Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

181쪽

P ARS I T. et 3 sunt, nisi quod villis quamplurimis perpendiculariter

assurgentibus interrumpuntur; qui villi si omnes ad unam partem deprimantur, iam faeile particulae magneticae ex una parte in serrum ingredi, ex altera egredi poterunt secundum villorum inelinationem ;regredi autem non poterunt villis advenis occurrentibus . Ac tum quidem ferrum in magnetem conversum erit, omnesque habebit magnetis vires. Ferrum itaque multis modis in magnetem vertitur; nam primum si acus 'ferrea ad magnetem aliquem applicata ab uno polo ad alterum trahatur , magnes fit; nimirum ingens particularum magneticarum vis e magnete in canaliculos ferri irruens villos omnes ad eamdem partem deprimit.

Quod si virga ferrea in verticali positu diutissime teneatur, fit magnes; nimirum in illo positu villi omnes sua gravitate paulatim deprimuntur deinorsum , de concidunt. Et similiter si virgam ferream diu mestumque, sed semper ad eamdem partem, frica veris, magnem tem facies; etenim villi fricatu illo creberrimo vehementius commoti paulatim omnes ad eamdem

partem concidunt.

Idemque similiter iacies, si alterum virgae ex. Tremum duro quovis corpore saepissime, & magnaui percusseris. Nihil ergo mirari oportet, suod magnes ferrum ad se trahat uti magnetem,' nam se rum ad magnetem admotum statim magnes fit. Quo

autem validior sit magnes , ac plus serri sustineat, X a M.

182쪽

solent Physici ad magnetis polos duas ferreas laminas applicare , quae insta desinunt in duo acumina; namque illae laminae maximam particularum magneticarum vim intra se excipiund, neque sinunt huc atque illuc disperdi, easque particulas omnes simul unitas per acumina emittunt. ergo in his acuminibus vis maxima. Haec atque alia permulta copiosissime Cartesiani disi utant. Phylosophi alii praeter rei historiam, atque usum, quae duo & Cartesiani tradunt, cum volunt, nihil sere habent, quod doceant. 'C A P. XXXII. De Corporum Electricitate .FLectri ei tas est vis, qua eorpus quodpiam levissi ma quaeque ad se trahit, modo etiam repellit. Eaque calore. atque affrictu. in . corpore. excitari solet Flavum, succinum , & vitrum, mira, electricitate excellunt .. Multa etiam, alia. electricitate gaudent,

uti cera hispaniensis , adamas, smaragdus , gemmae quaevis pellucidae crystalli, fila seri ea, capilli , &alia. Ligna , metalla, marmora , liquores etiam , quantum quidem adhuc scimus , electricitate ea

rent.

Electrica quae sunt, si quid contingunt, electria

183쪽

citate donant. Id certe observatum. est in multis s. nam difficile est hoc loco quidquam generatim affirmare. Et sane his, qui experimenta faciunt, dum electricas res manu. versant , manus persaris fiunt electricae. Quamquam sunt multi manibus ad electricitatem contrahendam ineptissimis. Electricitas ergo per intermedia eorpora Iongissime interdum propagatur. Fayus cum . tubum vim treum electricum, fecisset, admovissetque: ad extremum sunt culi longissimi, electricitatem per hunc funiculum propagavit ad pedes ducentos, & quinquaginta sex. supra mille . Piguit funiculum ulterius producere ,

Neque tamen i experimenta aeque semper succedunt. Aer humidus nocet , &. adstantes ipsi , cunia ora inspiciendi: causa propius admovent; namque remittunt. halitus, quibus experimenta interdum tur

Electricitatem in i duo genera, primus' Omnium idistinxit Fayus, in vitream nempe, & resinosam . . Electricitas vitrea est, quam res accipiunt a vitro . resin 'sa quam a succino. Compertumque: habet , e Iectrica eiusdem. generis, se mutuo refugere , diversi se mutuo, sequi. Hinc facile cognosci; potest , quo, quaeque res electricitatis genere. polleat . . Haec prope omnia, recentioribus. Physicis com-Perta sunt , qui rerum narrationibus contenti, cau fas quaerere. non admodum student. Veteres horum. paucissima attigerunt.

CAP.

