Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

211쪽

sed eum, qui qualiscumque sit, in oeulum incuserat, ruboris sensum pariat . . De Iucis propagatione. I LIIx propagatur quaquaversum non solum a toto corpore, unde prodit, sed etiam a qualibet eius parte; etenim non solum totum corpus, sed etiam pars quaelibet ex omni parte spectari, & cerni potest. Propagatur autem per lineas tantum rectas; nam si linea recta intercludatur, quae a puncto quovis Iucido ad oeulum ducit , videri punctum non potest ;quod argumento est, lucem a puncto ad oculum per

lineam rectam tantum serri.

Hic Neutoniani Cartesianos se premunt: globuli per spatia omnia late diffusi sunt fluidum quoddam ; atqui si qua pars fluidi prematur, ea pressio propagatur per totum fluidum non eo solum, quo pervenire potest per lineas Tectas , sed eo etiam, quo pervenire non potest , nisi per lineas curvas, quod in aqua, aliisque liquoribus experimur ; ergo cum lux Cartesianorum sententia in globulorum pressione consistat, propagari debebit non solum per lineas rectas, sed per quassibet. Sic Neutoniani. Sed his similiter videndum est quemadmodum particulae e singulis punctis lucidi corporis egredientes , seseque expandentes ad omnem partem, non

aliae alias pellant, & ab lineis rectis detorqueant. Id ipsi viderint.

212쪽

Lux propagata magis, magisque extenuatur ea quidem proportione, ut tanto sit minor, quanto maius est quadratum distantiae ad quam propagata est. Quare si lux propagetur a flamma per unum pedem , ibique sit unum, propagata ad distantiam duorum pedum erit quater minor; nam quadratuma est 4; & similiter propagata ad distantiam trium pedum , erit novies minor; nam quadratum 3 est9. Quapropter si in distantia duorum pedum eamdem lucem habere velis, quam habuisti in distantia unius pedis, oportebit flammam quadruplicare, idest flammas quatuor aequales ponere; in distantia vero trium pedum, oportebit ponere flammas novem. Id quod Montanarii experimenta ostenderunt. De celeritate Lucis.

JArtesiani, qui putant, lucem consistere in glom

bulorum pressione , putant etiam , lucem propagari puncto temporis, etenim cum globulorum series a corpore lucido ad oculum sint continuatae, manifestum est, non posse has premi, & propelli ex una parte, quin statim, & puncto temporis pressio pervadat ad partem alteram . Hoc modo lux a sole ad nos pervenit in istanti. Neutoniani vero cum putenti, lucem consistere in particulis , quae exeuntes a corpore lucido ad Oculos usque veniunt, oportet, ut huic cursui spatium temporis assignent aliquod . Hi ergo propagari

213쪽

Iucem volunt non in instanti, sed suce essive, & de inceps, ita ut prius ad propiora loca perveniat, aliquanto post ad remotiora, uti sonus. Quamquam luci velocitatem hi tribuunt tantam, ut in spatiis terrestribus experimentum de ea sumi

nequiat; nullum est enim in terra spatium tam longum , quod lux non percurrat tempore insensibili. Ut ergo velocitatem lucis observatione cognoscerent, sese ad coelestia spatia converterunt. Observationem paucis exponam . Iupiter planeta est maximus, circa quem volvuntur planetae quatuor minores, qui eius dicuntur

satellites; qui propior Iovi est dicitur primus, alii

ex ordine secundus, tertius, quartus. Tum Iupiter, tum satellites lumen habent a sole. Iupiter vero umbram proiicit, in quam satellites identidem immerguntur, ae lumen amittunt, quod postea recuperant ex umbra emergentes. Porro Iupiter cum satellitibus modo propior est terrae, modo longius distat, eaque diserentia est lo ge maxima , ac cum tanta est, quanta maxima esse

potest, dupla est immensae illius distantiae quam sola terra obtinet.

Cassinus ergo, & Romerus magni sane Astr nomi hoc animadverterunt. Cum primus satelles est terrae propior , si ex umbra Iovis emergat, citius videtur , cum longius distat serius apparet; quod si lqngissime distet, non cernitur nisi minutis fere quatuordecim , postquam ex umbra emersit. B b a Nem.

214쪽

Nempe, ut ait Romerus, quem Neutoniani amplectuntur, quo longius distat satelles a terra , eo plus spatii conficere lux debet, ut a satellite ad terram perveniat; ideoque plus etiam temporis in eo spatio conficiendo consumit , nosque propterea satellitem serius videmus; expectandus est eniLν nobis adventus lucis. Hac re confirmat ille sueeessivam lucis propagationem, eamque luci velocitatem tribuit, ut minutis sere septem tantum spatium percurrat , quantum est a sole usque ad terram. De Resexione Lucis.

