Caesaris Cremonini Centensis in Schola patavina Philosophi primae Sedis : De formis quatuor Corporum Simplicium quae vocantur elementa Disputatio

발행: 1605년

분량: 198페이지

출처: archive.org

분류: 철학

91쪽

κδ Formis Elementorum

qualitatem in se conuertere. Vnde sequitur necessario, ut, gnis extinguatur, superata illius sorma a qualitate ista materiae illius, quae ex potentia proYima quam habebat ad es eignis, transiuit in potentiam ad aerem, aut quodvis aliud. Putat Ephesius hanc esse Aristotelis solutionem,quod accipit ex verbis Philosophi, quae habent: sino'iam feri nonpotest, ut quod materiam habet, non aliqua ex parte contrario tentetur. Et sic apud Ephesium,in unoquoque composito ex materia sublunari est contrarietas, quae est causa corruptionis. Fecit hic locus Aristotelis circa corruptionem ignis in De eorruptio- Lunae concavo varias opiniones. Alij eam, ut Iara lunus,&plerique Latinorum ad constellationem reserunt frigidam, tiet opiniones. & ideo virtute contrariam. Alij ludunt super dictis Ephe si, & dicunt illum ignem corrumpi ; quia illius materia, ut etiam aliorum omnium sublunarium, habet adnexam priuation I, quae machinatur ad maleficium. Addunt aliqui, quod corrumpitur ille ignis ratione vacui, Vel ratione raptus coelestis detrudentis'partes infra: Quae nunc non sunt

nostrae considerationis. Puto ego esse communem errorem

in expositione eius loci, quod dirigunt seriem tretus ad e plicationem huius quaestionis , quomodo ignis in concavo Orbis Lunae corrumpatur, cum qu sitio exponenda, sit uniuersalis, & praecipue ob viuentia inducta, de quibus dixerat Philosophus in I. cap. quod alicubi diutius, alicubi breuius vivunt. Vnde si locus facit ad diuturniorem vitam, quaeritur: Vtrum post esse aliquis locus, in quo uiuentia non moriantur: Propter hoc dubitatio inducitur,& ad illius euidentiam ignis proponitur. Quare non est; cur ad id retrahamus solutionem,quod ad euidentiam est inductum in qusstione. Inde fit, ut difficultatem maximam in verbis inueniant,&xem ipsam potius inuoluant, quam explicent. Habet igitur resolutio aliqua uniuersalia, qus sunt applicanda viuei libris, & hac intentione proponuntur ; sed tamen etiam igni accomodantur: Habet alia particularia de ipsis viventibus,

quae, dum etiam isti ad ignem volunt deducere , expositionem

92쪽

Sectio Secunda. se

nem confundunt, & Aristotelem etiam confusum reddunt. Sed hoc alias erit considerandum, nunc sumus in alio proposito. Id quod dicit Ephesius de illa qualitate antecede thhoc pacto est considerandum. Si vult intelligere dis re gationem, aut congregationem materiae, quod alij rectius reserunt ad corporis molem, nihil repugnamus, modo illa prioritas sit tantum prioritas naturae. QVomodo vero per hanc, siue quatenus includat priuationem, siue aliter, possit esse actio,non video. Sicuti quomodo, si est similis illa qualitas , qualiscunque sit, formae ignis, & illius conseruatiua, inter ipsam, & formam fiat actio, & passo corruptiua, non satis intelligo. Esto tamen bene dictum, sufficit nobis,quod non potest esse corruptio sine causalitate effectiva, quae ibi nulla est; quia efficiens est eYtrinsecum. Et quamuis concederetur ut petit Ephesius esse in rebus secundum se acce piis aliquam causam corruptionis ; non tamen illa sufficit ad corruptionem,quae sine efficiente distincto nequit fieri. Vi

delices sint illa omnia ex parte materiae, tamen requiritur aliud efficiens extrinsecum, & in hoc oportet esse contrari tatem. Quod vero hoc efficiens requiratur habens ratio nem corruptiui, Aristoteles ibi ostendit, ubi proponit, tar quam corruptiua Viventis continens eXcrementum dii Nmitatem in partibus & similia . Clare autem id habetur S. Physic. tex. 13. Omnino vero sit ista contrarietas Ephe

sj: Nescio, quomodo possit esse activa, & passiua, sine qua activi,&passivi conditione non est corruptio: Nescio, ii quam , quomodo possit esse activa, & passiua, post quam actio,& passio primo, est in quatuor qualitatibus, calido, frigido, humido,& sicco .

Quocirca pro corruptione elenae torum; neque etiam ad hanc in trinseca1n contrariet tem recurri po-2 test.

