Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

201쪽

rem, vel imminutum dicunt, quot partes ascende- re visus est liquor, aut descendere. Quo sane inteuligitur, quanto caIor cuiusque loci aut temporis inferior sit ealore bullientis aquae . Plerique iam neglecto calore bullientis aquae se reserunt ad illud frigus, quo primum aqua congelari incipit; ae cum locum notaverint, quo liquor descendit in eo frigore, calores & frigora omnia hue reserunt; nam quanto liquor est sepra, vel infra hune Iocum , tanto dicunt calorem, aut frigus esse supra aut infra glaciei frigus. Quamvis in hoc thermometro si liquor ascendat certissimum sit calorem audium esse, nondum tamen compertum est, an cHor eadem proportione augeatur, qua ascendit liquor v. g. an incrementum

caloris sit duplum , si ascensio liquoris fit dupla,

triplum si tripla. Mitto alia thermometrorum incominmoda, quae subtiliora sunt, & practicos non sugiunt. CAP.

202쪽

De Sono.

tur. Sonus materialis consistit in vibrationibus codiporum , quas vibrationes aliae sequuntur in aere. Vibrationes hae sunt explicandae . Si eorpus vercutiatur, eius fibrae ictum aecipientes primum introeedunt, tum elasticitate sua sese magno impetu restituunt, neque tamen statim sistuntur , sed eunt redeuntque centies milliesve , donec tandem suo Ioeo sistantur. Itus hi, & reditus fibrarum sunt corporis vibrationes . Porro si corpus versetur in aere fibrae eius vibrari non possunt, quin aerem singulis vibrationibus pellant. Cogitemus ergo maffulam aeris pulsam; haec aeris massula cum pulsa sit, comprimitur; &quoniam maxime elastica est sie enim est aer statim ad omnem partem dilatatur, dilatansque sese pellit aliam massulam , quae massula pulsa pellit mnii liter aliam , & haec aliam ad spatium quam tumlibet. Hae compressiones massularum aeris dilatationesque sunt vibrationes aeris. Dicuntur etiam undae aeris vel motus reciprocus aeris, vel tremor. Vibrationes aeris respondent vibrationibus eo

poris ;

203쪽

poris; nam unaquaeque vibratio corporis excitat seriem quamdam longissimam vibrationum in aere. Quare quanto erunt frequentiores vibrationes in corpore , tanto erunt frequentiores in aere . Praeterea quanto latiores erunt vibrationes in corpore tanto plus aeris percutient, tantoque erunt latiores vibrationes in aere . In his ergo vibrationibus materialem sonum consistere credunt physici; idque probabile est, nam multa congruunt. Primum corpora non sonant, nisi percussa, uti campanae , aut vibrata, uti flagellum, aut sagitta; tunc nempe vibrationes concipere ipsa debent, aut omnino vibrationes in aere excitare. Fides quoque sonorae non sonant nisi percussae vi

brentur .

Deinde corpora rigidiora, & magis elastica melius sonant; nempe cum talia sint , vibrationes habent promptiores, vehementioresque . Praeterea ubi aer deficit, sonus nullus est ; nam in recipiente machinae pneumaticae campanula sonum tanto minorem edit, quanto plus aeris extractum est, ut tandem edat vix ullum . Quod sane argumento est, sonum consstere in aere. Multa etiam ex inplicari commode possitnt, quae sequentibus capitibus persequar. rom. III.

204쪽

De Propagatione fini ... Iemadmodum corpus sonorum vibrationibus suis excitat aeris massulas, ut & ipsae vibrentur; ita aeris massulae si quod corpus offendant , cuius fibrae rigidiores sint, & similibus vibrationibus aptae, has excitant , ut vibrari incipiant ipsae quoque . Hac re facile explicatur id , quod interdum in trabibus accidit vel longissimis; nam si ore ad

unum extremum quam proxime admoto demissa quamlibet voce versiculum quis recitet, alter , qui aurem ad extremum alterum admovit, versiculum exaudit, quem non exaudiret trabe sublata. Neminpe vibrationes aeris a voce excitatae vibrationes

alias excitant in fibris ligni, quae ab uno extremo ad alterum integrae deferuntur. Neque ego dubito, quin soni per hujusmodi ligna deserantur melius &commodius, quam per ipsum aerem. Explicatur quoque cur in quibusdam cubiculis quam ψis latissimis , si quis ore quamproxime ad parietem admoto quid dicat, alter longe distans admota aure ad parietem id audiat, etsi ille demisia admodum utatur voce. Nempe vox in parietis. 6-hris vibrationes excitat, quae late per parietem cOΠ-tinuantur , & usque ad audientem integrae Perve

niunt.