J Eservatio est quotidiana, eorpora alia inciden

aes in se radios reflectere , alia transmittere . Illa dicuntur opaca , haec pellucida, seu diaphana . Dicamus de reflexione, quae fit in opacis. Ut Cartesianorum sententia est, si Iux incidat in corpus quodpiam opacum , non omnes quidem radii reflectuntur , sed illi tantum , qui impingunt ad partes solidas, iique reflectuntur non aliter, quam ut globus v. g. eburneus appellens ad parietem; radii illi, qui in poros corporis incurrunt, per hos in corpus ipsum ingrediuntur, atque in latentibus Va euolis multipliciter reflexi tandem extinguuntur. Neutoniani non concedunt, radios reflecti ex impactu partium solidarum ; nam si ita esset oporteret plures radios reflecti ab iis corporibus , quae

215쪽

plures habent partes solidas, quod tamen secus accidit; velut cum charta est oleo illita plures habet partes solidas , quam non illita, & tamen illita pauciores reflediit radios; nam illita cum sit, transmitistit quam plurimos, ideoque si charta oleo illita senestrae obducantur , plus luminis in cubiculum pene istrat, quam si obducantur charta non illita . Volunt ergo Neutoniani, particulas, quibus componitur opacum corpus , habere vim quamdam repellendi radios, quam reflexivam nominant, neque tamen quid sit explicant; reflexionem ergo lucis fieri per hanc vim; & quoniam particulae vim hanc repulsivam ad aliquod spatium extra se diffundunt, idcirco creduntur repellere radios aliquanto anteaquam ad ipsas perveniant.

De Rerum opacarum coloribu .c Artesianorum haee fuit sententia. Cum lucis globuli pelluntur, duos habent motus, unum progressivum, quo nituntur e suo loco decedere per lineisam rectam, alterum circularem , quo singuli circa seipsos volvuntur. Igitur pro varia proportione, quam habet unius motus velocitas ad velocitatem alterius, lucis globuli varios colores habent.

Quapropter nihil mutabilius esse debet, quam color in lucis radiis, siquidem nihil mutabilius est quam velocitas in illis, quos dixi, motibus. Volunti ergo

216쪽

ergo Cartesiani, radios lucis, qui incidunt in corpora opaca , pro figura texturaque Varia particula. rum , quas offendunt, acquirere motus , coloresque varios; eoque fieri , ut Ieflexi ab uno corpore unius coloris speciem deserant, ab alio corpore speciem coloris alius. Sic colorum explicant varietatem. Negant Neutoniani , ullum lucis radium muta in re posse colorem suum . Rem ergo sic explicant. Sunt corpora quorum particulae vim habent reflectendi tantum radios rubros non alios ; haec ergo videntur rubra . Alia sunt quorum particulae vim ha hent reflectendi tantum flavos ; haec ergo videntursava. Similiter unumquodque corpus eius coloris videtur , cujus coloris sunt radii illi, quos reflectere aptum est . Pleraque corpora reflectunt radios non unius tantum generis, sed multorum; propterea quod particulis constant diversis, simulque permixtis, quarum aliae reflectunt radios v. g. rubros, aliae flavos, aliae ccertile os, aliae alios, atque haec quidem vel eius coloris videntur , qui in illa misceta maxime dominatur , vel eius coloris, qui ex illis componitur. Corpora , quae radios cuiusque generis reflectunt, sunt alba , quae nullius nigra . Corpus tanto persedi us est rubrum, quanto plures refleelit radios iu bri coloris , pauciores colorum aliorum . Idem dicendum de coloribus aliis. Si qua res reflecteret omnes omnino radios , ea esset perfecte alba ; si qua nualos omnino, Persecte nigra . Sed

217쪽

PARS II. ID

Sed nemo erediderit, rem ullam esse, aut perfecte nigram , aut perfecte albam ; ne rubram quidem pell- secte , aut flavam , aut coloris alterius . His positis quaerit Neutonus quae sit corporum constitutio apta ad hos, vel illos colores reflectendos; cumque experimentum saepius sumserit in lamellis, sive aereis, sive aqueis, inter duo convexa vitra sibi mutuo applicata interceptis animadvertit

lamellarum crassitie, & den fitate fieri, ut radii huius illiusve coloris modo reflectantur , modo non ,& omnino sic statuit.

Ad reflectendum colorem unum v. g. violaceum

non una lamellae crassities est apta sed plures. Quod si lamella harum omnium tenuissima primum ponatur , tum aliae deinceps ordinentur lamellae ex ea.dem materia ; ita ut crassitudines lamellarum sint, ut numeri I. a. 3. q. s. o. I. &c. cum lamella quae prima est in hoc ordine, reflectat radios violaceos, secunda eosdem radios transmittet, tertia reflectet, quarta transmittet, quinta reflectet &c.

