Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

91쪽

DIem .' non omnes sortasse corporis proprietates habemus cognitas; qui ergo affirmare positamus, omnes oriri aut ab extensione , aut a mobilitate PRespondeo. Isto modo nullius rei essentia eo gnosci posset. Quae enim res est , in quam dubitatio ista non cadat ρ Quae res est , de qua certo assirmare possimus , nos omnes eius proprietates habere cognitas verum si constet , nos nomine corporis nihil aliud intelligere, nisi extensam rem , & mobi- Iem , sequitur, proprietates alias omnes vel ab hoe ipso oriri , vel si ab hoc non oriantur , ob id ipsum

proprietates corporis necessarias non esse.

Dices : nullius rei essentiam cognoscimus , sed tantum modos, & accidentia aliqua ; ergo ne eorporis quidem essentiam cognoscemus. Respondeo. Nego antecedens. An non essentiam trianguli, aut circuli , aut quadrati cognoscimus Quid ergo docent Logici omnes ementiam es se id, sine quo res nec ei se, nec concipi potest Si enim concipi essentia nulla potest, isto modo

nulla unquam res concipietur .

Dices: essentia eorporis est id , per quod coγpus distinguitur ab aliis rebus, quae non sunt corpora, puta ab anima. Atqui corpus non distinguitur ab anima per hoc , quod sit extensum , & mobile ;nam etiam anima est extensa, & mobilis. Ergo &c. Respondeo. Distinguo illud anima es extense O mobilis sor maliter ; nego: terminative ; concedo. Non est vero anima extensa sermaliteri nam nor

92쪽

est in se neque longa , neque lata , neque omnino figuram ullam habet spatiosam . Est autem extensa terminative, idest habet relationem quamdam ne xumque cum termino quodam extenso , id est cunia

corpore.

Dices: extensio satis est ad essentiam corporis constituendam : ergo ad extensionem frustra additur mobilitas. Respondeo. Nego antecedens. Nam si corpus diceretur tantum res extensa, iam non distingueretur a spatio , quod ipsum quoque extensum est , quamvis sit immobile . Dices: corpus multo melius distinguitur a spatio per impenetrabilitatem , quam per mobilitari

tem a

Respondeo negando. Nam ut corpora penetrare se mutuo non possunt , ita ne spatia quidem . Convenit ergo impenetrabilitas spatiis aeque ut corporibus; immo etiam multo magis. CAP. III. De divisibilitate corporis.

u Orpus quoniam extensum est, & eompositum partibus, dividi in partes potest , quae partes dividi Ar ipsae in alias possunt, & hae in alias. Quaeritur autem a Philosophis an id in infinitum abeat,

an Duiligoo by Corale

93쪽

an tandem deveniendum sit ad panes ultimas, quae simplices sint, in extensae , atque incompositae, ideoque dividi amplius non possint. Ut ego quidem puto, unumquodque corpus ansgnabile , quod mensuris communibus determinari potest, aliis, Se aliis partibus constat in infinitum. Idque si e probo. Si essent quaedam partes ultimae in extensae & incompositae , hae simul unitae compenetrarentur; nam quae media esibi inter duas , si omni careret parte , eodem in loco ab utraque tangeretur atqui corpus, quod extensum est , componi nequit ex partibus, quae simul compenetrentur . Ergo partes illae ultimae nullae sunt. Ergo corpus

quodlibet assignabile aliis, & aliis partibus constat

in infinitum . Corpus infinite magnum , sive infinitum , dicitur illud , quod ex infinitis assignabilibus, ver. gr. infinitis pedalibus constat. Contra vero pars una ex illis infinitis, quibus constat corpus assignabile , dicitur infinite parva , sive infinite sma. Hanc opinionem secuti Geometrae statuunt, unam quamque lineam non punctis constare omni extensi me carentibus , sed componi infinitis lineolis infinite parvis. Neque dubitant unam quamque curvam lineam sibi fingere tamquam compositam ex infinitis lineolis rectis infinite parvis, quas vocant cur vae latercula; quae cogitatio illos numquam in erro rem adduxit. Dices. Si corpus quodque constat infinitis par tibus,

