Caesaris Cremonini Centensis in Schola patavina Philosophi primae Sedis : De formis quatuor Corporum Simplicium quae vocantur elementa Disputatio

발행: 1605년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

De Formis Llementorum

Videtur autem sibilantia non suseipere magis,

s minus. In Praedicamentis cap.

de Substantia.

OC est etiam ex illis argumentis, quibus praecipue, positae opinioni de formis elementorum, Aduersarij contradicunt. Dicunt enim, substantiam non admittere magis, & minuS, quare in formis elementorum;quoniam subitantiae sunt, non debere id reperiri: Quod si nos contendimus oppositum,nihil aliud facimus,quam contedere,quod formae elementorum non sint substantiae. Diim vero ipsi volunt, has formas non suscipere magis, & minus, quid non dicunt de misitione ἡ quid non dicunt de generatione Zimata. substantiali Θ Dicebat Limara, has formas non habere ni gis, & minus; tamen intendi, & remitti ratione qualitatum. Cum tamen Auerroes, cuius ille est imitator, de his formis aliquando Vtrumque concedat. Dicunt alij, quod mistio est ratione qualitatum, & quod generatione non est nisi i nut tum esse, de quibus omnibus alibi plenius dicetur. Nunc id solum dicere oportet,quod facit ad rem,in qua sumus. Consideranda igitur est haec propositio . Substantia non susci- Donu, sub pit magiS, & minus, quod ita facimus. Sermo in Praedica- stantia tracte mentis est de substantia, ut Schois loquuntur ) secundum substat accidentibus. Cum igitur substent accidetibus& particularia, & uniuersalia in particularibus c5tenta,ideo cognoscitur ordo inter substantias, quem Graeci appellant secundum profunditatem. Ita ut una substantia dicatur prima substantia, & maxime substantia; ut aliquis homo, alia dicatur minus substantia ,& secund substantia , ut sunt genera,&species primarum substantiarum,haec enim non sub

152쪽

Sectio Tertia. ' Iap

ti ipsa in existunt primis substantijs. Sic etiam ex secundis substantijs species dicitur magis substantia, quam genus squia propinquius se habet species, quam genus ad substandum. Quo circa in hoc sensu non repugnat substantiae habere magis, &minus, neque id, quod ita de substantijs constituitur, contradicit ei, quod postea subiungitur, & quod a nobis est considerandum; substantiam scilicet non habere magis, & minus. Quando enim Philosophus pronunciat hanc proprietatem, quod substantia non suscipit magis, & cita tia hominus, considerat substantias ut Grsci dicunt )secundum suscipere ma- latitudinem; idest comparando individuum indiuiduo,spe ciem speciei, genus generi, quae aequaliter sunt substacitiae: quia equaliter singula subsistit; & substat suis accidentibus. Pro euidentiori huius dicti explicatione,diligenter perscri tari oportet,quid nam significet illud magis,& minus,quod

renio tur a substantia. Non estautem dubium, illud ma- Quod siqnisi-gis, & initius j, quod a substantsis, prout diximus, acceptis j ,

remouet Philosophus esse illud, quod sequitur ad contrarie quod remouetatem; illud vero magis, & minus quod sequitur ad contra 'δ irubstrietatena, pertinet ad rei essentiam: quippe quia illud dicutur miniis tal quod minus habet de tali essentia;hoc autem minus habere de tali essentia prouenit, ut plurimum, dis

cundum euidentiam, quam Philosophus in Prsdicamentis intendit; quia illud magis participat essentiam sui oppositi. Dicitur enim aliquid magis tale; quia minus habet de opposito: ut albius, quod est nigro impermistius teX. 19. quinti Physicor. Vnde id imagis & minus, de quo loquimur,alte ditur penes essentiam; quia, quod sibi admiscet essentiam contraxij, minus habet propriam; atque ideo hoc magis, &minus sequitur ad contrarietatem; non tamen ad omnem ;sed ad eam, quae possit misceri. Cum itaque substantia non habeat contrarium, idcirco redigintulit Philosophus, quod

nec habet magis, & minus; non habe autem contrarium quantum ad se totam, quare nec magis, & minus quantum

153쪽

Reeensentur ,α tollutur ali quae obiectiones,probantes formas no suis

iso me Formis Elementorum

tas; de substantia scilicet , quatenus substat accidentibus,' de illo magis,& minus,quod sequitur ex contrarij mistione. Verunitamen hic non sistit dubitatio contra nos. Nam Porphirius loquens de differentia,dicit: differentias per se, non suscipere magis, & minus ; & dicit Aristoteles 8. Mephysic.

