Francisci Xaverii Patritii e Societate Iesu In Ioannem commentarium

발행: 1857년

분량: 247페이지

출처: archive.org

분류: 유대인

131쪽

v. l-b. Ac primo in univcrsum de ostio, cui pateat, deque pastoro, quid eum agere oporteat, paucis disserit; quae est huius argumentationis propositio. Attende ordinem dici

rum, utque primo ostium, deinde furem, tum pastorem, postremo alienum Christus commemoret; quem eumdem Ordinem mox sequuturus est hanc similitudinem ad se applicans. v. 6. Verum, quum Christus se haud nominasset, Iudaei non cognoverunt υνα ην α ἐλαλει quaenam eranι quae sequebatur eis. Dictiones quid est, quaenam erant, in interrogationibus indirectis idem valent ac quid significat, quonam spectant.

Conser Matth. IX, 13; XII, T; Marc. IX, 9. Iudaei ergo dicuntur non intellexisse, non quidem Verba, quae Perspicua erant, Sed quo ea Spectarent. Quare Christus rem explicat. In proposita superius sim

litudine is , qui intrat per ostium, suri, pastor alieno OPPonuntur; item sit in hac similitudinis explicatione. vv. 7-10. Christus duabus propositionibus se ostium esse ait, tum per quod qui non intrant, fures habendi sunt et latrones vV. T. 8, tum per quod si quis introierit, salvabitur

omneque bonum consequetur V. 9. Vtriusque propositionis rationem ipso subiungit v. 10. Prioris propositionis ratio est, quia in ovile fur non venit, nisi ut furetur, eι macιet, et Pe dat; non ergo per ostium, qui Christus est, ingreditur, quippe quia Christus ideo venerit, ut oves vitam habeant et abundantius habeant, quae est ratio posterioris propositionis. Vt argumentum, quod est in v v. 7. 8, clareat, animadverte huius propositionem esse in versu 1, assumptionem autem esse hanc: Omnes, quotquoι venerunt, non intrarunt per ostium in ovile ovium, complexionem denique esse in v. 8; assumptionem tamen non enuntiari, sed huius loco in v. Trationem asserri qua haec ipsa assumptio demonstretur, nimirum ita : Ego sum ostium ovium; atqui quotquot venerunt, non per me intrarunt; ergo non intrarunt per ostium. Versus 8 subobscurus videtur. In eo pleraque graeea exemplaria habent: omnes, quotquot venerunt ante me; intellige, non qui ante Christum fuerant ac vixerant, non enim idem est venire atque esse seu vivere, sed qui per illam ipsam aetatem in ovile iam irruperant ac populi regimen tenebant,

132쪽

CAPUT DYcivvκ 123 quum Christus docere coepit; quam interpretationem verbum sunt confirmat. Illos videlicet Christus designat in quos eum Saepe atque acriter invectum legimus, seribas, iurisque peritos, et Pharisaeos. Conser Matth. XXIII, 4. 13 - 15. In v. 9 illud ingredietur et egredietur est loquendi mos Iudaeorum proprius, quo significatur vitam suaque negotia I bere ac prospere agere. Conser Num. XXVII, 17; Deut. XXVIII,

v v. 11 - 16. Deinde pastorem se, imo bonum pastorem, esse Christus demonstrat, docens quid boni pastoris sit proprium V. 1l, quidque eo discrepet Pastor mercenarius Uv. 12.13. Se ergo bonum pastorem esse, quippe qui, secus ae me cenarius, tum oves suas agnoscat atque ah his agnoscatur,s ut novit ipsum pater eι ipse agnoscit patrem, tum animam Suam ponat pro Ovibus suis v v. 14. 15. - Disce ex v. 14 ut prius a Deo cognoScamur, quam ipsum cognoseamus, sicut

Paullus quoque docuit 1ὶ; qua de re denuo agitur in v. 27. Iluc quoque simile pertinet quod continuo sequitur; prius

enim, non quidem tempore sed ordine, pater filium novit, quam filius patrem. - Εx ovili autem suo non unos Iudaeos esse, Sed et alias gentes suturas v. 16. - In vv. 11 et 15 aniama idem est ac vita, sicut apparet ex vv. 17. 18. v. 17. Christus eo, quod brevi lacturus erat, ut vitam pro ovibus sui8 prosunderet, dignior essectus est quem pater diligeret; non propterea tantum, sed etiam propterea, peculiari

propter hoc amore eum pater prosequitur. - Animam idem hie esse ac vilam manifestum est, quum neque corpus animam deponat, neque divina Christi persona eam unquam reliquerit. - Particula tua ut non per ideo ut exponenda est, sed ita ac si dictum esset ea conditione ut.

