Logica mexicana R.P. Antonii Ruuio Rodensis, doctoris theologi, Societatis Iesu, hoc est, Commentarii breuiores et maximè perspicui in vniuersam Aristotelis Dialecticam ..

발행: 1625년

분량: 710페이지

출처: archive.org

분류: 철학

601쪽

Nostra sententia medium tenet inter haec extrema, α ex pIi- xccatur hac distinctione: Ueritas duobus modis potest conMerari. Primo , Formaliter, ex parte essentia : quae consilit in adaequatione

intellectus per conceptum , vel iudicium cum re, extra existentU, Per eundem conceptum , rcpraesentata. Sccundo, ex parte fundamenti . or causarum eius. Fundamentum est e nritas & perfe-etio ipsarum rerum, circa quas versatur. Nam cum verum sit passio entis, quae perfectiora sunt secundum entitatem , c Cn-sentur etiam perfectiora secundum vcritatem. Causa autem VC-ritatis esse possunt , necessitas, in fallibilitas , certitudo. atque euidentia : pondus ctiam , siue momentum rationum , quibus

probatur.

Duplici ergo conclusione respondemus. Prima, δεν tim ex parte rationis formalis, ct Usentialis ipsius adaquationis , in qua consistit, non potest usa maior in una propositione, quam in alia. Secunda, expφrte fundamenii, causarum eius , maior esse ροιεμ, is ideo una propositio ex hac parte magis vera, quam altera. Utraque conclusio cum distinctione adducta,continetur expres,e indoctrina D. Thom. qu. 1.de virtutibus, ast. 9. ubi ita ait . Clim veritas consipat in adaquatione intellictus, ct rei, si considererur vernius secundum rationem aqualitatιs, qua non reeipit magis is mi-m , is non contingit esse aliquid moris se mixus vcrum. Sed si cons eretur ipsum esse rei. qua s rario veritatis , sicut dicitur in I. Meta. eadem est dispositio rerum in esse , is ter itate : unde qua μην vis en. ia,fiunt magis mera: ct propris hae enita in seidntiis di N. strativis, magis creduntur printipra , quam conclusiones. Fr primam conclusionem nostram probat arg. primae opinionis. Secundam ero,probant arg. opinionis secunda & ideo non est necessarium illi aut his respondere. Sorim restat explicandum, quomodo sit loquendum absolu- 18 te in hac re: An dicendum sit absolute; esse veriores con-HUone : em unam propositionem veriorem alia : vel absolute negandum. Respondeo ; Eodem modo loquendum esse, ut loquimur in substantia. Qua sicut substantia non habet latitudinem radualem sed consistit in indivisibili ratio eius, ita veritas non abet latitudinem gradualem , sed ratio eius consistit in indiui

sibili adaequationis. In substantiis autem, non dicimus unam est e magis substantiam , quam aliam sed id negamus absolute , cum Arist.dicimus aurem unam substantiam esse meliorem aut perfectiΘrem alia : aut secundum maiorem perfectionem specificam , aut indiuidualem:pari ratione de veritatibus seu propositionibus veris loquendum est. ita ut absolute negandum iH,Vnam propositionem esse veriorem altera. Concedendum tamen , habere perfectiorem vetitatem:aut essentialiter, aut indiuidualiter. Et

602쪽

Et ideo dicendum est ; I'raemissas perfectiorum veritatem specificam continere,quam cones usionem,& unam conclusionem , perfectiorem veritalcm indiuidualem , quam alteram: quia proximior est principiis , a quibus ambae derivantur. Et codem modo29 loquendum est de falsitate. Quamuis perfectio non bc ne ad falsitatem applicetur,quae nihil est sed loquendum est de illa, iuxta naturam eius,eodem modo, ac loquimur de veritate:quamuis dii- tinctis terminis, aut modis loquendi. Haec tamen ratio reperitur particularis in falsitate,quod haec, cum sit quas recesius a ve- Iitate, praeter causas Illas , propter quas una veritas dicitur perfecti H alia : & una propositio pei nectioiem veritatem continere, quam alia : una falsitas dicitur etiam maior, aut ingentior alia:& una propositio continere maiorem falsitatem,quam alia: quia magis a veritate recedit. in quo sensu dixit Arist. ubi supra , magis mentiri eum,qui dicit quatuor esse mille, quam alium qui di cerct quatuor cise quinque : cuius sensus est , ingentius proferre mendacium.

An sempersit necessarium,uiramque premisam demonstra

o demonstrationis , in duplici differentia possunt esse I Nam vel sunt propositiones Immediata, atque inde monstrabiles e vel Demonstrari possunt. Quod ut intelligatur, sciendum est , quod omnes cones usiones totius scientiae , continentur virtualiter in principiis eiusdem scientiae, a quibus suo ordine procedunt , ita ut quaedam proximiores sint principiis , quam aliae. Vnde quaedam demonstratur per. alias priores : mediatas tamen,& adhuc demonstrabiles , quousque perueniatur ad aliquam Immediate derivatam ex principiis. Et hinc est , quod non om- Des demonstrationes habent praemissas immediatas , vel indemonstrabiles: sed plures, unam saltem , vel alteram quae demonstrari potest. Gratia exempli: Ab essentia hominis procedunt plures passiones , ut capacitas disciplinae , admiratio , R risibilitas tali ordine , ut capacitas disciplinae procedat immediate : & hac media, admiratio : media vero admiratione , risibilitas: & iuxta hunc ordinem demonstrantur in scientia de illo : prima per eo sentiam : secunda per primam : & tertia per secun)am : & ideo demonstratio illa , per quam demonstratur prima passio de ensentia , habet utramque praemissam immediaram , atque indemonstrabilem:alia vero in quibus demonstrantur reliquae, Unam quidem praemissam indemonstrabilein . & aliam quae demonstram potest. Prima passio demonstratur sic: Omne animal rationale est capax disciplinae: Omnis homo est animal rationale: ergo

603쪽

3 91 In lib. i Posteriori resolutione, Cap. 2.q-st. I.

ergo omnis homo est cit pax diiciplinae. Cuius demonstrationis utraque praemi ita est immediata, maior quidem. in qua praedicatur prima passio de essentia:& minori in qua praedicatur definitio ide definito. Sed in sequente demonstratione per primam demo stratur passio secunda: Quidquid est ea pax disciplinae est admirativum: Omnis homo est capax disciplinae: ergo Omnis homo est

admirativus. Cuius maior,est propositio immediata, in qua una passio immediata praedicatur de altera: minor vero demonstrari potest. His expositis, unum praesupponit quaestio , dc alterum quaerit. νι Praesupponit quidem , Pramillim esse certiores ranclusione sic in ram- muni. Quod non solum est affertum ab Aristotele , sed expresse probatum et quia certitudo conclusionis derivatur a praemissis: de ideo certiores esse oportet. Quod praesertim verum est,ac necessarium,dum praemissae sunt propositiones immediatae. nam illae ex se,& a se habent certitudinem: conclusio vero,non ex se, neque ase,sed derivatam ab eis:at magis certum est, quod a se habet, certitudinem quam quod habet ab alio: ergo praemistae immediatae certiores sunt conclusione. Quaestio igitur solum potest esse de praemissis demonstrabilibus. An tua etiam debeant esse certiores conmelusione ita ut dum demonstratio habet unam immediatam, & alteram demonstrabilem, fliciat conclusionem esse minus certam, quam illam ; & possit esse aequalis in certitudine cum altera: vel necesse sit, etiam esse minus certam , quam praemissam demonstrabilem. Et prima opinio tenet ; Hoc non esse necessarium, sed posse esse , conelusionem aqualiser eertam eum premissa dem ntirabili. ita tenent moderni quidam. Et probant testimonio Aristot. in fine huius cap. ubi non dixit necessarium elle magis credere omnibus priu-cipiis , quam eones usioni, sed aut omnibus, aue aliquibus. Sentit ergo habere conclusionem aequalem certitudinem, cum aliquo

eorum.

probant deinde ratione: Quia si praemissae debent semper ense certiores conclusione, maxime propter rationem Arist. nempe propter quod unumquodque tale, & Alud magis: sed haec non probat,nisi in causis aequi uocis , non in uni uocis: ergo non probat de omnibus praemissis , sed solum de immediatis. Probatur consequentia:quia solum praemissae immediatae sunt causae aequivocae conclusionis , quia disserunt specie ab illa: praemissa vero demonstrabilis, cum sit assensus scientificus . eiusdem speciei est cum conclusione:& ideo non potest esse causa aequivoca eius:sed ni uoca semper erit.Vnde non erit necessariu, quod sit certior c5clusione. Minore vero probant:quia essectus causae uni uocae, aequalis perfectionis est cum ea,vt patet in homine generate,& genito.

604쪽

Secundo potest probari: Quia conclusiones eiusdein scientiae ἐeriuantur ab eisdem principiis:ergo aequalem habent certitudinem ab eis derivatam : sed saepe contingit conclusionem, & praemissam demonitrabilem , pertinere ad eandem scientiam ut ostendit secunda demonstratio a nobis adducta, in principio huius quaestionis: ergo habebit aequalem certitudinem cum ea. Quod firmius probari potest in demonstrationibus Theologicis, in quibus conclusio procedit, ex una praemissa pertinente ad fidem diuinam , & ex altera pertinente ad Philosophiam natura-3 3 lem: ut ostenditur in hac : Omnis homo est risibilis: Christus est homo : ergo Christus est risibilis. Tunc ergo vel conclusio pertinet ad fidem diuinam : vel ad habitum scientiae Theologicae : &utroque modo est certior praemissa evidenti : Quia fides diuina certior est scientia. Igitur id etiam, quod a fide diuina derivatur, certius eritiilla ergo conclusio , Christus est risibilis, certior est, quocunque modo accipiatur, maiore praemissa, nempe, omnis homo est risibilis;quare non solum conclusio aequalem potest habere certitudinem,cum altera praemissarii, sed aliquando maiori . Nostra sententia est: Viramque pramissam semper, o necessaridesse eertiorem conelusione: ita , ut nullo easu posit habere aquarem certitudi rem eum aliqua earum. Et haec est magis communis inter

modernos.

Probatur duplici arg. Primo: Quia in demonstratione propter quid i de qua loquimur praemisia demonstrabilis agit in virtute

principiorum , a quibus proximius derivatur, quam conclusio: cum haec derivetur mediante illa:ergo maiorem habebit certitudinem. Probatur euidenter consequentia: quia quo effectus proximius derivatur a causa, eo perfectius participat virtutem eius: praesertim comparatione alterius effectus: a quo non nisi ullo mediante participatur.3 4, Secundo: Quia praemisiae,quaecunque illae sint,continent Vnionem extremitatum cum medio : conclusio vero continet unionε earundem extremitatum inter sese , media unione. earum cum

medio, ra' quam ratione formati,ac totali , propter qua Vniuntur inter se:crgo prio Vnio, a qua totaliter dependet secunda,fortior est,cum sit immediatior: sed fortiorem esse unionem extremitam

tum cum medio,est certiores esse praemissas : ergo maior certitudo prouenit eis, x natura demonstrationis. Quare Lepugnat conclusionem ,habere aequalem certitudinem,cum aliqua earum.

Ad testimonium Arist. Respondet D. Thom. in Commentariis illius non dixisse . Omnia principia certiora esse eoncissime , sed fritem aliqua : quia licet ex virtute demonstrationis semper sit Vtraque praemissa ceItior , contingit tamen aliquando conclusionem habere aliam certitudinem experientiae, praeter eam,qu m

605쪽

ue In M.ttae Poster. resolat. Cap. 2. q. f.

a praemissis participat , ratione cuius habebit aequalem certi trudinem cum aliqua praemissarum: ut dum quod luna nunc eclipsetur, experientia 1ensuum cognoicimus:& ideo non est minus nobis serta , quam quod terra interponatur inter eam , dc solem , per quam demonstratur a priori: tamen per accidens contingit hoc:& ideo non tollit,quin per se, &ex virtute demonsbationis semper sit utraque praemissa certior conclusione. Primum argum. petit expositionem illius uniuersalis axiomatis : Propter quod unumquodque tale , illud magis. Ut constet in

quo sensu verum sit: & cur ab Arist adductum ; ad probandum

praenustas debere esse certiores conclusione. Et an ex illo efficaciter probetur : Plures ac variae expositiones eius, adducuntura diuersis interpretibus. Plures etiam & diuersas conditiones requirunt , ad veritatem eius, quas molestum esset referre. Nos igitur tres conditiones requisitas esse dicimus,ut verum sit: quarum duas poluit ipsemet Arist. .lib. Meta. tex. 4. idemmet axiOma referens his verbis: Unumquodque autem maxime tale est, pra Ieris, cuius ea a nomine ratione idem eonuemι: sie ignis essealidi simus, quod eateris ealaris eausa sit. Quibus , Primo , asserit,pradicatum debere eo uenire pluribus formaliter: & uni eorum per se primo , aliis vero ter participationemeius, & non aliunde. Secundo, Eidi m primo, re eateris nomiile, is rationa, hoc est , uni uoce:& ideo essentialiter. Tertiam conditionem posuit D. Tho. t.

p.q.8T.art. 2. ad 3.quod in eodem ordine causarum contineantur; hoc est,in eodem genere causa: efficientis,uel finalis,aut quouis alio. Ita, ut si illud cui per se primo praedicatum conuenit,sit finis,caetera sint media ad ipsum ordinata: & si illud si efficiens, e tera sint quasi effectus ab ipso procedentes His igitur tribus,

conditionibus concurrentibus verum est , ac necessarium illud

axioma ropter quod unumquodque tale se illud magis talo. Cuius sensus est:Si aliquid conuenit multis,& uni eorum per se primo: quod ideo dicitur maxime tale, aliis vero propter ipsum, necesse est magis conuen Ire primo,quam caeteris.Nec potest dari aliquis casus,in quo oppositum contingat. Ex eodem axiomate, essicax deduxit art. Arist.ad probandum, certiores, euidentiores, magis necessarias esse, perfectioremque Veritatem continere praemissas , quam conclusionem:quia tam illis quam huic conuenit formaliter certitudo, euidentia , necessitas,atque Veritas :& omnes continentur in eodem ordine cauta

efficientis:praemissis etiam conueniunt haee, per se primὁ conclusioni vero,ut conclusio demonstrationis est, solum propter praemissas, & non aliunde: ideo euidenter infertur Huod magis aut

perfectius eis conueniant. M

Ad fornum etiam arg. Neganda est consequentia, quod solum 3 s

606쪽

In lib. I . de Posteri reflui. p. 2. . F. Iteneat verum, praedictum axioma in causis aequi uocis r & negandum est, quod solum probet de praemissis immediatis , & non de demonstrabilibus. Nam licet primo probet de illis , consequenter tamen etiam probat de his : quia praemissae demonstrabiles, non sunt causa conclusionis ex propria virtute, aut secundum se, sed virtute principiorum , a quibus derivantur , & ut ab eis deri-uantur: cuius euidens signum est , quod si is qui demonstratis. nem constituit, nesciat eas reducere ad prima principia, per euidentes demonstrationes: non essiciet demonstrationem , nec habebit scientiam conclusonis: sed essiciet argumentum probabile, generans opinione Unde sequitur,prima principia, virtualiter,& ut talia,esse causam conclusionis.Et ideo per se primo , secundum eandem rationem virtualem , conuenire eis veritatem, necessitatem,certitudinem, & euidentiam ἱ conclusoni vero solum

propter illa:& propterea illis perfectius. Ad secundum meganda est consequentia,quod aequalem habeat certitudinem conclusio , cum praemissis demonstrabilibus , quia

omnes derivantur ab eisdem principiis;nam no derivantur aeque. proxime : ideo non aequaliter participant certitudinem princi

piorum, sed perfectius illae:quia magis proprie derivantur.37 Vltimum quod additur in eo secundo arg. tangit demonstrationes scientiae Theologicae,quae procedunt ex una praemissa diuinae fidei,& ex altera evidenti: & aliquando ex utraque de fide, per consequentiam euidentem In quibus dicimus, conuincere rationem Arist.quod amba premissa sint reniores conclusione. Quod praeterea probatur, ex comuni alio axiomate in scholis recepto: Conclusio bequitur debiliorem parte pra missarum:ergo si una, vel ambae sint fidei diuinae clim diuina fides sit obscura, non poterit esse euidens conclusio:imo neque habere eandem certitudinem fidei, obscura quoque erit.Et si utraque praemissa sit diuinae fidei, concluso obscura erit, & minus certa utraqua praemissa. Cuius ratio est:quia pr missae fidei non concurrunt in demonstratione Theologica ad inferendam conclusionem, nisi media demonstratione:

