장음표시 사용
111쪽
fictat ; manifeste sequitur esse principium individuationis.
Hie enim posita, individuatio conceptus universialis ponitur,& sublata,tollitur. DAsidua- ia. Insuper individuatio creata dividi potest in primam,ria distin- & ultimam. Illam voco eam quae incompleta est, & spectat
grumii Rr i' inchoata ut partes cujusvis rei: hanc,quae comple ta est, & terminat substantias integras. Nam partes,quodvis genus, non minus individuales sunt qu)im substantiae integrae ex iis conflatae: imo partes metaphysice componentes, ut natura & suppositalitas, necnon partes essentiales seu physicae, ut materia & forma, partes denique elementales, ut elementa in millo,cognominantur principia individuationis substantiarum quas componunt. Sunt enim priores & simpliciores totis ex iis concinnatis, quod iusiacit ut eo sensu eorum principia audiant. Quare, ut elementa dicuntur principiamisti, materia & forma principia corporis physici , ita compositionis metaphsicae principia sunt natura substantialis &suppositalitas. Cum ergo entitas cujusvis rei, ut modo probavimus, sit principium individuationis ejusdem, necessario fit suppositalitas sit quoque partiale saltem principium individuationis suppositi. Asserit Suarius, & essicaciter probat Disp. i. f. s. n'. I . modum substantialem, quia simplex est y suo modo inditiisebilis, habere etiam suam individuationem ex se, O non ex aliquo principio ex natura rei a se distincto, &c. Quare ex hac sententia suppositalitas est partiale principium individuationis suppositi nec aliud I me hic intenditur. Non
enim est principium individuationis naturae substantialis, neque in hac re mihi cum Suario lis est. Vertim ut natura universaliter sumpta se habet ad naturam individualem, ita suppositalitas quoque universat is ad pasticularem, & suppositum superius 1d infelius. Hoc declarat Suarius Disp. 3 . s. S. n'.
Io . item n'. I a.de 13. Etenim non tantum Socrates & Plato
componuntur ex natura & suppositalitate, sed & homo, animal, vivens, mistum, corpus, substantia , nimirum omnis sub antia completa cujuscunque generis aut speciei. Ratio est, quia ut naturae rerum sunt inter se essentialiter similes, it quoque eodem modo similes inter se sunt supposita litates.
Nam ut hic homo Socrates, & hic homo Plato, &c. similes iunt in ratione hominis, it alteruter alteri similis est in suppositalitate
112쪽
Cap. V. Supposaluatis a Natura. si
possit alitate conformi & proportionata tali naturae. y are linea media in serie praedicamentali, quae sola substantiarum completarum est, componitur eX natura & modali subsistentia, quae ejus principia individuationis re et, nuncupentur. Etenim non tantum natura, sed etiam modus subsistendi, ut supra monuimus, sumatur actualiter vel potentialiter. Actualiter, quatenus complet individua , potentialiter, quatenus genera & species. Atque haec de principio individuationis quatenus individuum opponitur enti universali cui subordinatur,
33. Porro advertendum, conceptum objectivum rei uni- Draterfati versalis & singularis in eadem re exsistentem non differre V stgulare realiter neque ex parte rei, sed tantum ratione cum fundamento in re. Hoc clare evincit Suarius Disp. i. c. a. n'. ', Io, II,&c. item Disp. 31.L. i. n'. 13. ubi fundamentalem
rationem hujus veritatis proponit , Ei hane s inquit) senten, i iam se explicatam exissimo e De omnino deram. Hus fundamentum breviter est, quia non potest res aliqua las rinsece ae formaliter constitui in ratione eniis realis O actualis per aliud distinctum ab ipsa , quia hac ipso qudd distinguitur unum ab alio, tanquam ens ab ente, utrumque habet quod sit ens ut eondistinctum ab alio, o consequenter non per illudformaliter o inirinsece disseri, dcc. Probat vero paulo infra ( L. 6. n'. I, 2, 3, g, S, dcc. essentiam actualem ab exsistentia ejusdem non differre realiter : neque quidem modaliter, ( n'. y, io, ii, i a.) sed lata ratione cum fundamento in re, ( n'. 13, i , is , ,. Non opus est ulteriore probatione. Suppositi ergo reali identitate essentiae actualis & exsistentiae, & consequenter conceptuum inadae, qua torum universalis & singularis ejusdem individui, inferendum est, principium individuationis non esse considerationem entis realiter aut ex parte rei distincti ab individuo ipso cujus est. Utpote realis rei entitas, quae est principium individuationis, non realiter aut ex parte rei differt a conceptu
suo in adaequato objectivo, sive qua universali sive . individuali. Atque adeo principium hoc genus & principiatum realiter idem sunt, & differunt tantum. ut in adaequati conceptus ejpsdem rei. Insuper ex dictis innotescit principium individuationis cujusvis substantiae completae esse metaphysichcompositum ex natura de supposita litate: itii tamen, ut in hoc
113쪽
sensu suppostalitas haud multum contribuat ad individua.
tionem. Cum enim nequeat dare quicquam quod in se non habeat, cumque suppositalitatis entitas sit admodum exilis ;fieri non potest ut magnum aliquid principio naturae addat. Accedit, quod a natura dimanat, ejusque adeo ratio principii
in naturam utili causam ejusdem ultimo resolvitur.
Alia diob 1 . Verum enimvero alio longe sensu haec quaestio disputatisio indivi- potest. Itidividuationis enim principium dupliciter accipitur : mi vel quatenus opponitur universali quod contrahit, ei addendorealem entitatem prius ab intellectu praecisam , vel quatenus opponitur mutationi individuali, sic dicit principium pei manentiae sive identitatis individualis. Individuum
enim, quando mutatur, non transit in rem universalem, sed
in aliud individuum sive ejusdem sive drver speciei. duare
consideratio individui quatenus nulli alii communicatur differens est ab ea qua contrahitur, & ex conceptu universali sit singularis. Ad hanc enim requiritur duntaxat additioentitatis realis prius praecisae: ad illam vero requiritur insuper limes seu terminus naturam individualem a communione cum aliis naturis coercens. Caeterum de hoc principio individuationis supra egimus, nimirum quatenus opponitur universali: hic vero consideramus quatenus contrahit naturae communicabilitatem, nimirum quatenus ex communicabili incommunicabilem reddit. Natura enim utcunque actu exsistens potest vel cum alia natura uniri, vel seorsim stare, ut ex supra dictis liquet, & consequenter diversis suppositis communicari ; praesente autem certa suppositalitate,perpetuo incommunicabilis manet. Cum ergo permanentia individualis & incommunicabilitas individui idem sint, necesse est ab eodem fonte di manent: sed incommunicabilitas individui manifeste fluit a suppositalitate, & consequenter permanentia individualis ab eadem scaturit. Cum ergo aliud sit naturam universalem ad individualem contrahere, aliud, naturae singularis communicabilitatem terminare & incommunicabilem reddere, necesse est sint quoque propria hujus incommunicabilitatis principia. Cumque stante incommunicabilitate individuatio maneat, mutata mutetur; certum est principium
istud incommunicabilitatis esse quoque suo modo principium individuationis, diversi nimirum generis ab eo quo universali ad
114쪽
Cap. V. Suptos ablatis a Natura. Ei
ad singulare contrahitur. Hoc enim non lassicit ad naturae commimicabilitatem terminanda n3. Qtiare individuatio duplex est: altera reli ringit universalitatem , altera terminat naturae communicabilitatem. Supra explicuimus priorem :hic aliquid de posteriore est advertendum. is. Dices, nondum satis constare,rationem individui, qua op- Singulare ponitur universali,esse ex parte rei distinctam ab ea qua oppo- θnitur communicabili. Videtur enim Suarius Disp. s. s. I. ny 3. rationem individuationis per incommunicabilitatem explicare , quod nullus faceret, si putaret communicabilitatem & universalitatem esse rationes plusquam ratione distin istas. Verba ejus sunt, Nulla autem negatio ditissionis seu Atii bilitatis excogitari potest que eompleat rationem entitatis tedibiduae ct fingularis, nis ea quae a nobis explicata est, scilicet,quod entitas talis sit, ut tota ratio ejus v nfi eommunicabilis multis smilibus enit-tatibus, seu, quod idem est, ut non fit ditii bilis in plures enitialesiales qualis ipsa est, o c. Et paulo infra, Ratio, inquit, uni-ia iis per se individuae S singularis consilit in entitate,sua natura, per si una Spradicto modo i Abisa seu incommunicabili. Responderi potest, communicabile dupliciter accipi posse ; & silmiliter incommunicabile. Nam primo, aliquid communicabile dicitur quod sit universale, & de pluribus praedicetur ut homo de Petro & Paulo. Hoc sensu, communicabile & universiale idem sonant , & eodem, individuum omne solum dc
