Philosophia Maignani scholastica sive in formam concinniorem et auctiorem scholasticam digesta & coordinata. Complectens ex opinionibus veteris ac recentioris philosophiæ notabiliores disquisitiones, quæ ad usum scholæ pro juventute instituenda desid

발행: 1703년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 철학

111쪽

Definiticitetmmi.

DISPUTAT IOQUARTA

DE TERMINIS.

QUONIAΜ mens ad apprehensiones , quas circa entia

rationis & universalia praemissa exercet , proponendas terminorum notitia & usii indiget: idcirco solent Logici tractatum de teraninis instituere ; sed plerique justo prolixiorem instituunt ; nos paulo brevius illum quatuor consequentibus articulis absolvemus. In primo usitatiores terminorum divisionos enarrabuntur et in secundo agetur de illoriim significationibus : in tertio de proprietatibus , & in quarto de oppositionibus.

ARTICULUS I.

DE DIVI SION I E U S

.RAENOTA NiDUM est terminum in sensu logico acceptum , esse juxta communiorem definitionem nihil aliud , quam intremum propositionis , id est sit rerum , vel praedicatum propositionis ; propositio enim hinc a se edto , illinc a praedicato intelligitur torminata veluti a duobus punctis linea : quo pacto copula propositionis enuntiari Disiti eo by Cooste

112쪽

De Teminis. 89

nari solita per particulam est , aut aliam aequivalentem non erit terminus , sol utriusque termini, subjecti videlicet , & praedicati unio, ac ligamen. Nihil tamcn vetat praeductam copulam reputari pro termino , si terminus aliter definitur , & accipitur pro omni signo propositionis constitutivo : sicut revera termini non prave accipiuntur , si quis dixerit cos nihil aliud esse, quam signa seu mentalia, seu vocalia, seu scripta , quibus intcr cogitandum , loquendum , scribendum , utimur tam ad ordinanda in nobis sciast nostra , quam ad illa aliis proponcncla. Aliter quoquc pro temuno accipi potest scit quod nihilominus in idem recidit vox omnis significativa ad placitum N ad propositiones e mandas idonea : & haec quidem vox si adsignificat lcm-His uti praesens , praeteriti im , aut futurum vocatur vcrbum ; si vero Non adsisnificat , vocatur simpliciter nomen : utrumque autem scilicci verbum , ac nomen varie ac varie subdividitur a Grammaticis :at id nostra non interest , quare venio ad clivisiones termini enum

randas.

Terminus dividitur in incoinplexum , & compIexum. Incomplexus ille est , qui repraetentat , sive significat apprehensionem incomplexam rei cuius tam solitariae , ut ignιs , aer , Sc. Complexus vero ille vocatur , cujus significatio r pondet apprehensioni complexae rei cujus-dain multiplicis , ut ignis calidas , aer fluidus , Sc. Multoque magis complexus cst , cum significat seriem integram judicii alicujus , aut ratiocinii ; sic mina attingit integritatem propositioius , & orationis ex variis propositionibus resultantis quare commutata denominatione non dicitur tunc terminus complexus , sed vocatur propositio , aut oratio , &c. Terminus alius est categorematicus , alius syncategorematicus Ralius mixtus. Categorcmaticus ille in , qui tignificatione sua plena& integra constitui potest in propositione pro subiecto , aut Praedicato , ut sol, ea tam , &c. album , viride , &c. Syncategor alicus vero cst ille , qui per se non habet vim significativam sit Gient in pro obtinendo loco subjecti , aut praedicati in propositione ; talia sunt adverbia & casus obliqui & varia nomina adjectiva , quibus

utimur ad augendam , minuendam aut utcunque aliter modificandam vim termini alicujus i categorematici. Mixtus denique ille est , qui per suam significationem mixtam aequivalet termino cuidam catego-rematico , S alteri syncategorematico , ut nemo , qui accipitur pro nullo homine r nihil, quod accipitur pro nullo enic, &c. Nisi praetcrea terminum mixtum quis vocarc volucrit illum , qui vel ex pluribus syncatcgorematicis con at ut nunquam , quod idem est ac nullo