184쪽

. De sualitatibus apparentibus generat .

in Uni quaedam qualitates, quas unusquisque vel imdoctus & celerrime & rediissime concipit nullo cerrito motu, nullaque certa particularum figura praee pta; uti lux, sonus, calor, frigus, color, & alia. Has apparentes dicemus, propterea quod eas non reales esse in corporibus, sed apparentes plerique iam putant. Qualitates aliae , quas concipimus comcipientes motum aliquem, reales dicuntur. In apparentibus autem qualitatibus maxime distinguere oportet, quid sit qualitas formalis, quid materialis . Formalis est id ipsum , quod statim ab unoquoque concipitur ubi qualitas ipsa nominatur, aut proponitur. Sic illud, quod nominata luce, aut

colore statim quis concipit, est lux, aut color solis malis. Hinc . satis constat, essentiam qualitatis foris malis v. g. lucis, non esse neque in motu particu- Iarum, neque in figura pusi tam , nam statim concupitur sine his; res autem nulla concipi potest, quin eius essentia simul concipiatur. Qualitas materialis est certa materiae dispositio, quae requiritur, ut formalis qualitas aut existat in corpore , aut existere videatur. Ut color albus si in charta , aut esse videatur, oportet, particulas charistae esse certo modo dispositas. Haec ergo dispositio

185쪽

tio est albedo matertilis, et tartae . De qualitatibus materialibus an sint realiter in rebus ipsis, quaestio nulla est. De sormalibus dubitatum . Nam si de illis, quas apparentes diximus sermo est, V. g. de colore, de luce, de sono , &aliis, plerique iam eas corporibus denegant, & pro . apparentiis habent.

C A P. XXXIV.

Aloi formalis est id, per quod res dicitur ealia da . Quam definitionem ab illis irrideri facile patie-mur, qui meliorem afferent. Calor materialis est motus celer, & perturbatus partieularum, quaecumque tandem celeritas aut perturbatio ad id 'requiratur, quod dissielle est statuere. Dissielle est, etiam statuere, an quaelibet particulae aptae sint, ad calorem creandum, an potius ς certum particularum genus requiratur. Boerhaavius putat, certum particularum genus diffisum esse per res omnes, quae particulae sint exisguissimae, fie innata vi quadam sese mutuo repellant, eamque materiam per omnia spatia corpora aeque diffulam esse censer. Porro haec interia quoniam dilatare sese per

186쪽

petuo nititur , vim etiam facit ut dilatet corpora, in quibus includitur. Verum quia corpora partibus constant trahentibus sese mutuo, dilatationi satis resissiunt , ac viribus ad aequilibrium compositis in statu

suo manent. Praevalente autem vi alterutra , corpo ra statim vel relaxantur , vel , contrahuntur. Quod si particulae quae se repellunt, vehemerrtius agitentur, calorem faciunt; ideoque has particulas vocat ignem sic Boerhavius. Utcumque est, ponam calorem consistere in m tu celeri, perturbato particularum quarumdam,

sive eae certi sint generis, sive cuiuslibet. Idque fatis probabile erit, si & modus , quo fit calor, &ipsi effectus caloris hunc motum indicent. Haec igi-

tur Percurramus.

De Calore eκ alfrictu. Non est dubium , quin eum duo corpora simul

fricantur, concussis ipsorum particulis & hae agitentur , 'de etiam fluida subtilissima , quae interstitia &poros pervadunt: quae agitatio tanto erit vehementior, quanto afflictus erit validior : Ergo ex affrictust calor. Id quod experimentis innumerabilibus ostendi potest. Dum eurrus ruunt equis citatissimis , calescunt rotae circa axem ; ibi est enim affrictus maximus. Dum funes rotis circumacti immania pondera attollunt;

187쪽

lunt, calorem concipiunt vehementissimum; nempe hic quoque , quod funes maximopere rotas premunt, affrictus est maximus. Similiter nix contrectata diu calorem creat. Ferrum ex motu limae similiter, quia explodi non potest , quin ipsius particulae vehemenisti istimas concussones accipiant, quas diu retinent, ideoque fricantur invicem validissime . Eodemque modo campanae calent , dum sonant, ex ictibus mallei. De calore eκ flamma .

