Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

231쪽

PHYSICAE

PARS TERTIA.

C A P. I. De Sole. de mundi constitutione , quae physicae scientiae pars tertia est, agam paucissimis; & primum dicam de Sole . Sol globus est longe maximus, & lucidissimus.

Eius diameter diametrum terrae centies sere superat. Dicitur autem terrae diameter tria circiter leucarum millia aequare. Leuca aequat tria millia Italica .

In sole si per telescopium adspiciatur, apparent maculae, non illae quidem constantes, & perpetuae sed quae tamen ad longum tempus interdum durant. His cognitum est, solem circa se ipsum veriati , eamque conversionem diebus circiter viginti,&septem absolvi. Putat Cartesius, solem fluidissimum esse corpus, &materia primi elementi constare; hujus materiae paristes aliquas lentiores interdum fieri , & cohalescere in corpora, quae soli innatantia macularum speciem representant. Putat etiam , immensam materiae vim quaqua-D d a verin

232쪽

versum a sole emitti , quae ipsum ex omni parto ambit, quasi nebula οῦ & hanc quoque lucem habere quamdam subobscuram , quae tamen videri non possit praesente sole. Cassinus utique ante otium solis i& sub occasum , animadvertit saepe luminosos tractus supra horizontem ad maximam altitudinem por-re ei os, qui videbantur prodire a sole. Hos lumen et odia cale appellavit. CAP. II. De PIanetis primariis.

Ite a solem volvuntur planetae quinque, qui pri

marii dicuntur; sunt autem globi quidam maximi lumen a sole accipientes, Mercurius, Venus , Mars, Iupiter , & Saturnus. Mercurius omnium minimus solem cingit parvo ambitu ; suum gyrum conficit mensibus fere tribus. Mercurio succedit venus , quae ipsum magnitudine superat, etsi minor est, quam terra. Haec conversionem suam absolvit mensibus septem & diebus aliquot . Hi duo planetae inferiores dicuntur. Mars gyro latiori vertitur annis fere duobus. Is minor paulo est quam Venus. Martem excipit Iupi ter omnium longe maximus. Huius diameter diametrum terrae superare dicitur plus quam decies. Conversionem saam absolvit annis fere duodecim. S

turis Dissiligoo by Cooste

233쪽

iurnus vagatur latissime; paulo minor Iove esse creditur. Suum gyrum conficit annorum spatio sere triginta. Hi tres planetae sit periores dicuntur.

Unusquisque planeta per ellipsim quamdam ver- titur, cum sit sol in foco altero: quare in planetae cuiusque gyro, sive orbita unum punctum est maxime a sole distans, alterum soli quamproximum . Duo haec purcta absides vocantur, illud quidem a phelium , hoc perihelium . Planeta quisque ab aphelio ad perihelium veniens magis magisque acceleratur ; a perihelio ad aphe Iium rediens retardatur. Non est autem putandum ,

planetas omnes per idem planum revolvi , sed cum planum intellexeris per solem & Mercurium transiens, in quo plano Mercurius revolvatur, planum aliud intelliges per solem pariter transiens, & per Venerem, in quo revolvatur Venus; suumque planum cuique planetae assignabis. Haec tamen plana distrahuntur a se invicem exiguis angulis. Subtiliores Astronomi animadverterunt , planetas si e volvi , quasi non ipsi tantum per suas orbitas agantur , sed etiam orbitae ipsiae commoveantur nonnihil: itaque absides non eodem semper sunt loeo. Sed hae subtilitates huius loci non sunt. In Venere maculae compertae sunt certissimae &constantes; aliae minus constantes in Marte, & Iove . Sunt qui maria in his maculis fingant, at quo

insulas, & hi terrae nostrae forciam ad planet mquemlibet transferknt.

