장음표시 사용
121쪽
tati incurrentes in particulas fluidorum corporum ipsas agitant. Atque hunc intestinum , & perpetuum fluidorum motum Confirmant plerique celerrimis liquorum quorumdam, uti aquae, & vini permixtionibus. Quoiarum argumentum Beccarius sustulit experimentis muliatis r illo in primis. Fistulam vitream satis longam vino bene rubro ad dimidiam implevit, tum aquam usque ad summum quam lenissime superfudit, omnesque externos incursus atque ictus diligentissime prohibuit; ac vidit primum colorem rubrum aliquot dierum spatio vix ad paucos digitos per aquam sursum propagari, tum sisti, neque per plures menses quidquam progredi ; tandem adventante Vere ut ea tempestas rebus omnibus agitationem , & motum affert ad reliquam aquam se se diffundere, idque adeo lente, ut non nisi octodecim tandem post mensibus tota .eolore rubro infecta fuerit. Hoe sane experimento omnis prope intestinus, perpetuus motus corporibus fluidis adimitur; ille tantum relinquitur, qui ex agitationibus externis &fortuitis gigni potest. Fluiditas ergo non est in inis testino particularum motu constituenda, quemadmodum multis creditum est.
122쪽
FLuida quaedam sunt tenacia, & viscida, quorum
nempe particulae innexae aliquantulum sunt; et si non ita , ut in corporibus duris. Haec tenacitas apparet in guttis aquae pendentibus . Ad hanc tenacitatem illud spectat, quod fluida adhaerent quibusdam corporibus , & ipsa humectant,
quamvis aliis non adhaereant. A qua adhaeret manibus, pennis avium non adhaeret. Hydrargirum hu- me istat aurum , non humectat manum .
Id ex eo fortasse sit , quod quaedam Corpora poros eos habent, in quos particulae fluidi se facile inlinuare possunt; haec ergo corpora fluidum humectat; alia corpora poros habent, in quos vel propter magnitudinem, vel propter figuram, vel alia quavis de causa particulae fluidi non pol sunt se immittere . Haec ergo corpora fluidum humectare non Potest . Hie Neutoniani modo attractionibus utuntur, modo repulsionibus pro voluntate. Igitur, ut ipsi docent, hydrargirum adhaeret auro, quia particulae auri, & particulae hydrargiri sese attrahunt; non hummectat manum, quia particulae manus, & particu-Iae hydrargiri se repellunt. Commodissimum erit hac ratione uti, si alia non suppetat. sunt
123쪽
Sunt quaedam fluida, quae simul commixta arctissime se complectuntur, & durum quidpiam evadunt . Id accidere in spiritu vini, & spiritu urinae
chymici docent. Oportet ergo, particulas unius fluidi, & particulas alterius, ea esse figura, ut innectantur facile , atque implicentur , vel etiam attractione quadam mutua uniri; unde durities fiat. Sunt quaedam fluida, quae misceri fugiunt, uti vinum & oleum; nam oleum sublime sertur, vino subsidente. Idemque in aliis permultis observatum est . Neutoniani id satis explicasse se putant , cum dixerint, particulas vini, & particulas olei se mutuo repellere.
Recentiores alii existimant, particulas vini, &particulas olei ea esse sorma, ut colligari sacile non possint; cum ergo solutae sint, graviores seruntur deorsum , leviores sursum . Sunt etiam corpora quaedam dura , quae ignis,& caloris vi liquescunt, & fiunt fluida , uti metalla et eademque postea frigefacta ad duritiem redeunt. Nempe ignis particulas innumerabiles a se emittit summa vi. In his calor consistit. Hae igitur particulas durorum corporum quatiunt, ac dimovent, quae dimotae iam minus are e sibi adhaerent. Hinc fluid: tas illa , & lentor . Particulis igneis post evolantibus , sublatoque calore , duri corporis particulae se rursum arctius com αPlectuntur. Redit ergo durities.
