장음표시 사용
261쪽
solem deflectentes rotari debuerunt circa ipsum . Fingens vero Newtonus vim solis attractivam eam esse , quae pro quadrato distantiae minuatur, invenit , planetam hac vi tractum debere ellipsin describere, eamque ellipsin , in cuius soco sit sol; debere etiam planetam ab aphelio ad perihelium venientem accelerari magis magisque, cumque ad perihelium pervenerit tanto impetu agi debere, ut per alteram ellipseos partem retardato paulatim motu ad aphelium revertatur, & conversionem per ellipsin totam absolvat, qua absoluta aliam similiter incat, nec umquam circa solem rotari desinat. Cum ergo observationes respondeant, & is ipse planetarum sit cursus, non dubitat Newtonus eam soli vim attractiva tribuere,quae pro quadrato distantiae minuatur. Neque aliter ex opinione Newtoni volvuntur satel- ' lites circa primarios, quam primarii circa solem; nam ut
sol primarios, sic primarius quisque satellites suos trahit. Oportet autem , si haec sequimur, caelestia spatia materia omni vacare; nam si quam haberent materiam , planetae in hanc perpetuo incurrentes resistentiam paterentur aliquam , quam si paterentur, eorum orbitae, uti demonstratum est, deberent pau. Iatim contrahi ς non autem contrahuntur; oportetigitur, caelos vel omni omnino materia vacare, vel eam tantum continere , quae sit supra quam dici,
aut fingi potest , tenuis, & rara , cuiusque resistentia adeo sit parva , ut ne post quidem annorum millia
planetarum orbitas contrahere potuerit.
262쪽
Neque solum planetas sol trahit Newtoni sententia , sed & planetae solem trahunt , & trahunt se invicem , & omnino omnia trahunt omnia . Quam inquam vis solis est longe maxima , quippe quia sol corpus est , quod magnitudine , & massa planetas longe superat, vel si omnes in unam summam conferantur. Quare trahentibus planetis solem aliis alio, sol movetur quam minimum , ut immobilis videatur . Ex his tam multis attractionibus irregularitates oriuntur, quae interdum in planetarum motibus o servantur; nam planetae circa solem rotati modo ad se invicem accedunt, modo recedunt; accedentes autem maiori vi inter se trahuntur; cum recesserunt longius, alter alterius vim non sentit; oportet ergo, ut modo tantillum ad unam partem deflectant, modo , ad alteram , & velocitates ex aliorum planetarum occursu aliquantulum varient. Propterea Luna, cuius irregularitates propter viciniam notiores sunt, cursum habet admodum inconstantem , & multum aberrat ab ellipsi; nam multum a terra trahitur, quae illi est vicinissima, multum etiam a sole ,& modo soli est propior, ideoque ab ipso plus trahitur, modo abest longius, & trahitur minus. C A P. XIII.
De terre tum est oram gravitate varia .
