Opere di Francesco Maria Cavazzoni Zanotti. Tomo primo nono

발행: 1781년

분량: 358페이지

출처: archive.org

분류: 수학

281쪽

IN EPIT REDAECTA. a sobonum; nam essendi persectionem habet. Est autem persectio omnis in essendo, nam nihili nulla persectio est . De Possibilibus, σε Εκisentibus. SUnt autem rationes emendi multae, vel potius in

finitae; attingam eas, quae sunt notiores. Et primum quidem nemo negaverit, res possibiles esse alio modo, atque existentes; nam res possibiles utique sunt modo aliquo; etenim si nullo prorsus essent modo, ne possibiles quidem ement. Praeterea si res possibilis nullo prorsus modo esset, nihil interesset inter ipsam , & nihil; & tamen interest aliquid, nam rem possibilem, uti montem aureum , creari a Deo posse, dicimus; creari posse nihil non dicimus. Igitur inter res possibiles, & nihil interest aliquid. Quod si ita est , res possibiles sunt aliquo modo. Nemo tamen non videt, res possibiles esse aliter, atque existentes, & quasi minus esse, ut videatur ipsa essendi ratio suos habere gradus. Quare res possibiles entia diminuta ab aliquibus nominantur; quod nomen irrideamus, si volumus, modo rem te.

neamus .

Possibilia a Philosophis definiuntur, ut sint ea, quorum essentia contradictionem nullam habet. Quare homo bellua non erit possibilis; nam homo est rationale animal, bellua non rationaIes itaque homo

282쪽

bes tua erit rationale , & non rationale; in quo est

contradictio. Existentes vero res sic definiri solent, ut sintres positae extra nihil, & extra causas; nam omnia, quae manant a causa aliqua , existentia sunt, etenim postibilia aeterna sunt, nec ulla causa fiunt. Est autem in definitione additum illud extra causas; quias res existentes eae dicerentur , quae positae sunt extra nihil , neque aliud adderetur, non satis a pons bilibus distinguerentur; nam possibiles quoque Te sint extra nihil, cum distinguantur a nihilo . De Praeteritis, Praesentibus, O Futuris. ALTque haec ipsa, quibus participatur existentia, habent quom a n quasi gradus , & varios essendi modos ; nam antequam existanti sunt futura, & cum existunt, praesentia , & postquam extiterint , praeterita. Sunt autem haec tria diversis modis. Neque enim putandum est , res futuras, & pra teri s nullo prorsus modo esse , nam si nullo prorsus modo essent. neque res futurae a non suturis dimst: nguerentur, neque praeteritae a non praeteritis, &tamen distinguuntur ; nam conflagratio mundi, cum futura sit, praenosci potest; si futura non esset non

posset; & alia est notio belli punici, quod scimus olim fui ise , & pro praeterito habemus; alia esset, si pro fabula haberemus.

Quid

283쪽

Quid quod sutura, & praeterita , quamvis munus esse videantur, quam praesentia , tamen plus sunt quodam odo, quam possibilia Quippe plus dicimus, si conflagrationem mundi futuram esse dicamus , quam , si dicamus, esse possibilem ; & similiter si dicamus bellum punicum fuisse olim , quam si dicamus potuisse esse . Trahit ergo praesentia cujusque rei futuritatem,& praeteritionem quamdam, ut nullo in tempore praesens res esse polst, quin alio tempore futura fuerit, & fiat praeterita in aliud tempus. Idque cadit in res omnes, quae sunt in tempore. Caeterum siqua res sit extra tempus, uti Deus, a quo res Omnes,& ipsum tempus manat, ea neque praesens, neque PIaeterita dici poterit, neque has habebit essendi varietates. Non ergo praesentes solum res sunt. Sunt etiam aliquo modo res futurae, & res praeteritae; quamvis snt diversis modis. Est autem unaquaeque res per omnia tempora , sed in aliis temporibus eo modo et , quo sunt futura; in aliis eo modo, quo sunt

praesentia s in aliis eo modo , quo sunt praeterita . . De his. quae in subsantiis insunt. IN sunt in substantia formae quaedam , seu Proprie

tates , quae partes eius non sunt, velut in hominerationalitas , animalitas , risibilitas , aliaeque quae P τ-tes non sunt , sed alio sunt nomine appellandae, nam Pal

284쪽

partes substantiae ipsae sunt, & disiungi inter se pol

sunt, velut manus , & pedes; rationalitas , ut an, malitas, risibilitas. neque substantiae sunt, neque i ter se possunt disiungi. Hae formae , seu formalitates , seu proprietates nihil enim reseri, quo nomine appellentur) per se esse non possunt, sed indigent alio, in quo sint; isque si tollatur, intereunt, quasi essentiam habeant impersectam, quae sibi ipsa non sit satis. Substantia vero per se est. videntur ergo sermalitates nec ita, nec aeque esse , ut substantia ; sed esse longe aliter, de quasi minus. Quare ab aliquibus Entitatulae dicuntur; ridendim nomen; sed aliquid subest veri.