234쪽

His maculis cognitum est, planetas hosce dum circa solem volvuntur , Volvi etiam circa se ipsos. Quod cum credatur de tribus, facile creditur & de duobus aliis. Quod si ita est unaquaeque planetae pars modo soli obversa erit, modo aversa, & diem alternis habebit & noctem , eoque etiam planetia quisque terram videbitur imitari . CAP. III. De Planetis fecundariis . PLanetas secundarios Astronomi eos vocant, qui volvuntur circa primarios, iique dicuntur etiam satellites. Circa Jovem vertuntur satellites quatuor, quos primus omnium comperit Galileus ope telescopii . Qui pyro minori Jovem complectitur , dicitur primus , alii deinceps gyris latioribus se vertentes di.

cuntur secundus, tertius, quartus. Non omnes in eodem vertuntur plano , sed suum quisque habet planum . Vertuntur autem per elinlipses , ac Iupiter Deum tenet cuiusque ellipseos rquamquam ellipses sunt obtusissimae latissimaeque &habentur pro circulis , in quorum centro Iupiter sedet

Lucem habent a sole; quare dum in umbram Iovis

immerguntur , lucem amittunt, quam postea recuperanteX umbra emergentes. Sa- Di siligod by Coosl

235쪽

P Λ R S I I. 2I Saturnus quinque habent comites, seu satellites ἰ primum, qui propior saturno volvitur, & Ω-cundum , & tertium , & quintum primus omnium invenit Cassinus ; quartum , qui omnium est maximus invenerat ante Hugenius. Ceterum de Saturni satellitibus eadem dici possunt, quae de Iovi ali

bus .

Saturnum ornat fulgens quidam anulus circa

ipsum suspensus intra satellitis primi orbitam eon

elusus. Planetae reliqui, quantum quidem observationibus adhuc constat, satellitibus carent. Anulum Saturnus solus habet. Non est autem praetermittendum , - Planetas omnino omnes vel primarios, vel secundarios in eamdem verti partem, ut videantur quasi torrente uno omnes abripi.

CAP. IV. De sellis Mis. STellae fixae sulgentissima sunt corpora quaqua Uersum per spatiorum omnium immensitatem dispersa , quae in praesens pro immobilibus haberi possunt. Usque adeo a sole distant, ut si tota Saturni orbita eum hae distantia comparetur, puncti instar sit. Dicuntur olim stellae novae extitisse, quae post

236쪽

evanuerUnt; aliae paulatim de magnitudine , & lumine fuisse imminutae. Sunt autem qui stellas qlia si solas toti . deni ponunt: his commodum eli maculus quasdam in stata quavis fingere, quae si superincrescant lati us , stellae lumen, & agnitudinem imminuant. Stellas omnes , quoniam innumerabiles sunt, in coetus varios dii bibuunt Astrono mi, eosque appellant constellationes. Singulis constellationibus no mina imposuerunt , quae ad Graecorum res gestas &praesertim ad Argonautas spectant; hinc Aries, &Gemini, & Hercules, & Orphei Lyra, & ipsa navis Argo in coelo claruerunt. Ac quoniam nulla conis

stellatio est , quae belli Trojani significationem habeat , idcirco creditur haec coeli descriptio , qua uti mur , paulo ante Troianum bellum a Graecis fuisse condita. Sunt qui illam Chironi tribuant, quem Achillis praeceptorem fuisse accepimus. Constellationes duodecim sunt maxime illustres, quae solent his versiculis comprehendi Sti ut Aries , Taurus , Gonini, Cancer , Leo , Virgo , Libraque , Scorpius , Arcitenens , Caper , Amphora , Pisces. Hae deinceps , & eodem hoc ordine distributae gonam quamdam componunt satis Ialam , univer sum mundum complectentem, quae Zodiacus dicitur. Hac zona sol, & planetae continentur, quippe sub hae planetae omnes circa solam suas conversiones absolvunt a Quaecumque in coelo moventur iuxta harum

237쪽

eonstestationum ordinem , dicuntur moveri in consequentia ἰ quae contra , in antecedentia. Planetae omnes conversiones suas habent in consequentia. C A P. . V. De Cometis . Ometae vagantur liberius, nec ullum habent certum motum, quantum adhuc cognosci potuit. Sunt autem fulgentia corpora , quae interdum apparent , capite nitidiore, & nebula involuto, sublusi trem caudam trahentia, quae cauda semper a sole aversa est . Alii seruntur in consequentia, alii in antece dentia , alii etiam eum cursum tenent, qui Zodia cum transversim secat ; sunt etiam , qui in antecedentia primum ferri videntur, post in consequentia,& vicissim .

