Renati DesCartes Opera philosophica Passiones animae, per Renatum Descartes Gallicè ab ipso conscriptae, nunc autem in exterorum gratiam Latina civitate donatae. Ab H.D.M. I.V.L

발행: 1677년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

18 DEPAssIONIBUssormat punctum alterius imaginis, qui repraesentat tandem partem hujus animalis; qua ratione ambae imagines quae sunt in cerebro, uniacam duntaxat componunt super glandem, quae agens immediate in animam, ostendit ipsi figuram hujus animalis. ARTICU Lus XXXVI.

Exemplum modi quo Pessiones excitantur in anima. ET praeterea si haec figura sit valde inusitata & horrenda, id est,s multum similitudinis habeat cum rebus quae ante fuerunt noxiae corpori, excitat in anima Passionem Metus, &consequenter Audaciae vel Te roris & Pavoris, secundum varium temperamentum corporis aut robur

animae, & prout quisque antea sese munierit defensione vel fuga contra res noxias, quarum praesens impressos militudinem resere. Nam id reddit cerebrum ita dispositum in quibusdam hominil a , ut si iritus reseri ab imagine sic formata super glandem, trule sese conssant partim in nem vos illos qui inserviunt vertendo tergo & movendis cruribus ad fugam capessendam, & partim in eos qui dilatant aut contrahunt ita orificia comius , aut qui agitant ita alias partes ex quibus sanguis ad ipsum mittitur , ut hic sanguis , rare' nus alio modo quam selet, mittat spiritus ad cer

brum qui apti sunt nutriendae & fovendae Passioni Terroris; id est qui

idones sunt ad apertos tenendos, aut ad aperi dum rursus poros cer

bri , qui illos deducunt in eosdem. nervos. Nam eo ipse quod hi spiritus

ingrediuntur hos poros, excitant shcialem motum in hac glande, quia natura ad id institutus est, ut anἴma lianc Passionem sentiat. Et quia hipori reseruntur praecipue ad nervulos qui inserviunt dilatandis vel contrahendis oris iis cordis, inde sit ut eam anima sentiat praecipue, tanquam in corde. ARTICU Lus XXXVII.

uomodo anareat, eas omnes esset a quodam motu spirituum. ET quia simile quippiam accidit in omnibus aliis Passionibus,nimirum

quia principaliter oriantur a spiritibus contentis in cavitatibus cerebri , quatenus cursum suum dirigunt versus nervos, qui inserviunt dilat tioni vel contractioni orificiorum cordis, aut impellendo varie ad ipsum sanguini quian aliis partibus est, aut quocunque alio modo fovendae eidem Passioni; Hinc clare intelligi potest, quare superius posuerim in ill xum definitione, eas produci per motum diquem specialem spirituum.

42쪽

PRIMA PAR sARTICU Lus XXXVIII. Exemplum motuum corporis qui comismntur Pasones , ct ab anima non pendent C Eterum eodem modo quo curis quem capiunt hi spiritus versus nervos cordis, suffcit ad dandum motum glandulae,per quem Te ror animae inducitur; sic etiam per id selum, quod quidam biritus eodem tempore tendunt versus nervos, qui inserviunt movendis cruribus

ad fugiendum, essiciunt alium motum in sadem glande, cuius ope anima sentit & percipit hanc fugam, quae hoc modo excitari potest in corpore, per solam dispositionem organorum ejus, absque ulla ope animae. ARTICU Lus XXXIX. uomodo eadem causapossit excitare diversas Passisenes in mariis hominibus. Adem impresso quam praesentia objecti terribilis essicit in glande,& quae inducit Terrorem in quibusdam hominibus, potest excitare in aliis Animositatem de Audaciam: cujus rei ratio haec est, qu omnia cerebra non sint disposita eodem modo, & quod idem tus glandis qui in quibusdam excitat terrorem, essiciat In aliis ut spiritus sui ant poros cerebri, qui eos deducant partim in nervos qui inserviunt manibus m vendis ad sese tuendum, & partim in illo qui agitant & impellunt san guinem versus cor, eo modo qui xequiritur ad priaucendos spiritus aptos continuandae huic sui defensioni, Se retinendae illius voluntati.

ist praecipum e seri Pessionum.