Formarum autem infinita prope sunt genera; eaque inter se diversissima. Formae sunt quaedam, quas amittere substantia non potest, uti risibilitas , quam homo non potest amittere ; sunt aliae , quas substantia amittere potest, uti rotunditas, quam cera potest amittere.

Sunt aliae , qtiae separari a se invicem non pos sunt, uti in homine risibilitas , & rationalitas; sunt

aliae quae separari a se invicem possunt, uti in corpore durities. & calor. Sunt aliae magis universales, aliae minus ;&hae illas determinant, velut in homine magis universale est animalitas, quam rationalitas; & rationalitas deis terminat animalitatem, ut homo constituatur . Haeormae dicuntur gradus. Sic animalitas, & rationalitas dicuntur gradus in homine.

285쪽

IN EPIT REDACTA. 263

Atque hae sormae omnes diversos habent essendi modos, unaquaeque pro genere suo. De Relationibus. R. Elationes quoque suum proprium habent esse, quod explico in similitudine. Si enim parietes sunt similes, oportet, ut praeter parietes , sit etiam similitudo ipsa; nam qui dicit: paries, & paries sunt similes, plus dicit, quam qui dicit: paries , paries sunt; similitudo ergo aliquid addit ad parietes. igitur similitudo quoque ipsa quodam modo. Quis autem non videt , similitudinem esse longe aliter. ac fini substantiae , seu parietes ipsi; nam primum parietes per se sunt, similitudo ipsa per se esse non potest. Quid ρ quod similitudo est mirum.

quoddam vinculum , quo genera omnia conne ictu

tur; nam & possibilia existentibus similia dicuntur,& sutura praeteritis, & accidentia , & formae , &omnia , quaecumque aliquo modo sunt , similitudinem admittunt aliquam . Oportet ergo admirabilem quamdam esse naturam similitudinis . Idemque ad relationes alias transferri potest. Habet autem similitudo hoc etiam admirabile, quod nisi per identitatem quamdam explicari non potest. Nam si dixeris parietes duos esse similes, quia

formam eamdem habent, puta colorem eumdem,

iam similitudinem explicabis per coloris identitatem.

Quod

286쪽

Quod si identitatem vitare velis, dicasque parietes esse similes, non quod colorem eumdem habeant, sed quia colores habent similes; quaeram ex te rur- isus , quare colores sint similes, neque interrogare adesistam, nisi cum ad identitatem aliquam perve

neris .

Recte ergo dicitur similitudo ad identitatem, nitatemque tendere , & quae sunt usquequaque simi, lima , unum idemque sint Oportet. De Dinia ἡibus. DIstingui dicuntur entia, cum unum non est aliud. Distinguuntur autem per id, quod singula in se ipsis

sunt ,' idque esse debet unicuique proprium , nam si sit aliis commune, per id non fit distin tio . Quid est ergo proprium Sulpicio, quo distinguatur a Lentulo P Non certe quod si substantia, nam& Lentulus substantia est. Non quod si corpus, nam ει Lentulus corpus est . Non quod si animal, nam& Lentulus animal est. Non quod sit rationale,

nam & Lentulus rationale est. Quid est ergo in ipsa Sulpicii essentia quo distinguatur a Lentulo vel quid omnino ad animal, & rationale addi debet , ut sit potius Sulpicius, quam Lentulust Res est explicatu inter omnes dissicillima. Quidquid autem sit id quo Sulpicius a Lentulo distinguitur, vel individuum quodlibet ab alio quolibet, discitur

287쪽

IN EPIT REDACTA. 26se itur principium individuationis; quod quoniam inexplicabile est , notari solet a scholasticis nomine quodam abstracto , quod a concreto ducitur , ut a Sulpicio Sulpicitas, a Lentulo Lentulitas , a Paulo

Paulitas .

Verum quidquid sit individuationis principium ,

quoniam res quaeque ab aliis distinguitur per id, quod ipsa in se est , non erat incongruum tot distincti

num genera numerare, quot sunt modi emendi. Τamen tria tantum in scholis numerari solent.

Prima distinctio est ea , quae intercedit inter substantias . Quae substantiae sic inter se distinguuntur , ut unaquaeque sine aliis et se possit, ut homo , & arbor; nam & homo sine arbore esse posset, & a bor sine homine. Haec distinctio est longe maxima,& distinctio rei ab re , sive realis maior dicitur. Altera distinetio est, quae intercedit inter su stantiam , & eius modum, uti ea, quae intercedit inister ceram, & eius rotunditatem. Videtur autem inister substantiam, & modum distinctio esse minor, quam inter substantiam, & substantiam; nam quamvis substantia sine modo esse possit, ver. gr. cera sine rotunditate ; modus tamen sine substantia esse

pi sse non videtur; sed ipsi inhaerere opus habet, &est quasi per eius essentiam , nec illi addit novum

esse, sed novum essendi modum. Sic rotunditas inhaeret cerae, ac nisi inhaereat, non sit. Haec distinctio modalis dicitur, vel etiam realis minor.