Putant multi , cometas non novos existere, sed eosdem redire saepius. Neutonus sibi versuasit, revolvi eos circa solem per ellipscs quasd)m , in quarum soco sit sol ipse ; eosque pro plane iis L 3bet , nisi quod planetae per ellipses seruntur brevi Cres,

obtusioresque, cometae vero in ellipscs excurru' tlongissimas: hinc fit, ut interdum propiores sint, &nobis appareant, post abeant longis ire , nec amplius conspiciantur, multis post ann.s Icdituri. Irim. m. E e Con.

238쪽

Conjecti iram periclitari in cometis quibusdam Astronomi voluerunt. Illum maximum, caudatissimumque, qui apparuit anno I 68o, spatio annorum septuaginta quinque supra quingentos redire coniecerunt calculos historiae accommodantes; nam coinmetam similem hoc fere intervallo bis apparuisse historiae monent. Quod si idem ter apparuit, dicenis dum est eumdem duobus turbulentissimis temporibus extitisse, & cum Viennense bellum immineret, &cum Romae Brutus, & Cassius coniurarunt. Cometae quidam longissime advenientes inter planetarum orbitas se conjiciunt. Is , de quo in do dixi, usque adeo ad selem accedere debuit, ut ipsum prope contigerit; quo coniicit Neutonus, inportuisse illum materia constare durissima , & compat i ssima, ne tanto illo calore di lueretur. Cometae forta Te cum soli approquinquant, inflammantur; atque ob id nitent, & maximam vaporum vim emittunt; quo caudam videntur trahetare , quae cauda semper aversa a sole est; nam ex ea parte vapores minus habent caloris, ideoque densores sunt, & melius videntur ; recedens cometa a

sole longissime , extinguitur tandem , obscurusque , ct ignobilis per coeli spatia vagatur. His facile intelligitur, cur cometae accedentes ad solem vix ulli appareant; nam cum accedunt ad solem nondum incendia conceperunt; receden tes a sole flammam gerunt, & nitent diutius. I

telligitur etiam , cur plerique nitidissimi statim, α

239쪽

P A s S I I I. 2I9 ingentes appareant, post abeuntes longius sentim minores fiant. C A P. VI. De Terrae situ . I Erra sita est inter orbita in Veneris, & orbitpm Martis. Eo fit, ut interdum sit inter solem & Martem , inter solem & Venerem nunquam . Dii antia terrae a Ie dicitur aequare rerrae diametros Ioras.

trum T. Per centrum solis, de centrum terrae Τplanum S E duci potest, quod productum ad omnem partem in infinitum incidat in zodiacum , ipsumque per longum secet, dividatque in duas angustiores &

aeque patentes zonas.

Hoc planum dicitur planum eclipticae; & qu niam terram secans circulum in eius superficie F C describit, aliumque huic respondentem circulum describit in et odiaco, ille ecbptica terrestris dicitur, hic c testis. Porro si per T ducatur linea X Z perpendicularis ad planum eclipticae , & utrinque in infinitum producatur, dicetur haec axis eclipticae. Et quoi iaam haec linea superficiem terrae secat in duobus pun- ct s X, Z, & coelum in duobus aliis, quae his respondent, illa dicuntur poli terrestres eclipticae, haec

240쪽

Convertentes se planetae modo plus distant a teris ra , modo minus. Cum maximum a terra distant, dicuntur es e in apogaeo, minimum in perigaeo.

Cuiusvis planetae orbita obliqua est plano eclipticae ipsumque in punisi s duobus secat: haec puncta dicuntur planetae nodi . Nodos planetarum non eodem semper manere loco, sed motuu habere ali- . quos subtiliores Astronomi docent. Dicuntur etiam planetae interdum coniuncti cum,

sole , interdum soli oppositi ; idque pendet a stuterrae, nam si sol, terra, & planeta aliquis in eadem sint linea recta, sitque sol ex una parte, planeta ex altera , dicetur hic soli oppositus; quod si sol, & planeta ex eadem parte fuerint, dicetur pla-neta coniunctus soli. Ac si planeta coniunctus soli fuerit citra solem, dicetur eius coniunctio inferior ; si ultra solem, superior. Mercurius , & Venus oppositione carent, sed duas habent coniunctiones, inferiorem, & superiorem . Mars, Iupiter , & Saturnus oppositionem habent, & superiorem coniunctionem: conjun etionem inseriorem habent nullam.

SEARCH

MENU NAVIGATION