Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

111쪽

De corporum conversionibus propter vim attractivam.

JActum sit corpus A Fig. s. vi quadam impres

sa versus Τ, atque interim trahatur a corpore quoisdam immobili S versus S. Non poterit sane corpus A tractum ab S procedere per lineam rectam A Τ, sed ab ipsa deflectet & motu quodam composito ingredietur aliam lineam A V. Neque vero hanc lineam Α V perpetuo tenebit ; nam sequenti statim tempustulo trahetur ru sum ab S; quare confecta vix dum lineola A B, deflediet, & lineam aliam ingredietur B H. Idque cum fieri perpetuo debeat, corpus A seretur per lineam quamdam curvam A P circa coriapus S . Mathematici demonstrant, eurvam hanc esse sectionem conicam , & corpus S esse in foco. Quoties curva sit ellipsis, punctum A quod maxime ab Sdistat, dicitur aphelium ; quod minimum ab S distat , uti P, dicitur perihelium . Corpus A ab aphelio ad perihelium cadens magis magisque accelerari debet ; etenim tractionibus corporis S aliis atque aliis eius impetus magis Ma eisque augetur.

112쪽

Cum corpus A pervenerit ad perihelium P, eum impetum conceptum habebit, ut si sibi relinquatur, ae cesset actio corporis S , excursurum sit per line.

am rectam PR. Verum cum actio corporis S notiae esset, idcirco corpus A retractum verius S deflectet ab linea P R , ac rursum per alteram ellipseos par. tem revertetur ad aphelium Α . Ascendens autem a peri bello P ad aphelium A, magis magisque retardabitur: etenim singulae tracti nes corporis S huic ascensui opponuntur . Ac cum tandem pervenerit a P usque ad A omnem illum impetum amissu na habebit, quem acquisiverat cadendo ab A usque ad P , & omnino rediens ad A se ei it , ut ante fuerat cum primum ab A discessit. Suam ergo conversionem instaurabit iterum , ac saepius; ac per eamdem lineam curvam circa S in infinitum tempus revolvetur.

CAP. XVII.

De vi attractiva particularum .

ΡRaeter vim illam attractivam , quam supra explicavimus , quaeque pro quadrato distantiae minuitur, aliam quoque vim attractivam Neutoniani tribuunt corporibus omnibus, quam vocant vim attractivam Particularum , quaeque non pro quadrato distantiae minuitur, sed pro cubo , vel cubo cubi, vel cubo cubi cubi, vel quovis alio maiori numero; non

nim de hoc satis inter ipsos constat. Hoc

113쪽

PARS I. 99Ηoe maxime differt vis attractiva particularum a vi attractiva corporum , quod haec aucta paululum distantia , non multum minuitur; illa e contrario minuitur prope in infinitum ; id quod exemplum stendit. Si in distantia I vis attram va corporum est et, in distantia a quoniam quadratum numeri et est 4 vis attractiva erit quater minor. At vis attractiva paristi eularum si in distantia I est I, in distantia a quoniam cubus numeri et est 8 , & cubus numeri 8 est si a erit non quater, sed quingenties & duodecies minor, si il-Iam quidem pro cubo cubi minui volumus: quid si

pro cubo cubi cubi, aliove maiori numero Eo fit, ut vis haec attractiva particularum exeriseeri sensibiliter non pol sit, nisi in distantia per quam exigua. Quare si particula R Fig. 6. ad corpus

Α quam proxime admoveatur poterunt quidem pariaticulae duae λ& R propter summam vicinatem se mutuo trahere; particulae reliquae corporis A, ut quae longius distant, particulam R nihil assicient. ιItaque vim hanc attractivam particulae minimae exe cere inter se possunt, si sint quam proximae; corpora maiora non possunt. Hanc ob causam vis attractio a particularum dicitur; eaque fit, ut semper ineontactu adhaesio sequatur aliqua ; nam particulae se mutuo contingentes, propter vim attractivam arctiGsime coniunguntur. Hactenus primam Physicae par. tem exposui.

114쪽

PARS SECUNDA .