DE situ orbis dixi. Nunc proprie de terra pau ea dicam. Terrestria quaeque corpora in terram gra
263쪽
vitant. Compererunt autem Physici , idem corpus non in omnibus terrae regionibus aeque gravitare; etenim Richero , cum in Caiennam insulam prope aequatorem se contulisset , pendulum pauciores ha- buit vibrationes, quam Parisiis habuerat pari tempore. Tempus cursia stellae cuiuspiam definiebatur. Oportet igitur pendulum in Caienna segnius decidisse , ideoque minus habuisse gravitatis in illa insul a , quam in Gallia . Ex hac observatione hypothesim sibi quamdam finxerunt nonnulli corpus quodlibet in aequatore quam minimum gravitare, eoque plus gravitare, quo plus ab squatore recedit, hamque hypothesim eo magis diligunt, quod causam afferre se posse confidunt. Sic enim disputant. Alia est gravitas primitiva, alia secundaria. Primitiva est , quam corpus habet; secundaria est, quam exercet , si cadat. Sunt autem hae duae grainvitates distinguendae r nam fieri potest , ut corpus, cadendo non omnem gravitatem exerceat, quam habet, propterea quod vi qua piam sustineatur nonnihil. Corpus quodvis gravitatem primitivam eamdem habet, ubicumque terrarum sit, secundariam non eamdem ; nam corpora quaeque sustinentur sempervi quapiam, & plus uno in loco, quam in alio. His ergo in locis, ubi plus sustinentur, gravitatem secundariam minorem habent; maiorem , ubi sustinentur minus: sustinentur autem plus in aequatore ςfi longius ab aequatore recedant, sustinentur minus: igitur in aequatore gravitatem exercent minorem; Η h a ma-
264쪽
majorem vero quo magis ab aequatore recedunt. Quae est autem vis ista corpora quaeque sustinens Hanc vim sic explicant. Dum terra circa se ipsam celerrime convertitur, corpora quaeque secum rapiens, haec vina centrifugam concipiunt, qua nituntur a centro recedere; hac ergo vi sustinentur nonis nihil. Est autem haec vis in aequatore maior; ibi enim conversio terrae est celerior, longius ab aequa. tore minor, est enim segnior conversio terrae. igitur in aequatore plus sustinentur corpora , longius ab aequatore minus: si ergo de gravitate secundaria , quam nos in corporibus experimur, sermo sit, minorem oportet hanc esse in quovis corpore circa aequatorem , eoque maiorem fieri, quo plus corpus ab quatore recedit
Atque haec quidem recte procederent , si gravitas hoc ordine variaret; sed observationes hune ordinem turbarunt. Clarissimus de si Flayes tot penduli eiusdem vibrationes in Caienna insula numera. vii , quot pari tempore numeraverat in Guada lupa, quamvis Guada lupa multo plus distet ab aequatore, quam Caienna Quis scid an gravitas corporum variet aliis etiam de causis p tamen opinio ordinis videtur pulchrior .
265쪽
CAP. XI v. De forma Terra. Figuram terrae deformant montes per eam dispersi
nullo ordine; quamquam hi contemnuntur, si cum crassitudine terrae comparentur . Verum sorma terrae cum quaeritur, ea quaeritur, ad quam se partes terrae sua gravitate componerent, si fluidae essent omnes. Ad hanc formam maria, & lacus accommodantur Si partes terrae omnes aeque gravitarent, Oporteret sormam terrae plane rotundam esse . Quod sic
explico. Sit terra EP, Fig. 33. cuius centrum T , polus alter sit in P, aequator in E. Prosecto
terrestres columnae E T, P T sibi occurrentes suae gravitate se mutuo pellunt: consistere ergo non Pos sunt, nisi aeque gravitent , ac sint in aequilibrio. Iam vero si omnis materia ubique aeque gravitat, non poterunt duae columnae ET, PT aeque gravitare , & in aequilibrio esse , nisi sint aeque longae: igitur consistere, nisi sint aeque longae non possunt. Sunt ergo aeque longae ; & polus P aeque a centro T distat, ut punctum aequatoris E , ac terra est rotunda Qui vero putant materiam sub aequatore gravitare minus, quam sub polo, hi ad sequi librium constituendum , columnam T E Fig. 34. longiorem ponant necesse est , columnam T P breviorem.
His ergo forma terrae est , uti E P Q O , sub polis Pi
266쪽
& O compressior, circa aequatorern Emtumidior. Hique formam eam fingunt , quam haberet ellipsis
Non desuerunt qui suspicarentur e contrario, terrae formam eam esse , quam haberet ellipsis rotata circa maiorem axem , atque hi terram fecerunt
coniungens polos longior est diametro sequatoris E R. Res est ad mensuras deducta . Id sic explico. in meridiano gyro E P tractus notentur E i, i u , ω m, aliique , qui totidem gradibus in cflo notatis respondeant; hi tractus E i, i u, iιm, aliique dicentur gradus meridiani. Constat autem apud Mathematicos, gradus hosce aequales esse debere , si terra rotunda sit; at si terra compressast, debere fieri tanto longiores, quanto plus ab aequatore distant ; S contra tanto breviores, si terra sit oblonga .