tex. I o. formas esse, Vt numeros, & ideo non suscipere ma

gis & minus,quemadmodum numeri non suscipiunt magis,& minus, quae sunt de directo contra nos, ponentes qRalitates elementorum esse illorum sormas; si quidem lis qualit tes euidenter suscipiunt magis, & minus. Sed praeterea cim ca hoc magis, & minus applicandum substantiae, aut remouendum a substantia, sunt & aliae difficultates,quae videntur non facile posse resolui; quod tamen, ut nostra positio sit firma, tentandum est facere. Primo igitur habet Philosophus a.de Generatione & Corruption quod caliditas est minus in aere, quam in igne. Ex hoc dicto aliquis colliget; Calid ras, ut tu dicis,es: de forma utriusque elementi, si est magis in uno, quam in alio, ergo forma suscipit magis, & minus, quod negat Porphirius, negat Arist. Secundo eo recepto, quod posuimus in explicatione proprietatis circa magis, &minus, oritur talis dissicultas. Si magis, & minus,ubi est cintrarium, fiunt per contrarij admistionem, sequetur calid, talem aeris,qus est minus caliditas, quam sit caliditas ignis; postquam habet contrariam frigiditatem, esse caliditatem mistam: & tunc aer non erit corpus simplex. Tertio Philosephus primo de Generatione tex. 18. habet quod ignis est magis substantia, quam terra ,& ideo ponit generationem ignis esse generationem simpliciter; generationem terri essς generationem secundum quid, quocirca ibi statuit una substantiam compositam esse magis substantiam altera, ac prininde substantiam,quantum ad se totam habere magis,, minus. Horum omnium resolutio quaerenda. &ne multis verbis agamus, incipi us a postremo, & dicamus. Illud dictu primi de Generatione text. 18. intelligi de substantia, non

prout substat accidentibus, sed intelligi secudum esse illius

154쪽

Sectio Tertia. TIT

persectius, & imperfectius, magis sormale, & minus form te. Quantum ad aliud,concedimus, etiam in illis,in quibus

est contrarium, non tamen omne magis, & minus fieri per admistione contrarij. Hoc adnotabat Alexander de elementis 1. Meteor.com. 13. Quapropter illud magis, quod est in in elliditate caliditate aeris, & ignis dicit qualitatem essentiae,non admistionem appositi ; quia scilicet caliditas ignis sit in materia minu, liue almagis disgregata, i sit caliditas dominans; caliditas vero' aeris sit in materia minus disgregata,& sit caliditas domina ta; quod quidem non prouenit ex adiunctione, aut dii ninutione alicuius ghadus, sed ex sola essentiae qualitate, quae est talis in tali materia. Clim itaque verum sit, quod diximus, Aristotelem remouere a substantia magis, & minus, quod est per admistionem contrarij, non tamen verum est, omne magis, & minus esse per mistione contrarij, immo circahoc

ponimus istas tres conclusiones. Prima, non otime magiS,& minus est per admistionem contrarij. Secunda alicubi est contrarium, ubi non est magis, & minus, quia scilicet illa .

contraria non sunt inuicem miscibilia,ut par, & impar. Tertia reperitur magis, & minus, ubi non est contrarietas,ueluti in lumine apparet; ibi enim videmus magis,& minus,cum tamen lumen non habeat contrarium, si quidem tenebrs nuhil ponunt. χod quidem magis, & minus nascitur vel ex

maiori,aut minori dispositione recipietis,vel ex maiori, aut ex minori virtute agentis. Sed haec ex abundantia. Ad rem

modo propositam reuertentes, dicimus, qu3d illud magis, minus calidum in duobus elementis non est pes admistionem contrarij, sed ex qualitate essentis, Vnde aer minus calidus igne est tamen sque simplex: Ainmonius hanc dubita Ammoniustionem ita considerabat. Vis videre inquio quod illud in gis,& minus, quod a substantia negatur, & ponitur in accia dentibus,n'n est illud, quo dicitur aer minus calidus igne Θex hoc videas,quisit illud magis & minus, quod ponitur in

accidentibus est tale, ut non variet speciem, magis enim ab

burii, si fit minus album, est tamen in eadem specie album ;

155쪽

vso D Formis Elementorum

magis Vero,&ntinus in caliditate aeris , & ignis variat spe ciem. Si enim caliditas aeris transit ad caliditatem ignis,aer destruitur; si cesiditas iguis,ad caliditatem aeris,ignis perit. Magis ergo & minus,quod ponitur in his caliditatibus , est magis, & minus denotans talem essentiam perihelius,& iniri persectius se ipsa se habentem , quod a formis , & substantialibus differentijs nullo pacto remouetur,aut ab Aristote ila, aut a Porphirio. inorum dicta in capite sequenti dii

genter considerantur.