FTenim observandum, praecipuum essectum in hominibus omnium Passionum esse, quod incitent & disponant eorum animas ad V lenc m ea ad quae illae corpora eorum praepari't: Ita ut sensus terroris eam ad voluntatem fugiendi incitet, audaciae vero ad voluntatem certandi, & sic de aliis. ARTICUL Us XLI.

sit potentia animae reflectu corporis. SEd voluntas adeo libera est sua natura, ut nunquam possit c di; Et ex duabus speciebus cogitationum quas in anima dissimi, quarum C a aliae

43쪽

aliae sunt ejus actiones, nimirum eius voluntates, aliae eius passiones, sumendo illud vocabulum in latiori illa significatione quae complectitur omnia perceptionum genera; primae sit ni absblute in illius Potestate, nee possunt nisi indirecte mutari a corpore; ut E contrario ultimae absolutEpendent ab actionibus quae eas priraucunt, nec possunt aliter quam indirecte mutari ab anima, nisi cum ipsemet earum causa est: Et omnis actio animae in hoc consistit, quod eo ipse solo quod vult aliquid, essiciat ut glandula cui arctissime iuncta est, se moveat modo convenienti ad pr ducendum essectum qui huic voluntati respondeat. ARTICU Lus XLII. omodo reperiamus in memoria ea quorum reminisci volumus. SIc cum anima vult recordari alicujus rei, haec voluntas essest ut glans sese inclinans successive horsum& illosium, impellat spiritus ad varias partes cerebri, usque dum invenerint eam in qua sunt vestigia quae reliquit obiectum cuius volumus recordarL Nam illa vestigia nihil aliud sunt quam quod pori cerebri, per quos spiritus antea ceperunt suum ci sum, pthpter praesentiam huius obiecti acqui siverint eo pacto facilitatem majorem Oam alii, sese rursus aperiendi eodem modo spiritibus qui ad se veniunt: Adeo ut hi spiritus, reperientes illos poros, eos sicilius stibeant quam alios: qua ratione excitant motum specialem in glande, quae repraesentat animae idaia objectum,& ipsi indicat, idem illud esse

cujus recordari volebat. ARTICU Lus XLIII.

A modo animapossit imaginari, auendere , ct

movere cor'.

SIc cum ima inari volumus aliquid quod nunquam vidimus, haec voluntas vim nabet mo missi glandem modo convenienti ad impelli dos spiritus versus eos poros cerebri quorum apertione hoc potest repraesentari. Sic cum quis suam attentionem sistere vult in considerati ne unius objecti per aliquod tempus, haec voluntas per illud tempus retinet glandem inclinatam in Gnaem partem. Sic denique cum ' incedere volumus, aut alio modo movere nostrum corpus, haec voluntas eff-cit ut glans impellat spiritus ad musculos qui huic rei inserviunt.

44쪽

Unumquamque voluntatem naturaliter junctam esse cuidam mο-

tui glandis , sed vel in ria vel habitu eam aliisposse jungi.

ATtamen non semper voluntas excitandi in nobis aliquem motum, aut alium quendam effectum , essicere potest ut eum exinc mus; sed mutatio in eo contingit prout natura vel habitus varie unicuique cogitationi unumquemque motum glandis conjunxerint. Sic,exempli gratia , si quis velit disponere oculos suos ad intuendum objectum remotis. simum. haec voluntas essest ut pupilla se dilatet; & si velit eos disponere ad intuendum objectum valde propinquum, haec voluntas facit ut se contrahat: sed si selum cogitetur ae pupilla dilatanda, nihil proderit ejus

rei habere voluntatem; nec enim ideo dilatabitur, quia natura non junxit motum glandis, qui inservit impellendis spiritibus versus nervum opticum modo convenienti dilatandae vel contrahendae pupillae, cum Voluntate eam dilatandi vel contrahendi, sed demum cum voluntate intuendi objecta remota vel proxima. Et cum inter loquendum solum cogitamus de sensit illius rei quam dicere volumus, id facit ut moveamus linguam & labra longe selerius & melius quam si cogitaremus ea movere omnibus modis requisitis ad proserenda eadem verba. Quia habitus quem acquisivimus cum disceremus loqui, effecit ut iunxerimusa nem animae, quae opera glandis potest movere linguam & labia, cum significatione verborum quae ex nis motibus sequuntur , potiusquam cum motibus ipsis. ARTICU Lus XLV.

sit anima potestas restem Pessionum suarum.

