Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

221쪽

per A linea P M perpendicularis ad Z Y, haec linea P M dicetur axis , seu perpendicularis refractionis; angulus R A P dicetur angulus inclinationis, angulus E A M dicetur angulus refractus Quod si sumantur A R, & A E aequales , ducanturque lineae R P , EM perpendiculares ad axem P M, dicetur R P sinus anguli inclinationis ,&Ε M sinus anguli restam . Quoniam radius R A potest ines inari ad superficiem ZY multis modis, idcirco potest angulus inclinationis R A P esse varius, ac pro eius varietate varius quoque erit angulus refractus EAM. Nihil ominus in tanta angulorum varietate, fi media quidem fuerint eadem, sinus anguli inclinationis eamdem semper habebit proportionem ad sinum anguli refracti. Quae quasi lex naturae est, quam Primus omnium invenit Cartesius.

Alia etiam naturae lex est, ut lucis radius si e medio rariore in densius migret, sic refringatur ut ad perpendicularem accedat; & contra si e medio densiore migret in rarius, sic restingatur, ut a perpendiculari recedat. De Refractionis causis.

JArtesiani rem ab initio repetunt ad hunc in

dum . Corpus motum si statim ex una parte res stentiam minorem invenit, ad eam deflectit. Praeterea

222쪽

radius lucis minorem in suo cursu resistentiam ha bet a medio denso, quam a raro, puta a Vitro , quam ab aere; nam in vitro meatus sunt magis aperti, magisque constantes. Igitur si radius lucis per aerem progrediens oblique in vitrum incidat , mi norem resistentiam ex ea parte inveniet, eoque deflectens accedet ad perpendicularem . Propter contrariam causam recedet a perpendiculari , si e vitro oblique incidat in aerem . Neutoniani rem aliter explicant. Si corpus m tum statim ad unam partem trahatur, versus hanc defle,ctet. Praeterea medium densum , puta vitrum, radios lucis, ubi ad ipsum quam proxime accesserint, plus ad se trahit, quam medium rarum, uti aer. Igitur si radius ex aere oblique incidat in vitrum , cum proxime ad vitrum accesserit, quoniam a vitro plus trahitur, quam ab aere, deflectet versus vitrum, & ad perpendicularem accedet: & contra a perpendiculari recedet, si oblique incidat e

vitro in aerem .

Progressi hinc Iongius Neutoniani, & experimentis praesertim ducti assirmant, medium quodvis, Puta vitrum , non omnes radios pari vi ad se tra here, sed alios maiori, minori alios; atque hinc fieri, ut alii radii plus refringantur, alii minus. At

que hunc ordinem in refrangibilitate radiorum po nunt : Radii rubri minime omnium refringuntur, plus flavi, plus etiam virides , plus caerulei, maxim omnium violacet. De

223쪽

PARS ILχos De Lentibus. I Ens est eorpus diaphanum duabus superficiebus terminatum , quarum una saltem curva est. Solente vitro fingi, & duabus superficiebus convexis , &sphaericis contineri, uti L E Fig. 4r. . De his

ergo dicamus, ac duo explicemus, quae admirati nem afferre solent, Imaginem , & Focum . Lente imag)nes obiectarum rerum finguntur. Sit v. g. lens L E, cui obiiciatur sagitta A M . Ex altera lentis parte fiet imaguncula m a sagittae obiectae ΑΜ, quae imaguncula conspicua erit in charta, aut linteolo, si chartam, aut linteolum ibi ponas , ubi fit imaguncula . Id totum ex eo provenit, quod punctum V. g.

A sagittae A M radiis persundit lentem L E. Hi radii , praesertim qui incidunt circa mediam lentem , fic refringuntur lentem ipsam traiicientes , ut colligantur omnes in punctum a. Hic ergo fit imago puncti A. Similiter in m fit imago puncti M , &in aliis punctis imagines fiunt punctorum aliorum; unde fingitur imago tota ma, quae si linteolo excipiatur,.& conspicua erit, & pulcherrima. Hinc aditus factus est ad telescopia condenda . Quamquam & in imagine , quam dixi , & propterea in teles topiis etiam , vitii insidet nonnihil. Nam radii ab obiecto prodeuntes refringuntur alii plus

alii

224쪽

alii minus , ideoque uniuntur alii ad distantias alias.l t sine si obieelum duobus coloribus distincti uni stillabeatque unam partem v. g. rubram , alteram coe-iuleam fient utique per lentem ambarum particinia

inia I nes, sed imago distincta partis coe Mileae minus ab lente distabit, quam imago distincta partis rubrae; quippe quia radii coerulei plus retris guntur , quam

rubri. Itaque ubi linteolo exceperis imaginem dintinctam partis coeruleae , removendum tibi erit linteolum , ut imaginem habeas distinistam rubrae . Quod experimentis cellisl mis constat, & divertam radio. rum refrangibilitatem majorem in modum confir

mat .

