Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

241쪽

PARS III.

C A P. v I I. De Terrae Di Disione . Sit terra E X C Z , De. 4 : cuius centrum T. Ecliptica sit E C. sit planum F A transiens per T, quod essiciat cum ecliptica angulum graduum 23

cum dimidio fere . .

Hoc planum quaquaversum ad c flestia, usque spatia productum dicitur planum aequatoris. Circulus F Α, quem in superficie terrae describit, dicitur aequator terrestris; circulus alius huic respondens, quem describit in coelo, dicitur aequator caelestis. Astronomi numerationem graduum eclipticae exordiuntur a. puncto , in quo, aequator ipsam secat. Eclipticam dividunt: in partes duodecim, . unicuique parti gradus 3o assignantes. Has partes vocant Zodiaci signa, iisdemque nominibus notant, quibus Zo- diaci constellationes. Initio fortasse constellatio quaeque signum tenuit sui nominis, nunc progressae sunt longius . . Si per T ducatur linea P O perpendicularis ad planum aequatoris, producaturque utrinque ad coelum usque, haec linea dicetur axis aequatoris,. vel etiam axis mundi Puncta. duo P , & O , in quibus haec linea superficiem terrae traiicit, dicuntur poli sequatoris terrestres, duo alia puncta in caelo his respon-dentia dicuntur poli aequatoris caelestes.

242쪽

Horum polorum alter ad constellationem Ursae

spectat, & prope stellulam quamdam infigitur, quae

idcirco polaris dicitur. Hic polus borealis, sive ar. elicus nominatur; polus alter huic oppositus australis, sive antari licus. Et similiter ea mundi pars, quae ad polum horealem spectat, dicitur borealis, etiam septentrionalis; quae spectat ad polum australem , di citur australis, meridionalis quoque. Si per duo e e lipticae puncta E, & C, quae maxime ab aequatore distant ducatatur in superficie terrae circuli duo EU, CB ad aequatorem paralleli, aliique duo similiter in coelo ducantur his respondentes, hi circuli dicentur tropici, illi quidem temrestres, hi caelestes: qui ad polum borealem spectat,

dicitur tropicus cancri, alter capricorni.

Quod si per polos eclipticae X Z ducantur in superficie terrae circuli alii duo X M, Z N ipsi quoque ad aequatorem paralleli, dicentur hi circuli p lares terrestres; aliique duo circuli similiter in coe- Io ducti, dicentur circuli polares caelestes. Descriptis his circulis universa terrae superficies in zonas quinque distribuitur, quarum una inter tr picos extenditur, & torrida appellatur; duae aliae inter tropicos, & polares circulos ductae sunt, de temperatae dicuntur: segmenta duo reliqua circulis polaribus contenta dicuntur Zonae frigidae . Per has zonas maria protenduntur, & provinciae ,& regna; in his degunt homines. Est alia diviso terrae cuiusque habitatoris propria s

243쪽

pria , quam faciunt circuli duo horizon ,& meri dianus . Hos ergo explicemus.

aequator fiet; tropici be, Eu. Ubicumque sedeat habitator, punctum coeli , quod illi imminet, dicitur eius et enith , punctum oppositum Nadir. Sedeat habitator in puncto aequatoris j , & linea a etenith ad n adir ducta transiens per centrum T si lineas a. Ducatur per T circulus p o perpendicularis ad lineam fa, qui circulus producatur quaquaversum ad coelum usque : hic circulus erit horizon mathematicus habitatoris sedentis in f ; isque dividet mundum in partes duas, quarum superior habitatori conspicua erit, altera nequaquam. Sedeat iam habitator inh inter aequatorem, & polum o , ac linea a te nith ad n adir ducta transiens per Τ sit b i. Ducatur per T circulus perpendicularis lineae B i, erit hic horigon mathematicus habitatoris sedentis in b. Quod si qui sederit in polo alterutro v. g. ino Deile intelligitur huius horizontem mathematicum fore aequatorem ipsum fa . Si per oculum habitatoris planum ducatur p.rallelum horizonti mathematico, hoc planum dicetur horizon physicus habitatoris. Sed hunc horizontem in praesens non consideramus. Habitator sedens in aequatore , ut in fdicitur habe re sphaeram rectam . Eius hori Eon dividit in duas aequales partes tum aequatorem , tum tropicos, & circulos alios omnes quotcunque inter tropicos duci possunt ad aequatorem paralleli. Ha-

244쪽

Habitator sedens inter aequatorem , & polum , ut in b, dicitur habere sphaeram obliquam. Eius horizon dividit quidem aequatorem in duas aequales partes, tropicos vero, aliosque circulos parallelos in partes inaequales . Habitator sedens in polo alterutro , ut in o , dicitur habere sphaeram parallelam; ac, cum eius horizon sit aequator ipse, . unus tropicus est totus supra horizontem , alter tropicus totus est infra .