II Termiis nus alius

comis

plexus salius inis

eat ego remati cus, aliusyneate goremasticus salius mixtus

113쪽

Ius Alius singulatis,alius

commuis

Alius

vativus, alius ne satiuua,

so Logica disp. IV. Art. I.

tempore ς vel utcunque significat rem cum aliqua ejusdem ici circumstantia , de hoc modo verba, quae praeter tam adsignificant lcm-rus , reputari possunt pro terminis, seu vocibus mixtis, ut amabo, eucurris , &GΤerminus alius est singularis , alius communis. Terminus singularis aptus est significare naturas singulares & individuas ; ac proinde incommunicabiles, uti Plato, Socrates, Tolosa , Roma , Sc. δα- minus communis e contra non est idoneus , nisi ad significandas naturas communes , sive communicabiles I atque ita convenit iis omnibus subjectis scorsim semptis, quibus naturae illae communes sunt, uti homo , leo , lapis , Sc. Ex termino autem communi de singulari prodit aliquis alius terminus mixtus , qui plura quidem significat , sed sub ratione singularis alicujus colicosionis , uti civitas ,

populus , exercitus , &c. Terminus alius est transcendens , alius non transcendens,& alius silpe transcendens. Transcendens vocatur ille, qui potest de omnibus ac solis veris entibus praedicari; quo pacito de onmi ente praeter nomina,quae suntenti synonima , dicitur quod sit unum , verum, ae bonum. Non transecendens deinde ille in qui tantum alicui rei seu communi , seu particulari significantiae tribuitur, ut homo , Tetrus , Sol, &c. Ac d nique supertranscendens ille est , qui non solum veris entibus omnibus ; sed etiain falsis ac fictis aptari potest , ut opinabile , imaginabile , euitabile , &c. Terminus alius in finitus , alius infinitus. Finitus dicitur , cujus significatio limitata est ad designandum aliquid in certo rerum

genere constitutum , uti homo , elementum , DI &c. Infinitus vero est , qui ob particulam negativam praefixam ad nullum rerum genus significandum limitatur , ut non homo , non lapis , 3ec. sic enim mons cst non homo , caelum in non homo ; ac denique terminus ille non homo , si hominem excipis , de omni alio rerum senem etiam ficto praedicari potest et quare dicitur infinitus ; sicut particula negativa , quae praefigitur , vocari solet particula infinitans. Terminus alius est positivus , alius privativus , alius negativus. Positivus significat rem positam, aut quas positarn in rerum natura, ut homa , lapis , chimara , dcc. Privativus e contra significat privationem formae , sive perseetionis alicujus , quae aut positiva est , aut ad instar positivae concipitur , ut Meus , surdus , claudus dec. At negativus praeter privationem talis formae , importat irrcceptibilitatem illitis , κι non videns , πon audiens , non recte inceάens ,

cc. Quare ad designandam carentiam serinae in subjecto apto uti Disiliaco by Coosli

114쪽

De Terminis. 9 I

mur terminis privativis ; sic de homine dicitur quod sit caecus i& e contra negativis ad designandam illam carentiam in subjecto non apto e sic de lapide dicitur quod sit non videns.

