Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

191쪽

PARS II. II δ' inter cetera admirabile. Quod antequam explico ,

animadvertere oportet, maximam vim aeris in aqua contineri.

Petitus cum aquam in ampullam inclusisset, &vessicam ad os adjunxisset , arctissimeque conglutinalset, ne quid aeris posset ingredi, quatiendo postea ampullam diu multumque , aerem ex aqua eduxit , eumque tantum , ut coactus in vessicam volumen ipsum aquae ter superaverit, cum aquae tamen volumen nihilo imminutum esset. Similiter Mariotius experimentis aliis ostendit admirabilem aeris quantitatem in aqua contenti.

Ut plurimum aeris in aqua, sic aqua plurima iin aere continetur . Et sane sunt multa , quae exposita tantum. aeri miram aquae vim imbibunt; libra una salis tartari testantibus chymi eis aeri vel sc cissimo exposita, brevi tempore libram aquae unam in de haurit, quo fit & gravior, & Iiquidior. . Nullum est autem corpusculorum genus terrestrium, salinorum , metallicorum , aliorumque, quo non aerre sertus sit. Eadem rerum. confusio credi potest &

in aqua . .

Illud. vero . admiratione dignum est, quomodo, tantus aer , tamque constrictus contineri aqua pos-st; scimus enim aerem vel maxime elasticum esse,

id est vim semper facere ut se dilatet ; ac si sit constrictior, eam vim immensam prope esse . . Hanc ob Iem putat Mariotius, aerem ingressum in aquam ac

per eius spatia dispersum elasticitatis vim. amisisse quam

192쪽

quam postea recuperat, fi eius particu Iae agitatione aliqua in massalas coeant paulo maiores . His iam faelle ebullitio aquae explieabitur Partes aquae calore ignis maiorem in modum agitanis tur. Itaque particulae multae aeris antea per aquae poros dispersae coguntur in massulas, elasticitatem. recuperant, & dilatantur; ac cum sint aqua ipsa leviores, seruntur sursum , & bullas excitant. Cum aqua diu bulliverit, creditur omnem aerem quem habebat , vel prope omnem emisisse, actum dieitur expurgata. Quamquam eum diu bulliin vetit vehementius, bullire incipit lenius, huiusque Ienioris bullitionis vix ullus tandem est finis. Hanc leniorem bullitionem creduntur facere non aer, sed ipsae ignere particulae in aquam immissae , quae ex aqua erumpentes tenues bullas excitant. Bullitio eristo duabus fit causis, particulis igneis, & contento

aere.

Non est hoc loco praetermittendum inventum supra quam dici potest admirabile. Cum aqua alia quandiu bulli verit, calor eius augeri amplius non potest, quantumcumque subiectus ignis augeatur, &ipsa magis magisque bulliat. Idque est per therm metra primum a Montonio , tum etiam Reaum urio compertum An dicemus certum eme agitationis gradum , citra quem agitatio calorem pariat ;hunc gradum transgrediatur, sit ad augendum calorem inutilis' Quamquam quis id explicare confidat, quod Boerhaavius non confidit λ

193쪽

a, calore.

Porpora quoque solida , calore dilatantur. Quo

tidiana experimenta id ostendunt. Unum afferam a Florentinis in aere sumtum . Cono aeneo imponunt operculum aeneum , quo arctissime constringatur. Ο- perculum postea separatim calefaciunt; tum rursum cono imponunt , atque inveniunt larissimum ; idque sane argumento est, operculum a calore fuisse dii latum. Cum opereulum calefactum diu insederit e no, rursum contrictissimum invenitur, etiamsi adhuc sit valde calidum ; nempe quia cum conus ab Ope inculo calorem acceperit, dilatatus est ipse quo

que . Haec de calore, quem , ut supra diximus, i . agitatione cossistere observationes omnes comprobant .

De Frigore

Quid sisFRigus i sormale est id, per quod res dicitur frigi

da . 'Frigus materiale est imminutio illius agitati nis , quae calorem facit. Quare ea sunt frigida , in quiri

194쪽

quibus motus caloris valde imminutus est; & quae hunc motum minuunt frigus faciunt. Sunt autem qui velint frigus consistere in particulis, quas vocant frigorificas, quae si sunt in corpore ipsunt reddunt frigidum ; hisque ad frigus ponendum non est satis illa imminutio motus, quam dixi. Quorum argumenta dissolvenda sunt. Pleraque autem ducuntur ab iis, quae in frigore observantur, quaeque videntur positivam aliquam causam, uti particulae sunt, requirere , non negativam , qualis est motus cessatio, aut imminutio. Horum argumento. rum praecipua explicemus. Dices: Frigus diffunditur, nam parietes si sunt marmorei, frigus suum in cubiculum inducunt; atqui particulae diffundi potant, cessatio motus nequaquam . Ergo &c. Respondeo , ' negando alteram partem minoris ἰnam cessatio' motus diffunditur hoc modo : si est in re quapiam agitatio; ea res agitatione sua agitat res proximas; quod si agitatio in illa cessiet, oportet etiam ut in proximis rebus minuatur. Quare cum in parietibus marmoreis agitatio sit nulla , agitatio quoque minor est in aere, qui cubiculum.