De variis quorumdam eorporum qualitatibus . QVae omnium eorporum communia sunt expci

- suimus: nunc quae quorumdam sunt propria videamus. Horum autem duplex est genus; nam sunt quaedam, quae ad localem motum sic pertinent, ut nullo intellicto locali motu ne ipsa quidem intelligi polsint. Huius generis sunt durities, fluiditas , gravitas , aliaeque qualitates, quae vel motum continent vel resistentiam , aut nisum ad motum . Atque haereat s appellantur. Sunt autem alia, quae intelligi possunt, etiamsi nullus localis motus percipiatur , uti lux , color , sonus , & qualitates aliae , quae dicu tur apparentes. Exordiar a primo genere. CAP. I. De duritie .

D Urities est vis illa, seu resistentia, quam faciunt

partes corporis , ne divellantur , disiunganturque . Placet plerisque , dura corpora constare particulis

115쪽

Iarum durities ' hie dissensio .

Epicurei atomos praetendunt quos arguit hae eratio. Nam primum duritiem atomorum non expliacant. Deinde si atomi aliae in alias insertae sunt, seseque mutuo complectuntur, eoque dur ties fit, sequitur, ut partes durorum corporum, si in diversia trahantur, nulla omnino vi divelli possint; namque atomi neque frangi ulla vi possint, neque inflecti,& tamen durorum partes divelluntur utique, si vis maxima adhibeatur. Cartesiani rem altius repetunt. Putant primum esse materiam quamdam fluidis limam cuius partes nullae sint durae, eamque diffusam per omnia. Deinde innumerabiles esse, & quam minimos globulos, quos materia fluidissima ex omni parte comprimen hduros facit. Hi globuli fluidum componunt longe subtilissimum pervadens omnia, & penetrans. Tertio particu Ias alias omne genus ponunt ramosas, adun Cas, angulatas, quas globuli simul cum materia fluidissima premunt ex omni parte; ideoque duras red

dunt

Materia fluidissima dieitur a Cartesianis primum elementum . globuli secundum , particulae tertii ge'neris tertium. His simul nexis componuntur corPQ'ra omnia sensibilia quaecumque dura sunt. Cartesianis ergo ultima duritiei ratio est fluidorum externorum compressio. QVRN

116쪽

Quam opinionem exemplo marmorum confiris

mant. Nam si marmora A & U Fig. r. sint laevissima, & alterum alteri imponatur, sic iunguntur,

ut tolli unum versus V non possit, quin sequatur alterum. Illa autem adhaesio Otiri creditur a comprecsione externi aeris. Sic ergo in particulis minimis durorum corporum accidere potest, ut omnis adhaesio compressione externa fiat. Sed multi adversus Cartesianos eodem utuntur

exemplo. Nam marmora dissicile quidem divelluntur si trahantur unum versus V, alterum versus X dire ictionibus ad communem laetionem C B perpendicularibus; sed si trahantur unum versus Τ, alterum versus S directionibus ad communem sectionem parallelis, labentia unum super alterum, facillime disiiunguntur. Similiter ergo & corporibus duris, &illorum particulis deberet accidere , ut pars una super alteram labens facillime divelli posset. Neutoniani dissicultates omnes effugere se posisse putant vim attractivam particularum proponentes. Fit enim hac vi, ut particulae adhaereant sibi mutuo, & durum corpus essiciant. Neque hi a Peripateticis multum distant, qui duritiem qualitatem vocant, nec aliud quaeri volunt; non enim in principiis mechanicis est posita. Horum sententia expeditissima, & commodissima est sive ea

qualitas attractiva vis sit, sive aliud quidpiam. CAP.