I erminus alius in uninocus, Mitis aequivocus, & alius analogus. Univocus est ille , qui communis est pluribus subjectis obtinentibus eandem , & ejusilam speciei aut generis rationem , ut nomen homo , quod sub una & communi ratione aptatur Petro, Paulo , &c.& haec quidem subjecta, quae sunt ejussiem tum nominis, tum rati nis dicuntur univoea aenivocata. AEqui vocus deinde ille est , qui multis quidem subjectis convenit; scii nec eandem , nee Husilem speciei , aut generis rationem, sive quod idem in pertactionem, obtinentibus , ut nomen canis , quod cani caelesti , terrestri , & marino commune in , quamvis diversissimam naturam habeant ; de haec quidem talia subjecta , quae sub simili nomine dissimilis sunt naturae iucuntur aquivoca aquivoeata. Denique terminus analogus in ille , qui convenit multis subjcetis , quorum ratio in partim eadem, partim diversa; ut sanum . quod de homine, de pulsu arteriae, de utina , & aliis id senus stib diversa ratione dicitur : pes similiter est terminus analogus cum ad pedem hominis , & pcissim scanini rese tur. Ubi duplex distinguitur analogia scilicet proportionis & attributionis. Analogia proportionis pctitur ex proportione ossicii , seu similitudine propter quam idem nomen pluribus subiceris tribuitur rita cum pars scamni infima totam illius molem sustineat ad instar utriusque pedis , qui sustinct molem humani corporis , idcirco pes denominatur. Analogia vero attributionis desumatur ex dignitate ali-Cujus , cui propite nomen aliquod convenit, de in causa , sive occasio propter quam eadem denominatio quibuslam aliis Q cictis in ordinc ad ipsit in tribuatur et ita sanum non dicitur sive de medicina ,sive de urina , sive de pulsu arteriae , nisi relative ad hominem, cujus simitatem medicina restituit, urina indicat , & confirmat idoncus pulsius artoria: : neque adjungendum esset talia sibi ta , quibus haec

aut altera ansoga denominatio communis in , vocari analoga analogata.

Terminus alius est concretus , alius abstricius. Concretus ille est, qui ex suo modo significanda importat compositionem ex se cisto ,& Erma seu inexistente , seu quasi inexistente ; ut album , exserer, mrons , &c- Α bstractus e contra est ille , qui ex suo modo significandi importat Erniam , aut quasi λrmam separatam a suo subjino ;uti albedo , existentia, potentia, &c. Ubi obiter notandum censeo verminos concrctos , & adstractos quamvis illi quidem compositionem,.

v III. Aliua

univoeus alius ae quivocus alius au losus.

tus, ali abstracis

tu a

115쪽

Alius

tivus , a lius abso Iulus.

Alias deae

nomina- ivus , a

lius deis

nominas.

sa Logica disp. IV. Art. I.

isti e contra incompositionem importent juxta nostrum concipiendi modum , ut dictim est ; nihil tamen sive pro illa, sive pro ista, si

de rebus ut sunt in se ipsis ageretur, concludere'; nam v. g. cum dicitur de Deo quod sit existens , potens , justus , Sc. isti termini concreti repraesciatant nobis existentiam , potentiam , justitiam , Rc. Dei, veluti totidem formas . aut quas sorinas in subjecto , sive uno sive multiplici constitutas : & nihilominus constat Deum csse ens simplicissitnum t unde satis intelligitur tutac cum ferendum in judicium de rebus , ut sunt in se ipsis, , non esse attendendos terminos , quibus illae r raesentantur ; aut si in hunc modum attenduntur; hinc exsiliunt errores plurimi, quot & quales passim in Physicam Aristot licam irrepserunt ; dum quidquid termino concreto exprimitur , id reputatur compositum ex subjecto & Qrma inhaerente ; hinc Armae corporeitatis , cadauereitatis , continuitatis , gravitatis, coloris , &innumerae talium generum pullularunt. Terminus alius est connotativus , & alius absolutus : iste rem aliquam stlitarie significat, id est, absque ullo vel adjuncto vel correlativo, ut homo , lux , iam , S c. ille vero rem aliquam significat non solitarie ; sed cum aliquo vel correlativo , vel adjuneta : ut

album , quod consignificat se cetum cum albedine ; & nomen patris , quod confignificat filium , aut filii, quod consignificat patrem

propter reciprocam relationem ; atque ita de aliis. Torminus denique alius est denominativus & alius denominans. De minativus sive' aliter denominatus dicitur ille , qui provenit ab alio secundum candem appellationem , & fignificationem et denominans e contra ille est, qui suam tum appellationem, tum significati nem in alium transscTt , ut cum quis denominatur jussus a justitia , doetiis a dc trina, Sc. ubi auctus in torminus denominativus , sive denominatus ; doctrina vero in terminus denominans ; S sic de aliis. Denominatio autem vel in intrinseca vel est cxtrinscca , ut explicui disput. a. art. q. Multae aliae recenstri possent terminorum

divisiones ; scis quas scrupulosius enumerare otiola ineptiae est : qu propter silpertaco, Disiti eo by Corale

116쪽

ARTICULUS II

DE SIGNIFICATIONIBUS

terminorum.