Hactenus de horizonte dixi : nunc de meridiano. Si per et en illi habitatoris cuiusvis, & permundi polos maximus quidam circulus ducatur, is dicitur habitatoris eius meridianus , isque dividet munis dum in partes duas, quarum una orientalis dicitur , ex ea enim sol oritur; altera occidentalis, nam . ex ea sol occidit.' Quare cum sol ad meridianum circulum perve nit , dimidiam partem diurni cursus consectam habet, & est meridies. Si ergo linea in hoc plano designetur , cui soramen immineat, radius solis s ramine exceptus lineam attinget in ipso meridiei puncto. 'Ea linea meridiana dicitur. Quoniam sol , ut infra videbimus, non eamdem semper habet altitudinem, sed aliis. diebus altiorem cursum tenet, aliis depressorem , idcirco radius perforamen immissus non idem semper meridianae lineae pumnum attingit , sed alia atque alia. Idcirco ex eo puncto, quod radius in meridiana linea attingit, . quam altitudinem singulis diebus sol habeat colligitur. Idque

245쪽

Idque commodius, & certius colligitur in ea meridiana linea, cui foramen sit altissimum, sitque ipsa longissima , quam m ea, quae sit brevior, &foramen habeat depressus. Nullam meridianam lineam tantam unquam fuisse legimus, quanta est Bononiensis illa a Cassino in divi Petronii ducta. Haec ergo meridianis lineis omnibus anteponitur , & est apud exteros in honore.

De Luna.

DE terrae situ, & divisione satis diximus. Ad

absolvendam vero totius mundi descriptionem restat solum, ut de Luna dicamus. Luna est globus sui gens , cum ius diameter aequat quartam partem diametri terrae; distat a terra diametros ipsius terrae fere triginta ; circa terram volvitur in consequentia gyro fere circulari, neque constantem habet velocitatem; tamen diebus viginti septem, horis paucis adjectis, conversonem suam explet. Lunae orbita eclipticam secat in punctis duo-hus , quae nodi Lunae dicuntur . Hi nodi manifeste moventur , & certam habent conversionem. Luna modo est apogaea, modo perigaea uti planetae, modo est coniuncta soli, modo opposita.

Lumen habet a sole , qui dimidiam eius par-Din. III. F f tem

246쪽

tem nunquam non illumina t. sed pars a sole illu- in in ta non semper nobis conspicua est. Cum Lunaeli soli conjuncta , pars ejus illuminata aversa est a nobis , nec potest conspici ; ac tum Luna non apia paret. Cum est soli opposita , pars eius illuminata nobis obversa est tota; ac tum Luna est plena. Cum est in loco inter conjunctionem, & oppositionem medio , qui locus quadratura dicitur , partem a Q. te illuminatam non totam ad nos convertit, sed diis naidiam tantum, ideoque dimidiata apparet. Siciomnes Lunae Phases explicantur. Quoniam terra illuminata ex una parte a seIenmbram longissimam proiicit ad partem alteram , idcirco Luna, cum circa Oppositionem versatur , umbram terrae interdum subit, & lumen amittit. Haec Lunae eclipsis est. Similiter Luna umbram proiicit; idcirco cum

soli coniungitur, umbram suam interdum in terram immittit, quae umbra tamen angustior cum sit, universam terram complecti non potest. Regiones illae, in quas cadit Lunae umbra adspectum solis amittunt. Haec est solis desectio . Luna maculis distinguitur quam plurimis nitidioribus aliis, aliis obscurioribus, quasi illae provinciae sint, & terrae; hae maria. His ergo marium Domi na sunt imposita; mare humorum , mare nubium ,

mare nectaris &c; illae philosophorum nominibus in .sgnitae sunt, Plato , Aristoteles , Aristarcus, Tycho&.c. Easdem semper maculas terrae obversas Lunae

247쪽

P A R S I I I. 22 habet, quod facere non potest, nisi convertens se

circa terram convertatur quoque eodem tempore

eirca se ipsam . Altissimis montibus aspera esse creditur, qu

rum umbras dicuntur nonnulli telescop orum opiconspexiste. Dubitatum est , utrum ainio sphaeram habeat, uti terra, idest crassiorem aerem circumsusum , in quem vapores exhalationesque e Luna cogantur . Uerum lunam S atmosphaerae indicium nullum adhuc extat; ac Venus saepe post Lunam praeterlabens, ad eius usque marginem pervenit nitidissima,& pulcherrima e obscuraretur putem nonnihil in atmosphaeram incidens , si qua esset haec atmosphaera, ante quum Lunam attingeret . Quare atmosphaeram Lunae plerique negant . Lovileus ergo cum narrat

anno I is die g. Mari imbres in Luna fulta maximos , dc tonuista in ea, & fulgurasse videat ne fallatur .

