Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

161쪽

PARS M. 14 Ostendunt Mathematici , angulum reflexionis B H D aequalem esse angulo incidentiae Α Η Ε , si globus quidem sit persecte elasticus , & resistentiae

omnes arceantur; quod nunquam fieri omnino potest.

Ac ne qui miretur , eorpora elastica , quae durissima sunt pleraque , in percussionibus comprimi , uti diximus, solet id Physicis experimento probari. Nam si globus sive aeneus sive marmoreus plano imponatur marmoreo, sebo illito, vestigium in eo imis primet minimum, puncti instar . At fi idem globus in idem planum ex altitudine quapiam decidat, vestigium imprimet maius eoque maius, quo altius cadet. Quod sane ostendit, ipsum in ictu comprimi. C A P. XXV.

De legibus motus in elasicis. Ntequam leges motus in elasticis expono, scire hoc convenit. Si corpus quodpiam A Fig. as.

. certa, vi agatur directione A B, atque illi vis no .a adveniat, atque haec vis nova ipsum urgeat eadem directione versus B , corpus A eamdem adhuc directionem tenebit, & feretur vi tanta , quanta est ambarum virium summa . Quod si vis no ra adveni ens ipsum urgeat directione contraria versus C, tum vis minor detrahenda est maiori, ac vi reliqua mo- Tom. III. .T vebi-

162쪽

vebitur corpus secundum directionem vis huius . Fac igitur corpus A moveri versus B vi 3 ; advenire illi vim et . Si haec vis T ipsum pariter urget versus B, seretur adhuc corpus ad B, & quidem viro . At si haec vis corpus urgeat in contrariam . partem C , regredietur corpus , & feretur ad C vi 4 . His ita constitutis venio iam ad leges motus in corporibus ela ilicis observandas . Dum corpora duo elastica congrediuntur, praeter vim illam , qua se petunt , vis quaedam nova illis statim exoritur. Nam pellentia atque urgentia sese , comprimuntur. Quapropter exerit se statim vis elastica, atque ut corpora restituat, disjungit eadem, & in contrarias parteS repellit. Quare si cognitam habeas vim illam , qua ante congressum serebantur corpora, & praeterea vim clasticam , quae in congressu ipso statim excitatur ut ruinque sorpus pellens , facile intelliges , qualiterlitrumque corpus post congressum ferri debeat. Vis autem elastica , quae in congressu corporum excita tur quoniam creditur semper aequalis esse vi ictus, tacita cognoscetur ex his, qirae dixi de motus legibus in prima parte physicae. Atque huc spectant leges illae omnes , quas me chanici susius persequuntur , & reducunt ad formulas. Quarum legum experimenta fiunt in pendulis duobus se mutuo petentibus. Haec enim pro variis altitudinibus, e quibus demittuntur, velocitates acquirunt quaslibet, quibus se petant. CAP.

163쪽

PAERS II. TC A P. X X V I.

De aquae elasticitate . NUllum sere eorpus est illorum quidem, quae sub sensum cadunt, quin aliqua elasticitate praeditum eia credatur. Sunt tamen qui id negent de aqua; sic enim sibi persuaserunt, eam nulla quamlibet immani vel percussione vel compressione constringi po L. se ; quod multi experimento etiam cognosci puta

verunt .

Nam globos metallicos aqua repletos vi summa occluserunt , tum illos percussionibus, compressionibusque validissimis constringere tentarunt, ac Cum nihil profecerint nam vel constrictio nulla globoiarum secuta est , vel aqua per poros exsudavit, vel fractis globis effluxit statim concluserunt, aquam nulla omnino vi constringi posse. Quod si constringi aqua non potest , ne constri 'a quidem dilatati poterit, in quo posta est elasticitas . Sic multi . . Verum non haec tantum valent, ut sit aquae adimenda elasticitas omnino omnis . Nam primum elastica sunt prope omnia; proclive est igitur idem credere etiam de aqua deinde potuit aqua in experimentis , quae diximus constringi nonnihil, mutata praesertim globorum forma nam certe percussionibus tantis mutari debuit quamvis tamen ea con-T a stri.

164쪽

strictio non suerit sensibus manifesta . A qua certe constrictioni est aptissima, constringitur enim vel le vissimo frigore . Deinde elasticitas rerum non magnitudine compressionis metienda, sed magnitudine eius vis, quae vel compressas restituit, vel resistit ne comprimantur. Itaque maiorem elasticitatem ebori tribuimus, quam gossypio, etsi goisypium multo magis constringatur . Quare cum aqua supra quam credi potest constrictioni resistat , videant Physici ne id ipsum accidat propter summam eius elasticitatem . Praeterea Boyleus experientissimus Physicus cum stanneum globum aqua replevi sibi, hunc utique eon strinxit, ac ne dubitetur , utrum aqua intus inclusa aliquantulum constricta & ipsa suerit, testatur illam magno impetu exsiluisse simul ac globum acu tenuinsima per soravit. verulam ius, & Fabrius simile quid

narrant .

Dices. Cur idem aliis non successit Respondeo, quia vel minorem adhibuerunt vim ad constringendum , ut nihil profecerint, vel maiorem . quam opus erat, quo iactum est, ut vel globus diffring retur , vel aqua exsudaret. Fortasse aqua antequam exsudavit, aut globum fregit, compressionis non nihil tulerat . At inquies, potuit elasticitas globi in Boyleano experimento efiicere , ut aqua impetu exsiliret, nam aqua intrusa in globum per vim sortasse globi late ra dilataverat. Quae post restituentia se se aquanta

foras Diqitigod by Corale

165쪽

Ioras egerunt. Recte. Sed nihil est cur id globi potius elasticitati tribuamus, quam aquae. Non ergo satis probatur, aquam elasticitate Omni carere., C A P. X X v I I.