93쪽

o De Formis Elementorum

CAP. SEXTUM.

Considerantur Dill ossiones accidentales prauia

ad Formasse stantiales Llementorum, ratione quarumso asint corruptibiles.

rae circa co ruptione Elementorum.

Dispositionuin materia necessitas secundum Zimara declaratur pri

β η lxςx modus dicendi de corruptione et

mentorum,qui fuit antiquorum Latinorum,& est receptus fere ab omnibus posterioribus. Hunc posuit Zimara in contradictione

z. q. de Coelo, & est talis: Q d istae formae corrumpuntur propter dispositiones, quae illas in materia antecedunt; quae quide dispositiones non aliter sunt, quam secundum istas qualitates. In exemplo: Materia disponitur ad formam ignis per caliditatem,ad formam aquae per friguditatem, & ratione istarum dispositionum , dicunt, ipsas

formas; licet non sint contrariae, tamen intendi, & remitti, propter quas etiam qualitates dicuntur causis elementorum,& propter easdem dicunt formas elemetorum corrumpi. tales enim dispositiones antecedunt formas substantiales,tanquam necessariae ad hoc, ut ipsis in materia introducantur . Vnde fit, ut dispositione ad formam ignis, quae est per caliditatem, remota, ignis necessario corrumpatur. Quod igitur in materia prima pro formarum receptione r quirantur antecedetes dispositiones, ideo credi potest; quia materia prima de sua natura est prorsus indifferens, & inde terminata, quare oportet, ut determinetur per aliquid ad formam, quae est quid determinatum; id autem sunt istae dispositiones. Et hoc videtur rectissime statui, ac veluti secundum natulae ordinem, quae ab uno in aliud per mediu transit: ad Hista persecta, per imperfecta: ad animalia, a plantis per Loophita, quare Dic videtur rationabile, ut a materia ad formam transeat mediantibus suis dispositionibus; tanquam ab eo, qu0d est penitus indeterminatum, ad id, quod est

94쪽

Sectio Secunda'. Ill est penitus determinatum:ac si hae dispositiones sint,Vti m

dium copulans materiae formam. Secundo Videntur ponens dae hae dispositiones ; quia omnium natura constantium esti determinata ratio magnitudinis, &paruitatis, & omnia natura constantia certas habent qualitates, quare videtur adflarmam, per quam naturalia consistunt, materiam esse diasp0nendam,tum per qualitatiuas,tum etiam per quantitati uas dispositiones; quod & Ioannes Grammaticus obseru bat I. Physic. com. 2.- Addatur tertio, quod scribit Arist. teX. et . a. de Anima: a m activorum fiunt in patiente, o

dissio, &quod scribit tex. 26. defecisse Antiquos,qui non dixerunt, in quod corpus anima recipiatur: quandoquidemst non in omne indifferenter, sed in tale eam recipi oportet.

Dicunt itaque, dispositiones accidentales antecedere tempore in materia receptionem omnium formarum substatia lium in eadem materia. Vt autem, & nos parum contra dubitemus . Si mutemus quaestionem, veluti dicebat Aristo- teles 8. Physic. teX. 68. & quaeramus, quomodo materia d

terminetur ad illas dispositiones, quid dicent, quod & alij non possint dicere de illius determinatione ad formas substantiales Θ eo magis, quia materia prima magis proxim C, & magis proprie se habet ad formas substantiales,cum sit iu

Iarum proprium subiectum; ad accidentia Vero paulo remotius, cum non sit subiectum accidentium,nisi ut est formata. accidentis enim csse,est in esse substantiae compositae. Sed respondeamus singulis dictis istorum. Primum,quod ait net ad indeterminationem,sic resoluimus. Quae in natura sunt,aut sunt simplicia corpora, aut mista. Et de simplicibus duplicem possumus accipere generationem, Unam per intellectum; quatenus primo sint generanda, aliam realem; quatenus unum in aliud transmutatur. Qihantum ad prui mam generationem, determinatur materia ex proportione escientis ad ipsam formam. quod enim est coelo propi quum; quia motui est contiguum, ideo oportet segregari,&

calefieri, quod est ignem euadere, illud vero, qu0d a motu est

Declaratur se. cundo. Declarae te

tiis a

Dabitationes contra dispositiones. Solutiones ad laxiones pro dispositionib. Solutio pri-

1nae rationis.