124쪽
CA P. VI. De fuidorum corporum resipentia. FI uidum illud, per quod aliquod corpus movetur dicitur medium . Medium progredienti corpori semper resistit , eiusque motum minuit pluribus d
Primum propter tenacitatem ἰ nam corpus progredi non potest; nisi particulas medii disiungat; huic vero disiunctioni resistit tenacitas . Quare fluida , quae tenaciora sunt, plus etiam trajectionibus corporum resistunt. Deinde propter vim inertiae; nam corpus traiiciens non potest quopiam progredi, neque ullum novum spatium occupare, nisi removeatur quidquid medii in hoc eodem spatio versatur ; medium autem removere se sua vi non potest; in quo apparet vis inertiae. Oportet ergo ut corpus traiiciens de sua . vi , & motu aliquid ei tribuat . Quare medium cum est densius, idest cum plus materiae in pari volumine continet, plus etiam resistit. Etenim quanto plus materiae continet, tanto majorem vi insumere traiiciens corpus debet ad illud remove
Pariter medium plus resistit maioribus corporibus , si se ad alia loca longe transferant , quam minoribus; nam majora corpora , transferentia se ,
125쪽
maiora quoque medii volumina removere debent. Plus etiam resistit medium corporibus , quae ve- Ioeius feruntur; nam si haec velocius seruntur , velocius etiam removeri debent medii volumina. Oporistet ergo , ut his tribuatur maior Vis. Plerique hane resistentiam metiuntur quadrato illius velocitatis, qua corpus fertur; res adhuc obscura. Sane creditur resistentia , quae oritur a vi inertiae esse longe maxima , ut illa, quae oritur a tenacitate non sit
Quamquam residentia medii pro eo etiam variat , ut variat, & figura corporis, quod movetur, , & ratio ipsa motus . Fac enim corpus habere sedimam cuspidis, & per longum serri; ibit facile; nam particulas offendit paucissimas, easque nullo labore disiungit instar cunei: at si in laminam distentum sit, ac feratur superficie latissima antrorsum conversa , particulas offendet quam plurimas , quas omnes simul dissociare , & removere erit dissicilli
Hac re fit, ut acus metallicae , & brachteolae subtilissimae super aquam leviter extensae supernatent; etenim particulas aquae offendunt nimium multas, quarum omnium tenacitatem vincere tantula gravitas non potest ia
126쪽
CAP. VII. De solutionibus , ω praecipitationibus , qua in
DUra quaedam in quibusdam liquoribus locata
solvuntur : aurum solvitur in aqua regia; argentum in aqua sorti ; sales in aqua communi. Porro solutio omnis his tribus videtur contineri. Primum, ut partes rei durae disgregentur ἰ tum ut per liquorem dispergantur; ac demum ut in eodem liquore suspensae maneant, neque fundum petant. Artificio quodam interdum fit, ut partes sunpensae statim fundum petant ; eaque praecipitatio dicitur , de qua infra. Nunc solutionem explicemus in salibus; nam simili modo explicabitur etiam i rebus aliis.
Credi satile potest , & poros salium , & particulas aquae ea esse figura , & magnitudine , ut hae in illos non d fficillime intrudi possint. Hae ergo, ut quae in motu & agitatione sunt, se se in poros salium coniiciunt, & ipsas salium particulas, quasi cunei , aut vectes , dimovent , & disgregant. Neque vero agitatio illa , quam nunc in particulis aqtiae esse putamus , est motus ille intestinus,& naturalis, quem Physici quidam in fluidis omnibus sibi fingunt; sed est accidentalis quaedam commotio ab externis in cui sibus vel aeris, vel causarum Diqiliaco by Gooste
127쪽
PARS II. II 3rum aliarum , quae plerumque numquam satis prohibentur, orta, vel etiam a sale ipso, quod coniici in aquam non potest, quin ipsam commoveat. Et sane Freindius praeclarus Chymicus testatur, solutio. nes omnes in calore commodius fieri: calor enim agitationem quamdam rebus affert. Ut autem credamus , solutionem salium fieri non agitatione aliqua , quae naturalis sit, & perpetua in aqua, sed commotionibus aliis fortuitis facit Beccarii experimentum. Qui cum sal marinum infundo subtilissimi tubi collocasset, ac tantum aquae superfudisset, quantum ad id solvendum satis esset, eoque amplius, tamen eum aquam quam lenissime in tubum demisisset, omnesque externas incursiones,& agitationes fortuitas per summam diligentiam prohibuisset, vix quidquam subiem salis solii tum est mensibus admodum multis. Eaque solutio ad altitudinem se se extulit quam minimam , cum superior aqua nullum plane saporem contraxisset. Nec illud porro mirandum est, quod aqua , ubieertam cuiuspiam salis vim solutam habet, nihil amplius eiusdem salis attingat, quantumcumque in eam conieceris, & tamen sales aliorum generum
sunt enim multa salium genera si quos in ipsa
Iocaveris, solvet. Quippe aquae particulae non Omnes omnibus salibus solvendis aptae sunt, sed aliae aliis. Quae igitur certo sali solvendo aptae sunt, dum hunc solvunt contunduntur, atque inflectuntur , &solvendi vim amittunt: particulae aliae manent i Tom. III. P tegrae.