Focum quoque admiramur in lentibus; nam silens L E ex una parte obiiciatur soli S Fig. 42. ex altera parte erit punctum F tanta caloris vi praeditum , ut res in eo positae comburi possint. Hoc punctum F dicitur secus lentis. Id facile explicant Mathematici; ostendunt enim , radios, qui paralleli inter se in lentem incidunt circa medium quales a sole proveniunt quam plurimi , sic refringi, ut omnes trajecta lente, in unum fere punctum F coire debeant. Fit ergo maximus radiorum concursus circa punctum F. Hinc illa tanta caloris vis.

227쪽

PARS II.

SI radius lucis R A Fig. 43. a sole v. g. pro

veniens refringatur a superficie S V v. g. vitri, quo niam compositus est radiis diversorum colorum , &hi quidem pro vario colore, quo sunt, Vari e re fringuntur, alii plus, alii minus, oportet ut in refractione alii alias directiones , & vias ineant. Sic rubri v. g. , qui minus refringuntur, omnes infra a. lios labentur, & ccerulei qui plus refringuntur, excurrent omnes superius, uti figura ipsa demonstrat. Ac licet primum nondum satis discreti sint rubri a coeruleis, tamen quia progredientes ulterius magis magisque distrahuntur inter se, segregabuntur tandem omnino , & charta C E in satis magna dintantia excepti suos colores distinctissimos purissimosque ostendent, idemque accidet radiis aliis aliorum

colorum.

Verum ne tanta distantia requiratur, adhiberi s Iet prisma vitreum S V P He. qq. . Nam cum colorati radii subeunt superficiem S V , ct refringuntur , separantur primum aliquantulum, post egredien- tes e prismate per superficiem V P, refringuntur iterum , & separantur magis: Ac si in modica distantia excipiantur charta quapiam C Ε, imaginem in ea depingent coloribus pulcherrimis , rubro, flavo , vi xidi, caeruleo, violaceo Variatam .

228쪽

Et experimenta quidem praeclare respondent,

si modo & prisma sit bonum , id est nitidissimum , faciesque habeat SV, PV levissimas plenissimasque,& experimentum in tenebris fiat, admissis in cubi-biculum uno tantum solis radiolo per foramen R . Si in charta C E foramen angustissimum fiat, per quod radius quispiam sive ruber, sive flavus, sive coloris alterius excurrere ultra chartam possit v. g. per XZ, hic radius dicetur radius separatus, sive radius homogeneus. In huiusmodi radio experimenta facta sunt quam plurima a Neutonianis , de quibus statim dicam. Neque his adhue est quidquam illustrius. Radii Anguli suos babent colores , eosque immutabiles , ω bis lux conria .REdeo ad illud , quod quasi primum a Neutonianis ponitur, singulos Iucis radios suos habere e Iores , eosque immutabiles, & his lucem constare. Id quod iam ostendi potest hoc modo . Radius separatus, quocumque modo iterum &ει- pius refringatur prismatis, & lentibus, aliisque dia.

Phanis, ruinquam non retinet colorem suum, eum demisque similiter conservat, quocumque Opaco corpore excipiatur, reflectaturque, adeo ut res quaelibet,

cuiuscumque coloris ceteroquin sit, in radio, v. g. rubro posita, rubra appareat; quamvis si ipsa cete-IOqui

229쪽

PARSII. 2o'ro qui sit rubra, in radio rubro Iubescat praeclare , si alterius coloris sit, rubescat illa quidem minus, sed rubescat tamen: idemque valet in coloribus aliis . Videtur ergo radiorum colores neque refractio mutare posse, neque reflexio; quod si colores his non mutantur, quid erit tandem, quo MLtentur Haec ratio eo spectat, ut intelligamus, radium solis, dum prismate refringitur, & colores ex pro . mit varios, hos quidem non tunc propter refractio. nem ullam acquirere , sed antea habuisse ; nihilque aliud refractione fieri nisi ut colorati radii separen tur , & colores ostendant suos, nam antea simul permixti nitorem lucis album efiiciebant. Idque etiam experimento hoc constat. Si colorati radii, & in diversa distracti , rubri, flavi, virides , caerulei, violacet , e prismate exeuntes leniste L E Fig. 43. .excipiantur, lentem traiiciunt,& ut refractionis fert ratio, inclinantur omnes veriasus punctum quoddam P, circa quod tandem concurrunt, & permiscentur . Quamvis ergo e lente egressi suos colores retineant , qui manifestissimi sunt, si statim egress charta excipiantur ; tamen circa P , ubi permixti sunt, nullos ostendunt colores, sed tantum lucis alborem ;idque pariter manifestum sit charta in P posita; quo

sane apparet, coloratos radios simul permixtos nito. rem lucis album componere . Neque putandum est coloratos radios, dum

permiscentur, & lucis nitorem componunt, suos Tom. III. D d cori

230쪽

colores amittere ; nam praetergressi punctum Ρ cum distrahantur iterum , & separentur, suos iterum colores promunt, qui manifestantur pulcherrime, atque, ut debent, inverso ordine in charta C A ultra Pposita . Non ergo illos cum circa punctum P permiscentur, amiserunt. Constat ergo , radios lucis , quamvis permixti sint, uti in luce esse solent, colores habere suos, nitoremque lucis colorum permixtione fieri. PHY

SEARCH

MENU NAVIGATION