장음표시 사용
171쪽
panae instar, extracto aere latera diffiinguntur, frustis vitreis introrsum adactis , quippe quia cum vasei plenum aeris, gravantur quidem eius latera existerni aeris pondere , sed aeris interni elasticitat sustinentur . Hoc ergo sublato confringuntur. Deinde in prima ex antlatione embolum non dissicile trahes ex N T versus I L, in aliis aliisque usque & usque dissicilius. Nempe cum embolus trahitur in I L, aer externus gravitate sua ipsum premens eius motui resistit; verum aer internus, qui in recipiente, & in antlia versatur, elasticitate sua eumdem n, o tum adiuvat, quae elasticitas in prima .exant latione est integra . nondum enim internus aerrares. ictus est , in aliis ex antlationibus est minor, dilatato aere , & rarefacto . CAP. XXIX. De sectis variis vel gravitati aeris , vi et elanicitati tribuendis.
Ieabilia sunt quaedam, quae per gravitatem aeris, elasticitatemque facillime explicantur; ideoque harum qualitatum indicia certissima habentur. Paucula exponam . Paucis intellectis caetera facile cognoscuntur .
In primis clarum est experimentum Turricelli , quod sic sumitur . Stagnet Mercurius in vasculo. Ἀ- Tom. III. V bus
172쪽
bus vitreus ex una parte apertus, ex altera persecte occlusus, mercurio impleatur ; tum invertatur digiisto ad os tubi apposito , ne quid effluat mercurii, atque os tubi immergatur in mercurium stagnantem in vasculo, ac demum digitus subducatur. Si pars tubi , quae super mercurium stagnantem eminet, sit altior digitis 27, Mercurius tubo eo tentus decidet usque donec ad hanc perveniat altitudinem. Cum huc pervenerit, consistet, & sit spe ninsus manebit spatium relinqUens in summa parte tubi plane vacuum . Creditur autem suspensus manere, quia exter nus aer superficiem mercurii stagnantis sua gravitate premens mercurium tubo contentum sustinet. Neque sustinet, misi ad altitudinem a I digitorum , quia pressio totius aeris incumbentis mercurio stagnanti tanta est, quanta est pressio columnae mercurialis habentis altitudinem digitorum a ; itaque in hac altitudine fit pressionum tum aeris , tum mercurii aequilibrium . Constat ergo & aerem premere, &
Et sane si ad expetimentum non mercurius ad bibeatur, sed aqua, haec in tubo suspendetur ad altitudinem tanto maiorem, quanto ipsa est levior mercurio; nam cum si levior , potest externus aer maiorem aquae sustinere altitudinem , quam mercurii . Quod si quid aeris in supremam tubi partem , quam vacuam manere suprR diximus, per imprudentiam νe
173쪽
PARS M.' a stiam illabi sinas , tum statim liquor deprimetur; aerenim ille in suprema tubi parte conclusus elasticitate sua mercurium, aut aquam deorsum premet, &aequilibrium tollet. Liquor igitur ad altitudinem eonis sistet iusto minorem . Quare vix unquam aqua iustam obtinet in tu, bo altitudinem; nam aqua multum aeris continet, qui coactus in bullulas, dum experimentum fit, &aqua descendit, sursum fertur ad superiorem tubi
partem occupandam . Idcirco qui aquam ad experiis mentum adhibent, eam prius ebullitione, aut alio quovis modo expurgant aere ἰ expurgata enim cum est, experimentum fit rite , & commodius. Si Turricelli experimentum in editioribus Iocis fiat, mercurius ad minorem altitudinem suspenditur; quippe in his locis columna aeris incumbens mercurio stagnanti brevior est, & minorem exercet pressonem a
Idque cum in Arverniae monte Paschalius experiretur, observavit etiam, vessicam flacidam , cuius os arctiis me ligaverat, ad summum montis fastigium delatam intumuisse; quippe quod aer vessica contentus, eum externi aeris pondere minus gravaretur, sese magis magisque dilataverat. Quod si experimentum Turricelli sumatur itia conclavi ex omni parte obstructissimo , ne qua aeripateat via , nihilominus eumdem in modum succedit; nam aer in conclavi occluso mercurium stagnantem sua elasticitate aeque premit, ut premeret aer V a aper
174쪽
apertus sua gravitate. Tamen si vasculum , & tubus
in recipiente machinae locentur, extracto aere meris curius contentus tubo decidit ; etenim extracto aere,