v. 18. Christus id curat ut Iudaei bene intelligant, quod

modo dixerat, sponte sua se mortem obiturum. Recole qua

diximus de Io. VII, 33 ot VIII, 28. 29, et Iege Chrrsost

133쪽

ba possent superioribus contraria. Vis ergo vocis non ea est ac si Christus ita dixisset: Mandatum aecepi a patre meo ut ponam eam a me ipso, et potestatem habeam ponendi eam, eι potestatem habeam iterum sumendi eam; si enim iussus a patre haec fecisset, qui diei potuisset ea sacere a se ipso illamque potestatem habere 3 sed hunc sensum ossicit: Huiusmodi est mandatum quod aeeepi a patre meo ; mihi , inquam, hoc pater mandavit sub ea conditione, si vellem. Neque lamen propterea minus vere Christus dicitur factus obediens usque ad mortem; eo enim persectior et laudabilior obedientia quo Iiberior. Non tamen repugnarem si cui potius videretur haec ita esse interpretanda, ut potestas ponendi et iterum sumendi animam ad Christi voluntatem divinam, ad humanam vero mandatum paιris pertinere dicantur. CFrillus certe de hac potestate ita pronuntiavit: 0uod quidem proprium est secundum

vv. 19-21. Narrationis conclusio consilio Ioannis opportuna. - Verba in hoc loco videntur, sicut hebraicum dici pro rebus; sic enim ea, quae sequuntur, Credere suadent. Quae sequuntur, gesta sunt duobus sere post mensibus. Interea temporis, sic enim discimus ex e angeliorum collatione , Christus extra Hierosolymam in Iudaea Vereatus est.

Loge Lib. II de Evangeliis Anno t. C. CI. v. 22. Lege I Mach. IV, 59; II Mach. X, 5-8. Sollemno

encaeniorum agebatur octo diebus a dio 25 mensis noni, qui est casleu, qui dies illo anno 28 aer. vulg. incidit in diem prid. kal. decembris. Hiemi veteres initium faciebant medio tempore inter aequinoctium autumnum et brumam, hoc est in ira dies VII et IV id. novembr. v. 23. De hac porticu, quae templo ab ortu obtendebatur, est in III Reg. VI, 3 et II Par. III, 4, pluraque Ieguntur apud Flavium Iosephum. V. G. Quorsum me interrogatis cui loquenti non creditis tametsi, quae loquor, lactis confirmem, miraculis videlicet. Christus, sicut alias, ad ipsa Sua Opera quodammodo prOV

cat. Conser v. 38; V, 36; XIV, 12.

1ὶ In h. l.

134쪽

CAPUT DE si v v v 125v v. 26. M. Repetita porro pastoris atque ovium similitudine, qua duobus ante mensibus usus erat uv. 1 - 16, primo , cur ipsi loquenti Iudaei non eredant, caussam esse ait quod isti non sint ex ovibus suis. Hanc deinde caussam hoc argumento demonstrat: Opes meae voeem meam audiunt; sed vos non auditis; non ergo estis eae ovibus meis. Argumenti tamen solam propositionem enuntiat, quod satis est, eamque tacite adducit ex eo quod ipse eas cognoscat; neque enim

illae audire possunt nisi ipse vocaret, sed neque ipse illas vocaret nisi eognosceret. Recole quae diximus de v. 14 deque Ιo. VI, 45. Denique argumentationem concludit addens illud,

quod non modo ovium suarum proprium sit oportet, sed et omnium, quae ipsarum Propria Sunt, praecipuum est, atque allirmat oves suas omnimodis eas esse quae ipsum sequuntur;

sicut enim alibi demonstravimus, non unum atque idem est Christo credere atque ipsum sequi. v. 28. FH illi Iudaei, inquit Chrysostomus, oves esse conarentur, haec Christus su hiunxit, quae ipso ovibus suis bona

Praestat. - Dare vitam aeternam non est nisi unius Dei. - Iam totius argumentationis ad συνθεσιν revocatae ordinem considera. Ego cognosco Oves meas, inquit, cognitas Voco , Vocatae vocem meam audiunt, audientes credunt, credentes sequuntur me, Ssequentibus vitam aeternam do eis.