Ex his facile intelligemus , nos dum loquimur, corpora circumposita , presertim si rigidiora sint, Sc

205쪽

& fibras habeant vibrari aptas, voces nostras iterare .' quippe vox nostra vibrationes excitat in aere, quae deseruntur ad corpora circumposita, & vibrationes alias in his excitant; haeque vibrationes aliisas rursum excitant in aere, quae ad nos deferuntur . Quapropter simul nostram audimus vocem , simul etiam vocem corporum circumpositorum. Idque minus attendimus cum propiores sumus pnam vox nostra ad corpora, ct vox corporum ad nos adeo celeriter defertur , ut eodem fere punicto temporis utramque audiamus, ac tum unam tantum ocem, eamque nostram audire nos credimus; at si longius absumus, primum nostram audimus, tum alteram intervallo quodam , ut utramque sine ulla dubitatione distinguamus . Hinc illa vocis imago, quae echo dicitur . De magnitudine , ω acutie Dui.

DUae sunt maxime sonorum differentiae. Prima, quod alii soni sunt magni, alii parvi; altera quod

alii sunt acutiores, alii graviores . Has differentias explicemus. Unaquaeque unda aeris, sive vibratio cuiusque maffulae potest esse vel latior, vel angustior. V. g. si corpus sonorum magna vi percutiatur, eius fibrae in latissimas vibrationes explicabuntur, & vibrationes in aere efficient latissimas: Contra vero si per . curiatur vi parva. Undae aeris latiores faciunt so-a a a Num

206쪽

num magnum , arctiores, angustioresque parvum. Ea re fit, ut sonus a corpore sonoro propagatus se sm minor fiat ; nam undae aeris ab ipso excitatae aliae aliis minores sunt, & angustiores, ac tandem ubi ad certam distantiam pervenerunt, fiunt insem sibiles ἀPossunt quoque undae aeris rariores esse , erebrioresve ; nam potest utique unum eorpus sonorum vibrari lentius, & paucas admodum vibrationes enficere eodem tempore, quo alterum efficit vibrationes quam plurimas: illud ergo rariores undas in aere excitabit, hoc crebriores . Raritas undarum in aere efficit sonum illum , quem dicimus gravem , crebritas illum , quem acutum Corpus quodque sonorum certam habet vibra

tionum frequentiam , quae pendet ab elasticitate crassitudine , longitudine, & tensione fibrarum, quibus componitur ; idque smiliter in fidibus senoris

accidit, quas notum est vibrationes habere tanto frequentiores, ideoque sonum edere tanto acutio.

rem , quanto breviores sunt, si elasticitate quidem,& crassitudine , & tensione sint pares. Et genera tim in omni corporum genere illa acutiorem sonum solent edere , quae sunt minora . Sic campanae minores acutiores sunt quam ponderosae, & NM

Si duae chordae se norae vibrationes habeant aeque frequentes , ideoque ita sunt comparatae ut quan tum temporis consumit una iens & rediens in una

quam Diuitiaco by Corale

207쪽

quaque vibratione, tantum temporis consumat quoque altera in vibratione unaquaque , eae dicuntur uni sonae. Quod si uni sonarum una pulsetur , ut lanet, altera quoque , etiamsi non pulsata , tremit,& sonat. Nempe undis aeris a chorda pulsata excitatis facillime obsequitur , quippe ambae chordae in vibrationibus suis i pari tempore eunt, & Iedeunt De celeritate Ani iasionus propagatur successive; etenim qui corpori

percuta propiores sunt, sonum. citius audiunt , qui Iongius distant, serius. Id experimenta quotidiana ostendunt, & est res in tormentorum explosionibus, manifestissima iaQuamquam est utique haec propagatio celerrima . Mariotius. hanc celeritatem in Gallia mensus assirmat, sonum uno minuto secundo pedes conficere octoginta supra mille LMagnitudo soni celeritatem nihil auget , cumisoni magni sint celeres aeque ut parvi. Quod quamvis admirabile videatur, tamen. certissimis experimentis compertum est, atque in tormentorum explosionibus cum fragor ad millia passuum multa feratur, inventum est ipsum pari tempore primos mille passus conficere, atque ultimos, quamvis in illis utique fragor sit major, in his minor.