94쪽

tibus, iam omnia eorpora erunt aequalia. Non sunt. Ergo &c. Respondeo . Nego maiorem . Nam quamvis infinitae sint partes in quovis corpore , possunt tamen plures esse in uno quam in altero. Sicuti si inis finiti sint homines, infiniti quoque erunt oculi, tamen plures erunt quam homines . Dices: potest Deus omnes corporis partes i3 . nihilum redigere una tantum conservata. Sed hae euna erit incomposita; nam si componeretur aliis partibus, Deus hane Conservando non unam conseris varet, sed multas. Ergo est in corpore pars quaedam ultima in extensa , 6c incomposita. Respondeo. Distinguo maiorem. Omnes corporis partes ultimas & incompositas; nego; nam hae partes in corpore nullae sunt: omnes corporis paristes extensas & compositas ἰ concedo. Sic ergo illa maior accipienda est. In quotcumque partes corpus diviseris, potest Deus unam harum conservare, alias omnes tollere. Sed & illa, quam conservabit, &illae , quas tollet, compostae erunt , atque e

tensae .

Dices: potest Deus partes omnes corporis alias ab aliis disiungere; disiunctae autem erunt ultimae , incompostae, inextensae.

Respondeo. Distinguor potest disiungere partes

omnes ultimas, & inextensas; nego; nam hae par tes ultimae nullae sunt: potest disiungere partes omnes extensas, quotcumque eae sint, in quas corpus

diviseris; concedo. Diis

95쪽

PARSI. 8i Diees r si corpus quodlibet infinitis partibus componitur, quomodo igitur finito spatio concludi potest ρRespondeo, concludi posse; nam ut eorpus infinitis partibus constat, ita etiam spatium infinitis spatiolis . Dices: tamen corpus cum movetur per spatiaum aliquod, oportet ut primum primam spatii partem attingat, tum alias; atqui invenire primam non posset, si unaquaeque spatii pars aliis partibus con staret; ergo corpus moveri non posset. Respondeo. Distinguo maiorem : primam spatii partem inextensam; nego: primam spatii partem . extensam; concedo. Non sic enim movetur corpus per lineam aliquam, ut divisa hac linea in partes ultimas & in extensas, debeat corpus has omnes deinceps attingere ; sed sic movetur , ut divisa linea in partes quotlibet, ver. gr. decem , centum , mille , debeat corpus primo primam percurrere , tum secundam, & alias deinceps. Hae autem omnes existensae sunt. Dices: quomodo potest corpus mobile infinitas spatii partes percurrere finito tempore Respondeo, posse utique, nam ut corpus constat infinitis partibus infinite parvis, & spatium infinitis spatiolis infinite parvis, ita & tempus infinitis tempusculis constat infinite parvis. Idque in omni

continua quantitate valet.

CAP.

96쪽

C A P. I v. De motu locali quid sit , O quotuplex. lotuum genera multa sunt. Nam quidquid acquirit sormam aliquam , ex eo quod e potentia in a. ictum transit, moveri dicitur, itaque & animi mo veri dicuntur, si e non volentibus volentes fiant; acquirunt enim volendi formam . Sed nos de Ioeali

tantum motu agimus.

Localis motus est transtatio eorporis de loco in locum. Duplex est, absolutus , & respectivus. Absolutus est translatio corporis a spatio, quod occupat, ad spatium , quod antea non occupabat,1sque motus intelligi satis potest, etiam si unum tam tum corpus in natura intelligatur. Respectio us est mutatio distantiae quam habet corpus a corporibus aliis. Is motus intelligi nequit, nisi plura intellirantur corpora. Et si mutuus oportet ; neque enim mutari potest distantia corporis Aa corpore B, ut dicatur corpus A moveri, qui mutetur pariter distantia corporis B a corpore A , ut dicatur corpus B pariter moveri. Est ergo motus

respectivus mutuus. Cartesius motum Omnem omnino definit mutationem distantiae; nempe ille spatium distinctum a corpore nullum esse putat, ideoque motum omnem absolutum tollit, respectivum in natura relinquit.. CAP

97쪽

C A P. V.

De vi motrice.

motrix est vis, quae eum insit in corpore, ipsum movet. Quidquid ea sit . propagatur per toia

tum corpus uno tempore; si corpus continuum sit. Etenim si corpus continuum est , non potest unum extremum promoveri , quin eodem tempore proia moveatur & alterum: oportet ergo, vim motricem simul ut est in uno extremo, statim esse, eodemque tempore in altero. Propagatur ergo per corpus uno instanti. Sunt qui volunt vim motrieem nihil esse aliud, nisi vim quamdam , & actionem Dei in corporibus,

ac res creatas nihil essicere ad movenda corpora tantum occasonem prebere Deo , ut ipse e decreto suo moveat. Ideoque res creatas caulas occasi nates motus esse dicunt , Deum effcientem .