V v. 29. 30. Confirmat, quod dixerat, neminem oves de ipsius manu rapturum esse. Quid Christo paler dedit 3Νaturam divinam, nimirum id quod omnium maximum est, s vox

enim maius ostendit, non tantum homines, sed res omnes significari voce omnibus J, neque vero alteram naturam, sed illam ipsam unam quae patris est. Christus ergo et pater unum sunt. Quare , quum oves nemo possit rapere de manu

patris, neque de manu Christi potest. - In verbis, Pater meus quod dediι mihi, maius omnibus est syntaxis inversa est, sicut alibi quoque factum vident qui hoc evangelium legunt. In graeco tamen exemplari ita haec sunt: Pater meus, qui dedumihi, has oves videlicet, maior omnibus est; quae licet argumentum magis perspicuum efficere videantur, non tamen sine ij In Io. I, 2. 4.

135쪽

l in is io XIEv coMMEXTARIUM plenioris significationis detrimento. Qui attente haec perpenderit, lacilo sentiet quo loco habendum sit commentum pulantium verbis unum sumus voluntatum coniunctionem dumtaxat significari; liquido enim apparet unum ad unicam patris filiique naturam, sumus ad distinctas personas pertinere. Vox unum caussam rationemque significat cur eadem Christo p tentia sit ac patri; de potentia agitur non de Voluntate, utque argumenti compIexio constet, necesse est una atque eadem sit Christi et patris manus, hoc est potentia atque adeo nat ra. Conser uv. 34-M. Tum, velint nolint, lateantur illi,n

cesse est, obvium ac simplicem horum Verborum sensum eum esse quem dicimus.

vv. 31-33. Iudaei igitur illud unum sumus ita intellex runt, ut intelligendum esse defendimus. 'Quid vero Christus 3 Audi Chrysostomum: Neque tamen ille hanc amovit opinionem. Atqui, si id falso opinmi fuissent,

illos emendare oportebat, ac dicere: Cur hoc facitis p Non haeediaei ut parem paternae meam potentiam indicarem. Neque m do eam opinionem ex animo Iudaeorum non amovit, sed id curaVit atque egit, ut, quod intellexerant nec tamen credere volebant, ipsis probaret, tum in hoc Versu, argumento, ut Solebat, ex operibus deprompto, tum inserius alia ratione.

VV. 34-36. Ac primo appellationem filii Dei sibi iuro et

morito a se fieri vincit argumento, ut vocare solemus, a mianore ad maius, quod ita est: Si Deus illos, quos alloquebatur in Ps. LXXXI, 6, Deos appella, it, qui tamen cur appellarentur , nulla alia orat caussa nisi quod Deus illos alloquio suo dignaretur, mullo verius ipse Dei filium memet appelIaverim, quum Deus, qui me non alloquutus modo est, sed et sanet cavit, et misiι in mundum, pater mihi sit. Verum quaedam hic sunt in quae considerationem intemdamus. Eicnim prima specie hoc argumento non ossici illud videtur, quod oportebat, Christum ess Deum, sed e contrario sensum verborum Ego eι pater unum sumus longe alium esse ac diximus.

Itaque ante Omnia animadvertero iuvahil quaestionem non suisse simpliciter an Iesus Deus esset, sed an esset Deus et homo, an ille, inquam, cui Iesu nomen erat, qui inter Iudaeos

136쪽

cAPUT DEcivvκ 127 versabatur, quem praesentem hi oculis suis conspiciebant, quem Ioquentem audiebant, atque adeo qui nil aliud nisi unus de

hominum numero esse videbatur, etiam Deus esset, uno Vedibo, an esset θεανθρωπος. Audi Iudaeos in ipsum invehentes, quia, inquiunt, tu, novo eum sis, faeis te ipsum D EVM v. 33. Talem so esse, non Deum tantummodo, Christus credi volebat , talem eum evangelista contra Docelas et Phantasiastas studebat demonstrare. Quapropter Christus, praecise , ut s Iebat, rem consecturus, ea perstrinxit quibus se θεανθρωπου

esse ostenderet. Porro autem attendamus, necessct est, ut eorum, quae sunt

in V. 36, interpretatio petenda sit ex horum et versuum Met 33 collatione. Christus in v. 30 dixerat se et patrem unum esse, hanc Christi propositionem Iudaei in v. 33 blasphemiam vocaverant, Christus vero in V. 36 negavit blasphemiam esse, quod dixerat, se Dei filium esse; sequitur ut harum duarum enuntiationum Ego et pater unum sumus et Filius Dei sum unus et idern sit sensus, quum, non hanc, sed illam in v. 30 ipse protulerit, non ergo ad verha, sed ad sensum illud dixi, quod est in v. M, spectare certum sit. Quod si utriusquo

enuntiationis unus et idem est sensus, necessario concluditur rationem caussamque, cur Christus Dei filius est, non aliam esse quam quod unica sit eius et patris natura. At enim hoc ipsum est quod illo argumento ossiciendum erat, nec tamen essectum videtur, quandoquidem Christus , cur Dei filium se vocet, hanc unam rationem assert, quod ipsum pater sanctificaverit et miserit in mundum. Atqui hanc ipsam rationem, si pentius in omnes eius paries introspiciamus, sane aptam esse Videbimus rei, de qua agebatur, conficiendae, Iesum esse θεαυθρωπον. Nam, quod ad divinam eius naturam asserendam attinet, nomen pater se primum offert; cui nomini emphasin inesso, et quaenam haec sit, facile sentimus, verbisque quem pater sanet cavit hunc sensum exhiberi: Ouem is sanctificavit, qui, non solum Deus, sed pater ipsius est. In prima parte connexi, quod est in v v. 35. 36, Christus, narrans eur alii in scripturis saeris dii sint appellati, Deum non aliter nominat qua In Deum; in altera vero parte, docens cur ipso filius Dei

137쪽

128 ix ioANIEM COMEENTARIVM sit, non Deum, sed patrem eum vocat, ita ut haec sententia

indo exstet: Si homines, quos Deus alloquitur, Dii appellam tur, quidni filius Dei is habeatur cuius ille pater est 3 Quod

igitur Deus Christi pator sit, caussa illa est cur verius Christus filius Dei, unumquo cum patre, atque adeo Deus habeatur, quam illi appellentur Dii. Verum an necesse est cred re nomina patrem et silium usurpata proprium in sensum osse 3 Admodum. Necesso namque est nomina pater et filius id valeant, quo illae duae propositiones Ego et pater unum sumus et Filius Dei sum altera pro altera, quemadmodum a Christo factum esse demonstravimus, accipi possit; ast hoc fieri nequiret, si ea nomina non in verum ac proprium se sum acciperentur , si, inquam , non utriusque appellationis ratio ex natura, quae patri et Christo filio communis est, peteretur. Fac enim in prima propositione unum non naturam esse, sed, Verbi gratia, coniunctionem voluntatum, in altera Deum patrem, filium Christum appellari secundum adoptionem ; num integrum Christo suisset alteram enuntiationem, sicut fecit, pro altera ponere, et affirmare se hoc alterum dixisse, quum iamen, non hoc, sed illud prius ore protulisset yHanc huius Ioel interpretationem confirmatam mox videbimus iis quae sunt in v v. 37-39. Verbum sanet eare nihil aliud Latinis sonare potest quam sanctum efficero quod tale non est. In bibliis tamen amplior huic verbo subiecta notio reperitur, nam id respondet ii hraico quod praeterea significat aliquam rem aut pedisonam ea religione prosequi atque habere quam eius sanctitas exigit, item dare operam ut hoc ipsum alii faciant; ita ut triplex sit huius verbi usus pro hac triplici eius signiseatione. Quum Deus aliquem sanctificaro dicitur, liquet locum ess non posse nisi primae Vel tertiae significationi. Utraque in Christum θεπιορωπον convenit. Nam pater Christum filium

saucium essecit, qua quidem hic Deus est, sanctitatem suam omnem, hoc est ipsam divinam naturam, cum eo ab Omniaeternitate communicans, qua vero homo est, humanam eiuS naturam ραουποστατου faciens cum divina. Quomodo autem curaverit ut utramque filii sanctitatem, divinam inquam atque humanam, haec rerum universilas Suspiceret ac veneraretur,

138쪽

CAPUT DLc in v v 129 audi Paulum id enarrantem: m eum iterum introdueit prim genitum in orbem terrae, filium inquam Deum hominem sartum, dieite Et adorent eum omnes angeli eius il . Qui aliquo mittitur, aliunde mittitur. Sed pater Christum misit in mundum; aliunde ergo misit. Si aliunde, iam Christi persona , i haec enim mittitur, non natura i , sicut ipse non semel professus est i 2ὶ, non est de hoe mundo. Cui argumento ne quid opponere tentes, illud animadverte, quod, sicut missus esse et venisse in mundum Christus dicitur quam saepissime, ita vix unquam alius, neque aliter quam verbi immutatione, isque dumtaxat qui aliunde originem habuisse censetur. Quod enim in Io. I, 9 exemplaria latina habent: Erat luae vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, id e graecis sic vorti potest: Erat tuae vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in hunc mundum, ipsa lux videlicet; isque sensus alteri praestat omnino. Vnus solummodo Iocus