- De aeris elasicitate. AEt in praestantissimis elasticis numeratur: esse autem elasticum , & quam sit, uno eodemque docemur experimento .

Sit tubus A D E Η , cuius unum erus E H sit brevius, & supra in H perfecte clausum , alterum sit longissimum & supra in A apertum. Sedeat in

fundo mercurius ad eamdem altitudinem C F in utroque crure . In spatio F H aer interceptus maneat .

Infundatur mercurius per A Fig. 26. donec in crure D A altitudinem obtineat B. In altero crure evehetur mercurius ad altitudinem multo minorem G . Quod nempe aer internus constrictusque in G H ipsi resistet, ne ulterius ascendat. Quo apparebit elasticum e me. Apparebit etiam quanta sit eius in tali constrictione elasticitas; nam tanta procul dubio erit, quanta erit vis mercurii prementis ipsum & constringentis. Quidam Physici cum experimentum fecissent in constrictionibus variis , atque in singulis elasticitatem aeris

166쪽

aeris dimensi essent, proposuerunt, eam tanto maiorem esse, quanto minus est spatium , in quo aereonsti ictus manet. ver. gr. Si spatium sit terminus, elasticitatem esse ter maiorem . , Qtiam proportionem in constrimonibus parvis concedunt plerique, in vehementissimis negant, ac volunt elasticitatem in his esse multo maiorem, quam postulat proportio illa . Cassinus Domini ei filius eam pariter proportionem negat in aperto aere & libero , quem spiramus ; nam is quoque superioris aeris pondere compressius est , & elasticitatem exercet suam . Tamen experimentales Physici illam, quam diximus proportionem, fere semper sequuntur, vel quia est commodissima, vel quia in communibus exinperimentis constrictiones aeris fiunt haud magnae . Dilatatio illa , aut densitas quam habet aer solutus & liber , quam que retinet nitendo elasticitate sua adversus pondus .superioris aeris , dicitur dilatatio , aut densitas naturalis aeris. Manifestumque est aerem in hac dilatatione , aut densitate tantam habere elasticitatis vim, quanta est gravitas universi aeris superincumbentis, ac duas hasce vires, gravitatem superioris aeris , & elasticitatem inferioris aequales plane esse . Cum autem dicimus, aerem superi rem in inferiorem , atque adeo in subiectas quasque res gravitare , erunt sortasse nonnulli ad id credendum tardiores, propterea quia cum tantum aeris nobis incumbat, tamen pondus sentimus nullum . Quorum ratio exemplo est minuenda. Nam ne

illi

169쪽

PARS II. illi quidem , qui in aquam immersi sunt

aquae pondus sentiunt; & tamen aqua utique est gravis . Non autem aquae pondus sentiunt, quia premuntur ab aqua non ex una tantum , sed ex omni parte , ideoque constrimonem potius quamdam per totum corpus sentire debent, quam pondus; & vero illam sentiunt , ac nos quoque constrictionem ab aere sentiremus, nisi aut sensum diuturnitas sustuli Lset, aut ad illam nati ipsam serremus commodis.

superioris CAP. XXVIII.

De Machina Pneumatica .

ELasticitate aeris cognita, facile intelligetur molitio , quam Hoto Gueri hius excogitavit ad aerem evasis extrahendum , quamque machinam pneumaticam vocant. Hanc paucis adumbrabimus.

let, campanae simile, plano P S imponitur, ac glutine quopiam , sive alio quovis modo sic illi adjungitur , ut ne aer quidem per iuncturam transire pIGsit. Hoc vas recipiens dicitur. Planum P S canaliculum excipit C V, qui ex una parte C hiat in recipiens, ex altera V in latissimum tubum , sive antliam N T L I . In canaliculum CV insertum est epistomium Ε, quod

170쪽

quod manu conversum sic illum occludit, ut aer ex antlia in recipiens migrare nequeat, neque e recipiente in antliam. Infra epistomium E sive in canaliculo, sive in antlia prope extremum N T , ponitur valvula ad foramen, quae aerem ex antlia sinit egredi, regredientem vero prohibet. Aniliae demum insertus est embolus M B , qui& antrorsum agi versus N T, & retrahi versus I Lpotest, quique lateribus antliae sic aptatur, & conis gruit , ut nulla aeri pateat via .

Hac machina comparata . converte primum epistomium E , ut aer ultro citroque per canaliculum ferri possit. Tum embolum M B retrahe ab N Tversus I L. Tunc sane aer, qui in recipiente P A Sversatur, dilatans se se elasticitate sua , magna in partem se se effundet per canaliculum in antliam. Tu ergo, epistomio E manu converso , canaliculum Oeelude, & embolo M B antrorsum acto versus N T , omnem aerem ex antlia per valvulam eiice. Iam partem aeris haud minimam extra istam habebis e recipiente P AS . Quod si idem iterum & saepius feceris, post plurimas exantiationes nihil tandem aeris in recipiente relinquetur, vel certe adeo parum , ut pro nihilo haberi possit. Sic erit aere vase extractus εΗuius machinae usus duo edocuit, quae ad ae. xis gravitatem , elasticitatemque probandam pertianent . Primum si recipiens arcuatum non sit camin

Panae Disitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION