장음표시 사용
291쪽
Omnino omnes , continebit quoque in se essentias omnium rerum . Ac possibilitas, quae in rei cuiusque essentia elucet, in Deo ipm consistet, ut nihil propterea mirari oporteat, essentias rerum, de possibilitates aeternas esse, & necessarias, quippe quae in Deo ipso sunt. Et similiter quoniam res omnes continet, illa rum quoque aptitudines continet, & proportiones,& nexus omnes; unde veritates in ipso existunt aeternae atque immutabiles, quas nulla causa effecit, eum sint ipsae per se necessario, sunt enim Deus ipse a oportet autem cognoscat se ipsum Deus, si per
sectissimus quidem est, & se amet, & de se gaudeat . Cum ergo veritates, & essentias contineat omnes, & Omnino bona omnia; co .noscens se ipsum cognoscit omnia , &-amat de omnibus , Ee omni fruitur bono, seque ipso contentus est, beati Lsimusque. Nec nisi unus Deus esse potest ; nam eum sit eum ulus persectionum omnium , non potest hic cumulus nisi unus esse. Praeterea si Dii fingantur duo , oportebit utrumque persectissimum esse. Erunt ergo simillimi, ergo una & eahem res erunt. Neque vero perlectioi es in Deo sunt, uti par tes, quasi unaquaeque stare per se possit sine a Itera gnam si ita esset, iam unaquaeque persectio haberet
imperfecti aliquid ; & Deus ipse ex persectionibus multis coalesceret, quasi per accidens, quo nihil a
292쪽
surdius dici potest . Sic sunt ergo perfectiones omnes in Deo , ut se mutuo contineant, & sint ominnes una , & summa perfectio . Quo apparet summas inplicitas Dei. Cave autem putes, per se Eliones hasce, sive hane persectionum summam cuipiam substantiae adhaereis re, quae sit Deus; etenim persectio summa subsistit
ipsa per se, neque substantia indiget , & ipsa est
Deus. Quare non satis recte dicitur, Deus esse res bona , aut res Pulchra , quasi substantia, aut res sit quaepiam , cui bonitas accedat, aut pulchritudo ; dicendum est potius, Deum esse bonitatem ipsam, &pulchritudinem ipsam , & ipsam veritatem , & ipsum esse. Sunt autem res aliae multae pulchrae , quia ex illa pulchritudine participant, & sunt bonae , quia ex illa bonitate participant , & omnino verae sunt, quia ex illa veritate, & ex illa essentia participant. Participat enim se Deus ad extra inexplicabili quodam modo, & facit, ut illa existant, quae existunt. Atque ut se varie participat, varia efficit & rerum,& modorum genera , quae nisi a Deo, aliunde esse non possunt. Possibilitas vero haruti rerum est ipsa Dei participabilitas. Neque si dicas montem aureum esse
possibilem, aliud dicis, nisi Deum participari sic posse , ut mons aureus existat . Sic Deus participando se se facit, ut quae tantum possibilia erant, fiant existentia; in quo consistit inexplicabilis rerum crea
293쪽
lio . Participatione autem iugi res omnes ad tempus conservat , quae in nihilum redeant, si cesset participatio. Non est autem dubium , quin potenti si
simus is sit, qui haec faciat, idemque sit in rebus omnibus , quibus participat se iugiter. Idemque sit oportet in temporibus, & locis omnibus, quippe & loca ipse creat, & tempora ,
quo apparet, ipsum ante loca esse omnia, & ante tempora , nec loco indigere , nec tempore. Est ergo immensus, cum sit in locis omnibus , vel potius cum loca sint omnia in ipso; & est aeternus cum sit ipse in se extra tempus, neque praeteriti O , ne que futuritas in eum cadat, quamquam participando se se creet tempora, & res omnes, quae labentes per tempora, modo suturae, modo praesentes dicuntur, modo praeteritae.
Hactenus quamdam Dei formam , ut mihi licuit, brevissime adumbravi non multum a Platonicis, Cartesianisque discedens, quorum Philosophia nihil esse magnificentius potest.
At inquies: tam magnifici Dei possibilitas non
demonstratur. Nam quamvis demonstretur, perfectiones, quibus Deus constituitur , si sint, non repugnare inter se; hoc tamen non est satis; oporteret etiam demonstrare perfectiones has revera esse; non vero a nobis fingi ; atqui hoc non demonstratur, ergo possibilitas Dei non demonstratur; ergo ne existentia quidem. Respondeo. Nego maiorem, namque ad. de
294쪽
monstrandam possibilitatem cuiusvis rei, non est necesse demonstrare prius eam rem , aut eius constitutiva esse , sed satis est haec fingere, si enim constitu. tiva rei tibi finxeris , eaque invenies non repugnare inter se , recth concludes possibilem rem esse. Neque alio modo rei cuiusvis probatur possibilitas. Dices: possibilitas ista est solum per mentem , non vero a parte rei , sive extra mentem nostram ;etenim has persectiones inter se non repugnantes nobis ipsi fingimus; ergo non ostenditur Deum etasOGs bilem a parte rei. Respondeor nego antecedens . Nam persem nes non fingimus esse per mentem sed fingimus ense simpliciter, ac cum illas inveniamus non repugna re, concludimus Deum esse possibilem a parte rei. Sic probamus possibilitatem montis aurei; nam nobis primum eius constitutiva simpliciter proponimus, nihil quaerentes , an snt per mentem , an a parte rei; & quoniam sic ea nobis proponentes non reis pugnare invenimus, non dubitamus asserere montem aureum esse possibilem a parte rei . Nisi hoc modo possibilitates rerum demonstrare liceat, nullius um. quam rei possibilitas demonstrabitur. Utrum nomen Ens sit univocum Deo, ω rebus creatis .
SUnt qui putant, posse concipi sormam quamdam
entis ita abstractam ab adiunctis omnibus, ut sit i differens ad esse vel Deum , vel rem creatam nam
295쪽
si illi addantur persectiones omnes, sive aseitas, quae una omnes continet, fit Deus ; si illi addatur imperfectio aliqua ver. gr. abalietas, fit creatura. A que horum opinione , haec forma entis ipsa peraeque Deo convenit, ac creaturae, & est eadem tum in Deo , tum in creatura . Volunt vero , entis nomine hane ipsam sor mam significari, ideoque putant, nomen Ens esse uni vocum Deo, & creatis rebus. Horum ratio satis refelletur, si ostendatiar non posse concipi ens , quod sit indifferens ad esse vel Deum, vel creaturam. Id autem sic ostendo. Si concipitur tale ens indifferens, iam concipitur in
Deo indifferentia quaedam , seu potentialitas; nam concipitur in Deo aliquid quod est quidem Deus, adjunctis nonnullis , sed potuisset etiam non eme , his non adiunctis; atqui haec indifferentia seu potentiatalitas est imperfectio ; ergo concipitur in Deo imperisfectio . Quod fieri non potest. , Et sane omnes docent, Deum era actum puri ssimum cui nulla admiscetur potentialitas , nihil enim in Deo est, quod possit vel persectionem accipere ,
vel non accipere ; sed quidquid in ipso est, eo ipso
persectissimum actu est. Dices: potentialitas ista tota est in conceptu nostro, non vero in Deo ipso ; nam nos quidem concipimus in Deo rationem quamdam entis, quae ipsa per se est indifferens ad perfectiones omnes; sed haec entis ratio in Deo ipso non est . Quare potentialitas logica dicitur , non physica; imperfectio rim. III. Μ m autem
296쪽
autem logica, quae est tantum in conceptu nostro, excludi a Deo non debet; nam utique Deum se in per imperfecte concipimus I ergo potentialitas ista non est a Deo excludenda. Respondeo et distinguo minorem : impersectio logica a Deo excludi non debet: idest possumus imperfecte concipere Deum: concedo id est postumus concipere Deum imperfectum; nego . Qui autem concipiunt in Deo rationem entis, quae ipsa per se sit indifferens ad perseetiones omnes, quaeque potuerit esse impersecta , concipiunt Deum imperfectum . Isto m do possent adversarii concipere flagitiosi is inum Deum , dicentes imperfectionem esse tantum logicam , eamque esse in conceptu suo, non autem in Deo ipso . Dices: possumus utique concipere in Deo so- iam entis rationem praescindendo a differentiis, seu persectionibus omnibus, nihilque de his cogitando psed haec eadem entis ratio convenit etiam rebus creatis; ergo possumus eam entis rationem concipere , quae & Deo conveniat , & rebus creatis . Respondeo : negando maiorem , nam si concipimus quamdam rationem entis, & sic praescindimus a differentiis omnibus , ut haec eadem entis ratio pos-
fit convenire creatis rebus, impossibile est, hanc
Dices : quemadmodum in Deo separari non potest ratio entis a perfectionibus omnibus, ita neque
petentia separari potest a pulchritudine; atqui po
297쪽