Tertia distinctio est, quae intercedit inter sor. Tom. III. L I malis

288쪽

malitates. Quis enim neget aliud esse in Paulo animalitatem, aliud rationalitatem ρ Distinguuntur ergo animalitas , & rationalitas in Paulo , sed suum habent distinctionis genus, nam neque animalitas sine rationalitate esse potest, neque rationalitas sine animalitate . Quare videntur formalitates minus etiam

distingui inter se quam substantia , & modus . Haec

distinctio non realis dicitur, nam in res non cadit, sed in sormas tantum , ideoque formalis appellatur;& quoniam actu intercedit inter formas , natura ipsa rei, in qua formae insunt , id postulante, idcirco appellari solet distinctio actualis formalis ex natura

ret.

His distinistionibus multi addunt quartam, quam Vocant virtualem , vel potius, distinctione formali actuali sublata , virtualem ei substituunt. Sic enim statuunt: formalitates in re non actu distingui , sed perinde se habere , ut si distinguerentur; non esse distinctas , sed aeqvi valere disti uinis; & habere potius iundamentum diis in Elicitiis, quam distinctionem ipsam Haec autem quae sundamentum habent distinctionis sine distinctione ipsa, distingui dicuntur virtualiter. Atque hoc modo formalitates in rebus distingui mutri putant. His visis quaestiones pauculas exponamus, ut vim deamur Metaphysicam scientiam non tradidisse , sed potius adumbrasse . An

289쪽

demonstretur .

Ntequam Entis per se istissimi existentiam demonstro , haec moneo. Perseistio sic explicari solet, ut sit id , quod est melius ipsum , quam non ipsum. Est autem persectio alia simpliciter, alia secundum quid. Persectio simpliciter illa dicitur, quae nullam sibi imperfectionem adiunctam habet. Persectio secundum quid dicitur illa , cui impersectio adjuncta est ali

qua .

Ens persectissimum , sive Deus, est id, quod quidquid perfecti est, in se habet, nihil impersecti. Itaque persectiones simpliciter continet in se formaliter, id est secundum absolutissimam earum sormam; persectiones vero secundum quid continet in se emi- nepter , id est secundum id , quod habent persecti ;non vero secundum id , quod habent impersecti . Quare nulla persectio in Deo continetur, nisi quatenus persectio est . His praevisis demonstrari potest Dei existentia hoc modo . Non est dubium quin Deus sit possibilis, quippe quia eius essentia est complexio perfectiorinum , quatenus perfectiones sunt, in qua contradiactio nulla, aut repugnantia esse potest. Etenim siqua perfectio , quatenus persectio est, repugnaret alteri perfectioni, iam persectio quatenus persectio est, L l a esset

290쪽

esset imperfecta; sed perfectio , quatenus persecta est , imperfecta esse non potest ; ergo perfectio repugnare persectioni non potest; ergo nulla in essentia Dei est repugnantia , ergo Deus est possibilis. Porro si possibilis Deus est, existens quoque est.

Etenim eum quaeritur , an Deus sit existens , non illud quaeritur, an sit positus extra nihil, & extra causas; nam extra causam procul dubio esse non potest; Deus quippe vel nullus sit oportet, vel si qui est, a se ipso sit, nullam habens causam ; quaerentes igitur an Deus sit existens, illud tantum quaeri

mus, an sit extra nihil. Constat autem esse extra

nihil , & distingui a nihilo , ex eo quod sit possibilis. Constat ergo ipsum existere . Atque huc serere cidunt multorum argumenta , Cartesii in primis. His apparet, non aliud in Deo esse possibilitatem , aliud existentiam o sed possibilitatem , existentiamque esse unum; neque existentiam Dei expectare aliquid, ut e possibili fiat existens s quemadmodum accidit essentiis aliarum rerum ; sed cum sit ipsa per se possibilis , ex hoc ipso existentem esse.

Itaque Deus non habet opus causa, ut existat; nam aliae quidem res opus habent causa , qua e possibili-hus existentes fiant, minime vero Deus , in quo pos-sbile esse, & existens esse unum sunt. Et argumentum a potentia ad actum . quamvis in rebus aliis non

valeat nihil enim ericias, si dixeris; mons est possibilis, ergo est existens) in Deo tamen valet. Porro cum Deus contineat in se perfectiones

SEARCH

MENU NAVIGATION