CAP. SEXTUM . 'Forma rerum sunt et eluti numeri S. phrsicorum, tex. Io.

ν V1 Α ab hac propositione habenim e tiam alis difficultates attinentes ad elementa,& ad so1-mas naturales,ideo illam accipimus per se cosiderandam. Re postea, quam agimuS, quin modo scilicet sit magis, & minus in.formis, belle bene determinata, mouebimus obiectiones contra determinationem, & illas remouebimus. Accipiunt igitur ex hac propositione multa. Primo dicunt, non posse fieri, Vi fArmae habeant magis,& minus ; quia id in ea Aristoteles penitus negat. Deinde inserunt, ergo sorti te non habent contrarium; quia humeri non habent contaginum. Praeterea accipitat,formas esse indivisibiles,quia numeri sunt tale . Constra nos vero possunt particulariter accipere, quod nos ponimus plures qualitates in constitutione unius formae cuius, bet elementior linatas, quae tamen non se habent inuicem,

ut numeri. Nos igitur considerabimus propositionem Arbit telis, de de singulis aliquid dicemus ; plene autem de ein quod facit ad rem nostram. Est itaque Philosoph*s eo loco in disputatione contra Platone, & Pytagoreos; cumq; superius, quantum ad aliqua circa sormas, Platon repi inest

disset

156쪽

Sectio Tertia. I

disset, venit ad id,quod est magis Pitagoricum ι sermas scilicet esse numeros, circa quod primo ut mihi videtur corrigit illorum dictum,quantum ad hoc, quod si volunt formas

numeris si miles ponere, decet,Vt eas cum numeris conferat numeratis,non autem cum numerantibus; quia formς non

sunt de se, sed sollim, quatenus sunt in materia. Ponit dein- Quadruplex deipse similitudinem numeri, & formarum,quadruplicem. ω' umeror, Primo sicut numerus resoluitur in indivisibile , sic & fornig & formas, resiluuntur in indivisibile ; accipientes enim formam cor positam, ut animalis, dum illam diuidimus,ut facimus definientes, Venimus ad ultimam differentiam,quae non est resolubilis in aliam speciem, atque ideo dicitur indivisibilis. S cundo est similitudo numeri, & formarum ; quod sicuti assiiuncta, vel ablata unitate, non est idem specie numerus, sic etiam in forma, & rei definitione se habet,adiu sta enim, vel ablata una differentia non est eadem definitio: ut si definiationi animalis addas rationale, non est amplius eadem species, sed fit homo,sicuti etiam, si auferassensitiuum, fit planta. Tertia similitudo in hoc consistit, quod sicut in n uni ris id, quod facit unum, est intrinsecum, sic & in rerum definitionibus id , quod facit . eas esse Mnum , est intrinsecum. Qui in declarationem eo loco suppressam,ponit postea tem I s. &ait, causam unionis in omni comp0sitione naturali, nullam aliam esse, Waeterquam illam, qu* facit, ut id, quod est potentia, fiat actu. Consimile dictum illi, quod habetur a.de Anima tex.7. Quarta similitudo in hoc si posita,quod sicuti numerus non habet magis, & minus,sic neque forma. Haec Philosophus. De singulis, autem,quae fuere a principio

proposita dicendum est, & ex istis Philosophi dictis asiquae considerationes interim habebuntur. Pro indivisibilitate quidem formarum quod erat primum propositorum) b ne intelligenda, propono considerandum id , quod habet Philostiphus a.de Anima tex. 3o.&31. Dicit ibi, animam similem magnitudinibus; magnitudines autem nint diuisi buci, quale t volunt alij ex hoc loco Metaphysicor. accipere