est in quo Christus ita cum patre loquitur de discipuliis: Siaeuι ιu me misisti in mundum, eι ego misi eos in mundum I); sed quia de his ipsis proxime dixerat eos de mundo non esse. Dei filius a patre missus tunc fuisse dicendus est, quum d

seendit de caelis, eι incarnatus est, et homo factus est. Ceterum, quum Christus, quantum satis est, effecerit appellationem silii Dei sibi vero ac proprie seri, non est cur quaeratur quamobrem non apertissimo pronuntiaverit se filium Dei esse atque adeo Deum non secus ac patrem. COnstat eum ab expressa huiusmodi pro sessione suae divinitatis abstinere solitum fuisse. v v. 37. M. Persecto et concluso se unum cum patre filiumque Dei esse, rem Christus, sicut alias, lactis confirmat. Conser Io. V, 31 ot Iogo quae diximus de V. G. Nemo non videt quam ab re suisset talia argumenta urgere, Si quidem nomina patrem et filium Christus usurpasset in sensum alium eo qui ipsorum proprius est. - Christus demonstrare instituerat se et patrem unum esse, sed, quum saceret, illi propo- 3ὶ Hebr. I, 5. 2ὶ o. VιIl, 23: XVlI, 14. 16. δὶ ib. XVI l, 18.

139쪽

130 iri io ANXEM COMMENTARI VAsitioni hanc alteram substituerat: Filius Dei sum : ex quo illud inserendum esse Vidimus, unam atque eamdem esse utriusque propositionis vim et rationem. Quibus duabus haec isertia addenda est: Paιer in me est, et ego in patre, deque ea item iudicandulia , quum conclusio sit argumentationis qua Christus ostendere habebat se et patrem unum esse seque esse filium Dei. Itaque prima propositione, quae est: Ego et pater unum sumus, Christus suam cum patro consubstantialitatem, aliora propositione, quae est: Filius Dei sum, divinam siliationem, atque adeo distinctas patris et silii υποστρα εις, tertia, quae est: Pater in me est, et ego in patre, circumineesgionem expreSSit. De qua postrema, lege quae Thomas si scripsit. v. 39. Probe igitur Iudaei intellexerunt Christum sua argumentalione non aliud confirmare atque ipsis probare voluisse, quam illud ipsum quod blasphemiam esse ipsi csensebant; qualem profecto nullam ex illis Christi propositionibus esse consuissent, si is de Voluntatum coniunctione, de adoptione, d quo mutua dilectione Psset loquutus.

V. 40. Conser quae dicta sunt de IO. l, 28; III, 23. Christum ipso dic sesto encaeniorum, aut certe mox ab illo, Ili rosolrma discessisse Ioannos narrare Videtur. v v. 41. 42. Nota id quod dicitur de Ioanne Baptista, evangelistae proposito apprime opportunum; itemque clausulam usitatam in hoc evangelio.

l hirat autom quidam languens Lagarus a Beth

ania, de castello Mariae, et Marthae sororis eius. 2 Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento, ut extersit pedes eius capillis suis: cuius frater Lagarus infirmabatur. '

140쪽

3 Miserunt ergo sorores cius ad cum dicentes: Domine, ecce quem amas infirmatur.

4 Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. 5 Diligebat autem Iesus Martham , et Sororem eius Mariam, et La Zarum. 6 Ut orgo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus.7 de indo post haec dixit discipulis suis: Eamus in Iudaeam iterum. 8 Dicunt ei discipuli: Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc γ9 Respondit Iesus: Nonne duodecim sunt horaedici 3 Si quis ambulaverit in dio, non offendit, quia lucem huius mundi videt :10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia

lux non est in eo. li Haec ait, et post haec dixit eis: Lagarus amicus noster dormit: sed vado ut a somno excitem

eum.

12 Dixerunt ergo discipuli eius: Domino, si dominit, salvus erit. 13 Dixerat autem Iesus de morte eius: illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14 Tunc ergo Iesus dixit eis manifeste: Lagarus

mortuus est: 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi. sed eamus ad eum.

16 Dixit ergo Τhoinas, qui dicitur Didymus, ad

SEARCH

MENU NAVIGATION