Caisnus Ludovici magni iussu , atque impensa tot gradus in Parisiensi meridiano perlustravit, quot Gallorum imperium patet, id est septem, octove. Eos invenit breviores , qui plus ab aequatore distarent. Hic ergo terram oblongam posuit. Haec mensura non omnibus satis fecit; nam eum
gradus a Cassino perlustrati parum admodum inter se distent, etiamsi in longitudine disserant, differentia tamen perexigua esse debet, ut vel summos viros possit fallere . Optarunt ergo Physici, ut mensurae fierent in uno gradu prope polum , in altero prope aequatorem , in his enim cum longissime inter se diastent, oportet differentiam esse maiorem , quaeque men Iorem vel mediocrem non sugiat. Ita-
267쪽
Itaque Gallorum Rex Maupertui sium cum Mathematicis aliis multis in Laponiam misit, Gaudinum aliosque in Peruvium , ut alter gradum unum mea retur prope polum, alter alterum prope aequatorem. Maupertui sius e Laponia rediit, easque mensuras retulit, quibus appareat gradum Laponicum prope polum multo maiorem esse, quam illos Gallicos, quos Cassinus mensus fuerat. Goudinum adhuc expecta. mus . Interim Gallicorum graduum , & Laponici com- Paratio persuasit multis, terram compretiam esse. C A P. XV. De oesu maris .
Notum est, mare sex horarum spatio attolli, dc
pari tempore deprimi , ut diebus singulis attollatur his, bis deprimatnr. Hic scilicet aestus maris est, quod cum assurgens in terras longius excurrit fluere dicitur, eum deprimitur, & undas retrahit, refluere. Antiquissima autem observatio est fluxum hunci. refluxumque maris quasi Lunae motum sequi: itaque eius causam plerique in Luna quaerunt. Ut mittam alios, hoc explicabo ex ' Neutonianorum opinione .
Sit terra E R Fig. 36. cuius centrum T. Sit
Luna in L perpendiculariter imminens parti terrae E. cui opposita est pars R. Cum Luna trahat ad se terram totam , tamen plus ad se trahit partem E, quam centrum T; est enim pars E longe Lunae prin
268쪽
ta, velut si ingens mare aliquod in ea parte sit, asi surget in X . . RSimiliter cum Luna centrum T plus ad se trahat , quam partem R , centrum T aliquanto plus ascendet versus lunam, quam pars R. Videbitur ergo pars R assurgere nonnihil in Y, si pars quidem
R mare sit aliquod . Progrediente autem luna circa terram ab L in N, quacumque mare exit, illam sequentur duo euliamina X, & Υ ; & quoniam Luna diebus singulis
terram universam circuit diurno motu, Culumina X,& Τ circa terram volventur pari tempore. Ac Cum
pars E assurrexerit in X , aliis sex horis, recedente Luna, paulatim deprimetur; sex aliis sequentibus, veniente Luna supra partem R, rursus pars E attolletur , eritque alterna haec agitatio perpetua . Quod si Luna subiectam sibi partem maris ad se trahit, & sursum tollit, oportet, ut partes maris, quae longius distant, deprimantur; quod facile animadvertent , qui sedent in littore; iidemque aquas ad littora attolli sentient, cum Luna abeunte pars maris , quae altius evecta fuerat, deprimetur. Sunt autem hi aquarum motus, cursusque varii ; nam praeterquam quod Luna maris aquas trahit, eas trahere etiam sol creditur nonnihil. Actiones autem solis & Lunae pro vario utriusque positu mo do coniunctae sunt , & validius agunt, modo oppo stae, & multis variisque modis componuntur.