Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

271쪽

Luna ipsa modo est terrae propior, modo abest Iongius, nec eadem semper vi terram afficit. Igitur in noviluniis, & aequinoctiis aestus sunt maiores , &cum Luna est perigea. Oportet etiam ad sensibilem aestum faciendum, maere , quod Lunae subiicitur, esse quam latissimum. Itaque in oceano aestus sunt maximi; in mediterraneo mari aestus nullus est, qui persentiatur. Est enim hoc mare angustum , nec nisi per angustissimum Gaditanum fretum cum oceano communicat. Mare Caspium angustum est, nec ullam cum Oceano communicationem

habet; praeterea Lunae obliquum est. Multo est obliqui us, & longius distat Balticum. In his ergo stus est nullus. Sunt etiam littorum flexus varii, & fretorum angustiae attendendae , quibus fluentium, & refluentium aquarum cursus & flecti, & retardari , & ae- celerari' multis modis possunt. Quare cum in mediterraneo mari sensibilis aestus sit nullus, tamen eum sit fortasse aliquis , tam multae aquae ex orarum flexu , insularumque positu in angustissimum sinum Venetum aestus tempore immittuntur, ut .sit in hoc sinu fluxus refluxusque insignis. CAP. XVI. De Atmosphaera.

I Tmosphaera est illud fluidum crassius, pellucidum

tamen, quod terram ambit, neque diurnam habet conversionem , vel quod terrae quiescenti adhaereat, Tom. III. I i vel

272쪽

vel quod terra se convertens ipsum secum rapiat. De altitudine atmosphaerae non constat. Meteo. ra altissinia quadraginta fere millia passuum a terra distare visa sunt. Hanc altitudinem in igne quodam volant di Montanarius. Constituit. Atqui meteora in . atmosphaera versantur , etenim diurnam conversionem non habent: oportet igitur , atmosphaeram non minus esse altam, quam millia quadraginta. Hanc altitudinem fortasse longissime superat. Atmosphaera stellarum radios antequam ad nos perveniant, restingitia Itaque stellae non ibi, ubi sunt, apparent. Astronomi ergo in constituendo stellae cuiusvis situ refractionis huius rationem habent; quod ut commode, & recte fieret, Cassinus regulas tradidit . Caeli color creditur fieri in lucis transitu perat mosphaeram Humores terrae in particulas quam minimas ait nuati , rarefactique, & similiter particulae sicciores cuiusvis generis propter levitatem, & caloris agitationem per aerem evolant. Atmosphaera igitur constat partibus ex omni genere simul permixtis, & est

prope terram multo Crassior . .

Quod si vapores multi in aere simul congregentur, fiunt nebulae , ac si altiores sint, nubes. Facilius in frigore congregantur, quam si aer calore aestuet, Itaque de hyeme nebulae sunt multae prope terram; nam prope terram frigus est, & nubes sunt depressiores; aestate nubes sunt altissimae. Si qua de causa vapores ad se se mutuo acceden Dissiligoo by Cooste

273쪽

dentes , seseque attrahentes in guttas cohalescant, decidunt, & pluviae fiunt, quae aestate rapidiores sunt; nam ex altioribus cadunt nubibus; ideoquo

guttas afferunt grandiores ; nam cadentes altius plures vapores in illo tanto descensu offendunt, eosque sibi adiungunt, unde guttae crassiores.

Quod si guttae frigore obstrictae sint, fit nix,

ae si altius cadant ut de aestate, aliosque vapores inter cadendum sibi ad iurgant, eosque circa se conge lent, fit grando; qua n. quom de aestate ad terram accedentes plerumque a calo te solvuntur. Exhalationes siilphureae si congregentur huc il-Iue per aerem, & vel attr tu, vel alia quavis causa accendantur , sunt fulgura . Interdum exhalationum sulphurearum series quaedam Iongissimae , & tortuosae plerumque , nonnunquam etiam in . plures alias multis modis divine per aerem extenduntur, & extremas partes immittunt in

eorpora quaepiam solida altiora , puta in turrim , aut arborem. Hae series si v. g a superiori parte accendantur, flamma longius ruens in ea, quae dixi, corpora penetrat, & illorum partes disiicit. Haec scilicet sunt fulmina, quae possunt aliquando ex inferiori parte accendi, & sursum ferri ,& propter sulphureae seriei flexum in terram redire. Quod eum observatum interdum fuerit, est aliquid Scipioni Ma D

eio concedendum, qui vult, fulmina e terra erum pere. De aestate frequentiora sunt fulmina; nam in

calore sulphurei halitus facilius accenduntur. I i a Ven-

274쪽

PHYSICAE.