157쪽

De Formis Elementorum

pere formarum indivisibilitatem, sic poterit aliquis ex illo animastico velle accipere formarum diuisibilitatem. Sed lquantum ad hoc aduertendum est,quod hi duo loci non di- screpant, nam Philosophus dicit animam similem figuris, l&figurs resoluuntur etiam ipsis, ut numeri iniudiuisibile, lquia triangulum, in quod resoluuntur, est indivisibile in alias figuras, quare quantum ad hoc hi duo loci idem dicut. Contra illos autem, qui volunt accipere ex dicto is o,quod

formae sunt, ut numeri, formas non esse eXtensas,non habe

re latitudinem,sed consistere in indivisibili,bene facit hoc di. ctum secundi de Anima. Videmus enim, quod non . minus eas coparat Philosophus magnitudinibus, quam numeris; non est autem dubium, quin in magnitudinibus sit exiesio,& latitudo. Ad quaesitum igitur deuenientes dicimus,illud, quod accipitur ex utroq; dicto de indivisibilitate, non aliud esse, quam hoc solum, quod venimus ad formam, quae non est diuisibilis in alias species, prout est constitutiva sui compositi, sed est ultimus actus illius, ultra quem non est alius'. lNon tamen hoc facit, quin forma in materia sit extensa,&quin ultima etiam illa disserentia indivisibilis; quia ultra nohabet speciem, in quam resoluatur; habeat latitudinem, Veluti est de rationalitate, quς cum sit in homine indivisibilis in aliam speciem ι habet tamen magis, & minus vividum, prout magis , vel minus materis dominatur. Quantum ait, lnet ad contrarietatem formarum, quam volunt inde accipe lre,certum est, ibi non poni similitudinem inter numeros,& formas, quantum ad hoc,nec oportet egredi similitudinent, quam ponit Philosophus. Quamuis enim aliqua in nonnub llis sint similia, in nonnullis tamen possunt esse etiam repu- Contra quali gnantia, & dissimilia. Ex tertia similitudinem elicio ego albi 1., Is bilis contrR illOS,qui ponunt qualitates accidentarias dispouis. ' sitiuas, ut fiat vitio forins substantialis cum materia hoc pacto. Si ad coniungendas primas formas primae materiae , re- .

quiritur dispositio diuersi generis accidentaria,scilicet tem- lpore antecedens ut illi ponunt erit aliquid causa unionis materis

158쪽

Sectio Tertia. I I in

materis cum serma, quare non erit verum, quod dicitur a.

de Anima tex. 7.& 8. Metaphysicor.tex. 1 F. Hoc autem,puto ego, nullum Velle dicere, quocirca nec deberent velle diacere illas dispositiones. De alio, quod est contra nos,statuumus Unam qualitatem principem, quae sibi alias secundum latitudinem coordinat ; dictu autem Philosophi est de compositione sormarum secundum profunditatem , quae etiam Lia est compositio. De postremo vero, quod est ad rem, quam nunc agimus; quod scilicet sicuti numerus non suscipit in his, & minus , sic nec forma debeat suscipere magis, & minus, solutio est in ipso Aristotelis textu. Dicit enim, quod secundum se non habent magis, & minus, habent autem ratione materis, prout magis, & minus ei participantur. Satis itaque fuerit rem declarare, quς plenissime declarabitur,si cosiderauerimus, quid significet hoc suscipe injx

re magis ,& minus ratione materiae. Arist..ipse in Prsdicam iuisu tatione mento inalitatis, cum dixisset qualitati conuenire magis, materiae.& minus, ponit exceptionem ex Iustitia, Sanitate, & similiabus, proprietatemq; ad qualia perstringit;ac si conceda aliqua secundum se, & in abstracto, non suscipere magis,& minus, quae tamen in concreto, & in participatione illud rectipiant, quatenus participanturmagis,& minus ipsi subiecto. Hoc illud est,quod dicit deformis substantialibus, cum ait, illas non secundum se, sed ratione materiae habere magis, − ac si dicat formas suscipere magis ,& minus, quat nus persedi ius,aut imperfectius materiae participantur . Sed dicet aliquis,hoc est commune accidentibus,& formis. Cur igitur suscipere magis, & minus dicitur esse proprium accidentium Θ Res ni fallor ita dilucidatur. Accidentia,in qui 'modosopbus proprie est magis, & minus: veluti albedo,sic habeatina susti= vh gis, & minus, ut in quovis gradu consistant, formς elemen- magii S mi

torum non ita, sed cum fiant per gradus, non tamen consi- ' . . ibstant in quolibet gradu. Nam si cesset agens operari, in pria dentibus. stinum reuertuntur,ut patet de aqua calefacta,& de vapore,

qui eo destitutus,quod caliditatem conseruabat, in aquam redit.