OTANDUM est duo esse signorum genera , quibus internar animi nostri asseditiones , seu conccptiones propalantur ; alia enim sunt, quae absque praevia ulla deliberatione , ac sola instipante natura cituntur I uti risus , Hulatus , pallor , rubor , &c. quibus demons. trantur internae passiones imitiae , doloris , timoris , verecundiae, &c. Alia vero non a natura proficistuntur , sed a solo hominum Mneplacito , & instituto ; uti voces articulatae , quibus inter loquendum utimur pro varietate linguarum : & nationum : neque enim alia est talium vocum significatio , nisi illa, de qua homines convenerunt eo fine , ut colloquentes suos sibi mutuo conceptus proderent, sicque fruerentiir bono societatis, quo optabilius & utilius nullum est. At utrisque signis naturalibus scilicet , S arbitrariis id commune est, ut representent aliquid a se distinctum iuxta vulgarem signi definitionem. Signum est id quod saevisati cognoscenti representar aliquid a se distinctum e tum signa Omnia , ac praesertim articulata , quae in humanis colloquiis adhibentur , repraesentant duo qua dam distincta , stilicet rem , & conceptum ἔ neque enim tantummodo colloquimur , ut proseramus & enuntiemus alteri rem quam concipimus ; sed etiam , aut potius conceptum , qui in nobis est de re illa. Unde enasti turdissicultas a nonnullis proponi solita, utrum e duobus prius , ac principalius per voces prolatas representetur ; an res, an conceptus : it que huic dissicultati breviter satisfiet in affatione sequente.

Quae sint

signa navituralia Statbitraria

. . i

117쪽

eatio eo ceptuum p imarai, Intendi.

det a fig-

Logica Lisput. IV. Art. II.

As SERTIO UNICA.

Termini articulati seu Noces , quae pro humano eommercio adbibentur primario significant conceptus nostros , o' secundarib res , qua conceptibus subjacent. Id. ipsum intellige de caeteris omnibus signis , de quorum repraesentationCinter homines convenitur. PROBA Tu R 'Prim . Voces id primario significant, ad quod

ptimatio significandum instituuntur : atqui instituuntur ad significandum irimario conceptus nostros , ac deinde sive secundatio res r ergo &c. Major constat ; quia cum tota plane vocum significatio ab arbitrio , seu instituto nostro pendeat , id primario significate censendae sitnt , ad quod primario significandum assumuntur. Minor sic probatur. Voces instituuntur ad id primario significandum, quod nostra magis interest , ut significetur et atqui nostra magis in terest , ut si inficetur conceptus noster et & ratio est, quia parum solliciti essemus de rebus significandis , si independentet ab ista si nificatione posset altera obtineri e sicut revera statim atque concipitur quid velimus , abstinemus ab ulteriori significatione rerum , quas praeconcepta voluntas comprchendit. Atque ut me magis explicem , quando quis v. g. vult conciliare sibi amicitiam alterius,1uamque illi vicissim proponere, potest inter alias ineundae amicitiae formulas uti his pauculis Verbis manum am ce et tunc itaque intendit quidem is , qui loquitur, ut atrer audita voce manus manum porrigat ; at non potissimum id intendit et sed ut patefaciat ei suum ineundae amiciti* desiderium. Atque ita in hoc casu significatio rei subservit significando conceptui , neque illa adhiberetur , si compendiosiori via posset conceptus iste significati : di sic de aliis ;