Ventorum Crigo obscurissima est; sed non est una fortasse; quippe ventus est aeris cursus vehemens, quem causae excitare possunt multae. Pluviae rapidi Lsimae quopiam decidentes; calor nimius, quo aer in parte aliqua ex improviso dilatetur , alia id genus. Ventus inter nubes ruens fragores excitate hinc t nitrua; quae aestatis sere sunt propria; nam nubes id temporis sunt altissimae; venti autem in illa altitudine liberius ruunt. Haec atque alia, ut quisque ingenio valebit, es observationibus abundabit , explicabit suo modo . In iride explicanda mirum quantum Cartesus, & Neutonus laborarunt; est enim hoc negotium opticae., Cartesius cum globum vitreum aqua plenum saepius in sublimi suspendisset, ac solem a tergo haberet, quo globus illuminabatur , in globum intuens, colores in eo deprehendit varios , pro varietate altitudinis , ad quam globus suspensus fuerat, coloresque iidem suerunt, qui in iride deprehenduntur. Putavit igitur, consistere iridem in decidentis pluviae guttulis, quas quis spectat solem a tergo habens, quae guttulae sic se praestent, uti globuli vitrei aqua pleni . Et sane nemo iridem in conspectu habet, nisi

folem habeat a tergo. Hanc opinionem, quam Cartesius ex opticae legibus praeclare confirmavit, confirmat Grave sandus experimento alio. Is ante pannum nigerrimum

aquam sursum proiicit, quae post decidit in guttas dispersa. Quod si qui solem a tergo habens decidentes guttas Di sitiros by Cooste

275쪽

tas inspiciat, pulcherrimam videbit iridem , quae tamen sublato panno nigro nulla apparebit; etenim colores iridis sunt admodum extenuati, neque conspici facile possunt, nisi in fundo quodam obscuro . Et sane iris nunquam splendescit nisi in nubibus obscurissimis . Boreales aurorae meteora sunt , in quibus nunc maxime studium ponitur . Dicuntur olim fuisse coninspicuae, post longissimorum temporum spatio desti . tisse ; hoc saeculo redierunt. Sunt autem in atmo

sphaera terrae ; nam conversionem diurnam non habent.

Est borealis aurora lumen quoddam plerumque rubrum , a septentrione apparens, ad orientem , &ad occidentem protentum, assurgensque ad altitudinem aliquando maximam . Infra hoc lumen notari solet segmentum quoddam circulare obscurum , hori Eonti adhaerens , quod basis aurorae appellatur ; videtur enim aurora segmento huic insistere. Ex hoc segmento iactus lucis identidem emittuntur, qui evecti altius magno impetu, paulo post evanescunt. Hi iactus dicuntur etiam columnae. Interdum hoc lumen obscuris Eonis distinguitur , & prope ho-rietontem nebulosum est , & agitationem quamdam ostendit. Stellae ultra apparent, quo intelligitur, i in sum materia constare quam tenuissima. Lunae claritas ipsum delet. Aurorae species variat; nam & ipsa in se varia est , & praeterea nubes illuminat, quae adspectu suo aurorae formam mutare possunt. Mai.

276쪽

Mai ranus supputationibus suis colligit, auroras quasdam octingenta fere millia a terra absuisse , ad quam altitudinem non creduntur exhalationes terrae pervenire. Materiam ergo huius meteori a solis a mosphaera repetit quam terra traiicens, trahit ad se materiam Zodiacalis luminis, quae materia ad polos circa atmosphaeram terrestrem excurrit; est enim terrestris atmosphaera circa polos depressior. Haec materia aurorae est. De Mundo hactenus.

277쪽

a II

METAPH YSIC A

11ε iphyae, silentia est ea , qua res explican

tur quae sunt supra naturam. Occurrunt enim mul ta , quae oriuntur , & intereunt, & quamvis sint, videntur tamen potuisse non esse, ideoque facta sint ab aliqua causa , oportet; cuiusmodi sunt plantae , animalia , & omnia , quae sub sensum cadunt; atque haec quidem dicuntur naturalia . occurrunt autem alia , quae nec facta fuisse videntur , nec potuisse fieri, cuiusmodi sunt possibilitates , & essentiae reis rum, & communes, abstractaeque ab omni individua natura veritates s atque haec supra naturam esse di

cuntur α.