ergo certitudo earum modificatur per certitudinem consequentiae,quae non potest esse, nisi naturalis: unde nec poterunt producere conclusionem perfectiorem in certitudine , quam sit perfla istio certitudinis naturalis. Sed haec est minor certitudine diuinae fidei: ergo minorem habebit certitudinem conclusio , quam praemissae. Et si altera praemissarum si certa, vertitudine Philosophica, minorem habebit certitudinem conclusio .Et s contingeret,quod altera praemissarum esset solum probabilis,non posset esse certa concluso,sed probabilis tantum: Probantur haec omnia, duabus illis ritionibus: quibus probatum est, praemissas perfectio. res esse debere eonclusone,in veritate,in certitudine , necessitate,

607쪽

atque euidentia,& in caeteris omnibus. Ex quo deductum est Deidem axioma: Conclusio sequitur debiliorem partem praemissatum:cuius senstis est,nullam posse habere pei sectionem aequalem cum praemissis,sed quidquid imperfectionis est in eis, manifestati debet in conclusione. Ex quibus infero : Conclusionem demonNationis Theologiacae, non pertinere ad habitum fidei diuinae,ut quibusdam modernis placuit: sed ad habitum scientiae Theologicat. Quod hac ratione probo;Habitus fidei diuinae, tum innititur tessimonio a reuelationi diuinae: & immediate ei innititur, non discursui .aut ratiocinationi, seu demonstrationi: sed conclusio demonstrationis Theologicae , innititur immediate discursui, aut demonstrationi,per quam deducitur ex praemissis, & non testimonio,aut re, uelationi immediate: ergo non pertinet ad habitum diuinae a- dei, sed scientiae Theologicae. Minorem licet satis per se certam,

probo:quia si utraque praemissa iγllosi simi sit diuinae fidei,vel altera evidens e uidentia naturali , & 1yllogismus solum probabi. Iis,certum est, conclusionem solum esse probabilem : hoc est nee scientiam , nec fidem diuinam , sed opinionem : ergo non causatur a praemissis secundum se,sed ut modificatis per certitudinem demonstrationis : huic ergo innititur pro ime conclusio, & non testimonio aut reuelationi diuinae. Et ex his respondetdr ad argumentum, conclusonem demon- 3 sstrationis Theologicae,nec pertinere ad fidem diuinam,neque ad scientiam naturalem , sed ad scientiam Τheologicam imperfectam.& obscuram: unde sit, imperfectiorem esse , & minus certam Vtraque praemissa. Concedimus ergo:quod fides diuina sit certi scientiamegamus tamen quod conclusio ab ea derivata, sit etiam certior scientia: nam conclusio ab ea derivat , non habet maiorem certitudinem , quam sit certitudo consequentiae, Vel illationis,per quam modificantur praemissae ad inferendam conclusionem. in illatione vero,aut syllogismo,perfectius esse habent praemissae,quam conclusio in certitudine euidentia,necessitate,ac veritate,ut probauimus: & ideo, impossibile est, conclusionem esse aequalem in his,cum altera praemissarum.

TEXTUS ARI STOTELIS.Ωuoniam autem imposbile aliter se habere, cuius est scientia simpliciter,necessarium utique fuerit stibile, &c.

Breuis expositio textus.

