaesentantis,cum re Iepraesen aia:sed aequalitas consistit in indivisibilicita ut non possit esse maior vel minor. Quia si duo corpora habent aequalem magnitudinem,Ita ut neutrum excedat ali ram tunc dicuntur aequalia: ii Vero unum exccclat alterum , quantumuis minimo excellu, non erunt' aequalia:lcd simpliciter inaequalia:ergo eodem modo,vel conceptus repraesentat rem,sicut est
in te, vel excedit aut de ficu quantumlibet minimo excesiu.Si primo modo se habeat,verus erit:.si secundo falsus:& consequenter,si propositio enunciat rem sicuti est,erit vera, si vero excedat,vel deficiat ,quantumlibct parum. erit falla : non potest igitur intelligi. quod sit una magis vera,quam alia .sed eo ipto, quod mimis vera excogitatur,erit falsa. Gratia exempli: Non minus verum erit Petrum esse album,si ei albedo inhaereat,quam esse hominem : quia non minus adaequatur una propositio rei significatae,quam aliprarsicut si duo corpora sint aequalia, non erit possibile excogitare alia magis aequalia. Secundam opinionem tenent ex modernis ali j: ' ffirmantes prin-eipia esse veriora conclusione ., uniuιr aliter, unam prapositionem veriorem altera Probatur testimonio rist. . Meta.tex. i8. ubi docet
aliquid esse magus verum,quam aliud is pariter magis falsum . quod sic probat:Quia non aeque mentitur, qui dicit,quatuor esse quinque,ac ille, qui dicit, quatuor esse millia : ergo magis falsum est, quod iste asserit, quam quod ille:sed falsum est eontrarium veritati:ergo eodem modo erit una propositio magis vera quam aliae probatur consequentia:quia contrariorum eadem est ratio. Pr terea cap praesenti,docet expresse;conclusionem esse veram propter pr
missas. ergo praemissae erunt magis verae:quia propter quod unumquodque tale,& illud magis. Probatur deinde ratione: Quia a nemine negatur principia eo se tertiora,euidentiora,& magis necessaria, quana conclusionem, eum sint per se certa, per se euidentia, per se necessaria, hoc est, sine ullo medio, d quibus intellectus, cognita tantum significatione terminorum, assentitur:conclusio vero non sit certa,euidens, aut neeessaria per se,ied per aliud : hoc est, per principia , quibus mediis ei assentitur intellectus,sed magis certum, magis euidens,& magis necessarium est magis verum:ergo erit eodem modo magis vera. Et eerte , si una propositio non esset verior altera , non esset fides diuina magis vera, quam scientia , aut quam quaelibet alia cognitio humana. Unde, nec magis verum esset, quod Deus est trinus & unus,quam quod paries est albus , cui inhaeret albe do:quod tamen falsum est,& contra Dahom. h.q. .ar 8. Vbi docet fidem diuinam ex praria naιura reniorem es e quacunque scientia nostra.