IN EPIT REDACTA. a stentiam eonsiderare possumus non consderata pulchritudine ; & sic potentiam praescindere a pulchri tudine , ergo etiam rationem entis praescindere pos sumus a perfectionibus omnibus. Respondeo: distinguo minorem : positimus praemscindere potentiam a pulchritudine , idest consider re potentiam non considerata pulchritudine, concindo ; id est possumus concipere potentiam , quae sit i differens , Se possiit ex adiuncto aliquo fieri uel pubchra , vel etiam non pulchra , nego ; nam si talem potentiam concipimus, eam potentiam concipimus, quae in Deum non cadit. Idem transfer ad ipsania entis rationem, quae si est indifferens ad persecti Nes omnes , non cadit in Deum. Et vero si quis consideret potentiam summam , non omnino praescindit a pulchritudine , quamvis pulchritudinem non advertat; nam potentia summa sine summa pulchritudine esse non potest. Quare potentiam summam considerans, considerat implicite pulchritudinem, & per se mones alias omnes, &Deum considerat; sed si potentiam summam cons deret, quae possit esse non pulchra, perinde facit, ut s Deum proponeret sibi non pulchrum, & in absurdum incidit. Dices: Cum definiatur Deus Ens persectissimum; illud ens est genus , ergo & Deo convenit, & rebus aliis; ergo est aliquid , quod & Deo , & rebus
Respondeo: Deum nulli generi subiectum esse
298쪽
neque definitione ut a propria definiri posse. Dicitur autem ens Perfectissimum, non ad eum definie dum , uti res aliae definiuntur, sed ad eius naturam aliquo modo explicandam ; quae melius fortasse exisplicaretur , si diceretur non ens persectis limum , sed persectissimum tantum, vel potius perfectio ipsa, vel potius esse ipsum . quemadmodum explicavit se Deus ipse, cum roganti Moysi, quid esset, respondit: sum qui sum . Dices: Ens nihil aliud significat, nisi id , quod distinguitur a nihilo ; sed Deus distinguitur a nihi-
Io , & res creatae distraguuntur a nihilo; ergo nomen ens convenit Deo , & rebus creatis, & idem in omnibus significat, ideoque convenit uni Voce.
Respondeo; & nego nomen ens idem significare in Deo, & in rebus creatis nam quamvis & in Deo & in rebus creatis significet id, quod distinguitur a nihilo ; hoc ipsum distingui a nihilo non est idem in Deo , & in rebus creatis; aliter enim diis stinguitur a nihilo Deus, aliter creata res; & omisnino quaestio , quae fit de nomine ens , eadem fieri quoque potest de hoc altero nomine disinctum a ni-
299쪽
De Veritatibus ultimis. Eritates aeternae, & necessariae infinitae sunt.
Η is scientiae totae contexuntur. geometria . arithmetica , aliaeque. Nos autem veritates hasce omnes cognoscere uno adspectu non possumus, sed ex aliis ad alias argumentando progredimur , donec ad eas perveniamus , quae ipsae per se sint notissimae, nec argumentatione Indigeant. Hae principia, & veritates ultimae dici possunt . Sunt qui principium ultimum , a quo aliae omnes veritates ducantur, putent esse illud: impost bia
Ie es idem simul esse, O non ese ; in quo principiois peccat, qui rem eamdem simul ponit, simul tollit, sive affirmat simul negat . Sunt alii qui ad hoc principium illud addi velint: quodlibet es telnon erit; ut appareat alterius pallis neces statem esse quamdam . Sed hi frustra, nam principium quodlibet in eluditur in principio impossibile. Idque sic probo. Principium Quodliber includitur in principio Im- thybile , si peccare in illo non potes, quin statim,& immediate in hoc pecces; sed ita est , ergo il- Iud in hoc includitur . Probo minorem . Peccare in illo non potes, nisi negando utramque partem es& non es ac dicendo de eadem re non es & non non est. Sed id iaciens statim, Se immediate peccas
in principio altero: impossibile es idem simul esse
300쪽
non esse; ergo peccare in illo non potes , quin flatim , & immediate in hoc pecces. Probo minorem edicens non eri, ponis rem non esse, non non es , eas rem non esse , ergo ponis, & negas idem ; sed si
ponis, & negas idem , statim & immediate peccas in principio illo: Imnssibile es idem simia esse , ω non esse ; ergo Oc. Sunt qui haec subtilius , & fusius tractari velint; sed praeter quam quod inutilis est quaestio , saepe etiam , meo quidem iudicio , in ambiguis tantum vocibus revolvuntur.
De Modo Θ Re. Modu, resultat in re, neque videtur esse posterii si in re ipsa, quamvis res sine ipso esse possit. Velut rotunditas, quae resultat in cera , sublata cera esse non potest, sed potest tamen cera esse sino rotunditate. Sunt qui velint, a parte rei nullam esse distinctionem inter modum & rem. Contra quos sic argumentor . Si nulla omnino esset distinctio inter modum , de rem , deberent modus & res perfectam habere identitatem , qualem habent homo, & animal rationale ; sed hanc persectam identitatem non habent. ergo distinctio inter modum, & rem est aliqua. Probo minorem . Si persectam haberent identitatem, neque rotunditas sine cera, neque cera sne rotundi