Ttentum Arist. in praesenti eap. est, docere quales debeant enise p positiones,ex quibus demostratio componitur. Diuidit

autem Diui bν GOrale

608쪽

autem in duas partes. In prima,proponit hanc conclusionem vabuersalem , Seientiam , quε per demonstrationem generatur, esse de r hus necessariis: Sc ex ea colligit,demonstrationem debere procede' m,aut componi ex propositionibus necessariis. In secunda parte, ponit tres condiriones,qua, habere debent propositiones, ut ita sint necessariae quod ex eis possit componi demonstratio. Conclusio,quaproponit,est. Scientia: qua V eonclusis demonstrationis, dolet esseda rebus necessariis. Quam sic probat : conclusionem demonstrationis,scimus ex prinei piis, quae iunt propositiones immediatae:ergo

non potest aliter se habere: sed quod non potest aliter se habere,

est necessarium: ergo conclusio demonstrationis est necessaria. Probatur prima consequentiamam ςaetera per se patent. Scire, estum per causam cognoscere:& quod illius est causa:& non potest aliter se habere : ergo non solum scientia : sed id , quod icitur, nempe obiectum, circa quod versatur,non possunt aliter se habere , quod est esse necessaria:cum necessarium sic definiatur,quod non potest aliter se habere. Ex hoe infert,quod demonstratio debeat componi, aut procedere ex propositionibus necessariis. Quod sic potest probari Coclusio demonstrationis,quae est scientia,est necessaria,& de rebus

necessariis,& procedit ex praemissis, tanquam ex causis: ergo praemissae, ex quibus componitur demonstratio, non solum verae, sed necessariae debent este. Probatur consequentia:quia licet ex praemissis falsis contingat colligi conclusionem veram,& ex non ne cessariis necessariam,tamen id fit non tanquam ex causis,sed Virtute dispositionis syllogisticae : alioqui esseruis esset nobilior

sua caula,quod est impostibile. In secunda parte: ProponIt tres eanditiones. quati habere debent propositiones, ut ita sint necessariae , quod ex eis componi possit demonstratio. garum prima est, ut sim de emni. Hoc est,ut Iu aedicatum in eis dicatur de quolibet contento sub subiecto , & pro quolibet tempore. Desectu primi, haec propositio non est de omni : omnis homo distulat:quia plures sunt,de quibus non veri ficatur praedicatum.Defectu secudi, neque ista est de onmi:Omnit homo visitatiquia licet praedicatum dicatur de quolibet contento sub subiecto, non tamen pro quolibet tempore:sed pro certo quodam ac determinato. Haec vero : omnis homo est coloratui, est de omni:quia habet utrunque; ut per se patet.

Secunda conditio est : aeuod propositiones sint per se ideo ut eam explicet diuidit per se in quatuor modos. Primus modus,per se est, quando Pradi tum pertinet ad Ueni iam si iacte quia vel est definitio eius, vel pars definitionis: unde istae omnes propositiones, sunt in primo modo per se: homo est animo homo est ration lis: homo est auimal rati uale.

609쪽

Secundus modus est,quando ex opposito, Subieetum pertinet ad deis finitionem pradicati, ut homo est admiratinus,homo est risibilis. Tertius modus,non spradicandi sed essendi. de illud dicitur per se hoc modo,quod per se subsistit,& non inhaeret alteri,tanquam accidens :& iste est modus proprius praedicamenti substantiar. Quartus modus est , perse eausandi, quando praedicatur effectus

de sua causa per se. Elfectu, per se dicitur, qui sequitur ex propria

virtute causae: & non aliunde : hoc est , non casu , aut fortuna: quia effectus casuales, & fortuiti, qui non sequuntur ex virtute causae, sed ex quodam concursu casuali,aut per accidens,non dicuntur effectus per se , sed per accidens: unde propositio haec: Fodiens terram inuenit thesaurum , non est per se. At vero per se sunt istae, in hoc quarto modo: Iugulatus interiit: AEdificatoraedia ficat. Ex his igitur quatuor modis per se, duo priores sunt per se praedicandi, tertius per se essendi: quartus per se causandi:& ut propositiones sint aptae ad demonstrationem, necesse est,fint per

se in primo,secundo,aut quarto modo. Tertia conditio est seu terminus , ut uniuersaliteν predicetur:

quod sic definit Arist. Tniuersale aniδ dira , quod utique se de omni per se, is seeundum quod ipsum. Quae definitio triplicε conditionem continet,quam habere debet propositio,vt in ea praedicatum dicatur uniuersaliter de subiecto. Prima est , quod iratur de omni. de defectu huius conditionis,in hac, non dicitur praedicatum uniuersaliter , homo vigilat quia non dicitur de omni. Defectu secundae conditionis, neque in hac dicitur uniuersaliter praedicatum de subiecto: Homo est coloratus:quia nec dicitur per se. Defectu quoque tertiae, non dicitur iti hae uniuersaliter . homo est 'sensibilis: quia sensibile non conuenit homini secundum quod ipsum: hoc est, in quantum homo est,sed in quantum est animal. Conuenire enim praedicatum subiecto, secundum quod ipsum, idem videtut esse, ac conuenire illi, in quantum tale est: hoc est;

non secundum rationem communem,sed secundum propriam.