159쪽

1 De Formis Elementorum

redit. Haec sane varia conditio significat , quod accidentia,

non solum ratione variae participationis, qua se habent ad 1sbiectum ; verum etiam ex sua intima natura habent magis, & minus ,& quod fornis substantiales non habcnt in gis,& minus,nisi ea ratione,qua materis inexistunt no enim possunt ineXistere, quomodocunque inexistant, nisi ab alia quo sustineantur. Sustinentur quidem in subiecto ab efficiente semper operante, & ipsum subiectum transmutante ;Velut in aqua, quae calefit, & in vapore, Ut satis patet, quia pereunt illo cessante ab aectione: quod enim subiectu cooperabatur efficienti,non est,remoto esciente;suffciens ad operandum. In misto vero, ubi elementa amiserunt excellen tias, sustinentur a forma misti: Et haec est differentia formarum , & accidentium ; quia accidentia in se considerata lib. ' bent eX natura propria Varios gradus existendi, forins mi*me. Et certe si consideremus modum loquendi Aristot 1is,cum magis,& minus a substantia remouet,& ponit in acicidentibus, videbimus, quod intelligitur a Philosopho magis, & minus,non quantum ad intentionem,& remissionem in fieri,sed quantum ad esse,& existere,ialeque magis, & minus neque etiam conuenit sormis substatialibus;quia quam tum est de se, non quomodocunque possunt eXistere,& licet in fieri, dum materis participantur, habeant magis, & munus; attamen in facto esse, non habent, nisi rationibus pret Responsio ad dictis. De Porphirio ex his facile est dicere, quod scilicet caioca voethse differentias per se non suscipere magis, & minus, acci pit differentias in abstracto, in natura sua, ut ponat discri men inter illas,& differentias per accidens, quae etiam in abstracto, in natura videlicet propria habent

magis,& minus , varios scilicet essenti rum gradus, in quibus sine VariatiO- ii ne speciei possint existere,ut de , iacto existere videntur

160쪽

Sectis Tertia. II

C A P. S E P T I M V M. Re pondetur obiectionibus.

O N susscit rem ipsam bene determinare , sed

oportet etiam remouere oppositiones. Donec enim persistant, non est satis firmata d terminatio . Contra hoc igitur ex Aristotelea nobis constitutum; formas scilicet,prout in materiam recipiuntur,habere magis,& minus,sunt 0biectiones: mulis quidem, sed non omnes dignae, quae recenseantur. Aliquas itaque potiores ego recipiam, quibus Operam

dabo ut satisfiat. D . Thomas in opusculo de mistione arguit hoc pacto. Omnis forma suscipiens magis, & minus, est diuisibilis per accidens, quatenus subiectum eam potest participare magis, & minus ; secundum vero id, quod est diuisibile, siue per se, siue per accidens, pot* esse motus contunuus . Si igitur forins elementorum suscipiunt magis,& minus, generatio, & corruptio elementorum erit motus co

tinuus. Praeterea omnis differentia secundum formam substantialem variat speciem, in eo vero, quod habet magis,&minus differt id, quod est magis ab eo, quod est minus, immo videtur ei contrarium. Si itaque forma ignis suscipit magis,& minus; magis facta, vel minus facta, speciem variabit, nec erit eadem forma sed alia. Et quoniam aliquis Averrois Sectator posset dicere, formas elementorum hoc particul riter habere ; ut scilicet habeant magis, & minus, quod aliqssernis substantiales non habent ob suam impersectionem ;quia sunt medis inter substantiam, & accidens, quod vid tur Averroes dixisse a.de Coelo coni. 67. Ideo D. Thomas contendit, ut ostendat,non posse dari medium inter substantiam & accidens, his argumentis. Si esset medium inter substantiam, & accidens, esset medium inter affrmationem, &Megationem. Sed hoc non est dicendum,quare neque illud. Probat cosequentiam; quia idem est esse medium inter sub-s stantiam,

obiectiones

contra doctrinam praecedetis capitis.

Ratio prima D. Thomae. Ratio secuda, Responsio

verroistarum. Impugnat D. Thomas talε respotionem. Primos

SEARCH

MENU NAVIGATION