tenet; sic frigus per hunc diffunditur. . Dices: Venti motum habent Pernicissimum , &plerique tamen sunt frigidi, & si montes trasvolent nive coopertos, frigus adducunt; ergo frigus non est in privatione motus.. Respondeo : venti habent motum , distinguo :

195쪽

habent motum rectum , concedo ; habent eum motum celerem, & perturbatum, qui calorem facit, nego. Quod autem per nives transvolando , frigus adducunt, id faciunt, quia multae salinae particulae e nivibus per aerem deseruntur, quae particulae, ut sunt acuminibus multis asperae, minus sunt aptae admotum , infixaeque in particulas aeris, eas retardant. Has ergo particulas venti secum rapiunt, eaeque postea sistentes agitationem aeris, frigus faciunt .

Diees: In his ergo partieulis consistit frigus;

non ergo in motus imminutione.

Respondeo dicendo r in his particulis consistit frigus effective , idest essiciunt frigus, concedo; sor- maliter, idest sunt ipsae frigus ipsum, nego; nam

frigus ipsum est ipsa motus imminutio, quam faciunt particulae. Dices: Frigus densat onmia, de contrahit. Hoc facere non potest imminutio motus; ergo c. Respondeo. Distinguo maiorem. Densat, dicontrahit per se, nego; per aliud, concedo. Nam calor dilatat omnia, ut alibi diximus; sublato caloris motu simul fit frigus, simul densantur eorpora; non quod frigus haec denset, sed quia eessante, ut dixi, caloris motu, particulae corporum ipsae sua vi ad sese mutuo accedunt, vel id faciat vis illarum attractiva, qua mutuo se trahunt, ut Neutoniani volunt, vel vis elastica, vel alia quaelibet. Frigus ergo contrahit corpora non per vim quamdam su- Tom. III. Z am,

196쪽

am , sed per vim aliam, quam habent particulae ipsae corporum .

Sie frigus etiam multa alia praestat; nam multa conservat, & praeterea sensum quemdam in nobis creat; nam partes contrahiv, quo multa diu manent integra; & contrahendo partes nostri corporis sensu quodam nos assicit.

Diees: Res frigidissimae motum habent; nam nix emittit vapores, & glacies sibi relicta pondere minuitur , quae fieri nequirent, nisi agitatio aliqua, in his esset; ergo frigus non consistit in privatione

motus.

Respondeor ne nobis quidem frigus consistere in privatione , sed in imminutione tantum motus , neque omnis motus, sed illius celeris, & perturbati, qui calorem facit. Fortasse etiam ad calorem em-ciendum non valet particularum agitatio quarum lia het, sed requiritur agitatio particularum certi generis ; quae opinio multorum est . Quare fi agitatio harum particularum vel minuatur, vel cesset, frigus

erit, etiamsi parriculae aliae in agitatione, & GD tu sint. His facile intelligitur etiam in rebus frigidis agitationem esse posse, & motum , ut minus mire mur fermentationes esse quasdam , & esservescentias liquorum , quae sine motu , & agitatione fieri non possunt, quasque chymi ei testantur nullum calorem inducere. In his enim vel agitatio non erit adeo vehemens, ut possit calorem sacere , vel non eae

197쪽

particulae agliabuntur, quarum agitatio est calor. Quaeres: qui fit, ut res eadem attacta a multis aliis quidem sit calida, aliis frigida Respondeo: in re illa est agitatio quaedam, quae

satis erit ad caloris sensum effciendum in ea manu , cuius fibrae certam habent dispositionem; in manu altera , cuius fibrae dispositionem habent aliam, non erit satis. De Aquae conrelatione. LIquores multi, aqua praesertim, frigore cong tantur οῦ quae res admirationis habet plurimum . Id autem non positiva quadam vi frigoris fieri intelligemus , sed aliis de causis , si ipsam congelationem

in aqua explicabimus . Cum frigus est, imminuta aeris. agitatione inis

eredibilis vis salium ex ipso decidit: hi sales in superficiem aquae satis magna vi incurrunt, & partim

in eius particulas suis acuminibus infiguntur, partim in aquae poros sese coniiciunt , tamquam cunei. Ea re partes aqueas, ut quae frigore iam torpent, fisi tunt facile constringuntque magis magisque, ac masisa tota salinis , aqueisque particulis coalς scens, contactu maiorem in modum aucto, fit durior. , Re hoc modo explicata multa facile intelliguntur , quae ad