Ρ Assiones nostrae nequeunt etiam directe excitari vel auferri peractionem nostrae voluntatis, sed demum indirecte per repraestistati nem rerum quae solent jungi passionibus quas habere volumus, &quae

contrariae sunt iis quas volumus reiicere. Sic ad excitandam in se audaciam , & metum auserendum, non lassicit ejus rei habere voluntatem ;sed incumbendum est considerationi rationum, objectorum, aut exemplorum, quae persuadent, periculum non esse magnum ; plus semper securitatis esse in defensione quam in suga; gloriam & gaudium in i ex Victoria, ex suga vero nihil praeter aegritudinem & pudorem, ac similiai

45쪽

ET sane datur ratio specialis quae impedit quominus anima possit cisto utare vel sistere suas Passiones, propter quam supra possit in earum definitione, quod non selum producerentur, sed etiam conservarentur & confirmarentur ab aliquo motu speciali spirituum : haec vero ratio est, quod sere semper eas comitetur aliqua commotio quaest in corde per consequens etiam in toto sanguine & spiritibus; ita ut donec cesset haec commotio, praesentes nostrae cogitationi m neant , eodem modo quo objecta sensibilia illi praesentia sunt, dum agunt in organa nostrorum sensitum. Et quemadmodum anima, cum valde attenta est cuidam alteri res, potest se cohibere ab audiendo parvo ει pitu, aut parvo dolore sentiencio, sed non potest pari ratione Moere quin audiat tonitru , vel sentiat ignem qui comburit manum; sic facile potest superare minores passiones, sed non vehementiores vel sortiores, nisi postquam commotio finguinis & spirituum sedata fuerit. Id quod volui tas ad sum mum sacere potest, dum viget tu commotio, est non consti tire illius effectibus, & cohibere plurimos ex motibus ad quos disponit corpus: Exempli gratia, si ira essiciat ut manus erigatur ad percutiendum, voluntas ordinario eam continere potest; si metes incitet crura ad sugam capessendam, illa sistere voluntas potest; & sic de aliis. ΛRTICU Lus XLVII. In quo consei ant confiictus quos vulgo imaginantur interpartem inferiorem Osuperiorem anima. NEc in alio quam in repugnantia, quae est inter motus quos corpus

per suos spiritus,& anima per suam voluntatem, smul excitare annituntur in glande, consistunt omnes conflictus quos vulgo imaginantur inter partem inseriorem animae, quae sensitiva nominatur, & superi rem quae rationalis est, aut inter appetitus naturales & voluntatem. Nobis enim non nisi una inest anima, quae in se nullam varietatem partium habet: eadem quae sensitiva est, est etiam rationalis, & omnes Uus appalius volitiones sunt. Error per quem es imponuntur quasi in sic pa diversae personae, quae sere semper sibi mutuo contraria snt, inde solum

Auidimpediat quominus an apossit omnino de suis passionibus tu re.

46쪽

silum processit , quod non bene distinctae fuerint ejus seni ibones a sun ctionibus corporis, cui soli tribuendum est id omne quod in nobis potest

observari repugnare nostrae rationi: Adeo ut nulla hic alia lucta sit misi quod, cum glandula quae est in medio cerebri, possit impelli ex una parte ab anima, & ex alia a spiritibus animalibus, qui nil nisi corpora sunt, ut supra dixi, saepe eveniat ut hae duae inmussiones sint contrariae, & ut somtior impediat effectum alterius. Possunt autem distingui duae species

motuum excitatorum a spiritibus in glande; alii repraesentant animaeo jecta quae movent sensus, aut impressiones quae reperiuntur in cerebro,& nulla vi utuntur in ejus voluntatem; alii vero utuntur, nimirum illi quiessiciunt passiones vel motus corporis qui eas comitantur. Et quoad primos, etsi impediant adtiones animae, aut impediantur ab illis, attamen quia non dire Re contrarii sunt, nulla in illis observatur lucta; sed demum inter ultimos S voluntates quae illis repugnant: exempli gratia, inter conatum per quem spiritus impellunt glandem ad inducendum animae cupiditatem cujusdam rei, A illum per quem anima eam repellit voluntate qua vult eandem rem fugere: Et id praecipue hanc luctam demonstrat, quod cum voluntas non habeat potestatem directe excitandi passiones, ut jam dictum fuit, cogatur uti arte, & sese applicare successive considerationi variarum rerum : unde si accidat, aliquam ex illis habere vim mutandi ad momentum cursum spirituum, contingere potest, ut quae sequitur ea vi careat, & cursum suum illico resimant, quia dispositio quae praecelsit in nervis, in corde, &in sanguine, non est mutata; quo fit ut anima eodem serme tempore se impelli sentiat ad eandem rem appetendam & sugiendam. Et inde sumpta fuit occasio imaginandi in illa duas potentias quae inter se pugnent. Attamen potest adhuc quidam con siictus concipi, in eo , quod saepe eadem

causa, quae excitat in anima aliquam Passionem, excitet 'etiam quos dam motus in corpore, ad quos anima nihil confert, & quos sistit aut sistere conatur quamprimum eos observat. Ut experientia constit,

cum id quod excitat metum, essicit quoque ut spiritus ingrediantur musculos qui inserviunt movendis cruribus ad sugiendum, de ut voluntas audaciae exercendae eos sistat.