semper est incommunicabile et, nempe quatenus incommunicabile opponitur universali. Secundo, aliquid dicitur communicabile quod per modum participationis alteri quasi in possessionem tradatur. Praedicatur quidem communicabile hoc genus, sed non directa, ut universale, atqui oblique, concrete & re duplicative: ut pars est totius pars, accidens est subjecti accidens, natura est suppositi natura . Hoc sensu sola supposita sunt incommunicabilia. Accidentia enim,ut dictum, communicantur subjecto, partes toti, natura supposito. Quare sola substantia completa, nempe suppositalitate terminata, est hoc sensu incommunicabilis. In dividuatio enim accidentis, partis, ut & naturae exsistentis, incommunicabilis est dun- tariat, quia non communicatur pluribus talibus qualis ipsa est : quae incommunicabilitas universalitati solummodo opponitur. . Atque hoc sensu reci e Suarius per incommunicabilitatem
115쪽
tatem generalem rationem individuationis exponit. Posterior autem incommunicabilitas, quae neque accidentibus, neque partibus, neque naturae, ratione soliuS exsistentiae competit, solis substantiis completis iiive sappositis appropriatur. Est autem haec quoque incommunicabilitas individuatio quaedam, sed non ea quam supra primam sive inchoatam, incompletam & interminatam nominavi, s qualis est individuatio accidentis, partium, & naturae substantialis exsistentis, sed suppositalitate nondum terminatae ;) verum est individuatio
suppositorum, nimirum completa & complete terminata. Hujus jam individuationis principium alia longh res est ab illa
quae contrahit universale ad singularitatem, nempe est ipsa suppositalitas cujusvis rei. Natura enim substantialis quanquam sit sussiciens principium suae singularitatis per suam
actualem entitatem; per eam tamen non formaliter,sed quasi materialiter tanthm,hujus principii rationem attingit. Suppositalitas autem sola est proximum hujus individuationis principium. Adeoque habemus istud Divi Thomae extra essentiam naturae, sitne quo impossibile est ut creatura sit in rerum natura naturaliter, I scilicet statum divisium sive suppositalitatem. Guybsita- Tandem quaestionem de principio individuationis ad Uit eme se nobilem statum perduximus. Non enim hic amplius deprimp*m principio ratione tantum L suo principiato distincto agimus, i .. ,. neque de lana caprina aut de re levis momenti contendimus, sed de principio quod ex parte rei a principiato discrepat, quoque posito, individuum completum ponitur, sublato, tollitur : imo quo posito, individuatio, vel in materiae individualis fluxu, intemerata servatur. Hanc ergo quaestionem priore multo potiorem puto, dignamque in quam altius inquiramus. Etenim posita eadem numero materia, non necessario idem resultat individuum , neque, mutata materia, ne cessario sequitur individui mutatio. Similiter nonnunquam eadem naetura manente, idem individuum non manet. At econtra, mutationem suppositalitatis mutatio completae individuationis inseparabiliter comitatur, & permanet hac immutata. Quibus indiciis evidenter constat, non materiam,
non naturam substantialem, sed solam modalem subsistentiam, esse proximum, hoc genus, individuationis principium. Si enim materia esset hoc principium, ea posita, poneretur individuum
116쪽
Cap. V. Suppositalitatis a Natura. Es
individuum completum , & similiter sit natura esset idem principium,etaata, sequeretur individuum completum. Sed aliter multo evenit. Nam, sola suppositalitate manente eadem, manet individuatio , sola suppositalitate mutata,materia manente naturave, individuatio mututur. inare hisce assertionibus
explicatis & probatis, satis innotuerit quod intenditur, solam suppositalitatem esse hoc genus principium individuationis. Et consequenter, in sequentibus his insistendum est.