Congelationem pertinent, quamvis nonnulla admirationem afferant maxima M. Pauca exPonam . . i

198쪽

Primum. Partes aquae superiores congelantur primum , tum inferiores, & hae quidem congelan. tur lentius . Nempe sales aeris decidentes incurrunt primum in partes aquae superiores; quibus iam congelatis, dissicilius, & minus multi penetrare possunt ad partes inseriores. Harum ergo congelatio erit postea lentior. Secundo. Aqua dum congelatur, dilatatur, &dilatatur vi tanta, ut vasa quaeque vel durissima perrumpere possit. Nempe salibus intrusis, oportet, ut dilatetur: est autem in dilatatione vis maxima , propterea quod sales in aquam iniiciuntur, tamquam cunei; est autem vis cunei longe maxima. Sunt etiam qui ad hanc vim explicandam confugiant ad aerem ; nam in glacie apparent bullulae plurimae plenae aeris. Nemo autem ignorat, elasticitatis vim in aere eme maximam. Putant igitur, particulas aeris , quae in aqua delitescunt, dum haec congelatur, extrudi e poris, & cogi in massulas ac tum dilatari vi maxima, eoque fieri, ut & aqua dilatetur,& dilatetur vi summa. Tertio. Aqua dum congelatur , levior fit; nams glaeies in aquam solutam immergatur sertur sursum . Nempe dum congelatur aqua dilatatur, &ballas aeris intercipit plurimas; quapropter Volumen aquae congelatae levius est, quam par volumen aquae solutae. Ac licet in aqua congelata sint praeter Par ticulas aqueas etiam particulae salinae, hae nihilominus pondus non augent sensibiliter; sunt enim le-

199쪽

Ievissimae , ut quae antea versabantur in aere . Et omnino volumen aquae eongelatae constat particulis

aqueis, & particulis aerio . salinis ; volumen aquae solutae constat solum particulis aqueis; hoc ergo ponderis habere plus debet. Mitto alia, quae in congelatione aquae, ut quisique ingenio valebit, facile ex his, quae diximus, explicabit. Quae eum ita sint, satis constat, aquam non vi frigoris propria congelari, sed aliis de causis, nempe salibus, id quod etiam sequentibus argu

mentis comproba lux .

Primum. volfius , Muschembro ekius, Mara Idus observarunt aquam congelari interdum in minori frigore , in maiori non congelari. Non ergo frigore ipso fit congelatio; sed potius salibus , quibus si

maxime abundet aer, facilis erit etiam in mediocri frigore congelatio; & sane in Armenia , qua ad septentriones vergit, aquae noctu rigidissimo gelu vel de media aestate concrescunt; idque assirmat Turne- sortius, qui rem eamdem observavit & in Perside, idemque cum utriusque provinciae terras expenderit, fatetur eas multis salibus imbutas esse, quo facile credi potest, etiam aerem salibus ibi esse resertissimum . Deinde quid est, quod aqda in congelatione dilatatur, eum frigus ipsiam per se denses omnia,& eontrahat ρ huc accedit, quod artificiales quoque congelationes non sine multo sale fieri so

Quod

200쪽

Quod fi liquores sunt quidam , qui numquantaeonge lentur, id ex eo fieri putandum est, quod partes habeant usque adeo agitatas, ut salibus figi non possint, vel adeo leves & lubri eas, ut salinorum spiculorum ictus subterfugiant. Haec habui , quae dicerem de frigore.

4 Hermo metrum est instrumentum frigori , & calori metiendo aptum . Huius multa sunt genera, quorum unum supra indicavimus; nunc alterum e ponam , quod est communius.

Sa tubus vitreus A D Fig. 33. supra apertus in A, infra desines in globum D . Impleatur inu

re, v. g. spiritu vini. Tum immergatur in bullienistem aquam. Liquor statim calore bullientis aquae diis databitur , & exundabit per Α . Cum exire liquor per A destiterit , extrahatur tubus ex aqua , & ortificium A per se ne occludatur . Refrigescens liquor contrahetur infra Α , ae descendet primum in B . tum in C , ac modo sursum feretur, modo deorsum pro eo ut calor , vel frigus aeris, in quo tubus asservabitur, variabit; eruntque asce fiones descensionesque liquoris indicia critissimae aloris vel aucti vel imminuti . Itaque euhum in quam plurimas aequales partes dividere solent , quas vocant gradus, ac tot gradibus auctum esse calorem ,

SEARCH

MENU NAVIGATION