95쪽

Perpenditur

Naturalia corpora,fiunt immediate ex materia,& for

o De Formis Elementorum

est remotum, oportet congregari, condensari, & siccitatem acquirere cum frigiditate, quod est in terram conuerti:&sic ex vario materiae situ ad ipsum efficiens,fit determinatio. Quantum ad mutuam transmutationem determinatur partiter materia a facultate agentis, quatenus vincit resistentiam passi. In mistis paulo aliter; determinatio enim sit partim ab agente, partim eX temperamento . quaritatum element rium, prout aliud temperamentum requirit aurum, aliud argentum, aliud os,&aliud caro. pro varietate enim, qua temperantur simul prima corpora, acquirite materia dete

minationem ad esse huius, aut illius misti . Neque in his dictis est aliquid contra naturae consuetudinem. Dicunt istinaturam transire ab extremis per media, illud concedimus,& in omnibus generationibus propositis id ipsum optime conspicitur. In generatione quidem elementorum; quia non fit momento tota forma,sed per partes, & per gradus; ista Vt primus gradus, qui est imperfectio quaedam eiusdem formae, sit medius inter esse formae persectum, & esse mat riae. Similiterque in generatione mistorum: actus enim an- tecedens, qui est cum imperfectione,est medius inter mat riam&vltimum esse formae compositum complentis. Si autem volunt isti dispositiones accidentales esse veluti mediu, quo forma uniatur materiae; ita ut ratio coniunctionis mat

riae cunisorma, sit posita in istis dispositionibus, ut velle vi dentur: Quam late delinquunt i Adeant primo tex. 63. 1. Physicor. Habet ibi Philosophus,loquens de principijs; lmateria scilicet & forma, haec verba: . Manifestum igitur esto qu is si quidem sunt cause, se principia eorum, quae natura sunt, lex quibus primis sunt, se facta sunt, omne quod is, ex subiecto, formast. Vultibi Philosophus immediate ex materia,& forma constitui naturalia composita. Quod certe simul stare non potest, cum hoc, quod isti dicunt; qui praeter principia ab Aristotele inuenta inueniunt hoc principium dia: spositiuum diuersi generis; & accidentarias qualitates, proielementis generandis , proponunt tempore antecedentes;

96쪽

Sbctio Secunda,

compostionem materiae,&sormae: Quod, si in istis dispositionibus sit ratio coniunctionis , ut ipsi putant, quomodo

erit verum, quod dicitur a.de Anima teX. 7.non esse qusren Declaratur lodum, quomodo ex materia, & forma fiat Vnum. si enim ni A.. iihil de hoc quaerendum est, non oportet talem VIIam coniunctionis rationem intercedere . od attinet ad secundum, solutio α.α- ubi dicebatur, omnium natura constantium esse determin tam ratione magnitudinis,& paruitatis:& eX Ioanne Gramiamatico adducebatur, materiam requirere certam qualit

tem. Illud quidem est verissimum, sed ab Aduersarijs in te intellectum. Cum dicit Ioannes requiri dispositione qualitatum, loquitur demistis, ut apud ipsum licet videre ; dias positio autem non aliter est, ac supra dictum fuerit ex ten

peramento qualitatum elementarium. Eodem modo Vere Materia in gectiam dicitur de quantitate, immo requiritur certa quanti' sibium'E 2 tas dupliciter. Primo ut sic loquar intensive . Exempli m nodum di- gratia: materia ignis debet esse summe eXtensi in raritatem: 'ὀά timateria re ae summe conglobata in desitates', quod ab An quantitatis. liquis in magnum,& paruum referebatur. Secundo requi ritur eYtensiue ; quia no in qualibet mole potest esse,& con seruari quaelibet forma: veluti non forma equi in magnitu dine formicae,non formicae in magnitudine equi. Sed quando hoc dicitur, non propterea dicitur antecςdere tempore quantitatem,sed simul fit ab agente,& quantitas talis, & sor QSM tas anima talis: Et solum prius natura fierisintelligitur quantita S, hoquatenus dicit conditionem materiae, & consequitur illius tempore, sedoetensibilitatem, sed per se primo agens formam complet, unde etiam quantitas habet complementum. Forma igitur ignis non recipitur nisi in materiam maxime disgregatam:&hoc est, quod dicunt Graeci, antecedere corpus eXquale, corpu exqv & ter limensum, quod vocant secundum subiectum ; id au- citrem nihil aliud est, quam dicere, quod antecedit materia in Q

molem dimensionum e Ytensa . Hoc tamen est aduerten

dum, quod non antecedunt hae dispositiones tempore, sed natura, & fiunt in materia simul cum sorma, & prout in ma-Κ teria