qui mercurium stagnantem premebat, nulla amplius causa relinquitur, quae mercurium in tubo sustentet. Uerum quidem est mercurium in experimento Turri celli, si omni aere expurgatus sit, non descendere ad altitudinem digitorum a , sed suspensunia manere per totum tubum. Id autem fieri creditur, quia sublato aere, qui inter partes mercurii interjectus erat, hae sibi mutuo magis aptantur, & contactus inter se acquirunt majores; quare & solidescit quodammodo mercurius, & etiam parietibus tubi firmius adhaeret; contactus enim, ut alibi diximus , semper adhaesionem parit. Hinc fit, ut si tubus manu valide concutiatur, sublatis tot illis particularum contactibus, mercurius etiam expurgatus descendat, & ad consuetam altitudinem subsidat. Illud etiam experimentum est in physicis clarissimum . Si duo marmora sumantur laevigatus ma , & alterum alteri superponatur , ut superficies lati Lsmae sibi mutuo aptentur, ea sic cohaerent, ut si marmor superius sursum trahatur, marmor in serius sequatur sua sponte. Ac quamvis haec adhaesio magna ex parte con tactu fiat, tamen non est concedendum Mariotto ,& Peripateticis , nihil huc aerem spectare . Nanu, cum aer insinuare sese inter marmora conjunctissima
175쪽
non possit, idcirco premens ambo extrinsecus ab o. mni parte propter gravitatem suam , ipsa etiam coniungit arctius. Si marmora oleo sint illita , adhaerent sibi mutuo validius . Nam oleum interstitia , & poros replet , unde contactus maiores fiunt. Tamen si experimentum hoc in vacuo fiat, oleum interjectum n
'cet; nam subtracto externo aere, quo marmora circum premebantur, statim aer , qui plurimus in oleo continetur, elasticitate sua se se expandit , & marmorum disiunctionem adjuvat. Qui veterem physicam sequuntur in omnibus , effectus hos mirabiles plerumque tribuunt horrori vacui . Nam primum ponunt hanc esse qualitatem omnium corporum , ut si quod spatium inter ipsa interiectum vacuum inveniatur, in illud statim se coniiciant magna vi , si libera quidem sint , & moveri possunt. Hanc qualitatem horrorem vacui nomi
Putant ergo , mercurium in tubo Turri celliano suspensum manere , propterea quia si descenderet, spatium relinqueret vacuum ; facit ergo horror vacui , ne descendat. Neque mercurium sursum adigit ultra digitos ar , quia horror vacui vim habet finitam , quaeque columnam sustinere non potest, nisi tantam . Sed horum ratio post Galileum , cum de gravitate aereis constitit, scholis prope omnibus reiici cepta est.
176쪽
BAromet tum est instrumentum gravitati aeris me tiendae aptum. Multae sunt eius formae. Illa simplicissima. Tubus vitreus inflexus paratur, uti ABC. Fig. 28. Crus alterum longius A B in superiori parte A hermetice clausum est . Crus alterum B Cmulto breudis in superiori parte C est apertum . In hoc tubo mercurius continetur, quem aer in crure C B deprimit usque ad planum I L . In altero crure mercurius sustinerur ad Η , ita ut supra planum I L altitudinem obtineat I Η digitorum 2 . oportet autem spatium super extans H A vacare
Et mercurius sane eamdem semper obtineret ab titudinem in crure B A , si aer semper aeque graVitaret in mercurium contentum crure BC ; sed quoniam vaporibus , exalationibusque, nec non & venistis , aliisque de causis fit, ut aer modo plus premat, modo minus; id circo mercurius quoque modo maiorem habet in crure B Α altitudinem , modo min
Tubum ergo tabellae ligneae adfigere solent, aedivisionibus quibusdam distinguere , quibus varias me eurii altitudines notant , ex eisque quantum aer
177쪽
P Λ R S II. I pquaque die , quibusque Iocis gravitet cognoscunt.
Idque instrumentum Baro metrum est . Dicuntur baro metricae varietates in summis monistibus minores esse , paucioresque ; quo magis ereditur , vaporibus eas fieri, qui prope terram sunt plurimi ; perveniunt autem ad loca editiora minus multi . Dicuntur etiam baro metricae varietates misnores esse in iis locis , quae magis ad aequatorem veringunt.
Dicuntur etiam mercurii depressiones interdam fieri certissimae & maximae , quas pluvia paulo post sequitur. Itaque instantis pluviae signa habentur . Credunt nonnulli, his depressionibus pluvias mesto ante quam decidant praenunciari posse. Hartiseheriis, te Musschenbroe kius praedictiones istas omnes e ba- rometricis varietatibus nauci iaciunt.
1 Arne, lapis est qualitatibus multis clarus, quas
expositurus hinc ordiar sub terra ingens quidam nucleus quem representabit globus Α B. Fig. 29. Pars , quae p. Ium australem spectat, sit A , quae borealem, B. Innumerabiles pororum , sive canaliculorum series a Bad A recta procedant. Sunt praeterea circa hunc nucleum
178쪽
cleum innumerabiles particulae, quae ingredi in canaliculos a parte B ponunt, & egredi a parte A
regredi contra non pol sunt sive id faciat particularum , Se canaliculorum figura, quod sint contorti instar cochlearum, sive alia causa. Ha: ergo particulae ingre lis in canaliculos a parte B , ac lapis ulterius concepto impetu feruntur usque ad partem Α, atque inde egressae quoniam regredi per canaliculos nequeunt, effundunt se quaquaversum ad latera, ac circa nucleum labentes revertuntur ad partem A ; hic tum circuitum instaurant suum , ac perpetuam habent circa nucleum ab uno polo ad alterem conversionem . Hae particulae item ut canaliculi sunt supra modum tenues vix ut cedant globulis secundi elementi . Particulae dicuntur magneticae , earumque conversio vertex magneticus.
Putant multi, aliud e Te caniculorum genus ab A ad B procedens, per quos canaliculos particulae aliae ab A ad B ferantur, aliumque similem conficiant vorticem ; sed nobis satis erit unum ex his duo.
hus vorticibus exposuisse . Jam vero magnes creditur habere canalicu Iosrecta dispositos , & eorum plane similes, qui sunt in
terrae nucleo . Quapropter si magnetis frustulum b a suspensum sit, obversamque habeat at polum A partem b , per quam particulae magneticae potant ingredi ; hae particulae venientes ab A facile magnetem permeabunt, neque commovebunt quidquam ;
179쪽
sed si magnes ab eo situ deflectat, partieulae magne licae ab A venientes, atque in magnetem incurrentes quoniam in canaliculos non incidunt, quibus
facile possint excipi magnetem ipsum urgebunt, &eo usque pervolvent, donec ad polum Α ea pars magnetis convertatur, qua ipsae commodissime pose sint excipi. Hinc fit, ut magnes certam partem, puta b, ad polum australem terrae semper convertat, contrariam , puta a, ad borealem. Atque haec est vis illa , quam adeo in magnete mirantur homines, quaeque dire strix dicitur . Pars magnetis illa, quae ad polum australem terrae dirigitur , puta b , dicitur polus borealis magnetis; quae vero ad borealem , pu ta a , dicitur polus magnetis australis . Particulae magneticae ingressae per polum b in magnetem I Fig. 3o. egredientes postea per anon facile possunt recta progredi propter aeris re sistentiam , ideoque ad latera diffunduntur, ac pleraeque circa magnetem iter suum inflectentes ad polum b redeunt, & perpetuum quemdam, & exiguum vorticem circa magnetem emciunt, illi plane similem , quem diximus fieri circa nucleum ter
Sic magnes I nucleum terrae in vortice imitatus imitatur & in caeteris . Fac enim magnetem x omnino immotum teneri, atque interim prope liniam suspendi magnetem 2 Fig. 3 i. . Hic magnes a convertet statim suum polum borealem b ad po- Tom. III. X lum
180쪽
lum australem a magnetis x, & polum australem a ad polum borealem , . Quod si polus australis a magnetis,c Fig. 32. 'spectet polum borealem b magnetis 2 , nec multum inter se distent, particulae magneticae egressae e magnete I per a facile ingredientur in magnetem is per b, ideoque quam plurimae recta Procedent, donec egressae per polum a magnetis a inflectant iter propter aeris resistentiam, eoque inflexo recta ferentur ad polum b magnetis I; atque ex duobus vorticibus unus fiet magnetes ambos I , & a complectens. Qui vortex inflecthns se perpetuo, & excurrens circa magnetes , quos complectitur, urgebit sane illos, ac si suspensi, & mobiles sint, alterum ab teri admovebit. Contra si polus australis a magnetis I Fig. 33.
spectet polum australem a magnetis 2 , quoniam. particulae magneticae egressae e magnete I per a non
possunt ingredi per a in magnetem a , idcirco incurrentes in hunc magnetem a ipsum urgebunt, ac si suspensus, & mobilis sit, removebunt. Hinc est vis illa admirabilis, qua magnes magnetem ad se trahit, si poli quidem diversi genexis se mutuo spectent, idest si australis polus unius spectet borealem polum alterius; & eontra magnetem repellit., si poli quidem se spectent ejusdem nominis. Porro ferrum eanaliculos continet, per quos