I Ntequam de calore dicamus, quem gignit fiamma, dicendum est de ipsa flammae natura. Si Carteis sitanos audimus, quorum in primis clara est sententia , flamma nihil aliud est, nisi materia fluidissima, quam Cartesius primum elementum vocat, quae in gyrum pernicissime acta instar vorticis, Crassiores particulas sulphureas praesertim , & salinas secum rapit . Crassiores hae particulae dicuntur etiam terrestres, & sunt elementum tertium Cartesii. Fingitur autem flamma sic essie, quia si sic sit videtur praestare posse illa omnia , quae animadvertuntur in flamma. Brevissime haec exequar e Cartesianorum opinione. Flamma lucet, quia particulae crassiores, quas dixi, circumactae vim centrifugam concipiunt, id est vim , qua nituntur recedere quaquaversum a centro, ideoque aerem non solum , sed circumia m. III. Y comin

188쪽

eomposta quaeque pellunt. Quare premunt, & pellunt etiam tenui illi mos globulos, qui per omnia spatia diffusi sunt, qui globuli secundum elementum Cartesii sunt, & horum pressio propagata ad omnes partes lux est. Flamma eget pabulo , ut conservetur, quia rotando sese particulas crassiores quaquaversum ex omni parte iacit, quarum nisi aliae suppeditentur, statim interit: suppeditantur autem a candela , alii Dque corporibus, quorum particulae exsolutae comminutaeque in flammam ipsam feruntur. Multas quoque particulas abripit flamma ab aere, quibus sese stinet. Eo fit, ut pleraeque flammae sublato aere

extinguantur .

Flamma res multas 'lvit, & comburit, quia eum iaciat perpetuo & magna vi particulas innumerabiles , hae incurrentes in obvia quaeque oorpora , eorum partes disgregant, disiunguntque . Quod si in lignum incurrant, huius partes abeunt aliae in cineres, aliae in sum os; creditur etiam per id tempus exire e ligno multum aeris, atque ignis. Hinc quatuor veterum elementa extiterunt, quibus lignum, di alia corpora componi dicuntur, terra , quae Ap paret in cineribus , aqua , quae in fumis, aer, atque ignis, qui evolant. Porro flamma sursum sertur, quia levior est aere, & in apicem acutum desinit, propterea quod sursum ascendens resistentiam aeris hac forma commodius vincit.

189쪽

His visis facile intelligitur, flamina agitationes maximas in circumpositis quibusque rebus excitari,& calorem afferri. Idemque valet in late , qui est

stamma quaedam quam maxima. De aeris dilatatione a calore

Λέodum , quo fit ealor consideravimus. Nunc

quid ipse efficiat videamus. Et primum cum particulas corporum vehementissime agitet, nemo miru-birur, corpora quaeque ab ipso dilatari. Idque sane observationes physicorum confirmant eum in fluidis corporibus, tum in solidis . Fluida tantum duo considerabo , primum aerem , deinde aquam . solidis dieam postea . Nullum est eorpus, quod adveniente calore dilatetur magis, quam aer. Huius dilatatio expertinmento manifestatur . Sit tubus inflexus A B C , Fig. 34. cuius crus alterum longius sit apertum in Α , alterum brevius desinat in globum C, sitque mercurius in hoc tubo, qui ex altitudine E deorsum premens constringat aerem contentum in C. Si hie aer calefiat, dilatatur non mediocriter , eaque dii tatio cognoscitur ex depressione mercurii in crure C B, & ascensu eiusdem mercurii in crure B Α . Ascensus mercurii in hoc tubo maior minorvo est pro maiori, vel minori calore , quo aer contentus in globo magis minusve dilatatur. Itaque multi Y a hoc

190쪽

hoc instrumento utuntur tamquam thermo metro ad calorem metiendum. De qua mensura dicemus alio

loco a

Similibus experimentis constat, aerem humidum dilatari magis, quam siccum , similiterque qualitates alias aeris variare dilatationem illam , quae fit a calore. Quamobrem thermo metra , quae dixi, in caloribus indicandis non semper consentiunt; nam inclusus in his aer non unius est modi; in aliis enim inclusus est aer siccus, in aliis humidus, in aliis alius . Quod primus omnium. animadvertit Galeatius

noster a.

De aquae dilatatione a calore

A. Qua similiter a calore dilatatur. Id experimento constat. Si aquam in tubum incluseris, quem tamen non totum repleat, omnemque inde aerem extraxeris, animadvertes, eam accedente calore dilatari , eodemque imminuto contrahi. . Hanc ob rem aqua vi caloris abit in vapores; nam eum dilatetur, eius particulae attenuantur magis, magisque, eoque tenuitatis perveniunt, ut qua vis agitatione possint per aera sursum ferri. Quo facile intelljgitur quo modo, calor. secet corpora; fa cit enim , ut particulae, aqueae, quae, ini his. delitencunt, in vapores attenuatae evolent.. Ad eam aquae dilatationem , quae calore fit, videtur maxime pertinere ebullitio, Phaenomenon inter

SEARCH

MENU NAVIGATION