97쪽

De Formis Llementorum

teria esse intelliguntur, indeterminatae intelliguntur; prout dicunt determinationem ad formam, sunt conditio formae; ita ut, exempli gratia,materiae disgregatio simul fiat cum sorma, & successive, quantum sit de illa, tantum fiat & de so ma; licet dispositio talis intelligatur esse prior natura, qua-Quae sit prae- tenus ad materiam pertinet. In mistis autem generandis, si,' in ab isti aliquiS Vocet illud temperamentum, quod diximus, pra generatione. uiam alterationem, nihil repugno: quod quidem dicatur auteratio facile consentio; quia mistio est miscibilium alter torum Vnio. quatenus enim differentiae istae elementorum substantiales mutantur secundum magis, &minus,alteratio est. QuiId dicatur praeuia, similiter non repugno; intelligendo, secundum naturam: ita tamen,ut simul tempore cum illa intelligatur esse misti generatio, qdae per se sormam respi- Temperame- cit. Est autem illud temperamentum relatum adso1 mam In H, H inisti, Velut materia: relatum ad materiam, est aliquis actus; sti, est vellit ita ut mistum habeat formam in materia prima composita in

.,. iris, duplici gradu actualitatis; sic tamen ut postremus grateriam est ali. dus sit ultima differentia, & ex illo sit esse misti. Quod te S i. E adducitur eX a. de Anima teX. et q. nihil facit ad hoc pro- rationis. positum de praeuijs dispositionibus accidentalibus. Ait ibi simplicius. Simplicius; Aristotelem, cum dixisset sanitate, & scientiam esse actus susceptiuorum, explicare quidnam sit illud, quod est susceptiuum, & dicere hoc esse illud, quod potetiam h Explicatur lo het ad serniam cuius dicitur susceptiuum ; ut sanabile ad sanitatem, scientiale ad scientiam. Dixisset vero aliquis: Quc-ma. modo dicimur sani propter sanabile, & scietes propter scientiale, si sanabile, & scientiale dicunt solum potentiam ad sanitatem, & scientiam Θ Id explicat Philosophus per illa vembal: Videtur enim in patiente, se dissio inesse actus activorum. Et vult dicere, quod sumit ista iam disposita per actus actu

uorum,& secundum rem receptam iam determinata. Notum enim est, quod actus activorum sunt in patiente, non solii in si rememoremus,ut faciunt Ioannes Grammaticus &Themistius dicta in a. Physic. atex. I S. sed etiam, si sensui

98쪽

Sectio Secunda.

conseritiamus. Videmus enim actum sanationis, a Medico proficiscentem desinere in habitum sanitatis eius, in quem actus sanandi dirigebatur. Ita ut concludat Simplicius,patiens, & dispositum nunc vocari a Philosopho id, quod estiam affectum ipsa forma. Quocirca hoc dicitum Aristotelis nihil facit ad praeuias istorum dispositiones. Sed esto non

velit hoc dicere Philosophus, quod Simplicius putat, sed

velit declarare conditionem recipientium , ut recipientia

sunt, nihil aliud dicet, quam quod recipientia ea sunt, quae sunt patientia disposita ad actus activorum suscipiendos, idest ad formas ab illis inducendas. Id autem neque aliquid ponit de istorum dispositionibus , nam ad hoc probandum, satis est conuenientia inter agens & patiens, & proportio agendi, & patiendi, eo modo qui fuit eYpositus in 1. de G

neratione,& Corruptione in tractatu de agere,& pati. Tandem vero videamus de eo, quod isti volunt: Volunt quippe, ut dicat Aristoteles, actus activorum inesse patientibus dispositis secundum has praeuias dispositiones. Respondeant primo nobis. Hoc Philosophi dictum ita acceptum quodnam propositum habet eo loco P Deinde respondeant. Di cit Philosophus, ut actus activorum in patientibus recipiantur, requiri praeuias dispositiones antecedenteS; an propterea dicit Philosophus, quod ad formam substantialem requirantur a ccidentariae Θ Minime omnium: Nihil magis imsulsum. Si requiruntur dispositiones prscedentes, requiruntur conuenientes ad formas, scilicet substantiales , ad sommas substantiales, accidentales ad accidentarias. Nescio vero, an isti bene videant, quid dicant. si enim actus age iis, ut introducatur requirit dispositionem talem praecedet tem, Videtur, quod agentia praesupponantistas dispositiones. Quomodo igitur idem agens disponet materiam,& in

ducet formaὸ Sed quaeramus parumper hoc pacto. Si agens non agit nisi in patiens dispositum per has pi aeuios dispositiones, quid inducit illas ξ certe vel idem, vel aliud o gens,