C A P. I X. De Basemate Copernicam . Ut Co pernicum sequuntur motus tres terrae tribuunt , unum transt itionis, quem etiam annuum PG-Cant; alterum vertiginis, qui etiam diurnus dicitur; tertium, quem dicunt motum ax. s. Hos motus explicemus .

Motu translationis volvitur terra per planum

248쪽

aclipticae circa solem , suamque conversionem eonis scit anni spatio ; ceterum perinde est , ut planeta quivis: volvitur in consequentia ; ellipsim describit, cuius lacum alterum sol occupat; ab aphelio ad perihelium. veniens acceleratur, rediens ad aphelium

retardatur.

Illud vero etiam atque etiam tenendum est termram circa solem Copernicanorum sententia sic votavi, ut axis aequatoris nusquam inclinetur , sed sibi semper parallelus maneat. Itaque & aequatoris planum , & alies circuli sibi semper sunt paralleli.

Motu vertiginis. vertitur terra circa axem aequa-toris in consequentia , eaque conversio brevissima est, & horis viginti quatuor absolvitur. Quo ergo tempore unam conversionem terra conficit circa solem , trecentas sexaginta quinque conversiones con scit circa se ipsam . . Motus axis est terrae vertigo altera . Docent ergo Copernicani, terram praeterquam quod volvitur in consequentia circa axem aequatoris, volvi etiam in antecedentia circa axem eclipticae; quamquam ea conversio lentissima est , & annis viginti quinque millibus vix tandem, absolvitur His tribus terrae motibus Copernicanum syste-mae consistit; quem vero adspectum mundi pariat vi-dendum est.

249쪽

PARS III.

229 De ad pectu Mundi

Ex motu translationis terra.

lem S per planum eclipticae; ideoque sub signis zodiaci , sequens signorum ordinem , feratur ex T in E, ex E in . R &c. Sit primum terra in T sub ariete , videbitur profecto nobis sol esse in signo opposito, id est in .

Libra. Cum venerit terrae in E sub taurum , videbitur nobis sol este in. Scorpio; cum venerit terra in R sub geminos, videbitur nobis sol esse in arcitenente . Idemque accidet in signis reliquis . . Vertente ergo se terra per suam orbitam in consequentia , videbitur sol verti & ipse in consequentia , & anni spatio Eodiacum totum perlustrare . Hic erit ad spectus solis . .

Videamus iam de aspectu planetarum; ac primum dicamus de superioribus. Sit tibi sol in S , Fig. 3o. terra in T, quae secundum signorum oris dinem seratur in E , & R . Sit in M planeta aliquis superior v. g. Mars, quocum terra coniungi iam iam debeat. . Quamvis Mars seratur & ipse secundum ordinem ' signorum , tamen quia terra velocius fertur ipsumque praetergreditula, S post se relinquet, vide-hitur nobis Mars contra signorum ordinem retrocedere. Sic cum terra erit in T, videbitur Mars

esse.

250쪽

esse in geminis; cum terra erit in E , videbitur Mars venisse in taurum ; cum terra erit in R , videbitur Mars cessisse in arietem . Verum cum te ira Martem subterfugerit, ae longius per suam orbitam progressa fuerit, videbitur Nars secundum ordinem signorum progredi. Videbuntur ergo planetae superiores modo ferri in consequentia , modo in antecedentia , quamvis in consequentia semper ferantur: Cum videntur serri in consequentia dicuntur directi, cum in antecedentia , retrogradi. Et quoniam planeta neque e re- ogrado fit directus, neque e dii isto retrogradus, quin dies aliquot interponantur, quibus eodem fere loco stare videatur. idcirco eo tempore stationarius dicitur.

Planetae quoque inferiores modo directi , modo retroga di , modo stationarii essis debent. Sit tibi sol in S, Fig. 3 i. terra in T. Sit in V planeta aliquis insertor , v. g. Venus, feraturque secundum signorum ordinem in E & N, ac cum terra coniungi iam iam debeat.

Quamvis terra moveatur & ipsa secundum si gnorum ordinem , tamen Venus cum si celerior ipsam praetervolat. Quare si Venus cum in V suerit videatur in Capricorno, accedens ad E videbitur

in scorpio , progressa ad N videbitur in Libra. Videbitur ergo retrocedere contra signorum ordinem .

Progressia post longius, adversamque suae orbitae partem tenens, ferri videbitur secundum signorum or

SEARCH

MENU NAVIGATION