a . Dico, primo, manente materia,& uatura, posse mutari Proba ultimam sive completam individuationem, mutati sola sup- tur C. positalitate. Quod sic demonstro. Duae guttulae aquae, aut duae lactis aliusve liquoris similaris, minimo negotio uniuntur, ut cuivis notum est. Unitis vero, status prior alterutrius divisus cessat, & novus exoritur partibus unitis communis. Manet materia duarum guttularum, manetque natura hujus
aquae individualis: non autem manent duo individua, sed unum tertium duobus aequivalens & ex duobus resultans, ab utrisque simul sumptis ex natura rei distinctum. Ratio est, quia mutatur suppositalitas, & haec sola. Constat mutari suppositalitatem, quod status divisus, qui, ut supra monstratur, est ratio ejus, manifeste mutatur. Guttulae enim prius divisae uniuntur, neque amplius a se invicem, sed duntaxat ab omnibus aliis, dividuntur. Quod autem individuatio mutatur, ex eo patet, quod erant duo individua, nunc unum tertium fiunt, quod ab alterutro duorum realiter differt. Etenim alterutro eorum seorsim duplo plus materiae continet. Ve-xum si conjunctim conferas duas guttulas & unam majusculam ex illis conflatam, neque differunt plane realiter, neque sola ratione, sed distinctione media, sive modaliter. Eadem enim materia eademque natura novum tantum essendi modum sibi acquirunt. Differunt ergo solum per novum modum essendi,sive per novum statum divisum quem nactae sunt. Cum vero novus status sive nova suppositalitas differat tantum modaliter a natura cujus est, necesse est ubi natura manet eadem, & modus ejus subsistendi tantum mutatur, mutatio sit tantum modalis: cumque, mutato solo modo naturae, mutetur
individuum, sui ex dictis ostenditur) sequitur novum modum esse sufficiens istius novae individuationis principium. gumentum 18. Advertendum est, rationem suppositalitatis maximh illarum ratur. R elucescere
117쪽
elucescere in hujusmodi insta litiis in quibus ea sola mutatur :stricth ergo in his perpendendum est quid accedat, quid rece
dat, quidque permaneat. Manifestum est materiam totam to tamque naturam aquae in unione duarum guttularum ejus
dem praeexstitisse, & adhuc permanere, sed erat prius in duas guttulas divisa, nunc divisito cessat, unio succedit, dccum unione mutua entitatis communicatio, tum inter se, tum
toti: quin & tota massa fiat divisa ab omnibus aliis materiis, natoris aut supposuis. Sibi ergo soli confoederatur, non quidem per viam actionis, atqui per viam actus , hoc est, per resultationem determinati principii ideatis sutipsius, ut substantiae individuae ab omnibus aliis fatis divisae, adeoque in se completae, & se appetendae atque tuendae. Principium enim ideale interni quadam & objectiva unione naturae substantiali desponsatur, ejusque tres primas facultates, perceptivam, appetitivam & motivam, inmrmat, actuat, & quasi satiat. Gia uero se satis ab omnibus aliis divisum repraesentat, nulli extra se communicatur, sibique soli unitur, necnon sibi soli sussicit. Atque haec de prima assertione.