Probatur SeeunB. Aliquando accidit , ut ad conceptuum nos trorum vim singularem explicandam utamur vocibus , quae Omnino aliud a conceptibus nostris significant et ergo saltem in hoc casu v ces adhibentur ad significandos primario conceptus nostros ; ad res

autem significandas , non nisi secundario. Constquentia recte dcuti citur ; in hoc cissim casu loquens parum curat de lignificandis rebus ;Diuitirco by Gorale

118쪽

De Terminis. 9

sed totus est in significandis suis conceptibus. Antecedens sic probatur , tum adducto casu , in quo ironice loquimur , uti cum Iuno Venerem alloquitur his verbis Maeld. q.

Egregiam merὸ laudem , in spolia ampla refertis

Tuque puerque tuus, magnum in memorabile nomen,

Una dolo divum si femina licta duorum est.

UBi nihil minus intendit Iuno , quam laudem illam a Venere

referendam, terminis alioquin usa laudu egregra, &c. Tum additisto ruri iis alio , ac frequentissimo casu , in quo sub specie jocistrio loquimur; aut sub specie sermonis strii jocamur ; tunc enim parum omnino intenditur significatio rerum , ut patet. Ex quibus omnibus recte attentis recte consequitur locutionein humanam pro Primario , ac potissimo suo fine Obtinere significationem conceptuum: ergo idem sentiendum de vocibus , quae non fuerunt , nisi ad colloquendum institutae. Objicies Primo. Voces id primario significant, 'uint propter eas primario apprehendimus et atqui propter voces primario apprehendimus res significatas ; ergo &c. Maior satis constat ex terminis; minor autem probatur, tum 'uia saepe contingit , ut non assequamur conceptum loquentis , licet recte interpretemur, ac dis scamus res colloquio significatas et tum etiam quia saltem facilius est, ut hujusmodi res interpretemur, quam conceptum loquentis : ici autem haud dubie primario cognoscitur , quod cognitu facilius in ergo Sc. Resp. Et permissa majori distinguo minorem. Propter voces primario apprehendimus res significatas, id est propter voces materialiter sumptas , concedo minorem ; propter voces formaliter sumptas , nego minorem, ac rursus consequentiam sub simili distinctione. Dico igitur voces posse dupliciter accipi vel materialiter , ac praecise prout sonant; vel serinaliter , & secundum quod subjacent conceptui loquentis : si priori modo accipiuntur, non tantum significant primario res ; sed non nisi illas significant e posteriori autem modo acccptae significant & rem , & conceptum ς sed conceptum primario sive principalius , ut probatum fuit ; & adhuc confirmari potest, quia pro obtinendo fine prudentis ac sani colloquii non praesertim attendendum est ad id , quod voces veluti apud se ipsas significant atas ad id quod significant apud loquentem , cujus conceptum reserunt. Objicies Secundo. Voces a loquente non proferuntur , nisi eo

prehendi qu m

Sad ostea

dilue non ita esse

adhibita

119쪽

uel utru es prae intelligi, ut interi .ditur Ψlo luet Le.l ne e lom ms idendit,

que liti pet

fine , ut au.ilans per significationem rerum veniat in significationem conceptuum : ergo voces primario significant res , & secundario conceptus. Antecedens constat uniuscujusque loquciatis experientia conseq ientia autem probatur , tum quia, alias id inutiliter praesium retur a loquentibus : tum etiam quia similiter inutilis esset ad intelligentiam cone tuum praeintelligentia rerum : quod iacino dixerit: quis enim nesciat quam dissicile sit homini ignaro. scrin nis v. g. graeci deprehendere conceptum alterius ipsum graece interrogantis pΑt unde diis euitas illa suboritur , nisi ex eo quod cum ignarus sit prae licti sermonis , nescit quaenam res sint illae , quae per cum significantur λ quas utique si dignosceret, facile comprehenderet sensium interrogationis : crgo &c.. Et concessis antecedente nego consequentiam ; & contendo aequius esse, ut consequentia opposita ex praemisto antecedente deducatur ; quia cnim finis est magis intentus , quain media , quae ad consecutionein finis ordinantur hinc sequitur significationem conceptuum esse magis intentam a loquente, quam fignificationem rerum: atque ita voces principalius ordinari ad significationem conceptuum quam rerum. Quod autem prius sepe obtineatur notitia rerum , quam conceptuum , id se habet per accidens , quando scilicet magis attenditur ad id , quod sonant voces materialiter sumptae , quam ad id , quod soransiter suinptae important ; sic enim sumptae referunt principaliter conceptum loquentis , ut probatum fuit , & ita solvitur objectio.