47쪽

Da P AssIONIBUS ARTICU Lus XLVIII.

In quo cognoscatur robur vel Mbecissitas animarum ; cse quovinam infirmiorumst vitium.

EX eventu autem horum conflictuum quisque potest cognoscere robur aut debilitatem suae animae : nam illi in quibus naturaliter v luntas facilius potest vincere Passiones, & sistere motus corporis qui eas comitantur, proculdubio habent animas sortiores: sed nonnulli sunt qui nunquam possunt explorare suas vires, quia nunquam pugnare faciunt suam voluntatem propriis armis, sed Qtum iis quae ipsi praebent aliqui as. sectus ad resistendum quibusdam aliis. Mihi propria ejus arma dicuntur, Judicia firma & determina ta de cognitione boni & mali, secundum quae decrevit actiones vitae suae dirigere. Et animae omnium maxime imbecilles sunt,quarum voluntas non ita se determinat ad sequenda certa quaedam Judicia, sed se patitur semper abduci a praesentibus assectibus; qui cum persaepe sibi mutuo contrarii sint, eam per vices in partes suas trahunt , & ipsa utentes ad ipsammet debellandam, in deploratissimo statu

animam constituunt. Sic .cum Metus repraesentat mortem ut summum

malum , & quo rvitari non potest nisi fuga, si ambitio ab alia parte r praesentet infamiam huius fugae, ut malum prius morte; hi duo as eius agitant varie voluntatem, quae obtemperans modo huic, modo illi, sibi ipsi perpetuo repugnat, &sic animam servam & mis rimam reddit. ARTICU Lus XLIX.

Animae vim non se mere absque cognitione veritaris. V Erum est paucos dari homines tam imbecilles & haesitabundos, ut nihil velint nisi quod sua praesens passio ipse dictat: plurimi habent iudicia determinata, secundum quae coinponunt partem suarum actionum. Et quamvis saepe haec iudicia sint falsa, imo imitantur quibusdam passionibus, a quibus voluntas antea passa est se vinci aut seduci, attamen quoniam ea sequi misit, etiam cum abest Passio quae illa produxit, considerari possunt ut propria illius arma, & cogitari, animas robustiores vel imbecilliores esse, prout possunt plus vel minus haec judicia sequi, & resistere passionibus praesentibus quae illis contrariae sunt. Verumtamen magna disserentia est inter decreta quae procedunt ex falsa

48쪽

si quadam opinione, & ea quae nonnisi cognitione veritatis nituntur: quia ultima naec sequentes nunquam procul dubio istius consilii poenitentia vel dolor subibit, cum h contrario semper poenitentia sequatur

priora, postquam eorum error retectus est. ARTICULUS L.

Lam tam imbecillam esse a nimam, quae nonpossit cum bene disi-gitur acopuirerepotestatem absolutam insuas rasones. P Rodest vero hic scire, quod ut jam supra dictium fuit, eis unusquis.

que motus glandulae videatur connexus esse per naturam singulis ex nostris c lationibus ab initio nostrae vitae , aliis tamen per habitum jungi ponit: Ut experientia ostendit in verbis quae excitant motus in glande, quae secundum institutionem naturae nihil animae repraesentant praeter tuum sonum cum Voce proseruntur, aut figuram suarum therarum cum scribuntur, & quae tamen per habitum qui fuit acquisitus cogitando de eo quod significant, postquam auditus suerit eorum sentis, aut eorum literae inspectae, solent effcere ut concipiatur haec significatio potius quam figura literarum aut senus syllabarum. Prodest etiam scire, quod etsi motus tam glandis quam spirituum & cerebri, qui r praesentant animae certa quaedam objecta, lint naturaliter juncti cum iis