Pr,ba- I p. Diuo, secundo, fieri posse ut, manente materia, tamina'. natura qu m suppositalitas, atque un, individuatio, mutemtur. Piobatur instantiis hujusinodi. .Equis portionibus aqua&: vinum, aut alia diversa miscibilia, commisceantur. Materia tam aquae quam vini manet , natura utriusque infri gitur & eontemperatur suppositalitas & individuatio mutantur. vethm proxima causa mutationis individuationis non refetenda mutatae naturae, sed inutatae suppostalitati. Mutaretur enim individuatio etiamsi natura eadem permaneret: ut constat ex instantiis plioris assertionis cum his col-
latis. Quare in exemplis his quoque sola suppositalitas est causia ploxima & principium completae individuationis. Nam alioquin natura, materia, partes & accidentia dicantur suo modo individua ; sed incompleta sunt absque suppositalita, te. Et quidem haec incompleria individuatio ab illa realiter differre videtur, quod, hae immutata 'manente, illa mu
Id. Dico, tertio, ut manente materia mutari potest individuatio, it fluente eidem individuatio manere potest. Scimendum est, duo esse individuorum genera, quorum alterum
118쪽
Cap. V. Suppostalitatis a Natura.
ad esse permanens, altervis ad esse in concinues fluxu, determinatur. Ad primum genus spectant non tantum substantiae immortales, sed & corpora quae maxime durabilia & fixa putantur, ut lapides, mineralia, metalla, & similia : quanquam ex his quoque plurima ( imo omnia saltem attritioni, si non ) exhalationibus obnoxia sint. Ad posterius, ea quae continuae fluxioni materiae subjiciuntur , cujusmodi sunt ea omnia quorum calor insitus humiditatem jugiter depiscitur,
ut omnes plantae, omnia animalia. Huc quoque referas fluvios, flammas, thermas, fermentantia, omnia quae sua natuia continuae dissipationi apta nata sunt. Posterius genus, ut plerumque prius nobilitate vincit, ita stabilitate eidem cedit. Inter ea quae maxime conspicuum materiae fluxum assidue p1tiuntur sunt fluvius,ignis,flamma lucernae,ae similia. Fluvius continuo lapsu aquarum se in Oceanum effundit, intra mensis fere spatium tantam aquae vim quantam in suis alveis continet, dc forte majorem, exonerat: interimque idem manere
fluvius perhibetur. Nam ut effuit qua maxe spectat ; ita qua terram, novo subinde affluxu e fontibus ec rivulis scaturiente redintegratur. Manet ergo idem individuus fluvius, etiamsi
tota ejus materia multoties in anno evacuetur iv innovetur.
Quare necesse est aliunde quaeramus hujus individuationis principium. Similiter fi1mma lucernae continuus quasi fluvius flammae est, & jugiter absumit oleum gut ssivum quo nutritur. Materia enim flammae quolibet momento novis exhalationibus alitur & renovatur. Etsi vero materia ejus perpetim mutetur, putatur tamen eadem numero flamma, donec extinguitur, permanere. Hujus quoque individuationis ratio ab hac assertione petenda videtur. Plantae ex parvo semine in vastam molem, puta arboris, eXcrescunt: ita ut earum
prima stamina non sunt millessima pars plantae ad summum suum incrementem provectae. Accedit quod prima illa st1-mina indies plus minusve attenuantur & absumuntur , ita ut vix millesima pars primorum rudimentorum ad senium usque plantae perdurat. Interim individuatio ejus 3 primis ejusdem rudimentis ad extremam adeptam magnitudinem eadem continuatur. Denique, eadem res non minus, quin potius magis, conspicua est in animalibus, praesertim calidioribus& nobilioribus. In homine, ex observatione Sanctorii, in X a sua
119쪽
sua Medicina statica, duae circiter librae indies per insensilem
transpirationem dissipantur. Non ergo speranduini ut eadem individua materia ab initio ad finem vitae permaneat , pau- .culae fortasse particulae magis terrestres, ut in ossibus, &c. maneant, caeterae omnes deflagrantur. Si igitur rite perpendamus quantilla sint prima embryonis rudimenta ad hominis adulti molem collata, & dein subducamus quod in dies vi caloris absumitur, facile inferamus viX millies millesimam partem materiae quae constituit virum integrum a primis embryonis rudimentis profluxisse. Cum ergo nihilominus indiui duatio eadem maneat, necesse est ea ab alio fonte quam abidentitate materiae promanasse.