128쪽
tegrae. His ergo sales alii postea solvuntur. Quo modo particulae salis disgregentur explie vimus. Nunc quemadmodum dispergantur per aquam, de suspensae maneant dicamus. Et primum quidem illa eadem agitatio aquae , quae efficit, ut partes s lis disgregentur, efficit quoque ut per Omnem aquam dispergantur. Cur autem suspensae maneant hae causae in promptu sunt. Primum particulae salis exsolutae nihilo fortasse graviores sunt . quam particulae aquae; nam quamvis granum salis visibile sit gravius, quam par aquae v lumen , ideoque in aqua decidat , id ex eo fieri potest , quod particulae in illo constrictiores sint, denissore siue ; cum tamen singulae snt aeque graves, ut particulae aquae; ideoque separatae cum sunt, nihil
est cur decidant. Deinde p.irticulae salis solutae multo levissimae sunt, ac fortasse tenacitatem aquae gravitate sua viniscere nequeunt, quemadmodum supra diximus de bra. ehteolis metallicis. Tertio particulae salinae innectuntur fortasse, decolligantur particulis aqueis, quarum figurae plurimae sunt ac diversssimae constat enim communis aqua omni particularum genere ideoque decidere noria possunt.
Dixi de solutione; reliquum est , ut de praeel- pytatione dicam , quae fit plerumqne liquoris cuiusdam affusione . Docent Chymici , solutos sales, & mea quam dispersos, omnes ad iandam deiici, si spiaritus
129쪽
PARS II. IIs iritus vini affundatur. Praecipitationis autem multae causae esse possunt. Primum e liquoribus duobus commixtis tertius quidam liquor coalescere potest , cuius non tanta sit gravitas, ut possit dispersos sales sustentare. Nam liquores graviores graviora sustentat corpora , quod in hydrargiro animadvertimus lapidem sustentante , eum tamen aqua hydrargiro levior lapidem non suastineat. Idque cur ita fiat manifestum erit ubi do
gravitate dixerimus . Deinde liquor tertius e duobus compostus se lasse erit minus tenax, eaque re decidentibus saliabus minus resistet. Ac demum commixtorum liquorum particulae, vel se se ita complectuntur ut sales exprimant, & deorsum agant, vel disrumpuntur ita, ut ramulis suis sustinere sales amplius non possint . Similes aliae causae inveniri facile ab iis possunt, qui principiis mechanicis ad omnia utuntur, & ingenia
Neutoniani his principiis contenti non sunt, itaque ad particularum attractiones repulsionesquo coniugiunt, ac rem totam sic explicant. Particulae salis , & particulae aqueae se mutuo trahunt maiori vi, quam particulae salis inter se. Si ergo sal in aqua posueris, particulae salis dissociabuntur, & ad particulas aqueas accurrent , eisque adiungentur, atque adhaerescent. Hinc partium salinarum disgregatio; hinc dispersio, praesertim si aqua in motu sit; hinc demum suspensio .
130쪽
Quod si soluta certa salis mensura salem alium eiusdem generis aqua non solvitur , id ex eo fieri putant, quia particulae aqueae particulis salinis iam oneratae alias trahere , & ferre non possunt, v luti magnes non nisi certam serri vim potest suis
Affuso autem spiritu vini deiiciuntur sales ex eo fortasse , quod particulae huius spiritus partieulas aqueas ad se trahunt, salinas repellunt; illas itaque ab his di iungunt, & hae decidunt. Hinc praecipitatio. Sie Neutoniani attractiones illas suas multis modis , ut hibet , versando accomodant ad omnia .
Sed iam de si uiditate satis diximus. C A P. V I I I.
De gravitate , in quo conrissast. I Ravitas est vis. seu principium eadendi. Illa autem dicuntur cadere, quae deorsum feruntur, id est versus centrum terrae nulla externa vi , ae sensibili P ilia . Unde haec gravitas proveniat, quaestio est dinficillima , quam Cartesiani principia mechantea s euti sic explicant. Immensus quidam globulorum secundi elementi vortex per terram ipsam , ac circa terram perpetu ruit ab occidente orientem motu celerrimo. ortet igitur ut materia haec omnis vorticosa vim