Et sane existentem hominem causa fecit aliqua, possibilem nulla secit. Qui enim intelligi potest , fuisse hominem antea impossibilem , postea causa aliqua factum esse, ut possibilis evaderet ρ Non enim impossibilis fuisset, si possibilis fieri potuisset. Videtur ergo possibilitas hominis nunquam fuisse facta. Quod si possibilitas hominis numquam facta est, ne essentia quidem facta est, in quam haec cadit possibiliis

278쪽

bilitas. Quod autem de homine, idem dic de rebus aliis omnibus . Neque abiti ciciae illae veritates, a quibus ratio omnis ducitur, quaeque principia , sive ἀξι χατα appellantur, csse videntur. Nemo enim quaeinrit, quis secem, aequalia uni tertio sint aequalia inter se, aut ut ii tum sit maius parte sui quavis, aut ut quod est , iton possit idem non esse Nam si haec facta essent, oportuisset, ut, antequam fierent , neque aequalia uni tertio aequalia essent intexse , neque totum maius parte esset, & id quod enset, posset simul non esse. Quod qui rntelligi potest Nemo ergo veritates has fecit, quas idcirco aeternas Philosophi dicunt, & immutabiles, & necessarias.

De his ergo agit Metaphysica , quam qui contemnunt , stupidi sint, oportet, nam Metaphysica scientia principia continet, unde omnis ars, omnisque disciplina orta est; quis enim quid tractet modoratione tractet quin saepissime principiis universalibus , & aeternis veritatibus argumenta sua fulciat Nam si illud tollas: aequalia uni tertio aequalia sunt inter se ; vel illud: totum est maius parte, vel illud rnon potest idem simul esse, simul non esse, vel alia id genus, quod erit in quavis arte argumentum , quod satis valeat sunt ergo haec maxime consideranda, non contemnenda.

At, inquies, haec , quae mente tantum concipimus , nulla sunt. Utilius est de his agere , quae sub

279쪽

IN EPIT REDACTA. 2I

sensum cadunt, & sunt aliqua. Ad id respondeo rPrimum intelligere haec ipsa satis non possemus, nisi universalia principia a quibus haec pendent, prius

intelligamus ; deinde quo modo aeternas veritates nullas esse dicimus p Nam si aeternae sunt, & omnino veritates sunt, oportet sane ut sint aliquo modo. Quid, quod plus etiam sunt quam corpora' nam corpora, quae cernimus, sic sunt, ut potuerint non

esse, possibilitates rerum, & essentiae, & principia sic

sunt, ut oporteat semper fuisse. Sunt etiam , qui Metaphysicam contemnant, quod

incerta si, & obscura; quasi physica, & omnis

facultas , quae in naturalium rerum causis indagandis versatur , non ipsa quoque esset obscuri L sma . Quod fi in his facultatibus evidentiam non quaerimus , sed probabilitate quadam contenti sumus, cur non probabilitate etiam aliqua in Metaphysica contenti simus Sed iam ad Metaphysicam ipsam accedamus, quam mihi videor prope universam complccti possie, si de ente, & de varia essendi ratione dixero. Quod tamen faciam brevissime , & quasi cursim , angustiae temporis, quod scholae conceditur, serviens. Hunc autem tenebo Ordinem , ut prius nonnulla proponam, quae meditari acriter, & diligenter memoriae mandare oportebit, deinde ad quaestiones aliquot progrediar scholasticorum more tracta adas .

280쪽

De Ente. Quid sit. O ne quod est, Ens dicitur. Definire autem ae

curate Ens neque opus est, neque possumus , nam primum nihil est promptius cogitanti, quam Entis notio ; deinde in definiendis accurate rebus, oportet invenire genus, quod latius pateat quam ipsae ;velut in definiendo homine invenitur animal, quod latius patet quam homo ; inveniri autem nihil po-tcst , quod latius pateat, quam ens; igitur inveniri entis genus non potest, ac propterea ne definitio quidem . Sunt, qui putent, se definire ens, cum dicuntens esse id , quod distinguitur a nihilo. Ηi verum dicunt, nam utique si quid distinguitur a nihilo, ensest, sed tamen d cfinitionem bonam non afferunt; nam cum vocem id pronunciaverint, frustra illud addunt, quod dulinguitur a nihilo. Quis enim non se istis ens intellexit, simul ac illud id intellexit Pra terea non est entis notio per notionem nihili explicanda , nam dissicilius intelligitur nihil, quam alia quid .

Est autem ens verum, unum, bonum. Quae qualitates transcendentales dicuntur , quia transcendunt, ad res omnes. Itaque ens omne est verum, nam v

re est id, quod est. Est etiam unum, nam nullumens est multa entia , sed unum tantum. Est etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION