장음표시 사용
251쪽
dinem. Habebunt ergo planetae inferiores retrogradationes , directionesque , & stationes suas similiter
Sed iam de fixarum dicamus adspectu. Nihil
hic quidem cx motu transtationis terrae mutabitur. Quod sic explico. Fac v. g. aequatoris axem spectare ex una parte ad certum caeli punctum ; sane post sex menses , cum terra dimidiam orbitae suae patrem consecerit , & aequatoris sui axem alio transtulerit, hic ax s non idem amplius caeli punctum spectabit, sed ali iid . Verum cum in hac terrae translatione axis sibi semper parallelus maneat, duo illa caeli puncta , ad quae deinceps spectabit, nihilo plus inter se distabunt, quam quanta est terrestris orbitae diameister; qare insensibilis omnino est, si ad caelestia spatia inter stellas transferatur. Igitur distantia , quae intercedat inter duo illa puncta , erit insensibilis Ergo duo illa punicta unum punctum videbuntur;
ergo quamvis terra per suam olbitam circumferaritur tamen aequatoris axis unum semper caeli punctum spe stare videbitur. Eademque de causa , &aequatoris planum, & tropici, & polares circuli ad eadem semper caeli puncta spectare videbuntur. Fac ergo in eo caeli puncto, ad quod axis spectat, sedere stellam aliquam , ad hanc semper specti re axis videbitur; & si quae stellae in iis caeli punctis sederint, ad quae spectat aequator, ad easdem semper spectare aequator videbitur; ac propterea stellarum destriptio, & positus iudicio nostro nihil.
252쪽
mutabitur. Sic erit adspectus mundi ex motu terrae annuo, observationesque plane respondent. De adspectu Mundi eκ mctu vertiginis terrae. Convertente se terra diebus singulis circa axem aequatoris in consequentia , videbuntur nobis caelestia quaeque corpora eodem tempore secundum eum. dem axem in contrariam partem verti, id est in antecedentia. Quotcumque ergo cursus habeant, veI habere propter translationem terrae videantur, sol, planetae, stellae videbuntur nobis quotidie revolvi circa axem aequatoris in antecedentia . Hinc oriuntur sidera, & occidunt ; nam in hac revolutione cumveniunt supra horizontem habitatoris cuiuspiam , ducuntur oriri; cum infra horizontem feruntur, dicum
Id totum explicandum est in sole diligentius ihine enim dierum inaequalitates fiunt, & tempesta. tum varietates. Sit S sol; SE planum eclipticae secans terram in E C , per quod planum volva tur terra motu annuo circa solem ; sit terrae centrum T , aequator fa, tropici bC, E v, axis aequatoris p o . Fac primum terram esse ad partem Δ, Rig. 32. ac solem imminere puncto C tropici b C. Quoniam hac die revolvitur terra circa axem aequat Oris
253쪽
ris p ο, omnia puncta tropici b C sub sole praeterlabentur ; videbitur ergo sol hac die circa tropicumo C se convertisse. 'Interim progrediens terra per suam orbitam post sex menses erit in parte opposita ΙΙ , ac tum soli obiiciet non amplius punctum aliquod tropici b C , sed punctum E tropici alterius E ti : cum ergo hic
quoque terra diei unius spatio circa axem aequato inris p o revolvatur, videbitur sol eodem spatio converti circa tropicum Eu. Cum terra consecto gyro annuo redierit ad A ,
uidebitur sol rediisΓe ad irc picum b C. Atque his facile intelligitur, adspectum solis per totum annum eum esse debere , ut cum sol die quadam visus sit converti per tropicum bC, progrediente post terra per suam orbitam videatur aliis aliisque diebus per
alios aliosque circulos aequatori parallelos converti, donec eo perveniat, ut per alterum tropicum Euconverti videatur; hinc eosdem fere circulos retexens ad tropicum b C revertet. Fieri autem non potest, ut sol per alios aliosique circulos ab uno tropico ad alterum feratur, quin certo quodam die revolvatur per aequatorem ipsum . Quo die revolvitur per aequatorem , dicitur esse aequinoctium : diebus , quibus revolvitur per troispicos , solstitia sunt. Distantiam , quae est inter aequa torem, & tropicum utrumlibet, tribus fere mensibus sol explet.
Sed iam quae sit nobis Italis tempestatum divi. m. III. G g sio
254쪽
sto explicernus. Nos quidem in zona temperata agiis mus, quae est inter borealem polum , & aequatorem . Sit ergo polus borealis O: Fig. 3o. nos sedeamus in i . Jam tropicus cancri erit Eu Capricorni b C. Veniente igitur sole per alios aliosque circulos ab aequatore ad tropicum cancri Eu, nobis eritver; redeunte sole a tropico Eu ad aequatorem , erit aestas; progrediente sole ab aequatore fa ad tropicum Capricorni b C , erit autumnus, redeunte demum sole a tropico b C ad aequatorem, erit hyems. His quatuor temporibus annus absolvetur . Inaequalitatem dierum sic explico. Unicuique habitatori tam diu est dies, quamdiu sol supra horr- Eontem versatur, nox quamdiu est infra. Si quis in aequatore sedeat, ebis horizon , ut supra diximus, in duas aequales partes dividit tum tropicos, tum circulos quosvis parallelos. Cum ergo sol singulis diebus per unum ex his circulis revolvatur, erit huic habitatori diebus singulis dies aequalis nocti. Si qui autem sedeat in polo alterutro , V. g. ' in o , eius horia on erit aequator ipse . Ergo erit sol supra huius horiZontem tam diu, quamdiu versabitur inter aequatorem , & tropicum Eu; id est per sex menses . Erit ergo huic habitatori dies longus menses sex: hunc diem nox sequetur sex menses longa , quibus mensibus sol versabitur inter aequatorem ,& tropicu bC. Si qui autem sedeat inter aequatorem, & FO
Ium alterutrum o , uti nos, qui zonam temperatam
colimus, ejus horizon dividit quidem , ut supra di
255쪽
ximus ; sequatorem in duas aequales partes, tropicos vero , aliosque parallelos circulos in partes inaequales. Huic ergo habitatori, quo die sol per aequatorem revolvetur, erit dies aequalis nocti; diebus aliis, quibus sol revolvetur per alios circulos, erit dies vel nocte longior, vel brevior. Haec omnia observationibus sine ulla controversia respondent. De adspectu Μundi ex motu axit terrae.
Uoniam motu axis vertitur terra lentissime circa axem eclipticae in antecedentia, Oportet, ut caelestia quaeque videantur nobis lentissime circa eum dem axem verti in consequentia ; videbuntur ergo .constellationes zodiaci in consequentia progredi lentissima quadam conversione. Idque sane observationi respondet; quare cum
signa godiaci initium capiant ab eo puncto, in quo aequator eclipticam secat, constellationes vero fuerint olim in his signis suo ordine , aries in primo, taurus in secundo &c. aliae iam in aliarum signa progredientes in consequentia migrarunt, ut iam aries in signum tauri venerit, pisces in arietis signum succesierint. CAP. X. De S'semate Bebonico. I 'Yeho terram quiescere omnino olt, conversio
nes vero alias, quas Copernicus apparere docet ex
256쪽
eo quod terra moveatur, easdem Tyco apparere pu.tat non ex eo quod terra moveatur, sed quia verissimae , reλlissimaeque sint . . Hic ergo tradit, solem revolvi motu annuo per planum eclipticae circa terram in consequentia , se. cunique deserre orbitas planetarum omnes , quemadmodum etiam in Copernicano systemate Saturnus ,& Iupiter secum deferunt suorum satellitum orbitas,& terra orbitam Lunae desert satellitis sui . Tradit etiam stellas omnes, uti solem, revolvi circa axem eclipticae in consequentia, sed motu lentissimo.
Tradit praeterea caelum omne circa axem aequa.
toris revolvi sngulis diebus in antecedentia, secumque abripere & solem , & stellas, & omnia quaecumque in caelis apparent. His differt Mundi forma quam Thyco invenit ab ea, quam Copernicus proposuerat. Ceterum adspectus rerum ex utraque idem oritur , quod facile intelligent, qui attentionem ad singula adhibuerint . . CAP. X I. .
De caelestum eonversionum ea is e Cartesii opinione ...
PUtat Cartesius, mundum quamvis a Deo e X ni hilo edi Rus iit, talem nihilominus eductum esse, qualis fuisset si ex antecedente quadam eaque sim plicissima materiae dispositione extitisset, velua ar
257쪽
bor , quae prima omnium a Deo est condita , talis est condita, qualis suisset, si ex semine orta esset. Hanc materiae dispositionem explicans, & mundi
ortum docet, & caelestium conversionum causas evolviti ad hunc modum. Posuit Deus immensam quamdam materiam eam que continuam , & homogeneam. Hanc totam in cubos distinxit quam minimos, tum motum dedit,
quo & singuli cubi circa se ipsos, & quam plurimi
circa communia centra in orbem rotarentur ; sic materiam omnem distinxit in vortices innumerabile S. Horum unum considerabimus: nam ex eo uno quid
de aliis dicendum sit apparebit. Rotantibus se cubis singulis circa se ipsos, oportuit, ut acumina se mutuo pellerent, ac di luerentur. Hae comminuta in pulvisculum abierunt, qui Cartesio primum elementum est, ac tum cubi abrasis angulis globi evaserunt qui sunt secundum elementum . Hi globi rotantes se adhuc contriti magis sunt, ac minores facti; itaque cum circa commune centrum agerentur, quam plurimi recesserunt ab hoc centro nonnihil ; est enim commune corporibus omnibus, . ut si circa centrum quodpiam agantur, ab eo recedere nitantur. Recedentibus globis a centro magna. vis materiae primi elementi inter globos lapsa illuc se contulit, in eoque spatio , quod globi reliquerant mira celeritate volvi coepit. Atque haec illico stella fuit, quae lucet proptereae quod materia primi elementi volvens sese circa.
258쪽
eentrum tanta vi, globos totius vorticis circum quainque premit, quae pressio est lux . Hoc modo innumerabiles stellae extiterunt; nam eum vortices essent innumerabiles, in cuiusque autem centro stella orta sit, innumerabiles quoque steI-las esse oportuit. Harum stellarum una est sol, quae quod nobis vicinissima est, idcirco & lucidissima omnium videtur, & maxima. Porro stella in centro vorticis se volvens ipsius vorticis motum adjuvat, celerioremque facit; itaque Partes vorticis, quae propiores soli, aut stellae sunt, suos gyros conficiunt etiam breviori tempore. Vortex quisque propter vim centrifugam dilatari nititur qua qua versum p quare consistere omnes non
possunt, nisi prementes se inuicem in aequilibrio quodam sint constituti. Quod si qui illorum debilior
initio fuit. oportuit hunc a vorticibus potentioribus abripi, abreptionesque vorticum aliae atque aliae coninsecutae sunt, donec univeisa vorticum compages ad
aequilibrium deducta est. Interim quid stellis quibusdam acciderit, videamus. Convertente sese stellae cuiuspiam materia accidit, ut partes eius quam plurimae interna agitatione amissa in mole culas cohaluerint duriores, firmiores que . Hae moleculae tertium sunt Cartesii elementum . Hae porro aliae adhaerentes aliis in grandiora , α opaca, de dura corpora creverunt, quae ad superficiem stesiae propter maximam vim centrifugam delata macularum speciem habuerunt. Hoc modo plu
259쪽
res maculae nunc etiam in sole gignuntur. Stellae non uni accidit, ut tota maculis, idest durioribus, firmioribusque corporibus tamquam ingenti quadam, & crassisima crusta obduceretur, atque interim stella. intus sub crusta se volveret. Sterula haec sub crusta recondita suum motum communi care cum reliquo vortice amplius non potuit. Vortex debilior factus est ; hunc ergo simul cum stella
vortex alius potentior abripuit, ac tum coepit stella duriori opacaque crusta involuta circa aliam stellam rotari, & planeta evasit. Stella abrepta motum circularem retinuit circa
se ipsam , & partem sui vorticis circa se conservavit, quam secum defert , dum circa abripientem
stellam rotatur. Hoc modo planetae Circa stellam , seu solem rotantur, atque interim rotantur circa seipsos , & secum quisque habet parvum Vorticem . Sic Mercurius, Venus, Terra, Mars, Iupiter, &Saturnus stellae olim fuisse dicuntur , quae post maculis obductae a solis vortice abreptae sunt; unaquaeque tamen partem antiqui sui vorticis retinuit, quae adhuc circa ipsam rotatur, ac cum ipsa circa solem volvitur. Ideoque planetarum horum sunt quidam , qui satellites habent; etenim antequam plbnetae fierent, cum essent adhuc stellae, stellas alias vorticibus suis abripuerant, & planetas sibi fecerant, post vero abrepti ipsi a sole , cum partem sui vorticis unusquinque circa se retinuerit, planetas etiam sibi propiores retinuerunt, qui circa ipsos perpetuo volvuntur
dum volvuntur ipsi circa solem. Quod
260쪽
Q iod si in vorticis abreptione accidat , ut stella maculis obducta tanto proiiciatur impetu, ut sese rapi in gyrum non snat , sed alios atque alios traiiciat vortices, cometa est . Sic Cartesius facile explicat , quomodo planetae circa solem volvantur,& quomodo volvantur satellites circa primarios, &quoniam volvuntur omnia in consequentia, videtur sane unus esse , quasi Vorte X, quo rapiantur . Verum ut haec recte procedant, dissicile est Carte sanis explicare, quomodo Planetae omnes per e-lipses serantur , ita ut in soco cuiusque ellipseos sit sol; quomodo serantur per diversa plana , seseque
invicem intersecantia; quomodo moveantur nodi, atque absides. Itaque vorticum formam mutare lae piaus coacti sunt Cartesiani, ut eam tandem inveni Ient, quae esset Phaenomenis accomodata.
De caelesitren conversionum causis ex Newtoni opinione.
Ι'Utat Newtonus, solem habere vim attractivam qua planetas ad se trahit, planetas vero a Deo conditos projectosque ab initio suisse per caeli spatia . Id si ita est , oportuit sane planetas, cum traherentur a sole , deflectere ab ea linea recta , per quam prolem fuerant , ac versus solem inclinari, & quoniam numquam non a sole trahuntur , nullam umquam lineam rectam sequi potuerunt, sed semper adia solem