qualecunque sit. Quaero: vel passum est dispositum ad eas

99쪽

Formis Rementorum

recipiendas, vel non. Si non est disposituni, illud agens git in indispositum. Si est dispositum, an per alias dispositiones ' Et tunc quaero idem, quod quaerebam, Vereorque, ne eamus in infinitum . Consideremus rem in casu, in quo

sumus de elementis, quomodo se habeat materia prima, ex qua debet fieri ignis, vel est disposita ad suscipiendam haliditatem praeuiam formae ignis, vel non. Si non, quomodo eam recipitὸ Si est disposita,ergo per antecedentem dispositionem, & reddit argumentum. Si dicas est disposita ex natura sua, illud mihi, & Aristoteli valde nouum, materiam primam, quae fuit inuenta, tanquam principium substantia- le compositi substantialis; esse magis dispositam natura sua Respondζtur ad accidentia, qtiam ad formam substantialem. Quod ad- Ei ducitur de rephaehensione, qua corrigit Philosophus Anti

dς Anim , quos non determinantes, quale corpus esset anima nasin- lanandum, habet facilem resolutionem hoc modo . Reprehendit eo loco Philosophus Veteres, quod non dixerint de corpore susceptiuo animae,& bene facit. Requirit enim an ma tale corpus, in quod recipiatur, sed non tale ex praeuia laliqua dispositione accidentali, verum tale, ex actibus sub stantialibus in animatione requisitis, tanqua partibus complementum ab ea parte, quae postremo aduenit, eYpectantibus. Requiritur exempli gratia tale temperamentum pro similaribus animanti partibus constituendis, & talis similarium constitutio , quae conspiret in dissimimilare, ut d sinat compositio in talem actum dantem esse toti compossi to, qui sit anima; quae in hoc habet esse, ut sit actus corporis instrumentarij. Ista autem sic requisita non sirint certe accidentia; neque enim formae elementorum sic temperatae,nec sorma misti sic proueniens, accidentia sunt; ita ut dispositiones ad formam substantialem, clini sumus in forma composita, sic esse intelligantur, ut omnes partes actualeS , quae natura antecedunt, debeant adesse, si futura est illa forma, cuius completum esse in illa ultima parte superueniente, est

constitutum. Sublatis modo istorum dicti. experiamur nos,

100쪽

Sectio Seeunda.

n possimus etiam has dispositiones, ita acceptas, ut isti a Contrae dispocipiunt penitus auferre. Arist. 1 . Metaphysic. tex. et . sic de- :finiebat dispositionem: Tisostio ea ordo partes habentis. Pro sputatur. tanto itaque dicitur ante formam in materia esse dispositio

secundum qualitatem , pro quanto ante illius complemen- modo formatum inducuntur omnia, quae sunt pro illius complemento. Dupliciter autem forma dicitur habere partes. Vno modo, tiones . . prout est composta ; quemadmodum anima vegetativa dicitur componi eo modo, quo ternariuS numeruS componia bere partes. tur ex tribus unitatibus , eX formis elementorum , eX formamisti. & ex ipsa parte vegetativa. Alio modo dicitur forma habere partes, quamuis sit simplex, si habet varios gradus,& varias conditiones differentiarum essentiales, secundum quarum successionem fiat in materia. Dicit igitur Aristo teles, quod dispositio est ordo partis habentis; quia in for ma introduceda oportet semper primo inducere partes an tecedentes, quae intelliguntur esse dispositiones ad comple mentum formae. Vnde dispositio est in eodem genere cum forma, ad quam est dispositio. Isti secus putant; cogitata tenim dispositiones ad formas substantiales eo accidentia, quod cla re, & expresse est contra hoc Aristotelis dictum.

In hanc Veritatem nunc a nobis prolatam deuenit aliquando Iandunus, qui dixit 7. Physic. quinione 8 non omnes di- Iandunus. spositiones esse accidentia , sed esse dispositiones substantiales ad substantiam, accidentales ad accidentia r An vero dispositiones,quas isti proponunt iuxta modum,secundum Examinatur

quem illas intelligunt ull6 modo subsistere possunt, ita faci- Σ ό a/άόle videri potest. Supponamus , materiam primam esse nu- dispositioni tadam ab omni forma , & Coelum per suum motum introdu- λςQ4ς λβ μ

recaliditatem, tanquam dispositionem: deinde ad hanc dispositionem sequi introductionem formae. Illa caliditas dispositiva, quae est ante formam substantialem, quaero a quo habeat existentiam. Non ab agente ; quia agens non dat existentiam illis, quae sunt in subiecto, nisi ratione subi

isti non enim potest conseruare sine subjecto, alioquin pos-

SEARCH

MENU NAVIGATION