I. Quid sit

proprie

ARTICULUS HI

terminorum.

RT NOTANDUM est per proprietates terminorum hic intelligi accidentales illas varietates , rati in ne quarum termini cRm diversimode accipiuntur , induunt aliam & aliam significationem. Istae autem proprietates ad numerum quinarium vulgo reducuntur , scilicet ad suppositionein , ampliationem , restrictionem , alienationem Diuiti Orali

120쪽

De Terminis. 9 7

assenationem & appellationem , quarum omnium ac sinsularum re-οeptiores , tum definitiones , tum divisiones paucis perstringam , ne in rebus , quae parvi adeo momenti sunt , enucleandis mea male

opcra collocetur.

Suppositio termini vocatur acceptio,sive usus eiusdem prosuo significa- . to: significarum autem cujustibet termini duplex est, scilicet materiale& λrmale; unde oritur divisio suppositionis in materialem, & Brmalem. tio. Stippositio materialis est acceptio termini pro suo significato materiali,quod est vel ipse stirus termini, vel numerus literarum ex quibus constar, vel grammaticalis qua dam illius consideratio , vel quid simile; ut si quis dixerit eaelum est vox,caelum est uomen,earium es dictio dusiimba,&c. Silp- positio autem sorinalis est acceptio termini pro suo serinali signifi--ro , sive quod idem est pro ea re, quam solet mentibus nostris repraesentare terminus ille cum profertur , & accurate intclligitur ;uti si quis dixerit caerum es mobile , quia ibi c um sumitur pro corpore coelesti , cujus ideam talis terminus nobis solet directe , ae prurio liverere. Quapropter a significato Erinali seiungimus significatum figuratum ac metaphoricum e qualiter coelum dicitur quidquid sublime & emessuin est , nec tantum cessitate corporea, sed

insuper spirituali et quo pacto Apostoli sunt ea si illi , qui ut eanit

vates Regius enarrant elariam Dei.

Suppositio se alis subdividitur in simplicem , & personalem. III.

Simplex est acceptio termini pro suo simplici , aut aliter totali , & , immediato significato ς uti eum dicitur homo est rationalia ; nam ibi homo supponit , aut aliter supponitur pro omnI homine. SuP- soniata. Positio autem personalis est acceptio termini pro suo personali sive mediato , ac limitato significato ; ut in hae propositione homo is-ris , ubi homo supponit taeatum pro aliquo homine. Potest tamens positio perῆnalis vel ad unicum alicujus naturae individuum resieringi r ac tunc evadit singularis , uti cum dicitur Petria legia :vel ad omnia individua extendi ut si quis dicat omnis homo rita ac tunc suppositio peris lis evadit , ut aiunt , communis.

Suppositio permnalis communis solet insuper subdividi in disti, is

butimin , copulativam , determinatam , 8c confusam et & aliud ni- Subdi.,-hil est quam acceptio termini pro suis significatis aut distributive, supraut copulative,aut determinat aut confuse sumptis. Distributive silmuntur in hae propositione , omnis homo currit,quia consequentia sie potest distribui , ergo Petrus currit , Paulus currit, S c. Copulative si '' anuntur in hac propositione , omnes Apostoli suns duodecim , quia de nullo Apostolo dis mutive sumpto potest affirmari praedicatum

SEARCH

MENU NAVIGATION