Horum haec ratio est. Movere corpus est ipsum conservare in pluribus deinceps locis . Eius ergo movere est, cuius est conservare . Atqui conservare Dei est. Ergo & movere . Quae ratio erit in meta- physicis examinanda. Plerique putant, vim motricem esse qua Iitatem seu vim quamdam corporibus a Deo insitam , qu varus causis, ictibus praesertim & percussionibus eXL a cita- Duiligoo by Corale

98쪽

eitatur ; atque hi praeter qualitatis, facultatisquo nomen , nihil nos docent . Vis motrix si impediatur , ne motum faciat, cum sit tamen in corpore, atque instet, dicitur nisus, pressio, conatus. Nihil est in physica dissi ei lius cognitu , quam hic nisus . C A P. VI.

De motus velocitate . Elocitas est promptitudo corporis ad certum spatium percurrendum certo tempore. Tanto maior est , quanto majus est sp .itium , dc quanto minus est tempus . Si duo corpora moveantur ἰ ac spatia consecta exprimis tur duobus numeris; itemque tempora; aedemum spitia per tempora dividantur, fient num xi, qui expriment velocitate S.

Exemplum . Corpus A conficiat spatium 6 tem. pore a. Corpus B spatium a o tempore 3. Q noniam dividendo o per a fit 3, & ro per I fit Α, erit ve- Iocitas corporis A 3 , corporis B Α . Si ambo coro ora aeqnalibus temporibus moveantur, nulla divisone opus est; nam velocitates sunt ipsa spatia , id est exprimuntur iisdem numeris quibus exprimuntur spatia .

99쪽

De motur quantitate. In eorpore tanto est maior, quanto est maior quantitas mater ae . quae in corpore reperitur,

quaque massa corporis dici solet; & pariter quanto

maior est velocitas. Neque vero purandum est, illorum eorporum massam eme maiorem, quorum volumen, seu magnitudo sensibilis maior est. Sunt enim corpora volum mine maxima , quae tamen propter poros vel plurimos, vel maximos interspersos quam minimum materiae continent, ideoque mastae sunt minimae. Si massam corporis numero expressam habeas, itemque velocitatem ; multiplicata per velocitatem massa existet numerus , qui vim , seu quantitatem motus exprimet. Sit mana 3, velocitas εἰ erit ergo vis, seu quantitas motus I 2.

Si vim , seu quantitatem motus divides per mansam , existet velocitas; si per velocitatem, existet malia. Sic in allato exemplo si quantitatem motusia divides per massam 3; fiet 4 nempe velocitas ἰF per velocitatem 4 fiet 3; nempe massa.

100쪽

CA P. VIII.

De legibus in tus .PEt suasum iam est prope omnibus , unumquodque

corpus per se quidem in eo statu, in quo est . manere semper . Si ergo quiescit, quiescet semper, quantum in ipso est ; si est in motu , motum eumdem retinebit semper , eamdemque velocitatem , & directionem ;ac si quid horum mutare cogetur, mutabit quidem, sed mutabit, quam poterit, minimum. . Haec corporum in eodem statu perpetuitas, ab aliquibus inertiae vis dicitur . Hinc leges motus constitutae nonnullae in corporum congressionibus observandae . Incurrat primum corpus A directe in corpus B, ae sit B quiescens . Ut corpus A moveri pergat, portet, ut removeat corpus B, ideoque aliquid sui motus ei tribuat. Tribuet tamen quam poterit minimum , tantum scilicet, quantum satis sit, ut ferantur ambo simul pari velocitate ; nihil amplius. Vis ergo, seu quantitas motus, quae ante ictum m vebat solam massam Α, post ictum movebit massam Α , & maffam B simul iunistas, quasi massam unam. Ver. gr. si vis Ia movebat massam A ante ictum , eadem vis Ia movebit post ictum massas ambas simul coniunctas Α, & B; id est massam unam ex his

duabus compositam .

Quod si massam utramque A , & B habeas cogni

SEARCH

MENU NAVIGATION