117쪽

De variis durorum corporum proprietatibus. ΡRimum. Non omnia dura aeque sunt dura. Sunt enim quaedam , in quibus particulae sive fibrillae implexae sunt armus; eaque duriora sunt. Item illa, in quibus particulae implicatae sunt atque implexaequam plurimae. Quare corpora quaeque vel durissima ad summam subtilitatem redacta franguntur facillime . Habent enim particulas paucas simul implexas, quibus disruptis corpus frangitur. Fortasse etiam in durioribus rebus contactus maiores sunt, quod particulae se mutuo contingant in superficiebus quam latissmis, laevissimisque. Nam contactum fere semper adhaesio sequitur, sive id faciat externa compressio, sive vis attractiva, sive aliud quidlibet. Secundo. Dura quaedam sunt ductilia, uti au rum quod percutiendo in latissimas laminas distenditur: nempe particulis constat laevibus, eisque, quae aliae inter alias iacile subterlabuntur. Tertio. Sunt quaedam dura maxime fragilia , uti vitrum , quod validissimae compressioni resistit, si vel leviter percutias frangitur. Id illi sane aceidere' potest propter certam particularum configurationem , texturamque . Fac enim illud ver. gr. parriculis sphaericis compositum esse, & maxime duris. Iam

118쪽

Iam compressioni utique vehementer resistet; sed quoniam sphaerule contactus habent minimos. conistingunt se enim in punctis possunt sacile percussionis vi aliae ab aliis disiici; unde fragilitas. Quarto . Idem durum si certa ratione disrumis pere aggrediaris , nunquam disrumpes; si nitaris ratione alia, disrumpes facillime, veluti bacillum ligneum , si per longum in diversa traxeris, non disrumpes , nisi vi summa; at si genu ad medium apis

plicato , utrumque eius extremum manibus ad te adduxeris statim franges. Huius rei rationem reddere mechanicorum est, qui tamen res duras cosiderant

tamquam particulis duris, fibrillisque compositas, uti physici, undecumque tandem haec fibrillarum duri. ties petenda sit.

C A P. III.

De Fricatione. quod eorpus durum alteri duro applicatum praeter ipsum excurrat , res stentiam ex illa applicati ne patitur, & retardatur. Haec resistentia fricatio dicitur

oritur fricatio ex eo quod unumquodque durum corpus scabrum est , & foveolas in superficie habet, & culmina. Quod si alteri duro applicetur, suas prominentias inserit in foveolas alterius; quore Pro-

119쪽

P Λ R S I I. Iesre progredi non potest , nisi prominentias vel suas

vel alterius corporis aut rumpat, aut deprimat, in eoque magnam suae vis partem inlumat , atque amittat. Tanto maior est fricatio , quanto maior est eorporum scabrities , quare si qua sunt laevissima , in

his hicatio nulla est. Tanto etiam maior est fricatio, quanto maiores sunt superficies corporum ad se se mutuo applicatae; nam tanto plures prominentiae inseruntur in foveo-1as tanto plures. Etiam tanto maior est fricatio , quanto validirus se se premunt corpora , atque urgent; nam tanto altius infiguntur culmina alterius in alterum . Demum fricatio tanto etiam maior est , quanto corpus applicatum velocius fertur ; tanto enim citius prominentias vel suas vel alterius corporis diis frumpere debet, aut inflectere , ideoque tanto maiorem vim debet in id insumere .

His quatuor fricatio augeri potest ex Musse- hembroehit opinione . Philosophi alii nonnihil in

120쪽

CAP. IV. De fuiditate : In quo conse at .FLuiditas est disposito corporis, propter quam partes eius facillime disiungi possunt. Quare . materia ipsa per se , & natura sua est fluidissima; nam abessentia quidem sua nihil habet, cur partes eius non facillime possint disiungi. Uniuntur enim atquGadhaerescunt accedentibus duritiei causis. Corpus quoque particulis vel durissimis compo. stum fluidum est, si hae particular vel nihil , vel parum implexae sint, nec alias habeant adhaesionis causas, quibus fit durities . Nam huius quoque corporis partes facile disjungentur. Hoc modo aqua &aer fluida sunt.

Quo magis particulae exiguae sunt, eo corpus magis fluidum esse censetur; nempe quia partes exugure facilius disiunguntur. Quod etiam exprimentum confirmat; nam facilius in acervum tritici manum immittes , quam in acervum fabarum , facilius etiam in acervum millii ; ut videantur tanto facilius disiunei granula, quanto sunt minora. Multi putant , particulas fluidorum corporum perpetuo quodam atque inordinato motu agitari , que in motum intestinum vocant. Cartesus intestini huius m. tus causam repetit a globulis secundi elementi, qui per terram ac circa terram perpetuo rointali

SEARCH

MENU NAVIGATION