Similiter unicuique colori suus est lamellarum ordo, a quibus reflectitur alternis, & transmittitur, sic suus est colori coetu leo, suus viridi, suus flavo, suus rubro. Lamellae, quae sunt primae in his ordinibus non sunt eiusdem crassiti ei omnes. In ordine lamellarum quae reflectunt radios violaceos prima ei Ionge tenuissima. Crassior est in ordine illarum quae reflectunt radios cceruleos ς eoque crassior in ordine illarum, quae reflectunt virides; adhuc crassior in or

218쪽

etoo P Η Υ S 1 C AE 'dine, quo reflectuntur flavi, crassissima in illo , quo

reflectuntur rubri.

Videntur ergo radii diversorum colorum alii aliis quod amodo facilius reflecti; ac violacet maxime omnium reflexibiles, quippe quos crassitudo minima reflectere potest . Alii dei neeps ecerulei , virides, navi, rubr. , minus minusque reflexibiles sunt. Iam verti si corpora omnia lamellis particulisve tenuissimis constare putemus, inter quas spatiola inisteriaceant sive vacua, sive fluidis subtilioribus repleta, facile intelligemus non omnia corpora colores omnes debere refleelere , sed alia alios ; eos enim reflectent, quos pro crassitudine lamellarum, quibus eonstant reflectere debent. Sic radiis non novum e Iorem reflectendo tribuunt, ut aliis Phylosophis i visum est, sed illos reflectunt, qui id coloris ante habebant .

Interim si quis quaerat, quid fiat radiis, qui imcidentes in corpora non rcflectuntur; respondent

Neutoniani, illos quidem , qui progressi usque ad eorporis superficiem offendunt partes solidas , sisti illico, atque intercidere, illos autem , qui in poros incurrunt , ultra ferri in corpus ipsum , ibique vel f sti a partibus solidis , quas cffendunt, & intercia dere, vel si qui sunt, qui a partibus solidis , quancumque inveniunt , reflectantur, eos tandem post i numerabiles reflexiones h corpore exire. Sed hi quidem sunt paucissimi. Sic suum systema sibi componunt observationibus, atque experimentis respondens. De

219쪽

PARS II.

' De quadam refexionis lege.

SI in super fietem P M Fig 36. incidat radius lucis per

lineam R A ,& reflectatur per lineam A D , radius R Α dicitur incidens, Α D reflexus; angulus vero R A Pdicitur incidentiae , angulus D AM reflexionis. Est autem naturae quasi lex quaedam ut radii omnes ita reflectantur , ut angulus reflexionis aequalis sit angulo incidentiae. Hoc posito facile explicantur imagines, quas praesertim admiramur in speculis planis, & vis foci, quam admirari solemus in concavis. Est autem rutrumque phoenomenon brevissime exponendum . Sit speeulum , id est superficies levissima sive vitrea , sive metallica P M Fig. 37. , quod speculum radiis totum persundatur a puncto radiante R, sitque oculus in o conversus ad speculum. Ex infinitis radiis , qui a puncto R ad speculum feruntur, erunt quam plurimi, uti R Α, RE, aliique his proximi , qui reflexi ea lege , quam dixi, ferentur ad oculum in o. Ostendunt autem Mathemati ei , radios, qui reflexi hoc modo seruntur ad oculum , perinde ad oculum serri, quasi prodirent omnes a puncto V posito ultra speculum e regione puncti R . Nihil ergo mirandum est, quod oculus videat punctum R in V.

Quod si loco R ponatur obiectum quodlibet, idem

220쪽

cti imaginem videbit oculus ultra speculum . Venio ad vim soci, quae elucet in speculis concavis . Sunt specula quaedam concava , quorum superficies, uti P A M Fig 38. eam habet curvitatem , ut radii in ipsam incidentes reflectantur vel omnes , vel certe quam plurimi ad idem fere punctum F. Radii porro tam multi circa punctum F coacti tantam vim habent, ut & metalla di Glvere , &comburere res quasque possint. Hac de causa pun- ictum F speculi focus dicitur. Mathematicorum estici positum pro curvitatum varietate determinare,& radiorum multitudinem ad focum tendentium De Refractione lucis .

I Esractio lueis in pellucidis mediis , seu corpo

Fibus apparet. Hanc paucis expono. Si radius lucis ex uno medio in aliud transeat, quae duo media densitate differant , in eo transitu detorquetur ab linea, quam tenebat, & aliam ingreditur. Radius v. g. R A Fig. 39. per aerem veni ens, qui est rarior, o flandat in A vitrum , quod est densius: detorquebitur ab linea , quam tenebat , &vitrum pervadens tenebit lineam aliam A E ; ac rursum e vitro occurrens aeri in E relinquet lineam

A E , S ingredietur lineam aliam E F. Si radius R Λ occurrat in Α superficiei Z Υ

SEARCH

MENU NAVIGATION