ofectim ui . Gravissima hic objectio occurrit, Si dentur supposita
crumrritur. continuo fluxu, statum divisum non esse rationem suppositalitatis. Quod enim est in statu diviso neque accessionem neque diminutionem materiae vel minimam, absque innovatione status, admittit. Respondeo, in naturis quidem perpetuis adeo rigide accipi statum divisimi ac lite intenditur. Ve-1um in caducis non in eo rigore accipi debere, sed admittere augmentationem dc diminutionem, modo sensim& sine sensu fiat: imo in his, respectu permanentiae individuationis, magis attendendum esse ad confoederationis modum quam ad divisionem factam. Dices, statum ergo divisium non esse suppositalitatem. Respondeo, statum divisum non tantum dicere negationem unionis cum omni alia natura aut supposito, sed& rationem positivam, quae modum individualem live legem confoederationis includit , & hunc modum, quo positive completur natura, & determinatur ad esse di operari, esse ipsam positivam rationem suppositalitatis, vel fallem inadaequatum conceptum ejusdem, & positivum principium individuati nis. Manet itaque individuum quamdiu individualis modus
confoederationis manet , hoc mutat , mutatur. Actus enim
sive modus confoederationis includit ideam sive characterem individui ; qui quidem, de omni momento, requirit negationem unionis cum omni alia natura , sed, diversis temporibus, non necessario adstringitur ad hanc aut illam individuam materiam, neque ad hanc vel illam materiae quantitatem, sed modo augetur,modo minuitur,aut simul, respectu diversarum
p rticularum,augetur & minuitur: ea tamen lage,ut quicquid
120쪽
de novo recipiatur in societatem individualem prilis domelut & subigatur iee coquatur in naturam & genium subigentis. Suscipit ergo ideam domantis,cui deinceps unitur, & quasi identificatur. Ea quoque lege, ut quicquid rejiciatur ab hac confoederatione eXuat se priore idea, & in momento quo rejicitur aliam induat. Verum ut haec magis distincte intelligamus, opus est in naturis perpetuis oc mutabilibus seorsim expendamus, de in his, quod in aliquot genera discriminentur, secundum ea sigillatim consideremus. ua. In naturis perpetuis status divisus adeo rigide permanere Statuae di supponitur, ut ni minimam vel accessionem vel diminutionem in
absque. innovatione individuationis perferre possit, R ito si
est, quia determinatur ad permanentiam irrefragabilem. Non is hsi,. enim confoederatur ad durationis seriem fecundum aetates variabilem, cui naturalis terminus praefinitur, sed ad seriem carentem omni termino, & consequenter etiam omni processu aut variatione eo versus tendente. Ridiculum enim est putare substantias perpetuas, quales perhibentur Angeli, decurrere per aetates,& paulatim ad acmen perfectionis conscendere. Sic enim processu temporis necessario ad senium, vergerent, re spe perpetuitatis frustrarentur. Quare agnosco in individuis perpetuis statum divisium restringi ad omnes vel minimas particulas, sive materiales sive entitativas, ita ut neminima excidere queat,aut de novo addi, quin novum individuum exoriatur. Hinc quoque inferre licet, distinctionem
individuationis in primam & ultimam, seu in inchoatam &completam, minus necessariam esse in individuis perpetuisqv m in corruptibilibus. In illis enim, ut prima est perpetua, ita & ultima, neque ab ulla naturali causa ab invicem separabiles sunt: s quod fortasse causa fuit cur nonnunquam D. Thomas de distinctione naturae dc suppositi in Angelis mi-nlis solicitus fuit , quanquam in aliis locis fatis certo statuat
naturam absque aliquo eXtra essentiam ejus realiter esse non
posse, & sic suppositalitatem ut necessariam ad individuationem complendam etiam in Angelis requirat:) in his vero, manente individuatione prima perpetua, ultima mutabilis seu corruptibilis deprehenditur. Similiter in perpetuis, non multum refert distinguamus necne negationem unionis cum omni alio ab aetu naturae confoederatae eam sustentante. Per-T 3 petu ras