qui excitant in illa quasdam Passiones, possint tamen per habitum inde

separari, & jungi aliis valde differentibus; Imo quod hic habitus possit

acquiri per unicam actionem, nec longum usum postulet. Sic cum reperitur ex inopinato res quaedam valde sordida in cibo qui magno cum appetitu comedebatur, inopinatus ille casus ita potest mutare dispositionem cerebri ut postea nequeat videri talis cibus nisi cum horrore, cum antea comederetur cum delectatione. Quin idem in bestiis potest observari: nam etsi ratione careant & sorte omni cogitatione, omnestamen motus spirituum& glandis qui excitant in nobis Passiones, in illis quoque sunt, &inserviunt conservandis& confirmandis, non ut in nobis, Affectibus, sed motibus nervorum &musculorum qui eos comitari solent. Sic cum canis videt perdicem, naturaliter sertur ut in eam incurrat ; & cum audit scio tum displodi, ille strepitus naturaliter eum ad sugam incitat; attamen ordinario ita instituuntur canes venatici, ut

visa perdice subsistant, & ad displosionis strepitum, quem postea a

diunt, ad eam currant. Haec autem scire refert, ut quisque contendat regere suos Affectus: Nam cum haud ita magna industria mutati possint

D motus

49쪽

his Ε Ρ A s s I o v x B V s motus cerebri in animalibus ratione destitutis, evidens est, id melἱu, Ini hominibus posse fieri , de eos ipsos qui imbecilliores animas habent posse acquirere imperium absolutissimum in omnes sitas Passiones, si sit industriae adhiberetur ad eos instituendos & dirigendos.

PASSIONES ANIMAE

SECUNDA PARS.

De numero & ordine Passionum, & cxplicatio

sex Primitivarum. ARTICU Lus LI. uaena int primae rasonum causae.

Onstat ex superioribus, ultimam & proximam cauasem Passionum animae, non aliam esse quam agitati nem qua spiritus movent glandulam quae est in medio cerebri. Verum id non sussicit eis a se mutuo distinguendis: Inquirendum in earum origines , & examianandae sunt primae illarum causae. Quamvis autem quandoque possint eisci ab actione animae se dete minantis ad haec vel illa objecta concipienda; quin etiam selo corporis temperamento, aut impressionibus quae cassi occurrunt in cerebro; ut accidit cum nos ita vel tristes vel laetos sentimus, ut causam huius tristitiae aut laetitiae nequeamus assignare : Apparet tamen ex praedictis, eas dem omnes posse excitari ab obiectis quae movent sensus, & haec obj cta esse earum causas frequentiores & magis principales. Unde sequiatur quod ad eas omnes reperiendas, sussciat considerare omnes effectus horum objectorum. ARTICU Lus LII.

'inamst earum usin quomodo enumera ripo sint

ADhaec observo, objecta quae movent sciasus, non excitare in nobis varios Affectius ratione omnium varietatum quas habent, sed sta

lumi

50쪽

SrCUNDA PAR s. 27rum ratione variorum modorum quibus nobis vel prodesse vel nocere, aut in genere ad nos spectare possunt: Et usum omnium Passionum in eo solo consistere, quod disponant animam ad res eas e petendas, quas natura nobis ductat esse utiles, &persistendum in ea voluntate; prout etiam eadem agitatio spirituum , quae solet eas producere, disponit corpus ad motus qui inserviunt earundem rcrum executioni. Ideo qui illas enumeraturus est, debet duntaxat ordine examinare quot variis modis, qui ad nos spectent, possint nostri sensus moveri a suis objediis. . Hic igitur enumerabo praecipuas Passiones, secundum ordinem quo ita possunt reperiri.

ordo in enumeratio Passionum.

OUamprimum nobis occurrit aliquod insolitum objectum, & quod

novum esse judicamus, aut valde differens ab eo quod antea noveramus , vel supponebamus esse debere, id esscit ut illud admiremur r & eo percellamur. Et quia hoc conti re potest antequam ullo modo cognoscamus num illud objectiam sit nobis conveniens nec ne, Admiratio mihi videtur esse prima omnium Passionum. Nec habet contrarium; quia si objectum quod sese offert, nihil in se habeat insoliti, eo nullo modo commovemur, & illud absque Passione consideramus. ARRICU Lus LIV. Existimatis o Contemptus, Generositas aut Superbia, o Humilitas aut Abjectis. ADmirationi juncta est Existis natio vel Contem us, prout vel magnitudinem vel parvitatem obiecti admiramur:Eodemque modo posistimus nosmet ipsos vel existimare vel contemnerer unde oriuntur Pas sones, & consequenter Habitus Alagnanimitatis aut Superbia, & Humilitatis vel Abjectionis.

SEARCH

MENU NAVIGATION