An demongratio debeat procedere ex naeessariis. TR ia proponam assi quibus videtur probari. non omnem demonstrationem procedere ex necessariis. Primum sit: Haee est vera demonstratio propter quid e Quotiescunque terra interponitur inter solem , de lunam , sequitur eclipsis: sed dum duo

naec astra, ad talem punistum perueniunt,interponitur terra inter uti unque: ergo eclipsis sequitur. Minor vero non est necessaria, sed contingens. Quia , quod ad talem puninum perueniant , vel non accidentale omnino est naturae eorum,cum possit eis adesse,& abesse praeter corruptionem : ergo non omnis demonstratio

constat

610쪽

tonstat ex propositionibus necessariis. Secundum; uia haec etiam est vera, & propria demonstratio: omne album est disgregativum visus: sed corpus habens albedinem,est albu ergo est disgregativum visus. Et tamen minor noest necessaria , sed contingens: quia contingens est,quod corpus habeat albedinem,& quod sit album:vnde neque etiam conclusio necessaria est:quia sicut non est necessarium , corpus esse album, ita neque est necesse, quod clim sit album , sit etiam disgrega tiuum visus .ergo non omnis demostratio procedit ex necessariis. Tertium I Quia naee sarium est, quod non poIes aliter se habere: sed in Philosophia naturali,& morali , dantur multae propositiones demonstrativae,multae etiam conclusiones demonstratae, quae possunt aliter se habere:& aliquando aliter se habent: ut quod fu- . turae sint pluuiae in hyeme , & calores vigebunt aestaxetergo non omnes demonstrationes procedere debent ex necessariis. Sententia tamen Arist.uniuersaliter vera est, & tenenda , quodue non posit vlla demonstrario procedere , ex propositionibus contingentibus, aut non necessariis. Quod hac ratione, deducta ex doctrina eius, euidenter probatur : Conclusio cuiuslibet demonstrationis, est scientia : sed scientia habetur per causam necessariam,vi constat ex definitione eius: quae talis est : Seire, est rem pereausam cognoscere: quod illius es causa: is quod non potest aliter se habere,

quin ea posita sequatuν effectus: ergo debet procedere ex necessa-xiis. Probatur consequentia : quia praemissae, ex quibus procedit, sunt causa per se , & necessaria conclusionis:ergo debent esse ne-eeffariae. Ad primam arg.diuersis modis respondetur. Nam Venetus cap. praesenti respondet,non demonstrari lunam eclipsari actu,sed potantia, vel aptitudine : hoc est,non demonstrari,quod eclipsetur,

sed quod sit eclipsabilis.Et licet actu eclipsari non si necessariu , esse tamen eclipsabilem necessarium est : x pari ratione , licet non sit necessarium, quod ad talem punctum ipsa, & sol perueniat, tamen quod peruenire possint,necessarium est. Unde propositiones illius demonstrationis ita sumptae , necessariae sunt. Haec tamen se tutio falsa est propter duo. Primum : quia Astrologi non solum demonstrant lunam esse

eclipsibilem, sed tali die,tali hora & tali puncto eclipsanda esse:

ergo secundum adhu accipi debent propositiones illius demostrationis. Secundu quia causa per se,& effectus per se,non sol sim secundum aptitudinem,sed etiam secundum actum constitusit propositionem per se,in quarto modo:ergo secundum actum constituunt propositionem necessiariam. Probatur consequentiail quia

Omnis propositio per se,est necessaria apud Arist. & apud omnes.. Ideo est secunda solutio aliorum modernorum 1, Quod dem 5

SEARCH

MENU NAVIGATION