208쪽

Huius rei causam evolvere dissicile valde est, tamen , ut conentur aliquid , sic disputant. Sonus magnus fertur per undas aeris latiores , parvus per undas arctiores; sed hae arctiores tanto citius absolvuntur singulae , quanto arctiores sunt ; igitur pari tempore idem spatium percurrere debent. Velut homines duo pari tempore idem spatium conficiunt, etiamsi alter longiores gressus habeat, alter brevio. res , modo is tanto citius singulos gressus absolvat,

quanto breviores sunt.

Ut haec , & alia , quae de sono hactenus diximus , commodissime ab auctoribus excogitata sint , quis tamen explicet quo modo tam multi , tamque diversi soni eodem tempore per aerem eumdem propagentur , ncque confundantur ρ Nam si eodem tempore deferuntur per aerem soni magni, & parvi , acuti , & grave , oportet , ut eodem tempore

undae aeris sint & latissimae , & angustissimae, & r rissimae, & creberrimae. Quod qui sieri potest PCur

undae tot, & tam variae sibi ex omni parte occurrentes non confunduntur, ut undae maris ventis pluribus ex omni parte excitatae pHaec dissicultas Mai ranum Physicum summum adduxit ad systema novum excogitandum . Is putat in unaquaque aeris portiuncula infinitas esse particulas infinitis elasticitatis gradibus distinctas , quaeque Vi-hrationum crebritate infinitis modis inter se differunt ; sonante a tem corpore quolibet eas tantum particulas aeris concuti, quae elasticitatem habentelasin

209쪽

P A R S Ι I. Is elasticitati sonantis corporis similem, quaeque idcir- eo illi sunt uni sonae ; particulas alias quiescere. Sic sonos varios propagari non per easdem aeris particulas , quod fieri vix potest, sed alios per alias , ideoque non confundi. CAP. XXXVII. De Luce . Quid sit.

LUκ formalis est id , per quod res fiunt visibiles.

De luce materiali quaestio est longe maxima inter Epicureos, quos Neutoniani sequuntur, & Carteis sanos. Epicurei putant, corpus quodque lucidui qua quaversum particulas magno impetu emittere, easque quam exiguissimas p in his lucem consistere. Cartesiani volunt, corpus lucidum agitationem habere in suis partibus maximam, qua fit, ut perpetuo , & ex. omni parte pellat globulos parvissimos secundi elementi longe lateque per omnia spatia diffusos, qui globuli si ex una parte a flamma , aut a sole premantur, quoniam continuati sunt, ea pressio statim ad nos pervenit. Haec igitur pressio Cartesianis est lux. Meo quidem iudicio neque Epicurei, neque Cartesiani sententiam suam satis probant; quod appare bit ex his , quae insta dicemus , quaeque ab observationibus certissimis ducta sunt. Interim scire convenit, lucem non esse homo

210쪽

geneam , sed heterogeneam, idest partibus eomponi non unius generis, sed multorum , quod praeclarum Neutoni inventum est ; nam radius quisque a sole v. g. proveniens, constat infinitis aliis subtilioribus radiolis, quorum alii alios habent colores . Hi coisIores omnes reseruntur ad quinque , qui primarii ,& primitivi dicuntur: sunt autem ruber, flavus, viridis, caeruleus, violaceus. Colores, quos dixi, omnes simul apte permixti in radio solis colorem lucis componunt, qui est alisbus. Caeterum radii cuiusque coloris possunt artificio quodam , quod infra docebimus , separari ab a- Iiis omnibus, separatique non albi sunt, sed suum. colorem praeclare ostendunt; quodque admirationem maiorem habet, eumdem constanter retinent, quocumque modo, aut quavis de causa inflectantur , &

torqueantur.

Atque haec iam Carte sanis negotium facessunt, qui in sola illa globulorum pressione difficile explica-hunt , quo modo radii colores habeant alii alios,& unusquisque colorem suum perpetuo retineat . Neutoniani putant, radios alios componi particulis crassioribus, alios levioribus, & ex diversitate particularum diversitatem colorum ducunt, ac ne hi quidem meo iudicio satis dilucide rem explicant. Animadvertendum est autem , colores, qui dicuntur in radiis esse, non eos quidem esse formales , sed materiales. Quare cum dicunt radium v. g. rubrum, non eum quidem intelligunt, qui sit ruber,

SEARCH

MENU NAVIGATION